Caput XLI - Qualiter s. Clara fuit portata in nocte Nativitatis ad ecclesiam s. Francisci.
¹ Cum devotissima Cristi sponsa, Clara re et Clara nomine, graviter infirmata corpore apud S. Damianum moram contrahebat, ad solvendas horas canonicas cum aliis ad ecclesiam ire non poterat. ² Adveniente vero sollempnitate Nativitatis D.n. Ihesu Cristi benedicti, ad cuius matutinum sorores solebant accedere et in missa Nativitatis communicare devote, ³ b. Clara, omnibus ad sollempnitatem euntibus, sola remansit in loco, in infirmitate gravata, cum non parva tamen desolatione, eo quod non poterat interesse ad tam devota sollempnia. ⁴ Sed D. Ihesus Cristus, nolens hanc suam sponsam fidelissimam desolari, fecit eam in ecclesia S. Francisci, tam in matutinis quam in missa et in omni sollempnitate festiva, spiritu presentialiter interesse, ⁵ ita quod tam cantum fratrum quam organa usque ad finem misse luculenter audivit et, quod plus est, sacram communionem accepit et plene consolata remansit. ⁶ Cum autem sorores, completo officio in S.Damiano, ad s. Claram redissent, dixerunt: "O domina Clara, carissima, quam magnam consolationem habuimus in ista Nativitate Domini Salvatoris! utinam potuisses fuisse nobiscum!". ⁷ Illa vero respondit: "Gratias ago Domino meo Ihesu Cristo benedicto, sorores et filie mee carissime; quia ad omnia sollempnia huius noctis et ad maiora et devotiora quam vos extiti consolata. ⁸ Nam Domino meo Ihesu Cristo faciente et beatissimo patre meo Francisco procurante, interfui in ecclesia patris mei Francisci, et corporalibus auribus et mentalibus audivi cunctos cantus et organa; et insuper ibidem sacram communionem suscepi. ⁹ Unde de tanta gratia michi facta gaudete et Cristum Ihesum benedictum toto corde laudate; quia et hic infirma iacui et, nescio quomodo, utrum in corpore an extra corpus (cfr. 2Cor 12,2.3), in sollempnitate tota, ut predixi, in s. Francisco interfui". Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.
Chapter 41 of 68