Little Office of the Blessed Virgin Mary According to the Rite of Lyon
Lyon
Invit.
Jesum de Maria natum, Venite adoremus.
Jesum de Maria natum, Venite adoremus.
Psalm 94
Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Jesum de Maria natum, Venite adoremus.
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos, quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Venite adoremus.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster; nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Jesum de Maria natum, Venite adoremus.
Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Venite adoremus.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira mea; Si introibunt in requiem meam.
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Ant.
Venite adoremus.
Venite adoremus.
Ant.
Jesum de Maria natum, Venite adoremus.
Jesum de Maria natum, Venite adoremus.
Hymnus
O Quam glorifica luce coruscas,
O Quam glorifica luce coruscas,
Stirpis Davidicae regia proles;
Stirpis Davidicae regia proles;
Sublimis residens, virgo Maria,
Sublimis residens, virgo Maria,
Supra Coeligenas aetheris omnes!
Supra Coeligenas aetheris omnes!
Tu cum virgineo mater honore
Tu cum virgineo mater honore
Coelorum Domino pectoris aulam
Coelorum Domino pectoris aulam
Sacris visceribus casta dedisti:
Sacris visceribus casta dedisti:
Humanos Deus hinc induit artus.
Humanos Deus hinc induit artus.
Quem cunctus venerans orbis adorat,
Quem cunctus venerans orbis adorat,
Cui nunc rite genu flectitur omne;
Cui nunc rite genu flectitur omne;
A quo, te precibus subveniente,
A quo, te precibus subveniente,
Aeterni petimus gaudia regni.
Aeterni petimus gaudia regni.
Divinae Soboli, qui dare matrem
Divinae Soboli, qui dare matrem
In terris voluit, gloria Patri:
In terris voluit, gloria Patri:
Cujus Virgo parens, gloria Nato:
Cujus Virgo parens, gloria Nato:
Quo fecunda, tibi gloria, Flamen.
Quo fecunda, tibi gloria, Flamen.
Amen.
Amen.
In I Nocturno
Feria II. et V.
Ant.
Ave.
Ave.
Psalmus 8
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra: quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos: ut destruas inimicum et ultorem.
Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.
Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum.
Et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas: insuper et pecora campi.
Volucres caeli, et pisces maris: qui perambulant semitas maris.
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra: quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos: ut destruas inimicum et ultorem.
Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.
Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum.
Et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas: insuper et pecora campi.
Volucres caeli, et pisces maris: qui perambulant semitas maris.
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Psalmus 18
Caeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum: et nox nocti indicat scientiam.
Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terrae verba eorum.
In sole posuit tabernaculum suum: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo.
Exsultavit ut gigas ad currendam viam, a summo caelo egressio ejus.
Et occursus ejus usque ad summum ejus: nec est qui se abscondat a calore ejus.
Lex Domini immaculata, convertens animas: testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
Justitiae Domini rectae, laetificantes corda: praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi: judicia Domini vera, justificata in semetipsa.
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: et dulciora super mel et favum.
Etenim servus tuus custodit ea: in custodiendis illis retributio multa.
Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me.
Et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: et emundabor a delicto maximo.
Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
Domine, adjutor meus, et redemptor meus.

Psalmus 44
Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.
Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in aeternum.
Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.
Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna: propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua.
Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent: in corda inimicorum regis.
Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: virga directionis virga regni tui.
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.
Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis: ex quibus delectaverunt te.
Filiae regum in honore tuo: astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.
Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam: et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
Et concupiscet rex decorem tuum: quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
Et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur: omnes divites plebis.
Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus.
Adducentur regi virgines post eam: proximae ejus afferentur tibi.
Afferentur in laetitia et exsultatione: adducentur in templum regis.
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram.
Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem: propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi.

Ave, gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Luc. 1

Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam.

Et concupiscet rex decorem tuum. Ps. 44
Et concupiscet rex decorem tuum. Ps. 44
Pater noster, etc.
Pater noster, etc.
Lectiones infra, post III. Nocturnum.
In II Nocturno
Feria III. et IV.
Ant.
Ecce.
Ecce.
Psalmus 45
Deus noster refugium et virtus: adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis.
Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris.
Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum: conturbati sunt montes in fortitudine ejus.
Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
Deus in medio ejus, non commovebitur: adjuvabit eam Deus mane diluculo.
Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Jacob.
Venite, et videte opera Domini: quae posuit prodigia super terram.
Auferens bella usque ad finem terrae: arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Jacob.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deus noster refugium et virtus: adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis.
Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris.
Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum: conturbati sunt montes in fortitudine ejus.
Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
Deus in medio ejus, non commovebitur: adjuvabit eam Deus mane diluculo.
Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Jacob.
Venite, et videte opera Domini: quae posuit prodigia super terram.
Auferens bella usque ad finem terrae: arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Jacob.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Psalmus 71
Deus, judicium tuum regi da: et justitiam tuam filio regis.
Judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.
Suscipiant montes pacem populo: et colles justitiam.
Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum: et humiliabit calumniatorem.
Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.
Descendet sicut pluvia in vellus: et sicut stillicidia stillantia super terram.
Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis: donec auferatur luna.
Et dominabitur a mari usque ad mare: et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
Coram illo procident Aethiopes: et inimici ejus terram lingent.
Reges Tharsis et insulae munera offerent: reges Arabum et Saba dona adducent.
Et adorabunt eum omnes reges terrae: omnes gentes servient ei.
Quia liberabit pauperem a potente: et pauperem, cui non erat adjutor.
Parcet pauperi et inopi: et animas pauperum salvas faciet.
Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum: et honorabile nomen eorum coram illo.
Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae: et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.
Et erit firmamentum in terra in summis montium: superextolletur super Libanum fructus ejus: et florebunt de civitate sicut foenum terrae.
Sit nomen ejus benedictum in saecula: ante solem permanet nomen ejus.
Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae: omnes gentes magnificabunt eum.
Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.
Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum: et replebitur majestate ejus omnis terra: fiat, fiat.

Psalmus 84
Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Jacob.
Remisisti iniquitatem plebis tuae: operuisti omnia peccata eorum.
Mitigasti omnem iram tuam: avertisti ab ira indignationis tuae.
Converte nos, Deus salutaris noster: et averte iram tuam a nobis.
Numquid in aeternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
Deus, tu conversus vivificabis nos: et plebs tua laetabitur in te.
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam: et salutare tuum da nobis.
Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: quoniam loquetur pacem in plebem suam.
Et super sanctos suos: et in eos qui convertuntur ad cor.
Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius: ut inhabitet gloria in terra nostra.
Misericordia et veritas obviaverunt sibi: justitia et pax osculatae sunt.
Veritas de terra orta est: et justitia de caelo prospexit.
Etenim Dominus dabit benignitatem: et terra nostra dabit fructum suum.
Justitia ante eum ambulabit: et ponet in via gressus suos.

Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Luc. 1

Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.

Deus in medio ejus. Ps. 45
Deus in medio ejus. Ps. 45
Pater noster, etc.
Pater noster, etc.
Lectiones infra.
Nocturno III
Feria IV. et Sabbato.
Ant.
Quod nascetur.
Quod nascetur.
Psalmus 86
Fundamenta ejus in montibus sanctis.
Diliget Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
Memor ero Rahab et Babylonis scientium me. Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt illic.
Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus?
Dominus narrabit in scripturis populorum et principum: horum qui fuerunt in ea.
Sicut laetantium omnium habitatio est in te.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Fundamenta ejus in montibus sanctis.
Diliget Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
Memor ero Rahab et Babylonis scientium me. Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt illic.
Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus?
Dominus narrabit in scripturis populorum et principum: horum qui fuerunt in ea.
Sicut laetantium omnium habitatio est in te.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Psalmus 96
Dominus regnavit, exsultet terra: laetentur insulae multae.
Nubes, et caligo in circuitu ejus: justitia et judicium correctio sedis ejus.
Ignis ante ipsum praecedet: et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae: vidit, et commota est terra.
Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini: a facie Domini omnis terra.
Annuntiaverunt caeli justitiam ejus: et viderunt omnes populi gloriam ejus.
Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli ejus.
Audivit, et laetata est Sion: et exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua, Domine.
Quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram: nimis exaltatus es super omnes deos.
Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
Lux orta est justo, et rectis corde laetitia.
Laetamini justi in Domino: et confitemini memoriae sanctificationis ejus.

Psalmus 97
Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera ejus: et brachium sanctum ejus.
Notum fecit Dominus salutare suum: in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
Recordatus est misericordiae suae, et veritatis suae domui Israel.
Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri.
Jubilate Deo omnis terra: cantate, et exsultate, et psallite.
Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi.
In tubis ductilibus, et voce tubae corneae: jubilate in conspectu regis Domini.
Moveatur mare, et plenitudo ejus: orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Flumina plaudent manu: simul montes exsultabunt a conspectu Domini.
Quoniam venit judicare terram: judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in aequitate.

Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum.
Luc. 1.
Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum.
Luc. 1.
Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
Deus in medio ejus.
Deus in medio ejus.
Ps. 45.
Ps. 45.
Pater noster, etc.
Pater noster, etc.
Absolutio.
Deus meminerit testamenti sui quod locutus est; et exaudiat orationes nostras.

Lectio i. Isaiae, 7.
Adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. Et dixit: Audite ergo, domus David; Numquid parum vobis est molestos esse hominibus; quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Tu autem.

Benedicam. ut supra.
Lectio ii. Gal. 4.
Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo; cum sit dominus omnium; sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre: ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege; ut eos qui sub lege erant redimeret; ut adoptionem filiorum reciperemus. Tu autem.

Quod in ea. ut supra.
Lectio iii. Apoc. 11. et 12.
Apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti ejus in templo ejus: et facta sunt fulgura, et voces, et terrae motus, et grando magna. Et signum magnum apparuit in caelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus: et in capite ejus corona stellarum duodecim. Tu autem.

Deus ex femine. ut supra.
Non dicitur Te Deum.
Si Laudes non sequantur, dicitur hic Oratio, Concede, ut infra ad Sextam, ut supra.
Deus, in adjutorium etc.
Deus, in adjutorium etc.
Ant.
Benedicta tu.
Benedicta tu.
Psalmus 66
Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.
Ut cognoscamus in terra viam tuam: in omnibus gentibus salutare tuum.
Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.
Laetentur et exsultent gentes: quoniam judicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis.

Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster.
Benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terrae.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.
Ut cognoscamus in terra viam tuam: in omnibus gentibus salutare tuum.
Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.
Laetentur et exsultent gentes: quoniam judicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis.
Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.
Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster.
Benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terrae.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Psalmus 92
Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se.
Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.
Parata sedes tua ex tunc: a saeculo tu es.
Elevaverunt flumina, Domine: elevaverunt flumina vocem suam.
Elevaverunt flumina fluctus suos, a vocibus aquarum multarum.
Mirabiles elationes maris: mirabilis in altis Dominus.
Testimonia tua credibilia facta sunt nimis: domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.

Psalmus 99
Jubilate Deo omnis terra: servite Domino in laetitia.
Introite in conspectu ejus in exsultatione.
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos.
Populus ejus, et oves pascuae ejus: introite portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis.
Confitemini illi, laudate nomen ejus: quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.

Canticum Zachariae
Lauda et laetare, filia Sion: quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.
Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui.
Et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata: et eliget adhuc Jerusalem.
Sileat omnis caro a facie Domini: quia consurrexit de habitaculo sancto suo.

Psalmus 150
Laudate Dominum in sanctis ejus: laudate eum in firmamento virtutis ejus.
Laudate eum in virtutibus ejus: laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
Laudate eum in sono tubae: laudate eum in psalterio, et cithara.
Laudate eum in tympano, et choro: laudate eum in chordis, et organo.
Laudate eum in cymbalis benesonantibus: laudate eum in cymbalis jubilationis.
Omnis spiritus laudet Dominum.

Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.

Capitulum.
Jerem. 32.
Creavit Dominus novum super terram: Femina circumdabit virum.

Hymnus,
Nunc aurora. ut supra.
Nunc aurora. ut supra.
Recordatus est Dominus misericordiae suae.

Et veritatis suae domui Israel. Ps. 97.
Et veritatis suae domui Israel. Ps. 97.
Ad Benedictus. Ant. 3. a.
Beata quae credidisti: quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino. Luc. 1.

Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae:
Et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui.
Sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus:
Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium, qui oderunt nos:
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti.
Jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, datum se nobis:
Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi.
In sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus:
Ad dandam scientiam salutis plebi ejus: in remissionem peccatorum eorum:
Per viscera misericordiae Dei nostri: in quibus visitavit nos Oriens ex alto.
Illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Gloria Patri.

Oratio.
Deus, qui de beatae Mariae virginis utero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: praesta supplicibus tuis; ut qui vere eam genitricem Dei credimus, ejus apud te intercessionibus adjuvemur. Per eundem Dominum.

Commemoratio
Ant.
Hi sunt ante thronum Dei: et serviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitabit super illos. Apoc. 7.

In aeternum exsultabunt: et habitabitis in eis.

Et gloriabuntur in te, Domine. Ps. 5.
Et gloriabuntur in te, Domine. Ps. 5.
Oremus.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus: ut sancti tui Apostoli, Martyres, Pontifices, Virgines, atque omnes sancti, quorum memoriam celebramus, nos ubique adjuvent: ut, quatenus illorum suffragio tranquilla pace in tua laude laetemur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit.

Dominus vobiscum.
Dominus vobiscum.
vel
Domine, exaudi.
Domine, exaudi.
Benedicamus Domino.
Benedicamus Domino.
Hymnus.
Memento, de Deo Deus,
Memento, de Deo Deus,
Quod matre natus Virgine,
Quod matre natus Virgine,
Nostri misertus, perditi
Nostri misertus, perditi
Mundi redemptor veneris.
Mundi redemptor veneris.
Et nos, Dei Virgo parens,
Et nos, Dei Virgo parens,
Vultu benigno respice:
Vultu benigno respice:
Placabilem tua prece
Placabilem tua prece
Fac esse nobis Filium.
Fac esse nobis Filium.
Qui natus es de Virgine,
Qui natus es de Virgine,
Jesu, tibi sit gloria,
Jesu, tibi sit gloria,
Cum patre, cumque Spiritu,
Cum patre, cumque Spiritu,
In sempiterna saecula. Amen.
In sempiterna saecula. Amen.
Psalmus 53
Deus, in nomine tuo salvum me fac: et in virtute tua judica me.
Deus, exaudi orationem meam: auribus percipe verba oris mei.
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam: et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
Ecce enim Deus adjuvat me: et Dominus susceptor est animae meae.
Averte mala inimicis meis: et in veritate tua disperde illos.
Voluntarie sacrificabo tibi: confitebor nomini tuo Domine, quoniam bonum est.
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me: et super inimicos meos despexit oculus meus.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deus, in nomine tuo salvum me fac: et in virtute tua judica me.
Deus, exaudi orationem meam: auribus percipe verba oris mei.
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam: et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
Ecce enim Deus adjuvat me: et Dominus susceptor est animae meae.
Averte mala inimicis meis: et in veritate tua disperde illos.
Voluntarie sacrificabo tibi: confitebor nomini tuo Domine, quoniam bonum est.
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me: et super inimicos meos despexit oculus meus.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Psalmus 95
Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra.
Cantate Domino, et benedicite nomini ejus: annuntiate de die in diem salutare ejus.
Annuntiate inter gentes gloriam ejus: in omnibus populis mirabilia ejus.
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
Quoniam omnes dii gentium daemonia: Dominus autem caelos fecit.
Confessio et pulchritudo in conspectu ejus: sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem.
Afferte Domino gloriam nomini ejus: tollite hostias, et introite in atria ejus.
Adorate Dominum in atrio sancto ejus: commoveatur a facie ejus universa terra.
Dicite in gentibus quia Dominus regnavit: etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur: judicabit populos in aequitate.
Laetentur caeli, et exsultet terra: commoveatur mare et plenitudo ejus.
Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt: tunc exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit: quoniam venit judicare terram.
Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.

Psalmus 116
Laudate Dominum omnes gentes: laudate eum omnes populi.
Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus: et veritas Domini manet in aeternum.

Filius Dei factus est ei ex semine David secundum carnem.
Filius Dei factus est ei ex semine David secundum carnem.
Capitulum.
Isaiae, 11.
Egreditur virga de radice Jesse; et flos de radice ejus ascendet: et requiescet super eum Spiritus Domini.

br. Semen ejus * In aeternum manebit. Semen.

Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, In aeternum. Gloria Patri. Semen. Ps. 88.

Dominabitur a mari usque ad mare,
Dominabitur a mari usque ad mare,
Et usque ad terminos orbis terrarum. Ps. 71.
Et usque ad terminos orbis terrarum. Ps. 71.
Oratio.
Protege, Domine, famulos tuos subsidiis pacis; et beatae Mariae semper virginis patrociniis confidentes: a cunctis hostibus et periculis redde securos. Per Dominum.

Hymnus ut supra
Psalmus 24
Ad te Domine levavi animam meam: Deus meus in te confido, non erubescam.
Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui te exspectant non confundentur.
Confundantur omnes iniqua facientes supervacue.
Vias tuas Domine demonstra mihi: et semitas tuas edoce me.
Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
Reminiscere miserationum tuarum Domine: et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt.
Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris.
Secundum misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam Domine.
Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
Diriget mansuetos in judicio: docebit mites vias suas.
Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo: multum est enim.
Quis est homo qui timet Dominum? legem statuet ei in via quam elegit.
Anima ejus in bonis demorabitur: et semen ejus hereditabit terram.
Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego.
Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.
Vide humilitatem meam et laborem meum: et dimitte universa delicta mea.
Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt: et odio iniquo oderunt me.
Custodi animam meam, et erue me: non erubescam quoniam speravi in te.
Innocentes et recti adhaeserunt mihi: quia sustinui te Domine.
Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Ad te Domine levavi animam meam: Deus meus in te confido, non erubescam.
Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui te exspectant non confundentur.
Confundantur omnes iniqua facientes supervacue.
Vias tuas Domine demonstra mihi: et semitas tuas edoce me.
Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
Reminiscere miserationum tuarum Domine: et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt.
Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris.
Secundum misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam Domine.
Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
Diriget mansuetos in judicio: docebit mites vias suas.
Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo: multum est enim.
Quis est homo qui timet Dominum? legem statuet ei in via quam elegit.
Anima ejus in bonis demorabitur: et semen ejus hereditabit terram.
Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego.
Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.
Vide humilitatem meam et laborem meum: et dimitte universa delicta mea.
Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt: et odio iniquo oderunt me.
Custodi animam meam, et erue me: non erubescam quoniam speravi in te.
Innocentes et recti adhaeserunt mihi: quia sustinui te Domine.
Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Psalmus 53
Deus, in nomine tuo salvum me fac: et in virtute tua judica me.
Deus, exaudi orationem meam: auribus percipe verba oris mei.
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam: et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
Ecce enim Deus adjuvat me: et Dominus susceptor est animae meae.
Averte mala inimicis meis: et in veritate tua disperde illos.
Voluntarie sacrificabo tibi: confitebor nomini tuo Domine, quoniam bonum est.
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me: et super inimicos meos despexit oculus meus.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deus, in nomine tuo salvum me fac: et in virtute tua judica me.
Deus, exaudi orationem meam: auribus percipe verba oris mei.
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam: et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
Ecce enim Deus adjuvat me: et Dominus susceptor est animae meae.
Averte mala inimicis meis: et in veritate tua disperde illos.
Voluntarie sacrificabo tibi: confitebor nomini tuo Domine, quoniam bonum est.
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me: et super inimicos meos despexit oculus meus.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Psalmus 121
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Jerusalem.
Jerusalem quae aedificatur ut civitas: cujus participatio ejus in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in judicio: sedes super domum David.
Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem: et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi.

De Maria natus est Jesus, qui vocatur Christus.
De Maria natus est Jesus, qui vocatur Christus.
Capitulum.
Isaiae, 7.
Dabit Dominus ipse vobis signum; Ecce Virgo concipiet, et pariet filium: et vocabitur nomen ejus Emmanuel.

br. Deus in medio ejus; * Non commovebitur. Deus.

Adjuvabit eam mane diluculo: Non commovebitur. Gloria. Deus. Ps. 45.

Elegit eam Dominus
Elegit eam Dominus
In habitationem sibi. Ps. 131.
In habitationem sibi. Ps. 131.
Oratio.
Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate foecunda, humano generi praemia praestitisti: tribue, quaesumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus; per quam meruimus auctorem vitae suscipere Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum.

Psalmus 122
Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.
Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
Miserere nostri Domine miserere nostri: quia multum repleti sumus despectione.
Quia multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.
Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
Miserere nostri Domine miserere nostri: quia multum repleti sumus despectione.
Quia multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Psalmus 123
Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel.
Nisi quia Dominus erat in nobis, cum exsurgerent homines in nos.
Forte vivos deglutissent nos: cum irasceretur furor eorum in nos.
Forsitan aqua absorbuisset nos.
Torrens pertransivit animam nostram: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
Benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.

Psalmus 124
Qui confidunt in Domino sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem.
Montes in circuitu ejus: et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.
Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas.
Benefac Domine bonis, et rectis corde.
Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.

Peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes.
Peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes.
Capitulum.
Mich. 5.
Egredietur qui sit dominator in Israel: et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis; Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturientis pariet: et reliquiae fratrum ejus convertentur ad filios Israel.

br. Homo * Natus est in ea. Homo.
br. Homo * Natus est in ea. Homo.
Et ipse fundavit eam * Altissimus.
Et ipse fundavit eam * Altissimus.
Natus est. Gloria. Homo. Ps. 86.
Natus est. Gloria. Homo. Ps. 86.
Ipse tanquam sponsus.
Ipse tanquam sponsus.
Procedens de thalamo suo. Ps. 18.
Procedens de thalamo suo. Ps. 18.
Oratio.
Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae praesidium; ut qui sanctae Dei Genetricis memoriam agimus: intercessionibus ejus auxilio a nostris iniquitatibus resurgamus. Per eundem Dominum.

Hymnus ut supra.
Psalmus 125
In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.
Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione: tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.
Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus laetantes.
Converte Domine captivitatem nostram, sicut torrens in austro.
Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.
Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione: tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.
Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus laetantes.
Converte Domine captivitatem nostram, sicut torrens in austro.
Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Psalmus 126
Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum: ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris.
Sicut sagittae in manu potentis: ita filii excussorum.
Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.

Psalmus 127
Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.
Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae: filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.
Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae.
Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israel.

Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti.
Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti.
Capitulum.
Galat. 4.
Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege; ut eos qui sub lege erant redimeret: ut adoptionem filiorum reciperemus.

br. Misericordia et veritas Obviaverunt sibi. Misericordia.

Iustitia et pax osculatae sunt; Obviaverunt sibi. Gloria Patri. Misericordia.

Veritas de terra orta est,
Veritas de terra orta est,
Et iustitia de caelo prospexit. Ps. 84.
Et iustitia de caelo prospexit. Ps. 84.
Oratio.
Famulatorum, tuorum, quaesumus, Domine, delictis ignosce; ut qui tibi placere de actibus nostris non valemus: Genitricis Filii tui Domini nostri intercessione salvemur. Per eundem Dominum.
Famulatorum, tuorum, quaesumus, Domine, delictis ignosce; ut qui tibi placere de actibus nostris non valemus: Genitricis Filii tui Domini nostri intercessione salvemur. Per eundem Dominum.
Deus, in adjutorium etc.
Deus, in adjutorium etc.
Ant.
In me ancilla.
In me ancilla.
Psalmus 109
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis.
Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.
Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero ante luciferum genui te.
Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges.
Judicabit in nationibus, implebit ruinas: conquassabit capita in terra multorum.
De torrente in via bibet: propterea exaltabit caput.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis.
Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.
Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero ante luciferum genui te.
Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges.
Judicabit in nationibus, implebit ruinas: conquassabit capita in terra multorum.
De torrente in via bibet: propterea exaltabit caput.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Psalmus 112
Laudate pueri Dominum: laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.
A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus, et super caelos gloria ejus.
Quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat, et humilia respicit in caelo et in terra?
Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem.
Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Laudate pueri Dominum: laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.
A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus, et super caelos gloria ejus.
Quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat, et humilia respicit in caelo et in terra?
Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem.
Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Psalmus 121
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Jerusalem.
Jerusalem quae aedificatur ut civitas: cujus participatio ejus in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in judicio: sedes super domum David.
Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem: et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Jerusalem.
Jerusalem quae aedificatur ut civitas: cujus participatio ejus in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in judicio: sedes super domum David.
Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem: et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Psalmus 126
Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum: ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris.
Sicut sagittae in manu potentis: ita filii excussorum.
Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum: ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris.
Sicut sagittae in manu potentis: ita filii excussorum.
Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Psalmus 147
Lauda Jerusalem Dominum: lauda Deum tuum Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum: benedixit filiis tuis in te.
Qui posuit fines tuos pacem: et adipe frumenti satiat te.
Qui emittit eloquium suum terrae: velociter currit sermo ejus.
Qui dat nivem sicut lanam: nebulam sicut cinerem spargit.
Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?
Emittet verbum suum et liquefaciet ea: flabit spiritus ejus, et fluent aquae.
Qui annuntiat verbum suum Jacob: justitias et judicia sua Israel.
Non fecit taliter omni nationi: et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.

In me ancilla sua adimplevit Dominus misericordiam suam quam promisit domui Israel.
In me ancilla sua adimplevit Dominus misericordiam suam quam promisit domui Israel.
Capitulum.
Eccli. 24.
Qui creavit me, requievit in tabernaculo meo, et dixit mihi; In Jacob inhabitare, et in Israel hereditare, et in electis meis mitte radices: Et sic in Sion firmata sum.

Ave, maris stella,
Ave, maris stella,
Dei mater alma,
Dei mater alma,
Atque semper virgo,
Atque semper virgo,
Felix coeli porta.
Felix coeli porta.
Sumens illud Ave
Sumens illud Ave
Gabrielis ore,
Gabrielis ore,
Funda nos in pace,
Funda nos in pace,
Mutans Evae nomen.
Mutans Evae nomen.
Solve vincula reis,
Solve vincula reis,
Profer lumen caecis,
Profer lumen caecis,
Mala nostra pelle,
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce.
Bona cuncta posce.
Monstra te esse matrem;
Monstra te esse matrem;
Sumat per te preces,
Sumat per te preces,
Qui pro nobis natus,
Qui pro nobis natus,
Tulit esse tuus.
Tulit esse tuus.
Virgo singularis,
Virgo singularis,
Inter omnes mitis,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solutos,
Nos culpis solutos,
Mites fac et castos.
Mites fac et castos.
Vitam praesta puram,
Vitam praesta puram,
Iter para tutum;
Iter para tutum;
Ut videntes Jesum,
Ut videntes Jesum,
Semper collaetemur.
Semper collaetemur.
Sit laus Deo Patri,
Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Summo Christo decus,
Spiritui Sancto;
Spiritui Sancto;
Tribus honor unus.
Tribus honor unus.
r
r
Amen.
Amen.
Anima mea exultabit in Domino,
Anima mea exultabit in Domino,
Et delectabitur super salutari suo. Ps. 34.

Ad Magnificat. Ant. 8. G.
Beatum me dicent omnes generationes; quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Luc. 1.

Magnificat ✠ anima mea Dominum.
Et exsultavit spiritus meus: in Deo, salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus.
Et misericordia ejus, a progenie in progenies: timentibus eum.
Fecit potentiam in bracchio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede: et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum: recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros: abraham, et semini ejus in saecula.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Magnificat ✠ anima mea Dominum.
Et exsultavit spiritus meus: in Deo, salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus.
Et misericordia ejus, a progenie in progenies: timentibus eum.
Fecit potentiam in bracchio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede: et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum: recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros: abraham, et semini ejus in saecula.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Oratio.
Cordibus nostris, quaesumus, Domine, gratiam tuam benignus infunde; et intercedente sanctissima Dei genitrice Maria, corpora nostra castitate, et mentes nostras humilitate et caritate sanctifica. Per eundem Dominum.

Commendationes ut supra ad Laudes.
Converte nos etc.
Converte nos etc.
Deus, in adjutorium.
Deus, in adjutorium.
Psalmus 128
Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel.
Saepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi.
Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: prolongaverunt iniquitatem suam.
Dominus justus concidit cervices peccatorum.
Confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
Fiant sicut foenum tectorum: quod priusquam evellatur exaruit.
De quo non implevit manum suam qui metit: et sinum suum qui manipulos colligit.
Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel.
Saepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi.
Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: prolongaverunt iniquitatem suam.
Dominus justus concidit cervices peccatorum.
Confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
Fiant sicut foenum tectorum: quod priusquam evellatur exaruit.
De quo non implevit manum suam qui metit: et sinum suum qui manipulos colligit.
Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Psalmus 129
De profundis clamavi ad te Domine: Domine exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris Domine: Domine quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te Domine.
Sustinuit anima mea in verbo ejus: speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem: speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.

Psalmus 130
Domine non est exaltatum cor meum: neque elati sunt oculi mei.
Neque ambulavi in magnis: neque in mirabilibus super me.
Si non humiliter sentiebam: sed exaltavi animam meam.
Sicut ablactatus est super matre sua: ita retributio in anima mea.
Speret Israel in Domino: ex hoc nunc et usque in saeculum.

Antiph.
In omni gente quae audierit nomen tuum, magnificabitur super te Deus Israel. Judith, 13.

Virgo, Dei genitrix, quem totus non capit orbis,

In tua se clausit viscera factus homo.
In tua se clausit viscera factus homo.
Hinc merito dicent te saecula cuncta beatam :

Hinc populi matrem te dominamque colunt.

Suscipe, quos pia plebs tibi pendere certat honores :

Annue, sollicitam quam prece poscit, opem.

Gloria magna Patri: compar sit gloria Nato ;

Amborum tibi par, Spiritus alme, decus. Amen.
Amborum tibi par, Spiritus alme, decus. Amen.
Capitulum.
Judith. 13.
Nomen tuum Dominus in aeternum magnificavit: ut non recedat laus tua de ore hominum: qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum.

Vultum tuum Deprecabuntur. Vultum.
Vultum tuum Deprecabuntur. Vultum.
Omnes divites plebis Deprecabuntur. Gloria Patri. Vultum.

Memores erunt nominis tui
Memores erunt nominis tui
In omni generatione et generationem. Ps. 44.

Ad Nunc dimittis. Ant.
Memorare, Domine, humilitatis tuae et invoca Dominum, et libera nos de morte. Esdr. 15.

Nunc dimittis ✠ servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace:
Quia viderunt oculi mei salutare tuum,
Quod parasti ante faciem omnium populorum,
Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Nunc dimittis ✠ servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace:
Quia viderunt oculi mei salutare tuum,
Quod parasti ante faciem omnium populorum,
Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Oratio.
Beata et gloriosa semperque virgo Maria, quaesumus, Domine, intercedendo gloriosa nos protegat, et ad vitam perducat aeternam. Per Dominum.

Prosa de Beata, ad eandem
Inviolata, integra et casta es, Maria: Quae es effecta fulgida caeli porta.
O mater alma Christi carissima, Suscipe pia laudum praeconia.
Nostra ut pura pectora et corpora,
Te nunc flagitant devota corda et ora.
Tua per precata dulcisona,
Nobis concedas veniam per saecula.
O benigna! O benigna! O benigna!
Quae sola inviolata permansisti.

Et justitia de coelo prospexit.
Et justitia de coelo prospexit.
Oratio
Famulatorum tuorum,
quaesumus Domine,
delictis ignosce; ut qui tibi
placere de actibus nostris
non valemus: Genitricis Filii
tui Domini nostri intercessione
salvemur. Per eundem Dominum.
Famulatorum tuorum,
quaesumus Domine,
delictis ignosce; ut qui tibi
placere de actibus nostris
non valemus: Genitricis Filii
tui Domini nostri intercessione
salvemur. Per eundem Dominum.