Little Office of the Seven Joys of the Blessed Virgin Mary
From the Ruth Officiosa (1715).
Ave Maria, etc.
Sicut laetantium omnium nostrum habitatio est in te, Sancta Dei Genitrix.
Ave Maria, etc.
Sicut laetantium omnium nostrum habitatio est in te, Sancta Dei Genitrix.
Eja mea labia nunc annunciate.
Eja mea labia nunc annunciate.
Sacra septem gaudia Mariae beatae.
Sacra septem gaudia Mariae beatae.
Domina in adjutorium meum intende.
Domina in adjutorium meum intende.
A moerore animi clementer nos defende.
A moerore animi clementer nos defende.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Hymnus
Gaude, Virgo Mater Christi,
Gaude, Virgo Mater Christi,
Quia Jesum concepisti
Quia Jesum concepisti
Gabriele nuntio,
Gabriele nuntio,
Fac, o Mater, ut salvemur,
Fac, o Mater, ut salvemur,
Nam quod Matrem te fatemur,
Nam quod Matrem te fatemur,
Resta poscit ratio.
Resta poscit ratio.
Antiphona
Laetentur coeli et exsultet terra,
gaudete campi et omnia quae in eis sunt.
Laetentur coeli et exsultet terra,
gaudete campi et omnia quae in eis sunt.
Angelus Domini nunciavit Mariae, Alleluja.
Angelus Domini nunciavit Mariae, Alleluja.
Et concepit de Spiritu Sancto, Alleluja.
Et concepit de Spiritu Sancto, Alleluja.
Oremus.
Deus, qui de beatae Mariae Virginis utero verbum tuum,
Angelo nunciante, carnem suscipere voluisti:
praesta supplicibus tuis, ut qui vere eam Genitricem Dei credimus,
ejus apud te intercessionibus adjuvemur.
Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Sicut laetantium omnium, etc.
Ave Maria, etc.
Sicut laetantium omnium, etc.
Domina in adjutorium meum intende.
Domina in adjutorium meum intende.
A moerore animi, etc.
A moerore animi, etc.
Gloria Patri, etc.
Gloria Patri, etc.
Hymnus
Gaude, Mater Deo plena,
Gaude, Mater Deo plena,
Novo gignens sine poena
Novo gignens sine poena
Foetum puerperio!
Foetum puerperio!
Eja Virgo peramena,
Eja Virgo peramena,
Casto natum mens serena
Casto natum mens serena
Stringat desiderio.
Stringat desiderio.
Antiphona
Venite et videte opera Domini,
quae posuit prodigia super terram.
Venite et videte opera Domini,
quae posuit prodigia super terram.
Germinavit radix Jesse, Alleluja.
Germinavit radix Jesse, Alleluja.
Virgo peperit Salvatorem, Alleluja.
Virgo peperit Salvatorem, Alleluja.
Oremus.
Deus, qui salutis aeternae beatae Mariae virginitate fecunda
humano generi praemia praestitisti:
tribue, quaesumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus,
per quam meruimus auctorem vitae suscipere,
Dominum nostrum Jesum Christum.
Deus, qui salutis aeternae beatae Mariae virginitate fecunda
humano generi praemia praestitisti:
tribue, quaesumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus,
per quam meruimus auctorem vitae suscipere,
Dominum nostrum Jesum Christum.
Ave Maria, etc.
Sicut laetantium omnium, etc.
Ave Maria, etc.
Sicut laetantium omnium, etc.
Domina in adjutorium meum intende.
Domina in adjutorium meum intende.
A moerore animi, etc.
A moerore animi, etc.
Gloria Patri, etc.
Gloria Patri, etc.
Hymnus
Gaude, quod ab Oriente
Gaude, quod ab Oriente
Magi stella prae lucente
Magi stella prae lucente
Dona ferunt Filio,
Dona ferunt Filio,
Fac donerur pietate,
Fac donerur pietate,
Fide, spe, ac charitate,
Fide, spe, ac charitate,
Et pudoris lilio.
Et pudoris lilio.
Antiphona
Tollite hostias et introite atria ejus;
adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Tollite hostias et introite atria ejus;
adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Et intrantes domum invenerunt Puerum cum Maria matre ejus, Alleluja.
Et intrantes domum invenerunt Puerum cum Maria matre ejus, Alleluja.
Et adorantes eum, apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, Alleluja.
Et adorantes eum, apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, Alleluja.
Oremus.
Deus, qui unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti:
concede propitius, ut qui jam te ex fide cognovimus,
per intercessionem beatae Mariae Virginis,
usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur.
Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Deus, qui unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti:
concede propitius, ut qui jam te ex fide cognovimus,
per intercessionem beatae Mariae Virginis,
usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur.
Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Ave Maria, etc.
Sicut laetantium omnium, etc.
Ave Maria, etc.
Sicut laetantium omnium, etc.
Domina in adjutorium meum intende.
Domina in adjutorium meum intende.
A moerore animi, etc.
A moerore animi, etc.
Gloria Patri, etc.
Gloria Patri, etc.
Hymnus
Gaude, quia dulcis nati,
Gaude, quia dulcis nati,
Quem vidisti mortem pati,
Quem vidisti mortem pati,
Fulget resurrectio.
Fulget resurrectio.
Fac ab imo vitiorum
Fac ab imo vitiorum
Surgat mens, et supernorum
Surgat mens, et supernorum
Gustum spiret actio.
Gustum spiret actio.
Antiphona
Attollite portas principes vestras,
et elevamini portae aeternales,
et introibit rex gloriae.
Attollite portas principes vestras,
et elevamini portae aeternales,
et introibit rex gloriae.
Gaude et laetare Virgo Maria, Alleluja.
Gaude et laetare Virgo Maria, Alleluja.
Quia surrexit Dominus vere, Alleluja.
Quia surrexit Dominus vere, Alleluja.
Oremus.
Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Jesu Christi
mundum laetificare dignatus es:
praesta quaesumus, ut per ejus Genitricem Virginem Mariam
perpetua capiamus gaudia vitae.
Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum.
Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Jesu Christi
mundum laetificare dignatus es:
praesta quaesumus, ut per ejus Genitricem Virginem Mariam
perpetua capiamus gaudia vitae.
Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum.
Ave Maria, etc.
Sicut laetantium omnium, etc.
Ave Maria, etc.
Sicut laetantium omnium, etc.
Domina in adjutorium meum intende.
Domina in adjutorium meum intende.
A moerore animi, etc.
A moerore animi, etc.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Hymnus
Gaude coelos ascendente
Gaude coelos ascendente
Nato, vides quem repente
Nato, vides quem repente
Ferri motu proprio.
Ferri motu proprio.
Via vitae restituta,
Via vitae restituta,
Quem post natum tu secuta,
Quem post natum tu secuta,
Fac sequamur serio.
Fac sequamur serio.
Antiphona
Laudate Dominum de coelis,
laudate eum in excelsis.
Laudate Dominum de coelis,
laudate eum in excelsis.
Videntibus illis elevatus est, Alleluja.
Videntibus illis elevatus est, Alleluja.
Et nubes suscepit eum ab oculis eorum, Alleluja.
Et nubes suscepit eum ab oculis eorum, Alleluja.
Oremus.
Concede quaesumus, Omnipotens Deus,
ut qui unigenitum tuum redemptorem nostrum
gloriose ascendisse in coelos credimus,
intercedente beata Maria Virgine matre ejus,
ipsi quoque in coelestibus mereamur habitare.
Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Concede quaesumus, Omnipotens Deus,
ut qui unigenitum tuum redemptorem nostrum
gloriose ascendisse in coelos credimus,
intercedente beata Maria Virgine matre ejus,
ipsi quoque in coelestibus mereamur habitare.
Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Ave Maria, etc.
Sicut laetantium omnium, etc.
Ave Maria, etc.
Sicut laetantium omnium, etc.
Domina in adjutorium meum intende.
Domina in adjutorium meum intende.
A moerore animi, etc.
A moerore animi, etc.
Gloria Patri, etc.
Gloria Patri, etc.
Hymnus
Gaude, quia Paraclitus
Gaude, quia Paraclitus
Missus coelo novos foetus
Missus coelo novos foetus
Igne format Entheo.
Igne format Entheo.
Igne sacri nos amoris,
Igne sacri nos amoris,
Fac accendi, ne laboris
Fac accendi, ne laboris
Capiamur taedio.
Capiamur taedio.
Antiphona
Benedicite fulgura et nubes Domino,
benedicat terra Dominum, laudat et superexaltet eum in saecula.
Benedicite fulgura et nubes Domino,
benedicat terra Dominum, laudat et superexaltet eum in saecula.
Factus est repente de coelo sonus,
Factus est repente de coelo sonus,
tanquam advenientis Spiritus vehementis, Alleluja.
tanquam advenientis Spiritus vehementis, Alleluja.
Et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Alleluja.
Et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Alleluja.
Oremus.
Deus, qui Genetrici Filii tui atque Apostolis tuis sanctum dedisti Spiritum,
concede plebi tuae piae petitionis effectum,
ut cui dedisti fidem, beatae Virginis intercessione eidem largiaris pacem.
Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Deus, qui Genetrici Filii tui atque Apostolis tuis sanctum dedisti Spiritum,
concede plebi tuae piae petitionis effectum,
ut cui dedisti fidem, beatae Virginis intercessione eidem largiaris pacem.
Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Ave Maria, etc.
Sicut laetantium omnium, etc.
Ave Maria, etc.
Sicut laetantium omnium, etc.
Convertat nos Domina, tuis precibus placatus, Jesus Christus Filius tuus.
Convertat nos Domina, tuis precibus placatus, Jesus Christus Filius tuus.
Et avertat iram suam a nobis.
Et avertat iram suam a nobis.
Domina in adjutorium meum intende.
Domina in adjutorium meum intende.
A moerore animi, etc.
A moerore animi, etc.
Gloria Patri, etc.
Gloria Patri, etc.
Hymnus
Gaude, quae post Christum scandis
Gaude, quae post Christum scandis
Astra coeli, nuncque pandis
Astra coeli, nuncque pandis
Aditum ad aethera,
Aditum ad aethera,
O fac fructu ventris tui
O fac fructu ventris tui
Per te nobis detur frui
Per te nobis detur frui
In coelesti gloria.
In coelesti gloria.
Antiphona
Benedicite Angeli Domini Domino:
benedicite coeli Domino.
Benedicite Angeli Domini Domino:
benedicite coeli Domino.
Exaltata est, Sancta Dei Genitrix, Alleluja.
Exaltata est, Sancta Dei Genitrix, Alleluja.
Super choros Angelorum ad coelestia regna, Alleluja.
Super choros Angelorum ad coelestia regna, Alleluja.
Oremus.
Deus, qui beatam Mariam Virginem,
matrem Filii tui gloriosa assumptionis laetitia in coelos assumere dignatus es:
concede, ut cujus gaudia devote celebramus in terris,
eadem intercedente aeternum mereamur gaudere in coelis.
Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Deus, qui beatam Mariam Virginem,
matrem Filii tui gloriosa assumptionis laetitia in coelos assumere dignatus es:
concede, ut cujus gaudia devote celebramus in terris,
eadem intercedente aeternum mereamur gaudere in coelis.
Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Domine exaudi, etc. Benedicamus, etc.
Domine exaudi, etc. Benedicamus, etc.
Et Fidelium, etc.
Et Fidelium, etc.
Conclusio
Hosce sacros, o Maria!
Tibi plausus sume pia,
Fusos ex laetitia!
Fac et nos, post istud flere,
Tibi tandem congaudere
In coelesti gloria.
Hosce sacros, o Maria!
Tibi plausus sume pia,
Fusos ex laetitia!
Fac et nos, post istud flere,
Tibi tandem congaudere
In coelesti gloria.
Oratio
O Sanctissima Virgo, Dei Genitrix, has preces ad honorem septem tuorum gaudiorum,
meaque pro salute recitatas suscipe.
O benedicta Mater misericordiae!
Obsecro te per copiosa gaudia quae in coelo et in terra habebas et in aeternum habebis:
impetra mihi peccatori a Domino Deo veram consolationem,
et gaudium mentis, remissionem omnium peccatorum,
gratiam et auxilium sancte vivendi, et tandem feliciter moriendi.
Per Jesum Christum dilectissimum Filium tuum,
qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat
in Trinitate perfecta Deus in saecula saeculorum. Amen.