Little Office of Ss. Joachim and Anna
Benedicti sint sancti Joachim et Anna, ex quibus benedicta Virgo Maria sine originali labe concepta et nata est.

Domine, labia mea aperies.
Domine, labia mea aperies.
Et os meum annuntiabit laudem tuam.
Et os meum annuntiabit laudem tuam.
Deus, in adjutorium meum intende.
Deus, in adjutorium meum intende.
Domine, ad adjuvandum me festina.
Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri. Alleluia.
Gloria Patri. Alleluia.
A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur: Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus
O bina conjugalis
O bina conjugalis
Exempla foederis!
Exempla foederis!
O Joachim, qualis
O Joachim, qualis
Mariae conjugis!
Mariae conjugis!
O Anna, quem nepotem,
O Anna, quem nepotem,
Quam nacta filiam!
Quam nacta filiam!
O Joachim, dotem
O Joachim, dotem
Quis optet alteram!
Quis optet alteram!
Ant. Sap. 4. 1.
O quam pulchra est casta generatio cum claritate! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.

Orate pro nobis, sancti Joachim et Anna.

Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus.
Deus, qui prae omnibus Sanctis tuis beatos Joachim et Annam genitrices Filii tui parentes esse voluisti: concede, quaesumus; ut quos devoto cultu veneramur in terris, eorum quoque patrocinia sentiamus in caelis. Per eundem Dominum nostrum.

Domine, exaudi orationem meam.
Domine, exaudi orationem meam.
Et clamor meus ad te veniat.
Et clamor meus ad te veniat.
Benedicamus Domino.
Benedicamus Domino.
Deo gratias.
Deo gratias.
Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.

Amen.
Amen.
Benedicti sint sancti Joachim et Anna, ex quibus benedicta Virgo Maria sine originali labe concepta et nata est.
Benedicti sint sancti Joachim et Anna, ex quibus benedicta Virgo Maria sine originali labe concepta et nata est.
Deus, in adjutorium.
Deus, in adjutorium.
Gloria Patri. Alleluia.
Gloria Patri. Alleluia.
Hymnus
Connubii quieta
Connubii quieta
Levre tempora,
Levre tempora,
Diems mansit usque laeta
Diems mansit usque laeta
Vel inter aspera.
Vel inter aspera.
Est visa purpurae
Est visa purpurae
Sed inde nidi remotum
Sed inde nidi remotum
Cor est ab aethere.
Cor est ab aethere.
Ant. Cant 8.7
Aquae multae non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam.

versus Orate pro nobis, etc. cum Oratione, ut supra.
Benedicti sint sancti Joachim et Anna, ex quibus benedicta Virgo Maria sine originali labe concepta et nata est.
Benedicti sint sancti Joachim et Anna, ex quibus benedicta Virgo Maria sine originali labe concepta et nata est.
Deus in adjutorium.
Deus in adjutorium.
Gloria Patri. Alleluia.
Gloria Patri. Alleluia.
Hymnus
Tandem serenoiori
Tandem serenoiori
Lux vexat phosphoro
Lux vexat phosphoro
Explevit ampliiori
Explevit ampliiori
Utrumque gaudio.
Utrumque gaudio.
Concepit Anna prolem
Concepit Anna prolem
Stupente conjuge,
Stupente conjuge,
Cum vidit axe solem
Cum vidit axe solem
Plaudente surgere.
Plaudente surgere.
Ant. Prov.31. 28
Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt.
Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt.
versus Orate pro nobis, etc. cum Oratione, ut supra.
Benedicti sint sancti Joachim et Anna, ex quibus benedicta Virgo Maria sine originali labe concepta et nata est.
Benedicti sint sancti Joachim et Anna, ex quibus benedicta Virgo Maria sine originali labe concepta et nata est.
Deus in adjutorium.
Deus in adjutorium.
Gloria Patri. Alleluia.
Gloria Patri. Alleluia.
Hymnus
Mox numini sacratur
Mox numini sacratur
Vix facta trimula,
Vix facta trimula,
Araque dedicatur
Araque dedicatur
Tenella victima;
Tenella victima;
Et praevolat parentum
Et praevolat parentum
Jam vota filia,
Jam vota filia,
Et multa se sequentum
Et multa se sequentum
Invitat agmina.
Invitat agmina.
Ant. Ps. 65. 12.
Introibo in domum tuam in holocaustis: reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea.
Introibo in domum tuam in holocaustis: reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea.
versus Orate pro nobis, etc. cum Oratione, ut supra.
Benedicti sint sancti Joachim et Anna, ex quibus benedicta Virgo Maria sine originali labe concepta et nata est.
Benedicti sint sancti Joachim et Anna, ex quibus benedicta Virgo Maria sine originali labe concepta et nata est.
Deus in adjutorium.
Deus in adjutorium.
Gloria Patri. Alleluia.
Gloria Patri. Alleluia.
Hymnus
Exinde quo labore
Exinde quo labore
Educta Filia!
Educta Filia!
Quo coelitum favore
Quo coelitum favore
Nutrita parvula!
Nutrita parvula!
Industriae parentum
Industriae parentum
Fit axis aemulus,
Fit axis aemulus,
Virginumque coaetum
Virginumque coaetum
Servit cohortibus.
Servit cohortibus.
Ant. Rom 8. 28.
Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.
Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.
versus Orate pro nobis, etc. cum Oratione, ut supra.
Benedicti sint sancti Joachim et Anna, ex quibus benedicta Virgo Maria sine originali labe concepta et nata est.
Benedicti sint sancti Joachim et Anna, ex quibus benedicta Virgo Maria sine originali labe concepta et nata est.
Deus in adjutorium.
Deus in adjutorium.
Gloria Patri. Alleluia.
Gloria Patri. Alleluia.
Hymnus
O Joachim, fidelis
O Joachim, fidelis
Minister aetheris!
Minister aetheris!
O Anna, nota coelis
O Anna, nota coelis
A Matre Numinis!
A Matre Numinis!
Uterque sanctitatis
Uterque sanctitatis
Exemplar integrae:
Exemplar integrae:
Et me beatitatis
Et me beatitatis
Donate lumine.
Donate lumine.
Ant. Prov. 4. 18.
Justorum semita, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.
Justorum semita, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.
versus Orate pro nobis, etc. cum Oratione, ut supra.
Benedicti sint sancti Joachim et Anna, ex quibus benedicta Virgo Maria sine originali labe concepta et nata est.
Benedicti sint sancti Joachim et Anna, ex quibus benedicta Virgo Maria sine originali labe concepta et nata est.
Converte nos, Deus salutaris noster.
Converte nos, Deus salutaris noster.
Et averte iram tuam a nobis.
Et averte iram tuam a nobis.
Deus, in adjutorium meum intende.
Deus, in adjutorium meum intende.
Domine, ad adjuvandum me festina.
Domine, ad adjuvandum me festina.
Hymnus
Obtutibus sacratis
Obtutibus sacratis
Jam nata cernitur,
Jam nata cernitur,
Complexibus beatis
Complexibus beatis
Perenne jungitur:
Perenne jungitur:
Reciproce tenentur,
Reciproce tenentur,
Tenetque undique
Tenetque undique
Duo parva pars daretur
Duo parva pars daretur
Ex hocce gaudio!
Ex hocce gaudio!
Ant. Eccl. 44. 13. 14.
Semen eorum et gloria eorum non derelinquetur. Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem.
Semen eorum et gloria eorum non derelinquetur. Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem.
versus Orate pro nobis, etc. cum Oratione, ut supra.
Oblatio
Vectigal nocte amoris,
O bina sidera,
Pensum precantis oris,
O clara lumina,
Consigno dedicatum
Vestris amoribus,
Optoque consecratum
Vestris honoribus.
Vectigal nocte amoris,
O bina sidera,
Pensum precantis oris,
O clara lumina,
Consigno dedicatum
Vestris amoribus,
Optoque consecratum
Vestris honoribus.
Amabo vos, amabo,
Amita haec permanent,
Magisque tunc amabo,
Cum vestra me levabit
In astra dextera,
Et mecum sociabit
Aetherea gloria.
Amen.
Amabo vos, amabo,
Amita haec permanent,
Magisque tunc amabo,
Cum vestra me levabit
In astra dextera,
Et mecum sociabit
Aetherea gloria.
Amen.
Oratio ad S. Joachim.
O sancte Joachim, cui nomen esse est inditum, quod praeparationem Domini significat. Tu enim ad vivum Dei templum praeparandum a Deo electus es, in quo Filio ejus Unigenito habitare placuit. O beatissime Pater, a quo suscepta est illa filia, quae in Dei Matrem, ac coeli terraeque Reginam est assumpta! O quanto illum amore et reverentia excepisti! qua cura et sollicitudine enutrivisti! quam praeclaro humilitatis, religionis ac pietatis exemplo, proli tuae clarissimae, cunctisque mortalibus prae luxisti! Tuis me precibus, o S. Joachim, adjuva, ut et ego gratum Deo domicilium in corde meo prae parem, constantiique pietatis affectu illud exornem.

Oratio ad S. Matrem Annam.
O gratiosa Domina, o benedicta Mater Anna! bene Anna, hoc est gratia, tibi nomen obtigit; quia tibi coelum vivum, omnibus coelis majus, in benedicto utero tuo portare, et in hanc lucem edere a Deo concessum est! O quanta felicitas, quae coelum capere non potuerat, Filia tua immaculato gremio clausa fuit! O coelestis Mater, radix vitae illustris, flos pulcherrimus, fructusque vitae nostrae dulcissimus Christus Jesus ascendit. Laetare, o Anna sterilis! quoniam ex Filia tua Filius natus est nobis, cujus nomen vocatum est magni consilii, hoc est, salutis totius mundi, Angelus. Fac me, o Mater benedicta, gratia, quam ex gratiarum fonte abunde hausisti, participem, ut in amore dilectissimi Nepotis tui Jesu, et protectione dulcissimae Fili ae tuae Mariae vivam et moriar.

Oratio ad Ambos SS. Joachim et Annam.
O castum ac beatum parturturum, Joachim et Anna, vobis omnis creatura obstricta est; per vos enim donum omnium donorum praestantissimum Creatori obtulit, nempe castam matrem, quae sola Creatore digna erat. Vestra dignitas ex meritu cognoscitur, quem Dei perpetuo obsequio prompte consecrastis; coniuro vos, obsecro, junctam huic sacrificio hostiam manibus vestris Deo omnipotenti offerte omnesque hujus in me miseris defectus vestra, quam apud Deum invenistis, gratia compensate.