Ir para o texto

Little Office of Saint Sebastian, Martyr, Special Patron against Epidemic Disease

2–3 min
Hora

Sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.

Sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.

Deus in adjutorium meum intende.

Deus in adjutorium meum intende.

Domine ad adjuvandum me festina.

Domine ad adjuvandum me festina.

Gloria Patri etc.

Gloria Patri etc.

Hymnus

Jamque ades macte heros!

Jamque ades macte heros!

Vultus Caesaris severos

Vultus Caesaris severos

Sustinens intrepide,

Sustinens intrepide,

Sed et spernis blandimenta,

Sed et spernis blandimenta,

Quae minantur, et tormenta

Quae minantur, et tormenta

Divo plenus Numine;

Divo plenus Numine;

Christum vocas, Christum doces;

Christum vocas, Christum doces;

Nihil curans, dum feroces

Nihil curans, dum feroces

Milites jam praeparant,

Milites jam praeparant,

Jussu Caesaris damnatum

Jussu Caesaris damnatum

Ut ad palum religatum

Ut ad palum religatum

Jaculis confodiant.

Jaculis confodiant.

Ant.

Posuit me quasi signum ad sagittam: misit in renibus meis filias pharetrae suae.

Posuit me quasi signum ad sagittam: misit in renibus meis filias pharetrae suae.

Vers. et Oratio ut supra.

Commendation

Preces has, quas recitavi,

Magnae Martyr dedicavi

Tuo supplex Nomini,

Ut misello, peccatorum

Contra lues et morborum

Des medelam homini;

Fuga pestem, mentem quaeque

Corpus vel corrumpit aeque,

Plagas pelle noxias.

Solo Jesu sauciatis

Ut amore, cum beatis

Perpes detur sanitas!

Preces has, quas recitavi,

Magnae Martyr dedicavi

Tuo supplex Nomini,

Ut misello, peccatorum

Contra lues et morborum

Des medelam homini;

Fuga pestem, mentem quaeque

Corpus vel corrumpit aeque,

Plagas pelle noxias.

Solo Jesu sauciatis

Ut amore, cum beatis

Perpes detur sanitas!

Ant.

In die illa, qui stat in signum populorum, ipsum Gentes deprecabuntur.

In die illa, qui stat in signum populorum, ipsum Gentes deprecabuntur.

Ora pro nobis B. Martyr Sebastiane.

Ora pro nobis B. Martyr Sebastiane.

Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus.

Deus, qui B. Sebastianum Martyrem tuum in tua fide, et dilectione tam ardenter solidasti, ut nullis carnalibus blandimentis, nullis Tyrannorum minis, nullisque carnificum plagis aut sagittis a tua cultura potuerit revocari; da nobis miseris peccatoribus, dignis ejus meritis, et intercessionibus in tribulatione auxilium, in persecutione solatium, et in omni tempore contra morbum Epidimiae praesens remedium: quatenus contra omnes diabolicas insidias viriliter dimicare discamus, mundum et ea quae in mundo sunt, despicere, nullaque ejus adversa formidare, sed a te, quae te inspirante desideramus, dona et feliciter consequi mereamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum etc.

Sobre esta oração

A traditional little office in honour of Saint Sebastian, Martyr, Special Patron against Epidemic Disease, arranged in the canonical hours.

História

From Sulamittis Officiosa (1714).

Faz parte de