Skip to the text

Adnotationes in Iob, Capita 17–31

  1. (17, 1-15) Defeci agitatus spiritu: ordo: Defeci spiritu, laboribus concussus. Oro ut sepeliar, et non contingit mihi: ut absorbeatur mortale a vita. Ingemiscimus enim gravati, in quo nolumus spoliari, sed supervestiri; id est, mutemur potius quam moriamur. Quod utique, quamvis hoc homo cupiat, non contingit. Debet enim mortem condemnatione peccati. Preces adhibebo cum labore, et quid feci? Nonnihil feci impetrans. Furati sunt externi bona mea. Ipsam immortalitatem, qua spoliatur, significat, qui semivivus a latronibus est relictus. Quis et iste? qui mihi subventurus est, Dominum significans. Sed ideo dicit: Quis est? quia inter homines futurus erat, ut vix ab eis discerneretur. Ad manum meam ligetur: vinculo caritatis, ut custodiat me, et ducat quo vult. Quia cor eorum abscondisti a prudentia. Qui eum non cognoverunt abscondisti. Propter hoc non exaltabis eos: Quia humiles non fuerunt, ideo caecati sunt, et non potuerunt humilitate Christi exaltari. Parti annuntientur mala. Quod caecitas ex parte Israel facta est, sive quia eis mala videbantur quae Christus annuntiabat, ut dicerent: Seducit turbas; sive per Prophetas quae annuntiata sunt de caecitate Israel, non utique toti, sed parti acciderunt. Et oculi super filios eorum tabuerunt: admiratione miraculorum, quibus dictum est: Si ego in Beelzebub eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Posuisti autem me in loquelam nationibus: hominem quem redemisti, id est, Ecclesiam de qua loquerentur nationes, sive quae loqueretur nationibus. Et in risum illis deveni: aut nationibus, cum ei detraherent; aut Iudaeis, qui loquebantur nationibus. Obscurati sunt ob iram oculi mei. Obscurati sunt oculi Ecclesiae, id est Apostoli, cum intellecti non sunt ab iis qui hac poena erant puniendi. Et expugnatus sum valde ab omnibus. Tam Iudaei enim quam Gentes expugnaverunt Ecclesiam. Et mirati sunt super hoc veraces: vel quare potestas data sit impiis in Ecclesiam, vel quare ab impiis Evangelium agnitum non sit. Iustus autem super inimicum consurgat: qui temporaliter cadit persecutionibus, ut postea infidelibus dominetur. Et purus manibus sumat audaciam: spei audaciam, ut confiteatur Christum et in persecutione. Non enim invenit in vos veritatem. Omnibus enim tam Iudaeis quam aliis gratia necessaria est. Et convulsae sunt compages cordis mei: ut non celem peccata mea. Noctem in diem posuerunt: impii. Unde est: Vae illis qui dicunt quod bonum est malum, et malum bonum; qui ponunt tenebras lucem, et lucem tenebras. Si sustinuero, inferi domus mea erunt: pertulero me peccata mea, ut non confitear. Interitum appellavi patrem meum. Non ero filius vitae. Appellavit autem Deus. Matrem meam et sororem tabem. Ex eo quod inseparabiliter haereant, tamquam cognati. Quae est enim mihi iam spes? subauditur: Si sustinuero. Aut bona mea videbo? quibus seductus est, converti noluit, et sustinuit peccatorem.

  2. (18, 5-19) Verba Baldad Sauchitis. Et lumen impiorum exstinguetur. Noli ergo mirari si et tuum tamquam impii lumen exstinctum est. Lux eius fuerunt tenebrae in domo: claritas domus eius; id est fuerunt aut diabolus aut Antichristus. Et lucerna super eum exstinguetur: exiguum et terrenum lumen. Capiant infimi substantiam eius. Quae habere ille voluit, habeant humiles. Immissus est enim pes eius in laqueum. Ipse enim captus est, Dominum persequendo. Confortabit super eum sitientes: ut vincant eum esurientes et sitientes iustitiam. Absconditus est super terram funiculus eius: quo capiatur, hoc est, ea quae illi quasi conceduntur. Et captio eius in semitis: qua transit. Per circuitum perdant eum dolores: undique. Et multi circa pedes eius veniant in angustia famis: multi qui eum sequuntur, vel qui ei obsequuntur. Comedantur rami pedum eius: doctrinarum eius, id est, qua it. Rumpatur de habitaculo eius sanitas: tranquillitas huius vitae. Et teneat eum necessitas causae regalis: opportunitas punitionis eius, quae valebit ad gloriam Dei, propter quod modo illi permittitur cupiditas sua. Causam regalem dicit, quia se Christum iactabit. Habitet in tabernaculo eius in nocte eius. Necessitas causae regalis cruciet conscientiam eius; appetitio tyrannidis: in nocte, in supplicio caecitatis eius, quando damnatur. Aspergentur speciosa eius sulphure: quibus placebat, igne fetido concrementur. Et de sursum irruet messio eius: a Deo. Et non sit nomen eius in facie platearum ubi erat: tollatur de memoria populi. Et non sit cognoscibilis in populo suo. Ad tantam deiectionem veniat, ut a suis non agnoscatur. Nec resalvetur sub coelo domus eius. Aliqui enim resalvabuntur. Sed in populo eius vivant alteri. Aliis subiugetur populus eius.

  3. (19, 2-29) Verba Iob. Et destruitis me verbis. Infirmatis me, qui me consolari debuistis. Scitote tantum quia Deus fecit mihi sic: apud quem possum de peccato convinci, non apud homines. Et vallum suum circa me circumdedit. Fossa circa muros est; quo coactus sum ad confessionem. Ecce rideo opprobria, et non loquor. Utilitatem dicit confessionis; quia si vellet ridere peccatum suum, et non illud proloqui, clamaret, et non exaudiretur. In vultu meo tenebras posuit. Illuminationem vultus mei abstulit a me; quod contingit aversis. Et abstulit coronam de capite meo: dignitatem spiritalem, quam dat sapientia. Et disrupit me undique, et abii. Omnia tenebam, et abstulit ea mihi adversus illud quod acceperat virtutem continendi omnia. Et arbitratus est me tamquam inimicum. Sic me iudicavit, quasi ei nocerem, si ei par essem. Et circumdederunt tabernaculum meum; cor et conscientiam. Fratres mei recesserunt: in spe correctionis, quia fratres sunt: quamvis primo correctionem meam aspernati sint; et eos secuti qui sibi aliena, hoc est perniciosa, suaderent. Et amici mei immisericordes facti sunt: in malis spiritalibus, qui condolent proximis suis, sed potius eos irrident; quos non irriderent in malis carnalibus constitutos. Et scientes nomen meum obliti sunt me: non me cognoscentes, quod mutatus sum. Vicini domus, et ancillae meae: cum quibus secreta communicabam; adulatores, qui recedunt ab eo qui confitetur Deo: ipsi enim dicuntur ancillari. Servum meum vocavi, et non respondit: aut corpus, aut eos qui ei ad mala serviebant. Os meum deprecabatur, et rogabam uxorem meam: tamquam dicens: Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? id est, cupiens ut ei consentiat: Invocabam blandiens filios uteri mei: quos genuerat, persuadens eis spem saeculi. Et quos dilexeram, consurrexerunt in me: in illa vita. In cute computruerunt carnes meae. Amore eorum quae forinsecus sentiuntur, computruerunt interiora mea. Nam utique leve est, si ad litteram accipiamus, tamquam scabiem habuerit. Et ossa mea in dentibus meis sunt. Firmitas et fortitudo mea in verbis est, non in factis. Miseremini mei, miseremini mei, o amici. Angelos videtur postulare, ut pro eo deprecentur, aut certe sanctos ut pro poenitente orent. Manus enim Domini est quae tetigit me. Manu Domini se tactum dicit, ut doleret vulnus suum, quod sine sensu ei fuit. Quare me persequimini, sicut et Dominus? detestamini et horretis sicut Dominus; vel obiurgatis, cum iam confitear. De carnibus meis non satiamini? Non gaudetis, si carnaliter vivam. <In*> stilo ferreo et plumbo?* ut quemadmodum cedit plumbum stilo ferreo, sic cedant sermonibus meis corda hominum. Aut in testimonium in petris sculpantur? ut illi ea discant, qui firmi sunt ad evangelizandum. Scio enim quia aeternus est qui me resoluturus est: quia potest me reparare. Quorum ego mihi conscius sum: quia merui illa. Quae oculus meus vidit, et non alius. Hoc est: Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus qui in ipso est. Et omnia mihi consummata sunt in sinu: in interioribus ubi nemo videt, id est in conscientia. Quod si et dixeritis: Quid dicemus contra eum? Secundum quod dictum est etiam spiritalibus: Intendens teipsum, ne et tu tenteris. Et radicem sermonis inveniemus in eo? ut de ipsius eum convincamus. Ira enim super iniquos veniet. Qui se extollunt super peccatores, et putant se tales esse non posse, ipsos dicit iniquos.

  4. (20, 2-29) Verba Sophar Minaei. Non enim intellegitis magis quam ego. Ad alios se convertit, qui cum eo Iob consolabantur. Eruditionem confusionis meae audiam. Oblique vult ut Iob audiat eruditionem confusionis suae: tunc enim potest etiam spiritum sapientiae consequi. Haec autem locutio solemnis est, cum dicimus: Bonum est mihi ut caveam, nam male mihi erit; cum volumus ut alius caveat. Numquid haec nosti a saeculis? Ex quo sunt saecula, scis haec. Et haec putat quod Iob ignorat tamquam impius. Oculus videbit, et non adiciet. Non enim videbitur. Filios eius disperdat impius: sive imitatores eius, sive seductos ab eo diabolus. Et manus eius succendantur doloribus: operibus eius crucientur. Ossa eius repleta sunt iuventute eius. Superbit de firmitate sua. Abscondet eam sub lingua sua. Non illam demonstrabit tamquam dolosus, ut tacite illa utatur. Parcet ei, et non relinquet eam. Amans eam, et nolens ea carere, non eam persequitur, aut, parcet ei Dominus, et hac impunitate non eam relinquet. Et tenebit eam in medio gutture suo: tamquam quod eum delectat. Et non poterit subvenire sibi. Non ideo se liberabit. Fel aspidis in ventre eius: in interioribus, in occultis habens nocendi malitiam. Divitiae inique congregatae evomentur: cum tormento interiorum et pressura cordis. De domo eius protrahet eum angelus. Quandocumque manifestabuntur occulta eius per tribulationes. Et furorem draconum fulgebit: ut ille qui primo occultus fuit, tribulationibus proditus, furorem draconum fulgeat iam palam. Interficiat illum lingua colubri. Seducat eum diabolus. Et non videat mulctram pecorum: fructus ovium, id est, iustitiae opera non faciat, ut se inde intellegat posse redimi. Neque pabula mellis et butyri: opera bona cum caritate et hilaritate cordis, et largitate praebentis. Butyrum enim lac pingue est. In vanum et frustra laboravit: quia non intellegit haec de his operando, quae ad misericordiam pertinent. Unde et Dominus butyrum et mel dicitur manducare, quia haec illi in humilibus eius praebentur. Quae erunt ut durum quid: quod mandi non potest, nec glutiri. Durum nescio quid id est, iniquitas vel superbia. In desiderio suo non salvabitur: quia iniqua desideravit. Non erunt reliquiae de cibis eius. Transeunt cupiditates eius. Cum putaverit se repletum esse, coarctabitur. Non tam satietas est de plenitudine cupiditatum, quam pressura. Si quo modo impleat ventrem suum. Talis necessitas ei veniet, ut dubitet utrum impleat ventrem suum; cum utique ista ideo quaerantur, ut pellatur necessitas. Hoc autem dixit, quia tanto plus cupit, quanto plus habuerit. Et emittet super eum furorem iracundiae: quia non vidit facere opera bona. Vulneret eum sagitta aerea: perpetua. Pertranseat corpus eius iaculum. Penetret eum tentatio, ut et de his quae sperat, et de his quae relinquit, vulneretur, tamquam a pectore per tergum traiectus. Fulgura in tabernaculis eius: terrores repentini in cogitationibus eius. Laedat advena domum eius: diabolus, qui adventitius est ad tentandum; si quidem habeat homo etiam proprias tentationes. Et detegat coelum iniquitates eius: coeleste iudicium. Et possessio bonorum eius ab episcopo. Haec illi largietur Deus.

  5. (21, 2-34) Verba Iob. Et non sit mihi a vobis haec consolatio: qua putatis bonis temporalibus gaudendum, cum communia sint piis et impiis; et si quando quis iniquus esset, hinc in eum vindicari: cum Iob dicat usque ad sepulcrum permanere bona ista impiis, et non in eos per ea vindicari. Quid enim? numquid humana est castigatio mea? A Deo est mihi castigatio. Itaque et ipse potest consolari, non vos. Aut quare non irascar? Nolite ergo me ita consolari: nam impiorum utique felicitatem video. Respicite ad me, et admiramini: tamquam inania dicentem. Si enim recorder, perturbor. Indignitates humanae vitae, rediens ad affectum praeteritum ab isto in quo nunc est, confitetur. Et tenentur carnes meae doloribus: carnaliter doleo. Quare impii vivunt? Quaerit ab eis causam, quia dicebant hic in impiis vindicari. Et permanent, sicut vetustate, oves eorum: quo modo possunt vetustate perseverare; non enim semper erunt. Erant autem in manibus eorum bona. Non tulit eis bona ipsa, cum haec dicerent. Immo vero, impiorum lucerna exstinguetur: claritas temporalis, etiamsi non sicut isti intellegebant. Deficiant filii eius bona eius: bona quae eis persuasit, temporalia scilicet, aut Antichristi, aut diaboli. Videant oculi eius necem suam. Significat et hanc prosperitatem ignorari ab his qui hac gaudent: in futuro autem ad sensum etiam impiorum perducetur. Quia nulla voluntas eius in domo sua post eum: quia in conscientia sua Dominum non consecuti sunt in tribulationibus. Licet numerus mensium eius dimidiatus sit: quamvis praesentem coluerit Deum, tamen quia non et futura speravit, quod est plenus mensium numerus. Ipse enim homicidia iudicat? Quia impii cum persuaserint impietatem per dilectionem carnalium impietatum, futuro saeculo utique occidunt. Non tamen talia homicidia iudicant homines, sed solus Deus. Hic morietur in robore simplicitatis suae. Videtur exsequi occulta homicidia, commemorans largum unum, et alium avarum; quia homines abundantes, et largi putantur et boni. Intestina eius plena sunt adipe: habet laetitiam. Et medulla eorum diffunditur: intestinorum; quia non tenet intra se bona sua, sed impendit illa vel in se, vel in aliis. Itaque scio vos audacter mihi insistere. Non enim considerate dicitis. Quia dicitis: Ubi est domus principis? vel impiorum vel superbi; quia putabant hic eis auferri bona, cum plerique etiam pleni his vitam finierint per ea puniendi. Et ubi est velamen in tabernaculis impiorum? honor. Interrogate eos qui transeunt per viam: qui non delectantur via, sed transeunt per eam. Et signa eorum non ignorabitis: vel impiorum quae dant transeuntes, dicentes quid eis futurum sit; vel a quibus cognoscantur impii. Quis annuntiabit coram eo viam eius? Coram impio viam suam nemo, nisi Dominus annuntiat fiducialiter, quia ipse ei respondet. Et tamen et ipse Dominus in sepulcrum deductus est. Ita merces pietatis non hic speranda est. Et super acervum vigilavit. Ante enim ipse resurrexit, quam acervus resurgeret resurgentium. Dulces fuerunt ei lapides torrentis: quos saeculum non subvertit, id est discipulos suos. Et post eum omnis homo sequitur, et ante eum innumerabiles. Aut post eum omnis homo, id est, unus homo: et ante eum innumerabiles, qui nunc in numero hominum deputati sunt. Aut post eum turba credentium, et ante eum Patriarchae et Prophetae. Quomodo ergo consolamini me inaniter? praesentia bona vel mala suadentes.

  6. (22, 2-30) Verba Eliphaz Themanitis. Nonne Dominus est qui docet sensum et scientiam? Quasi dixerit Iob non eum recte iudicare; cum utique reprehendi Deus non possit, nisi per intellegentiam, qua superior est, siquidem ab ipso detur homini. Et veniet tecum in iudicium? ut compareris ei. Lumen tuum in tenebras conversum est: dignitas. Et dormientem te aqua operuit: securum inundatio tribulationis. An per nebulam diiudicat? quasi per nebulam videre non possit. Nubes latibulum eius, et non videbitur? Latent eum quae in terra sunt. Et ambitum coeli percurrit: figuram, non et terram. Ergone semitam saeculi custodis? Quasi Iob putarit a Deo res humanas non curari. Quia capti sunt immaturi? secundum se immaturi. Putabant enim se in perpetuum permansuros. Aut certe antequam pervenirent ad sapientiam: sed quia hoc audierant, non quia ista sentiebant isti amici Iob. Et cogitatio impii longe est ab eo, et implet domos eorum bonis. Et longe est ab eo cogitatio impii, quia non sic facit sicut sperat impius; id est, aut quia placet ei impietas, aut non videt eam. Videntes iusti riserunt: intellegentes; quamvis isti non intellexerint, putantes quia hic redditur impiis. Et inculpabilis subsannavit eos: impios. Esto durus, si sustinueris: patiens, hoc est, dura. Procul facies iniquitatem a tabernaculo tuo: conversationem vel vitam tuam; quamvis haec isti carnaliter dicant. Et pones illud super aggerem in petram: adversus id quod dixit: Flumen decurrens fundamenta eorum. Quia humilavit semetipsum: ipsum lumen. Et dices: Elatus est in superbiam: adversus superbos. Erue innocentem, et salvaberis munditia manuum tuarum. Noli deficere in bonis operibus, quia curat Deus humana.

  7. (23, 2-16) Verba Iob. Et quidem scio quia de manu mea est increpatio: de peccatis meis. Et manus mea gravis facta est super gemitum meum. Ideo me percussisti, ut doleam. Et venire usque ad solium eius. Ut sim tam sanctus, ut perveniam ad eorum numerum, qui sedes eius sunt. Tunc enim possum dicere vera, et audire: unde et coeli dicuntur sancti. Et cognoscam causationes quas loquetur mihi: redditiones causarum, quibus se omnia iuste iudicare demonstrat. Et sentiam quae annuntiat mihi: iam proximus ei. An in multa virtute diiudicabitur mecum? ut per potentiam resistat mihi. Nequaquam. Tantum in terrore non abutatur me: propter peccata mea, pro quibus timeo modo, cum sum in terrore, non abutatur me. Ceterum cum ad eum venero: in illa libertate qua ego annumerabor solio eius, omnia amabo, et non mihi resistet virtus eius; quamvis modo possit me abuti, utpote peccatore: id est, faciat de me quod vult, etiam cum poena mea, iuste tamen. Veritas enim et increpatio est ab eo: id est, non iniuste increpat. Educit in finem iudicium meum. Etiam si modo corripit, postea manifestabit. Nam si primus ambulavero, postea non ero. Non arroganter sperem, non infideliter desperem: hoc est, non declinare dextra aut sinistra. Inde est: Si ascendero in coelum, tu ibi es. Quis me inde potest pellere? etc. A laeva quid aget, non apprehendam. Superiora repetit. A laeva autem dicit non se apprehensurum deditum temporalibus. Convertetur ad dexteram, et non videbo. Ideo non debeo esse a laeva. Convertetur autem dixit, quia ipse in spiritalibus est, unde ego me averto, si a laeva fuero. Sed scit ipse viam meam: ut, etiamsi per tribulationes duxerit, sequar. Probavit me sicut aurum: in tentationibus. Egrediar in praeceptis eius. De tenebris meis exeam, sed tamen in praeceptis eius. Si autem ipse iudicavit sic: ut per tribulationes me tamquam aurum probet. Propterea ad eum festinavi: quia me tribulavit, ideo relictis temporalibus ad eum festinavi. Et commonitus sollicitus fui de eo: ut his poenis carnalibus aeterna supplicia devitarem. Idcirco a facie eius turbabor. Modo turbabor, ut caveam cogitans futurum iudicium, ubi erit eius manifestatio. Et Dominus mollivit cor meum. Et ipsum timere, quo cavet futuras poenas, misericordiae Dei deputat. Non enim sciret superventuras poenas et tenebras malis, nisi Dominus molliret cor eius praesentibus tribulationibus: adversus illud, quod indurat Deus cor Pharaonis.

  8. (24, 1-25) Quare Dominum non latuerunt horae: Quamobrem, vel: Itaque. Finem transgressi sunt: Christum. Et inclinaverunt pauperes a via iusta: ut vel imitarentur eos, vel inde arbitrarentur non esse divinum iudicium, quia impunitam videbant malitiam qua eis nocebant relinquentes iustitiam. Simul absconditi sunt mites terrae: cum his qui declinaverunt a via iusta, absconditi sunt mites, ne mihi ferrent auxilium. Nam tria sunt genera hominum in Ecclesia, cum fit persecutio: alii enim consentiunt, alii fugiunt, alii patiuntur, quorum personam sustinet Iob. Et irruerunt asini feri in agro super me. Stulti et indomiti, et ob hoc superbi, irruunt super me confitentem, id est Ecclesiam. Et exeuntes ad opus suum. Hoc enim opus est eorum, ut in me irruant, id est, ad hoc deputati sunt a Deo. Suavis factus est ei panis in adolescentes. Impio et persecutori suavem panem dicit, id est persecutionem, qua libenter fruebatur, cum eam faceret adolescentibus: ut adolescentes aut pro amatoribus voluptatum accipiamus, quia ipsi facile talibus consentiunt; aut pro eis qui tantum in Ecclesia profecerunt, ut pueritiae quidem simplicitatem transierint, sed nondum pervenerint ad robur illud virile, quo etiam persecutor contemnitur. Agrum ante tempus non suum demessuerunt. Aut genera dicit persecutionum, ut aliquem agri damno terrerent: aut pro agro Ecclesia intellegenda, quam ante maturitatem persecutionibus metere voluerunt, id est, antequam simul zizania crescerent, ut tempore messis separarentur. De stillicidiis montium madescent: confugientes nudi ad speluncas, ubi saxa distillant. Rapuerunt ab ubere pupillum. Pupilli et viduae plerumque ex persona Ecclesiae accipiendi: est populus sub tormento. Et eum qui ceciderat, humilaverunt: desertum vel auxilio Dei, vel alicuius; quod est magnae saevitiae, non talibus parcere. In angustiis insidiati sunt inique: in necessitatibus. De civitate et de domibus eiciebantur. Ab eis eiciebantur alii. Anima vero parvulorum in gemitu valde: fuit. Ipse autem Deus eorum curam non habuit: impiorum, quia modo curam eorum non habendo, fecit eos desperare de iudicio Dei; quia impune mala faciebant. Et ideo in tenebras traditi sunt: ignorantiae iudicii Dei. Et repente ut fur: eos occupabit dies ille. Oculus adulteri observat tenebras. Ostendere vult in quas tenebras tradantur impii per impunitatem: non enim eas quas captant adulteri, et ceteri qui male faciunt per noctem, ne agnoscantur per diem; sed illas quae etiam mane super eos sunt. Suffodit in tenebris domos. Alia mala facta commemorat. Per diem obsignaverunt semetipsos: occultaverunt. Non cognoverunt lucem, quia simul eis manet umbra mortis: non quia nox recessit, propterea eos deseruit umbra mortis. Levis est super faciem aquae: ad comparationem terrae, splendidiores accipiendi sunt, quos lux penetrat et imago levitatis; et ideo levis est super eos umbra mortis. Nam et ipsi portant eam per conditionem carnis. Vel: Levis est super faciem aquae dixit, super eos qui in Baptismo confitentur. Maledicatur pars eorum super terram. Sterile sit quod delegerunt. De sinu enim pupillorum rapuerunt: de corde infirmorum verbum, per malam suasionem. Deinde rememoratum est peccatum eius: quod putabat in oblivionem venire. Conteratur sicut lignum insanabile omnis iniquus: quod non sanat. Sterili enim non fecit bene: quae sine consolatione filiorum est. Consurgens ergo non credit contra vitam suam: non credit adversus vitam suam; debuit enim credere malam se habere vitam, et eo ipso consurgere. Cum infirmari coeperit, non speret sanitatem: tribulari. Sed cadit in languorem. Tales enim impius consolationes quaerit in rebus adversis, quibus infirmior fiat. Emarcuit sicut malva in aestu: altitudo eius, quia non tulit aestum tribulationis; malva autem, propter infirmitatem. Aut sicut de stipula spica decidens sponte eius. Quia inane erat culmine ipsius. Ipse enim sibi elegit tales consolationes quibus peius infirmetur. Alioquin quis est qui loquatur mendacium me dicere? si et aliter sunt.

  9. (25, 1-5) Verba Baldad Sauchitis. Quid enim exordium quam timor ab eo? Ista subiunctio videtur illis verbis consentire, quibus dicit Iob: Idcirco a facie eius turbabor, considerabo et timebo ab eo. Nemo putet esse moram piratis. Sine mora secundum permissum eius tentant. In quem enim non venient insidiae ab eo? hoc est, cum ipse permittit. Insidias autem dicit tentationes. Aut quomodo erit homo iustus coram Domino? Ergo iuste eum tentari permittit. Vel quomodo se mundabit natus ex muliere? nisi enim a Deo mundatus fuerit, immundus est. Si lunae praecipit, et non lucet. Quoniam si exigant rationes et ordo providentiae ipsius, ut luna non luceat, praecipiet ut non luceat, et non lucebit. Sed quare? Utrum inde vult videri non mundam lunam coram eo, quia praecipit ei, et non lucet? an forte rationalis animae natura figurate hic insinuatur, cui sol intellegibilis est lumen illud verum, quod illuminat omnem hominem? Et quoniam tanto magis luna lucet terrenis aspectibus, quanto magis recedit a sole; cum autem propinquat soli, interimitur terris: intellegamus animae divinitus praecipi, ut superata nativitate terrena atque mortali, qua splendor eius apparet terreno sensu videntibus, appareat et propinquet, subiugeturque sapientiae, quo eius luce secretissime exsultans, caveat facere iustitiam suam coram hominibus, ut videatur ab eis, sed cum gloriatur, in Domino glorietur. Quia et cum apparet hominibus, dono Creatoris apparet: Nec stellae sunt mundae ante eum: in comparatione eius.

  10. (26, 2-14) Verba Iob. Cui ades: vel quem adiuturus es? cum indignans tamquam iniustitiae eorum, putaret eos a Deo puniendos. Verum sibi ipse loquens seipsum revocat, ut Deo potius dimittat iudicium eorum, ne aut adesse Deo videatur, aut adiuvare eum velle, quasi invalidum, ad coercendos vel corrigendos homines; aut consilium dare, quid cum illis agat; aut sequi eum, tamquam assecuturus causam quare dolosos homines esse et vivere patiatur, cum superet omnem animam quaerentem virtute incomprehensibili; aut quasi annuntiare illi aliquid de illis, cum ab ipso habeat homo etiam spiramen, cum aliquid enuntiat. Numquid gigantes redigentur in nihilum? Non ergo mirandum si istis Deus parcit, quando gigantes non redigit in nihilo. Et ne diceretur: Sed ad inferos detrusi sunt; subiecit quia infernum videt Deus: et tamen eos ibi ordinavit ubi esse meruerunt; sicut iustos sive nunc sicut sunt, sive postea sicut erunt, quamvis eos numquam removeat a facie sua, quia omnia nuda sunt coram eo; ita ut proximos gigantes etiam istos consolatores superbos accipias. Subter aquam et proximi eorum. An Subter aquam, subaudiendum, tenentur, vel aliquid tale? Et non est velamen perditioni. Etiam perditio eum non latet. Extendens aquilonem super nihilum. Potest aquilo diabolum significare, et terra peccatorem; quoniam et illi et illi inanis est spes. Suspendens terram super nihilum: in aerem. Ligans aquam in nubibus suis: propter obscuritatem prophetiae. Et non est scissa nubes sub eo: sub veritate quam habuit nubes, quae non scinditur Scripturas intellegentibus: non enim adversaria dicuntur, sicuti putant non intellegentes. Qui tenet faciem solis ne agnosceretur ab impiis sol iustitiae. Et extendit super eum nubem suam: carnem quam Dominus suscepit. Praeceptum circumdedit super faciem aquae: populos. Usque ad consummationem lucis: huius vitae finem, hoc est finem saeculi, aut quousque consummentur, id est, perficiantur homines, quibus dictum est: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino. Columnae coeli contremuerunt, et obstupuerunt ab increpatione eius: quod contigit Petro per Paulum. Virtute sua sedavit mare: placavit saeculum, a quo persecutionem patiebatur Ecclesia. Unde etiam columnas coeli contremuisse ab increpatione eius, potest hoc modo intellegi, ut robustissimi Ecclesiae contremuerint pro infirmis, ab increpatione Domini permittentis tentationes persecutionis. Columna enim clamat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror? Et prudentia eius vulneratus est cetus. Vulneratum dicit diabolum dolore, quo ei iusti non cedebant. Et claustra coeli metuunt eum: vel Angeli, vel qui acceperunt claves regni coelorum. Praecepto autem peremit draconem desertorem. Eumdem dixit et cetum. Sed nunc ostendit quomodo sit vulneratus, cum acceperunt praeceptum, qui ei renuntiaverunt. Ecce hae partes viae eius: qua ad Deum venitur. Virtutem autem tonitrus eius quis sciet, quando faciet? Tonitrum dicit evidentissimam vocem manifestationis eius: aut illam forte vocem, quam dedit per filium tonitrus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: ut sit ordo: Quando faciet, utrum quis sciet virtutem tonitrus eius?

  11. (27, 3-23) Et spiritus divinus in naribus meis. Hic ostenditur prophetice eum dicere quae dicit, et prophetice cognoscere quia isti consolatores eius dolo pleni sunt. Absit a me iustos vos dicere, donec moriar: etiamsi usque ad mortem persequamini me, quia vos libere reprehendo. Nec enim separabo innocentem: ne vos autem. Nec enim conscius sum mihi iniquum quid commisisse. Illi enim solent plerumque aliis parcere, qui metuunt sibi aliquid veri obici. Quae enim spes est impio? Quia exspectat. Ne quis putaret male cum optasse inimicis suis, hic aperuit quo animo dixerit. Impietatem quippe illorum vult everti, et perire superbiam: quod fit cum solvitur ab impietate anima quae tenebatur rea; solvitur autem per confessionem poenitentis hominis, et gratiam ignoscentis Dei. Ergo: Quae enim est spes impio? interrogatio: et responsio: Quia exspectat, et confidit in Domino, si forte solvatur, aut preces eius exaudiat Dominus. Potest quidem et alius sensus occurrere in his verbis, sed non ita contexitur et libro et fidei, ut quasi totum ex desperatione sit, quod spem prorsus non habeat impius: cum adversus hoc scriptum sit: Credenti autem in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam. Et ideo quod sequitur, gratia Domini dicere intellegitur. Aut si evenerit ei necessitas: ideo debemus exspectare gratiam solventis. Numquid enim in necessitate, id est in tentatione, habuit fiduciam, meritorum in conspectu Dei? Aut si invocaverit exaudiet eum? si tamquam fiducia operum suorum invocat, quae nulla sunt. Quapropter annuntiabo vobis quid sit in manu Domini: quid disponat Deus. Ecce omnes nostis quia vane vana loquimini: ob hoc gratia iam exspectanda est. Quomodo enim allegavit merita operum suorum vane vana loquens? Possessio vero potentium veniet ab Omnipotente super eos: ut possideant eos potentes, id est, diabolus et angeli eius. Potentes autem ideo dicit, quia isti infirmabuntur sequentes vanitatem, ut in eos illi praevaleant duces et principes vanitatis: quomodo et Dominus fortem eum appellat, non ob aliud nisi quia tenet invalidos. Quod si multi fuerint filii eius, in occisionem erunt. Filios eius dicit, qui eum ad seducendum invitant, falsorum dogmatum persuasorem in damnationem. Si autem iuvenes facti fuerint, indigebunt: id est, si confirmati fuerint in errore, indigebunt; non enim eos satiavit vanitas. Et qui circa eum sunt, morte morientur: qui simillimi ei sunt ad seducendum. Et viduis eorum non miserebitur: plebibus quas seduxit cum eis, viri morte desertis, quasi fidem illis coniugalem in erroris promissione servaverit. Quod si et collegerit ut terram argentum: id est, si prudentes et sapientes, cum adhuc terra et lutum sunt, id est, cum adhuc stulta et carnalia sentiunt, eis consenserint; postea correcti et cognoscentes ad iustos convertentur. Erunt enim domus eorum sicut tinea et aranea, quam servavit: cor, vel conscientiam. Aut domus dixit munimenta quibus se protegunt, verum astuta et latebrosa, sed invalidissima, sicut tineae folliculus quo se abscondit, et araneae caverna, in quam se recipiendo cooperit, et claudit eam. Quam servavit autem, intellegitur se ipsam in illa caverna; quia non omnes araneae hoc faciunt: propter spontaneam et interiorem corruptionem iniquae cogitationis, et propter inutilia opera, quae quasi diligenter in domo servavit sibi impius. Dives dormiet, et non adiciet: quia post mortem non adiciet ad ipsas impietates divitias. Oculos suos aperuit, et non est. In resurrectione enim non inveniet seipsum divitem, quod putaverat. Tollet eum aestus, et abibit: aut aestus maris, tribulatio saeculi; aut aestus quo arescunt herbae, quae radicem non habent. Et ventilabit eum de loco suo: aut de spe sua; aut Deus eum ventilabit de loco suo, ut non sit in loco Dei, hoc est, in populo quem inhabitavit Deus. Et proiciet super eum, et non parcet: tamquam aggerem poenarum. Plaudet super manibus suis: sicut dictum est: Et ego perditioni eorum superridebo: non enim superlugebit perditionem impiorum.

  12. (28, 1-27) Est enim argenti locus unde fit: prudentes, qui magis in actione sunt. Locus autem auro, ubi purgatur: sapientes, qui in contemplatione sunt. Ferrum enim de terra fit. Haec metalla indifferenter accipienda in bono sunt; nam ideo ferrum dixit, quia nihil interest, quasi superius de ferro diceret: quamvis ferrum possint fortes intellegi. Revera enim nulla distinctio est in sapientia hominum quam in ea sunt. Aes autem similiter ut lapides excluditur: quia totum de terra separatur: ut ostendat propterea esse bonos malis mixtos ad tempus, quia de ipsis malis secluduntur boni, et per illos purgantur tamquam metalla operi vel aedificio necessaria; cum ipsa terra opus habeant eliquari atque formari, unde et separandi sunt, ut post hanc separationem habeat terra locum atque ordinem suum, sicut impii per damnationem pro meritis suis. Et omnem finem ipse invenit: quid quo perduceret. Invenit autem dixit, instituit. Lapis tenebrae et umbra mortis. Lapis, id est, Vetus Testamentum tenebris et umbrae mortis datum est, id est carnalia sectantibus, quamvis ab uno Deo haec exspectarent: ubi superbientes non discindebant torrentem, id est non transibant per lapsum temporalium ad aliquam soliditatem, sed ipso lapsu ferebantur. Et facta est discissio torrentis a cinere: hoc est, a confitente peccata sua, et non superbiente de meritis operum: quod factum est per gratiam Novi Testamenti. Discissio torrentis a cinere: ab hominibus. Et commoti sunt ab hominibus: adulantibus non increpante Deo, ab ipsa quae eis promissa erant perdendo primatum suum. Terra de qua egressus est panis: subaudiendum: Ipsos dico commotos de quibus, tamquam de terra, panis Domini exiit. Et eam incensurus est: infidelem coelesti iudicio Domini. Locus sapphiri lapides eius: ordo, locus sapphiri, id est, pretiosi et necessarii aedificio civitatis coelestis. Et aggeres aurum ei: aurum ei non modicum est, sed aggeres. Semitam quam non cognovit avis: humilitatem Domini. Nec vidit eam oculus vulturis: diaboli. Non transiit super eam leo: per fortitudinem superbiens. In durissimo lapide extendit manum suam. Potens est enim Deus de lapidibus excitare filios Abrahae. Et ripas fluminum disrupit: ut totum irrigaret. Flumina enim dixit praedicatores verbi. Voluerunt quippe ripis suis contineri, ut totum circumcisioni praedicarent. Omne vero pretiosum vidit oculus meus: humanus, per Verbum carnem factum. Altitudines fluminum revelavit. Virtutes tolerandi persecutiones in martyrio occultae et altae sunt in homine, donec persecutionis tentatione revelentur. Ostenditque virtutem suam in lumine: in eis quibus dixit: Vos estis lux mundi. Per quos etiam pars Iudaeorum non parva conversa est. Abyssus dixit: Non est in me. Ideo in abysso constituti homines eam invenire non potuerunt, quia in eo non est. Non dabitur aurum inclusum pro ea: id est thesaurus. Non erit deterior auro Ophir: tamquam si diceret: Vel sic eam quaerite, siquidem deterior non sit auro Ophir. Non aequabitur ei aurum et vitrum. Aut intellegendum aliquod vitrum speciosum; aut quia sunt homines qui vitrum plus diligant quam sapientiam. Et commutatio eius vasa aurea: non sunt, subaudis. Et excelsa et Gabis non erunt in memoria: oblivioni erunt in comparatione eius. Aut excelsa et Gabis, tamquam superba quaeque non sint in memoria, ut per humilitatem trahas de absconditis sapientiam. Sapientia unde inventa est? dicit, quia non potuit eam invenire homo nisi per gratiam, ideo ad Deum convertendum esse cor. Latet ab oculis omnis hominis: quia non est insensibilibus. Perditio et mors dixerunt: perditi et mortui, cum in deliciis vivunt. Dominus commendavit viam eius: humilitatem, quae abscondita est volucribus coeli. Et ipse novit locum eius. Locus sapientiae quis, nisi Pater est? Cum enim dicitur: Ego in illo, et ille in me; invicem sibi quasi loca sunt. Ipse enim omne quod est sub coelo, perspicit. Hoc modo ea novit, quo fecit, et non sensibiliter. Ventorum libramenta atque mensuras. Tota creatura per partem significatur. Et bene, pondere, mensura, et numero omnia dixit facta, in quibus intellegitur Creator. Quando fecit, sicut vidit, enumeravit. Non extra vidit ut faceret; sed in semetipso, sicut artifex. Et viam tempestatum vocibus: tempestatum pro tentationum positum est; tentationum autem, pro his qui tentantur: quomodo dicerentur voces naufragii, pro vocibus naufragorum. Tunc vidit eam, et exposuit eam. In praedestinatione Dominus vidit viam quo se converterent tentati. Paravit et investigavit: in praedestinatione, non in actione.

  13. (29, 2-25) Quisnam me restituet in menses priorum dierum? Haec ex persona dici videntur Ecclesiae simul cum capite Christo, tamquam totus ipse homo loquatur tempore abundantiae tribulationum et tentationum, tamquam his diebus, de quibus Dominus dicit: Venient dies quando optabitis videre unum de diebus istis, et non videbitis. Eo enim tempore quo Dominus erat in terra, nulla erat sollicitudo, quamvis adhuc populo parvo christiano, qui constabat ex his qui in eum crediderant, ex quibus erant plus quam quingenti fratres, quibus etiam post resurrectionem apparere dignatus est, sicut Apostolus dicit. Nulla ergo tunc erat sollicitudo, ne aut a malis male gubernaretur Ecclesia, aut haeresum vel schismatum laniaretur insidiis. Nam nec ipsas corporales persecutiones passa est; non aliquas pertulit vel intrinsecus vel extrinsecus adversitates. Loquitur itaque Iob ex persona hominis, hoc est, populi ad Novum Testamentum pertinentis, desiderantis illos dies, sicut praedixerat Dominus. Et fortasse ideo menses appellavit, non annos, quia ex quo elegit Dominus discipulos, usque ad passionem, non anni, sed menses fuerunt. Cum lucebat lucerna eius super caput meum: vel carnem Domini visibiliter praesentem, vel verbum ex ore praesentis corporaliter. Cum verbum Domini inspiceret domum meam ad diligentiam custodiendi conversationem. Et circum me pueri mei: qui obsequebantur humiliter necessaria ministrantes. Cum plueret per vias meas butyrum: per mores meos exsultationem fidei et bonorum operum. Cum montes mei abundarent lacte: Prophetae bene parvulis exponerentur. Cum exirem matutinus in civitate: aut cum iam claritas lucesceret, transactis tenebris timoris; aut in exordio Ecclesiae, ut non satis occultus, non satis manifestus. Et in plateis ponebatur mihi sella: a turbis deferebatur mihi docendi auctoritas. Videntes me adolescentes abscondebantur: dediti concupiscentiis. Senes autem assurgebant: prudentes. Et potentes cessaverunt loqui: superbientes de doctrinis suis. Quia auris audivit, et beatificavit me. Populus quem non cognovi servivit mihi, in obauditu auris obedivit mihi. Et oculus videns me declinavit: Iudaeorum non credentium. Et os viduae benedixit me: eius animae quae diaboli coniugio renuntiavit. Ecce ferebatur mortuus filius unicus matri suae, quae erat vidua. Et vestiebar iudicio sicut chlamyde: in praeferendis spiritalibus, carnalibus, nesciat sinistra quid faciat dextera tua, id est, qua intentione operetur: operta enim sinistra, dextera exserta est in vestitu chlamydis; quod facit, qui recte iudicat quo sit referendum quod operatur. Iudicium quod non noveram exquisivi. Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te; quid nobis erit? Dicit felicitatis suae fuisse, quod habuerit a quo quaereret de futuro iudicio. Confregi molas iniquorum: ut iam non devorarent plebem de cibo panis. Aetas mea senescet sicut arbor palmae, multo vivam tempore: prolongabitur, et ero sicut arbor palmae in honore sempiterno, et celsitudine, et rectitudine. Et ros morabitur in messe mea. Ex quo seminatur et germinat ager, messis dicitur. Gloria mea nova mecum: id est, Novi Testamenti. Et arcus meus in manu mea gradietur: faciam quod praecipio. Et in sermone meo non adiecerunt. Perfectionem Evangelii significat: nam sermo Synagogae datus indiguit adiectione. Sed gavisi sunt cum loquerer eis: quia prior locutio timorem habebat, sequens caritatem. Quod si et riderem ad eos, non credebant: de his quae in parabolis ita loquebatur, ut non intellegeretur; non tamen sicut verba sonare videbantur, vana dicere putaretur. Hic est risus Sarae, qui significabat omnia eos in prophetia fecisse: unde qui figurate aliquid dicunt. Elegi eorum viam, et sedi princeps: aut suscipiendo mortalitatem, aut cum publicanis et peccatoribus convivando, sed ita ut princeps eis essem ad salutem. Et habitabam sicut rex cinctus fortibus: qui suis dimissis eum secuti sunt. Quasi consolans tristes. Eos dicit qui spe gaudebant, cum de praesenti vita erant tristes. Beati lugentes, ut dictum est; et: Quasi tristes, semper autem gaudentes: qui non possunt tenere illam magnitudinem, de qua dictum est: Qui autem fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum.

  14. (30, 1-31) Nunc autem derident me infimi, nunc monent me minores tempore: quia et postea nati sunt in Ecclesia tales, et non proficiunt plurimum. Monent me autem dixit, quia per honores ecclesiasticos accipiunt potestatem praedicandi populo, quae ipsi non faciunt. Quorum spernebam parentes. Parentes eorum dixit, quorum imitatione filii sunt, quibus tunc dicebatur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae. Et virtus manuum eorum quasi nihilum mihi erat: parentum potestas, qui tunc usque adeo plurimum poterant, ut crucifigerent Dominum. In eis peribat omnis vita: quia non se vel in fine correxerunt. Egestate et fame instabiles: a variis desideriis insatiabiles. Qui fugiebant in desertum heri: conferendo se ad excusationem Legis, quam non simpliciter intellegebant; et quia in deserto acceperant, fugientes in desertum heri. Sicut enim hodie pertinet ad Novum Testamentum, sic ad Vetus heri: de Novo enim dictum est: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra; et: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Qui rodebant cortices arborum: quia figuras Legis, quibus utilia tegebantur, pro cibo habebant. Quorum erat cibus radix herbarum: sacramenta quae corporaliter iussi erant celebrare, tamquam terrae inhaerentia; ex quibus tamen simplicis intellegentiae fructus surgeret, et supra terram in libertatem ferretur, quo illi pervenire non poterant. Inhonorati, et abiecti, et egentes omni bono: amisso primatus honore, ab spe promissionis; quia et ipsum terrenum donum pro meritis suis amiserant, et regnum coelorum non tenent. Qui radices lignorum manducabant, propter magnam famem. Quod de radicibus herbarum dictum est, propter fructum frumenti, hoc de radicibus lignorum intellegendum est, propter fructum vini et olei. Nam omnes istos spiritales fructus accepit Ecclesia, quorum radices terrae implicatae sacramenta erant, quae corporaliter Iudaei observare cogebantur, sabbatum, circumcisionem, et victimas, et cetera huiusmodi spiritalium ciborum. Insurrexerunt super me fures: qui ad honores indebitos, qui iustorum sunt proprii, per tenebrosas fallacias pervenerunt. Quorum domus erant cavernae petrarum: qui concupiscentias suas defendebant, et tegebant quibusdam obscuritatibus divinorum Librorum. Et inter arbores clamabant. Manifesta erant peccata eorum, quamvis ea Scripturarum obscuritate, quasi umbris arborum, tegere conarentur. Hinc est: Clamor Sodomorum ascendit ad me. Et plerisque locis pro manifestis peccatis clamorem ponit Scriptura: ut verbum sit quidquid corde concipitur; clamor, cum procedit in factum. Qui sub stirpibus terrae manebant. Non saltem in stirpibus, sed etiam inferius stirpibus manere possunt intellegi, qui vel carnaliter praecepta custodiunt. Stirpes enim sunt non iam ipsi fructus, sed unde surgunt partes fructiferae, vel arborum, vel herbarum: si tamen fructiferum genus est, quia et non fructiferi generis stirpes dicuntur. Filii stultorum et ignobilium: Iudaeorum; nam hos dixit superius parentes eorum propter imitationem, quia et isti sub Dei nomine ambulant, quem non colunt. Stultos autem et ignobiles dicit Iudaeos, qui e contrario, non solum se confidebant esse duces caecorum, sed etiam filios esse Abrahae, quo patre se esse iactabant nobiles. Sed cum audiunt: Caeci sunt, duces caecorum; stulti demonstrantur: et cum audiunt: Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite; degenerando demonstrantur ignobiles. Nomen et honor exstinctus a terra. Erat enim, sed exstinctum est. Nunc autem cithara eorum ego sum: horum, quorum illi patres sunt, qui me ad aurem habebant, non ad cor. Et me habent ad fabulam: inanem et inutilem narrationem et auditionem, quamvis me et narrent, et audiant. Abominati sunt me, discedentes procul: longe facti a iustitia peccando, et praecepta iustitiae malis moribus exsecrando. Nec in faciem meam pepercerunt spuere. Exsecranda facies namque Christi est his, qui praecepta eius cum contemptu exhorrent. Vel, male me innotescere fecerunt morum suorum pravitate. Aperiens enim pharetram suam afflixit me: secreta rerum, unde tentationes existunt. Et frenum in faciem meam miserunt: ut eis invitus consentirem, portans eos ducentes quo vellent, ad ima sua. Et a dextris germinantes consurrexerunt: et favendo et bene monendo exorti sunt quidem, ut suas cupiditates explerent, non persequendo. Pedes meos vinxerunt compedibus: officiorum ecclesiasticorum, ut non eos possent fugere. Contritae sunt semitae meae: ut non apparerent, per quas solent boni ambulare, non quaerentes sua, sed Christi. Exuit enim me stola: auctoritate pristina, cui cedi solet; quod contingit multitudine et consuetudine peccatorum praevalente. Et iaculis suis vulneravit me: praeceptis, quibus video mala, et quia coercere non possum, crucior. Abusus est me sicut voluit: etiam calamitate et miseria mea usus est ad iustitiam suam Deus, sicut voluit. Doloribus involutus sum: et in me, et in aliis patior. Foris pugnae, intus timores. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Et iterantur dolores mei, discedit sicut spiritus, spes mea. Quasi inane aliquid conversi ad spem temporalium, habentes quod promitto. Et sicut nubes transiit salus mea: non sperantes salutem promissam, amore praesentis salutis. Et nunc super me effundetur anima mea: peccando. Nocte vero ossa mea confracta sunt: firmitatem quam habuit, dixit sibi ereptam. Et nervi mei dissoluti sunt: actiones praeteritae. In multa virtute apprehendit stolam meam: ad demonstrandam virtutem suam, modo affligendo, et postea reparando. Et quasi ora vestimenti mei circumdedit me: modicum mihi reliquit auctoritatis. In terra et cinere pars mea: in poenitentia, quia extremum. Steterunt et consideraverunt me: et me iacente, superbi steterunt, quaerentes quid in me reprehenderent. Et proiecisti me a salute. Illos dolet, qui spem reparationis amiserunt. Domus enim est omni mortali terra. Ideo se dicit mortem metuere, quia conversatio eius non sit in coelo, secundum plures qui mali sunt in Ecclesia, et terrene vivunt. Atque utinam possem meipsum interficere: ut morerer saeculo. Aut rogarem alium, et faceret mihi hoc: vel angelum meliorem, vel Deum per quem corrigerer. Ego bona praestolabar. Dolet, quia repente sibi ista evenerunt. Venter meus efferbuit, et non tacebit: interiora, vel memoria qua recordatur quid fuerit primo, et quomodo afflicta est in gemitibus. Et steti in coetu clamans: quia non in frequentia audita est eorum qui se nolebant corrigere. Cutis mea innigrata est valde: ex his quae forinsecus patiebatur. Versa est in luctum cithara mea: opera bona, quibus laudabat Deum gaudens.

  15. (31, 1-40) Testamentum feci oculis meis. Numquid coepi sperare visibilia? Ut non cogitem de virgine: ut subaudiatur, absit. Hinc iam incipit merita Ecclesiae commemorare, in his qui perseverant in fine in tentationibus magnis, abundante iniquitate, et refrigescente caritate multorum. Et non cogitabo de virgine: incorruptione sapientiae, vel iustitiae. Et quae est alia pars Dei desuper? subauditur, non cogitabo. Aut ita: Et quae est, nisi illa? Si incessi cum irrisoribus. Iam bonis qui sunt in Ecclesia difficile est non talibus sociari. Vel si festinavit ad dolum pes meus: hypocrisis. Seram et alii fructus meos edant: quomodo Iudaeis contigit, id est, ea dicere quae alii faciant, magis quam ipsi. Sine stirpe sim super terram: ut facile arescam. Ille enim in terra tamquam in petra firmus est, qui facit quod dicit. Si secutum est cor meum mulierem: ut suam quaereret gloriam in populo Dei, potius quam Dei, cui uni iure debetur. Aut si obsedi ianuas eius: insidiose captavi desideria plebis eius, vel timorem, quibus ageretur, ut mihi potius serviret quam Deo. Placeat quoque uxor mea alteri: fama mea diabolo, cui quando placemus, displicemus Deo. Ille enim malis nostris gaudet. Et filii mei humilientur: facta, vel imitatores mei. Furor enim animae meae est indomitus, commaculare viri uxorem: mihi eam vindicando. Quod si et despexi iudicium famuli mei aut ancillae, cum iudicarentur apud me: secundum quod dictum est: Saecularia igitur iudicia si habueritis. Famulos autem dixit, laicos adhuc saecularibus deditos. Quod si et visitationem, quod responsum dabo? in tribulatione, quam conscientiam habeo, quia ista despexi? Nonne sicut ego conceptus sum in utero, et illi? Eadem in sacramentis enim omnibus praedicantur, eadem credunt. Et fuimus similiter in ventre? Non enim ille aliter renuntiat, quam ille, qui plene serviturus est Deo. Et de ventre matris meae dux eis fui. Ab initio enim sui haec operatur Ecclesia. Aut si despexi nudum pereuntem, et non operui. Si non fide remissionis peccatorum, tamquam tunicam non habentem, velavi a nuditate foeditatis, id est peccati, pereuntem. Iam enim desperat multitudine peccatorum. Et hinc est: Et quorum tecta sunt peccata. Infirmorum si non benedixerunt mihi humeri: spe immortalitatis, tamquam pallio desuper cooperti. Ne autem post fidem remissionis peccatorum sufficere putarent praeteritarum poenarum metu carere, et inciperent sperare temporalia, bene adiecit: De tonsura ovium mearum calefacti sunt, quod a frigore spei terrenae, illorum vindicati sunt consideratione, si carnalia per renuntiationem posuerunt, exemplo gregis detonsarum. Si levavi super pupillum manum meam: qui non inveniendo patrem, poterat creaturam vel hominem sequi. Fidens, quia mihi est adiutorium multum: volens eis dominari. Discedat humerus meus a iugulo meo: quod his contingit, qui se ab Ecclesia separant, dum volunt populis dominari, ut praecisionem praecisionis patiantur. Per humerum autem aut brachium, significantur actiones. Timor enim continuit me: ne levaret manum super pupillum. Et a pondere eius non sustinebo: si hoc velim ut pupillum opprimam. Posui aurum robur meum: numquid praesumpsi de doctrina aut sapientia Dei? Quod si et in lapide pretioso fidebam: quasi de operibus meis. Si et laetatus sum, cum esset mihi census multus: quasi de meo; ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Si et in innumerabilibus posui animam meam. (Subaudiendum ad omnia: Discedat ab humero meo brachium meum): quod amarer a multis. Et deceptum est clam cor meum: ordo: Si et in innumerabilibus posui animam meam, et deceptum est clam cor meum: si consensi tali cogitationi, ut in me praesumerem. Quod si et osculatus sum manum meam, ponens ad os meum: gavisus sum tamquam de operibus meis. Quod si et gavisus sum super ruina inimici mei: Ecclesiae, ut sunt persecutores Ecclesiae. Audiat auris mea maledictionem meam: perducatur ad sensum meum. Opprobrio sim in populo meo diffamatus: plebi sanctorum, ut separetur tamquam illusus. Quod si saepe dixerunt ancillae meae: adulatores. Quis det nobis ut carnibus eius satiemur? cum satis bonus essem: ut imitarentur felicitatem carnalem in me. Non tamen haec gessi; ne dicerent enim haec, non me praebebam in talibus bonum. Foris non madebat hospes: recipiebam peregrinum in saeculo. Quod si et sponte peccans, abscondi peccatum meum. Voluntarie enim peccantibus nobis, postquam accepimus scientiam veritatis. Aut si dimisi infirmum sinu vacuo exire ianuam meam: ut ideo exierit ianuam, quia sinu vacuo fuit. Quis mihi tribuat auditorem? Quis mihi praestet ut audiar? Manum Domini si non timui: qua scripsit: Si non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis. Conscriptionem si quam habeo: ordo: Conscriptionem si quam habeo. Et si non disrupi eam super humeros meos, et coronatus publice legam super humeros meos levans: et coronatus publice legam, id est, adversus faciem meam. Statuam te ante faciem tuam. Quia populi corona confundar; quia non feci mandatum Domini, quod me fecisse iam dixeram, negando primo me habere conscriptionem, quae mihi postea obicitur. Si super me unquam terra gemuit: stipendiarii Ecclesiae, quod malus sum. Aut sulci eius ploraverunt simul: quo semina recipiuntur, et unde fructus dantur; quia et malus sum, et mala semina seminabam: ideo simul. Aut si et virtutem eius comedi solus sine pretio: ipsa misericordia, qua participat catechizanti qui catechizatur; hoc est, solus, non retribuens ei qui daret. Aut si animam Domini terrae decipiens contristavi: non me dignum exhibens passioni eius qui pro me animam fudit. Nolite constristare Spiritum sanctum in vos. Pro tritico germinet mihi urtica: pro spiritalibus doctoribus magistri prurientium auditu per confricationes hominum mente corruptorum, et a veritate destitutorum. Et pro hordeo spina: pro carnalibus obedientibus peccatores et resistentes. Erat enim Iob in conspectu suo iustus; in conscientia sua.

Chapter 2 of 4