Skip to the text

Liber II, Capita 1–10

1.1. Ev. - Iam, si fieri potest, explica mihi quare dederit Deus homini liberum voluntatis arbitrium: quod utique si non accepisset, peccare non posset. Aug. - Iam enim certum tibi atque cognitum est, Deum dedisse homini hoc, quod dari debuisse non putas? Ev. - Quantum in superiori libro intellegere mihi visus sum, et habemus liberum voluntatis arbitrium, et non nisi eo peccamus. Aug. - Ego quoque memini iam nobis id factum esse perspicuum. Sed nunc interrogavi utrum hoc quod nos habere, et quo nos peccare manifestum est, Deum nobis dedisse scias. Ev. - Nullum alium puto. Ab ipso enim sumus; et sive peccantes, sive recte facientes, ab illo poenam meremur aut praemium. Aug. - Hoc quoque utrum liquido noveris, an auctoritate commotus libenter etiam incognitum credas, cupio scire. Ev. - Auctoritati quidem me primum de hac re credidisse confirmo. Sed quid verius quam omne bonum ex Deo esse, et omne iustum bonum esse, et peccantibus poenam recteque facientibus praemium iustum esse? Ex quo conficitur a Deo affici, et peccantes miseria, et recte facientes beatitate.

1.2. Aug. - Nihil resisto: sed quaero illud alterum, quomodo noveris nos ab ipso esse. Neque enim hoc nunc, sed ab ipso nos vel poenam, vel praemium mereri explicasti. Ev. - Hoc quoque non aliunde video esse manifestum, nisi quod iam constat Deum vindicare peccata. Siquidem ab illo est omnis iustitia. Non enim ut alicuius est bonitatis alienis praestare beneficia ita iustitiae vindicare in alienos. Unde manifestum est ad eum nos pertinere, quia non solum in nos benignissimus in praestando, sed etiam iustissimus in vindicando est. Deinde ex eo quod ego posui, tuque concessisti, omne bonum ex Deo esse, etiam hominem ex Deo esse intellegi potest. Homo enim ipse in quantum homo est, aliquod bonum est; quia recte vivere, cum vult, potest.

1.3. Aug. - Plane si haec ita sunt, soluta quaestio est quam proposuisti. Si enim homo aliquod bonum est, et non posset, nisi cum vellet, recte facere, debuit habere liberam voluntatem, sine qua recte facere non posset. Non enim quia per illam etiam peccatur, ad hoc eam Deum dedisse credendum est. Satis ergo causae est cur dari debuerit, quoniam sine illa homo recte non potest vivere. Ad hoc autem datam vel hinc intellegi potest, quia si quis ea usus fuerit ad peccandum, divinitus in eum vindicatur. Quod iniuste fieret, si non solum ut recte viveretur, sed etiam ut peccaretur, libera esset voluntas data. Quomodo enim iuste vindicaretur in eum, qui ad hanc rem usus esset voluntate, ad quam rem data est? Nunc vero Deus cum peccantem punit, quid videtur tibi aliud dicere nisi, Cur non ad eam rem usus es libera voluntate, ad quam tibi eam dedi, hoc est ad recte faciendum? Deinde illud bonum, quo commendatur ipsa iustitia in damnandis peccatis recteque factis honorandis, quomodo esset, si homo careret libero voluntatis arbitrio? Non enim aut peccatum esset, aut recte factum, quod non fieret voluntate. Ac per hoc et poena iniusta esset et praemium, si homo voluntatem non haberet liberam. Debuit autem et in supplicio, et in praemio esse iustitia; quoniam hoc unum est bonorum quae sunt ex Deo. Debuit igitur Deus dare homini liberam voluntatem.

2.4. Ev. - Iam concedo eam Deum dedisse. Sed nonne tibi videtur, quaeso te, si ad recte faciendum data est, quod non debuerit ad peccandum posse converti? sic ut ipsa iustitia quae data est homini ad bene vivendum: numquid enim potest quispiam per iustitiam suam male vivere? Sic nemo posset per voluntatem peccare, si voluntas data est ad recte faciendum. Aug. - Donabit quidem Deus, ut spero, ut tibi valeam respondere, vel potius ut ipse tibi eadem, quae summa omnium magistra est, veritate intus docente respondeas. Sed paulisper mihi volo dicas, si id quod abs te quaesiveram, certum et cognitum tenes, Deum nobis dedisse liberam voluntatem, utrum oporteat dicere dari non debuisse, quod dedisse confitemur Deum. Si enim incertum est utrum dederit, recte quaerimus utrum bene sit data, ut cum invenerimus bene datam esse, inveniatur etiam illum dedisse, a quo animae data sunt omnia bona: si autem invenerimus non bene datam esse, non eum dedisse intellegamus, quem culpare nefas est. Si vero certum est quod ipse illam dederit, oportet fateamur, quoquo modo data est, neque non dari, neque aliter dari eam debuisse quam data est. Ille enim dedit, cuius factum recte reprehendi nullo pacto potest.

2.5. Ev. - Quamquam haec inconcussa fide teneam, tamen quia cognitione nondum teneo, ita quaeramus quasi omnia incerta sint. Video enim ex hoc quod incertum est, utrum ad recte faciendum voluntas libera data sit, cum per illam etiam peccare possimus, fieri etiam illud incertum, utrum dari debuerit. Si enim incertum est ad recte faciendum datam esse, incertum est etiam dari debuisse: ac per hoc etiam utrum eam Deus dederit, incertum erit; quia si incertum est dari debuisse, incertum est ab eo datam esse, quem nefas est credere dedisse aliquid quod dari non debuit. Aug. - Illud saltem tibi certum est, Deum esse. Ev. - Etiam hoc non contemplando, sed credendo inconcussum teneo. Aug. - Si quis ergo illorum insipientium, de quibus scriptum est, Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus, hoc tibi diceret, nec vellet tecum credere quod credis, sed cognoscere utrum vera credideris; relinqueresne hominem, an aliquo modo, quod inconcussum tenes, persuadendum esse arbitrareris; praesertim si ille non obluctari pervicaciter, sed studiose id vellet agnoscere? Ev. - Hoc quod ultimum posuisti, satis me admonet quid ei respondere deberem. Certe enim quamvis esset absurdissimus, concederet mihi, cum doloso et pervicaci de nulla omnino et maxime de re tanta, non esse disserendum. Quo concesso, prior mecum ageret, ut sibi crederem bono animo eum istuc quaerere, neque aliquid in se, quod ad rem hanc attinet, doli ac pervicaciae latere. Tum ego demonstrarem, quod cuivis facillimum puto, quanto esset aequius, cum sibi de occultis animi sui quae ipse nosset, vellet alterum credere qui non nosset, ut etiam ipse tantorum virorum Libris, qui se cum Filio Dei vixisse testatum Litteris reliquerunt, esse Deum crederet; quia et ea se vidisse scripserunt, quae nullo modo fieri possent, si non esset Deus; et nimium stultus esset, si me reprehenderet quod illis crediderim, qui sibi vellet ut crederem. Iam vero quod recte reprehendere non valeret, nullo modo reperiret cur etiam nollet imitari. Aug. - Si ergo utrum sit Deus, satis esse existimas, quod non temere tantis viris credendum esse iudicavimus; cur non, quaeso te, de iis quoque rebus, quas tamquam incertas et plane incognitas quaerere instituimus, similiter putas eorumdem virorum auctoritati sic esse credendum, ut de investigatione earum nihil amplius laboremus? Ev. - Sed nos id quod credimus, nosse et intellegere cupimus.

2.6. Aug. - Recte meministi, quod etiam in exordio superioris disputationis a nobis positum esse, negare non possumus. Nisi enim et aliud esset credere, aliud intellegere, et primo credendum esset, quod magnum et divinum intellegere cuperemus, frustra propheta dixisset, Nisi credideritis, non intellegetis. Ipse quoque Dominus noster et dictis et factis ad credendum primo hortatus est, quos ad salutem vocavit. Sed postea cum de ipso dono loqueretur, quod erat daturus credentibus, non ait, Haec est autem vita aeterna ut credant; sed, Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Deinde iam credentibus dicit, Quaerite et invenietis: nam neque inventum dici potest, quod incognitum creditur; neque quisquam inveniendo Deo fit idoneus, nisi ante crediderit quod est postea cogniturus. Quapropter Domini praeceptis obtemperantes quaeramus instanter. Quod enim hortante ipso quaerimus, eodem ipso demonstrante inveniemus, quantum haec in hac vita, et a nobis talibus inveniri queunt: nam et a melioribus etiam dum has terras incolunt, et certe a bonis et piis omnibus post hanc vitam, evidentius atque perfectius ista cerni obtinerique credendum est; et nobis ita fore sperandum, et ista contemptis terrenis et humanis, omni modo desideranda et diligenda sunt.

Deum esse demonstratur (3, 7 - 15, 40)

3.7. Quaeramus autem hoc ordine, si placet: primum, quomodo manifestum est Deum esse; deinde, utrum ab illo sint quaecumque in quantumcumque sunt bona; postremo, utrum in bonis numeranda sit voluntas libera. Quibus compertis satis apparebit, ut opinor, utrum recte homini data sit. Quare prius abs te quaero, ut de manifestissimis capiamus exordium; utrum tu ipse sis. An fortasse tu metuis, ne in hac interrogatione fallaris, cum utique si non esses, falli omnino non posses? Ev. - Perge potius ad caetera. Aug. - Ergo quoniam manifestum est esse te, nec tibi aliter manifestum esset, nisi viveres, id quoque manifestum est, vivere te: intellegisne ista duo esse verissima? Ev. - Prorsus intellego. Aug. - Ergo etiam hoc tertium manifestum est, hoc est intellegere te. Ev. - Manifestum. Aug. - Quid in his tribus tibi videtur excellere? Ev. - Intellegentia. Aug. - Cur tibi hoc videtur? Ev. - Quia cum tria sint haec, esse, vivere, intellegere; et lapis est, et pecus vivit, nec tamen lapidem puto vivere, aut pecus intellegere; qui autem intellegit, eum et esse et vivere certissimum est: quare non dubito id excellentius iudicare, cui omnia tria insunt, quam id cui vel unum desit. Nam quod vivit, utique et est, sed non sequitur ut etiam intellegat: qualem vitam esse pecoris arbitror. Quod autem est, non utique consequens est ut et vivat et intellegat: nam esse cadavera possum fateri, vivere autem nullus dixerit. Iamvero quod non vivit, multo minus intellegit. Aug. - Tenemus igitur horum trium duo deesse cadaveri, unum pecori, nihil homini. Ev. - Verum est. Aug. - Tenemus etiam id esse in his tribus praestantius, quod homo cum duobus caeteris habet, id est intellegere, quod habentem sequitur et esse et vivere. Ev. - Tenemus sane.

3.8. Aug. - Dic mihi iam utrum illos vulgatissimos corporis sensus habere te noveris, videndi, et audiendi, et olfaciendi, et gustandi, et tangendi. Ev. - Novi. Aug. - Quid putas pertinere ad videndi sensum? id est, quid putas nos videndo sentire? Ev. - Quaecumque corporalia. Aug. - Num etiam dura et mollia videndo sentimus? Ev. - Non. Aug. - Quid ergo proprie ad oculos pertinet, quod per eos sentimus? Ev. - Color. Aug. - Quid ad aures? Ev. - Sonus. Aug. - Quid ad olfactum? Ev. - Odor. Aug. - Quid ad gustatum? Ev. - Sapor. Aug. - Quid ad tactum? Ev. - Molle vel durum, lene vel asperum, et multa talia. Aug. - Quid? corporum formas, magnas, breves, quadras, rotundas, et si quid huiusmodi est, nonne et tangendo et videndo sentimus, et ideo nec visui proprie, nec tactui tribui possunt, sed utrique? Ev. - Intellego. Aug. - Intellegis ergo et quaedam singulos sensus habere propria, de quibus renuntient, et quaedam quosdam habere communia? Ev. - Et hoc intellego. Aug. - Quid igitur ad quemque sensum pertineat, et quid inter se vel omnes vel quidam eorum communiter habeant, num possumus ullo eorum sensu diiudicare? Ev. - Nullo modo, sed quodam interiore ista diiudicantur. Aug. - Num forte ipsa est ratio, qua bestiae carent? nam, ut opinor, ratione ista comprehendimus, et ita se habere cognoscimus. Ev. - Magis nos arbitror ratione comprehendere esse interiorem quemdam sensum, ad quem ab istis quinque notissimis cuncta referantur. Namque aliud est quo videt bestia et aliud quo ea quae videndo sentit, vel vitat vel appetit: ille enim sensus in oculis est, ille autem intus in ipsa anima; quo non solum ea quae videntur, sed etiam ea quae audiuntur, quaeque caeteris capiuntur corporis sensibus, vel appetunt animalia delectata et assumunt, vel offensa devitant et respuunt. Hic autem nec visus, nec auditus, nec olfactus, nec gustatus, nec tactus dici potest, sed nescio quid aliud quod omnibus communiter praesidet. Quod cum ratione comprehendamus, ut dixi, hoc ipsum tamen rationem vocare non possum; quoniam et bestiis inesse manifestum est.

3.9. Aug. - Agnosco istuc quidquid est, et eum interiorem sensum appellare non dubito. Sed nisi et istum transeat, quod ad nos refertur a sensibus corporis, pervenire ad scientiam non potest. Quidquid enim scimus, id ratione comprehensum tenemus. Scimus autem, ut de caeteris taceam, nec colores auditu, nec voces visu posse sentiri. Et cum hoc scimus, nec oculis, nec auribus scimus, neque illo sensu interiore, quo nec bestiae carent. Non enim credendum est eas nosse, nec auribus sentiri lucem, nec oculis vocem; quoniam ista nonnisi rationali animadversione et cogitatione discernimus. Ev. - Non possum dicere hoc me habere perceptum. Quid si enim sensu illo interiore, quo eas non carere concedis, hoc quoque diiudicant, nec colores auditu nec visu voces posse sentire? Aug. - Num etiam putas eas posse discernere, ab invicem colorem qui sentitur, et sensum qui in oculo est, et interiorem illum sensum apud animam, et rationem qua ista singillatim definiuntur et dinumerantur? Ev. - Nullo modo. Aug. - Quid? ista ratio posset haec quatuor discernere ab invicem et definitionibus terminare, nisi ad eam referretur et color per oculorum sensum, et ipse rursus per illum interiorem qui ei praesidet, et idem interior per seipsum, si tamen iam nihil aliud interpositum est? Ev. - Non video quomodo aliter posset. Aug. - Quid? hoc videsne, sensu oculorum colorem sentiri, eumdem autem sensum eodem sensu non sentiri? Non enim quo sensu colorem vides, hoc eodem vides etiam ipsum videre. Ev. - Non omnino. Aug. - Enitere etiam ista diiudicare: nam credo te non negare aliud colorem esse, et aliud colorem videre, et item aliud etiam, cum color non subest, habere sensum quo videri posset, si subesset. Ev. - Discerno et ista, et inter se differre concedo. Aug. - Num horum trium quidquam vides oculis, nisi colorem? Ev. - Nihil aliud. Aug. - Dic ergo unde videas alia duo; non enim ea non visa posses discernere. Ev. - Nescio quid aliud; esse scio, nihil amplius. Aug. - Nescis igitur utrum iam ipsa sit ratio, an illa vita sit quam sensum interiorem vocamus praecellentem sensibus corporis, an aliquid aliud? Ev. - Nescio. Aug. - Illud tamen scis, ea definiri nisi ratione non posse; neque rationem id facere, nisi de iis quae sibi examinanda offeruntur. Ev. - Certum est. Aug. - Quidquid igitur est aliud quo sentiri potest omne quod scimus, ministerium rationis est, cui offert et renuntiat quidquid attingit, ut ea quae sentiuntur discerni suis finibus possint, et non sentiendo tantum, sed etiam sciendo comprehendi. Ev. - Ita est. Aug. - Quid? ipsa ratio quae ministros suos, et ea quae suggerunt, discernit ab invicem, et item quid inter haec et seipsam distet, agnoscit, seque illis praepotentiorem esse confirmat; num alia re seipsam nisi seipsa, id est ratione comprehendit? an aliter scires te habere rationem, nisi id ratione perciperes? Ev. - Verissimum est. Aug. - Quoniam ergo cum colorem sentimus, non itidem sensu ipso nos sentire etiam sentimus; neque cum audimus sonum, nostrum etiam audimus auditum; neque cum olfacimus rosam, olet nobis aliquid et ipse olfactus; neque quidquam gustantibus sapit in ore ipse gustus; nec tangentes aliquid, ipsum etiam tangendi sensum possumus tangere: manifestum est quinque istos sensus nullo eorum sensu posse sentiri, quamvis eis corporalia quaeque sentiantur. Ev. - Manifestum est.

4.10. Aug. - Arbitror etiam illud esse manifestum, sensum illum interiorem non ea tantum sentire, quae accepit a quinque sensibus corporis, sed etiam ipsos ab eo sentiri. Non enim aliter bestia moveret se, vel appetendo aliquid, vel fugiendo, nisi se sentire sentiret; non ad sciendum, nam hoc rationis est, sed tantum ad movendum, quod non utique aliquo illorum quinque sentit. Quod si adhuc obscurum est, elucescet, si animadvertas quod exempli gratia sat est in uno aliquo sensu, velut in visu. Namque aperire oculum, et movere aspiciendo ad id quod videre appetit, nullo modo posset, nisi oculo clauso vel non ita moto se id non videre sentiret. Si autem sentit se non videre dum non videt, necesse est etiam sentiat se videre dum videt; quia cum eo appetitu non movet oculum videns, quo movet non videns, et indicat se utrumque sentire. Sed utrum et se ipsam haec vita sentiat, quae se corporalia sentire sentit, non ita clarum est, nisi quod se quisque intus interrogans, invenit omnem rem viventem fugere mortem; quae cum sit vitae contraria, necesse est ut vita etiam seipsam sentiat, quae contrarium suum fugit. Quod si adhuc non liquet, omittatur, ut non nitamur ad id quod volumus, nisi certis manifestisque documentis. Manifesta enim sunt, sensu corporis sentiri corporalia; eumdem autem sensum hoc eodem sensu non posse sentiri; sensu autem interiore et corporalia per sensum corporis sentiri, et ipsum corporis sensum: ratione vero et illa omnia, et eamdem ipsam notam fieri, et scientia contineri: an tibi non videtur? Ev. - Videtur sane. Aug. - Age, nunc responde unde sit quaestio, ad cuius solutionem pervenire cupientes, iam diu ista molimur via.

5.11. Ev. - Quantum memini, trium illarum quaestionum quas paulo ante ad contexendum ordinem huius disputationis posuimus, nunc prima versatur, id est, quomodo manifestum fieri possit, quamvis tenacissime firmissimeque credendum sit, Deum esse. Aug. - Recte hoc tenes: sed etiam illud diligenter tenere te volo, cum de teipso quaererem utrum te esse noveris, non solum hoc, sed etiam alia duo nobis apparuisse quod noveris. Ev. - Id quoque teneo. Aug. - Nunc ergo vide ad quam rem istarum trium intellegas pertinere omne quod corporis sensus attingit; id est, in quo rerum genere tibi ponendum videatur, quidquid vel oculorum, vel alio quolibet corporis instrumento noster sensus attingit: utrum in eo quod tantum est, an in eo quod etiam vivit, an in eo quod etiam intellegit. Ev. - In eo quod tantum est. Aug. - Quid? ipsum sensum in quo genere trium horum esse censes? Ev. - In eo quod vivit. Aug. - Quid igitur horum duorum melius esse iudicas? sensum ipsum, an quod sensus attingit? Ev. - Sensum scilicet. Aug. - Quare? Ev. - Quia melius est id quod etiam vivit, quam id quod tantum est.

5.12. Aug. - Quid? illum sensum interiorem, quem quidem infra rationem, et adhuc nobis communem cum bestiis superius indagavimus, dubitabisne huic sensui praeponere quo corpus attingimus, et quem iam ipsi corpori praeponendum esse dixisti? Ev. - Nullo modo dubitaverim. Aug. - Etiam hoc cur non dubites, volo abs te audire. Non enim poteris dicere hunc sensum interiorem iam in eo genere trium illorum esse ponendum, quod etiam intellegit, sed adhuc in eo quod et est et vivit, etiamsi intellectu caret: iste enim sensus inest et bestiis, quibus intellectus non inest. Quae cum ita sint, quaero cur praeponas sensum interiorem huic sensui quo corporalia sentiuntur, cum sit uterque in eo genere quod vivit. Sensum autem istum qui corpora attingit, ideo praeposuisti corporibus, quia illa sunt in eo genere quod tantum est, iste vero in eo quod etiam vivit: in quo cum et ille interior reperiatur, cur eum meliorem putes dic mihi. Si enim dixeris, quia ille istum sentit, non te credo inventurum regulam qua fidere possimus, omne sentiens melius esse quam id quod ab eo sentitur, ne fortassis ex hoc etiam cogamur dicere, omne intellegens melius esse quam id quod ab eo intellegitur. Hoc enim falsum est; quia homo intellegit sapientiam, et non est melior quam ipsa sapientia. Quamobrem vide qua causa tibi visum sit, sensum interiorem huic sensui quo sentimus corpora, esse praeferendum. Ev. - Quia moderatorem et iudicem quemdam huius illum esse cognosco. Nam et si quid huic in officio suo abfuerit, ille tamquam debitum a ministro flagitat, sicut paulo ante disputatum est. Non enim se videre, aut non videre sensus oculi videt, et quia non videt, non potest quid sibi desit, aut quid satis sit iudicare; sed ille interior, quo admonetur et anima bestiae aperire oculum clausum, et quod deesse sentit implere. Nulli autem dubium est eum qui iudicat, eo de quo iudicat esse meliorem. Aug. - Cernis ergo istum etiam corporis sensum de corporibus quodammodo iudicare? Ad illum enim pertinet voluptas et dolor, cum vel leniter vel aspere corpore attingitur. Nam sicut ille interior quid desit vel satis sit oculorum sensui iudicat; sic ipse sensus oculorum quid desit, vel satis sit coloribus iudicat. Item sicut ille interior de auditu nostro iudicat, utrum minus an sufficienter intentus sit; sic iudicat auditus ipse de vocibus, quid earum leniter influat, aut aspere perstrepat. Non necesse est caeteros sensus corporis persequi: iam enim, ut opinor, animadvertis quid velim dicere, ita scilicet sensum illum interiorem de istis corporis sensibus iudicare, cum eorum et integritatem probat, et debitum flagitat, quemadmodum et ipsi corporis sensus de corporibus iudicant, assumentes in eis lenem tactum, reicientesque contrarium. Ev. - Cerno sane, et verissima esse consentio.

6.13. Aug. - Attende iam utrum ratio etiam de hoc interiore sensu iudicet. Iam enim non quaero utrum eam meliorem illo esse dubites, quia non dubito id te iudicare: quamquam ne id quidem iam quaerendum putem, utrum de isto sensu iudicet ratio. Namque in iis ipsis quae infra eam sunt, id est in corporibus et in sensibus corporis et isto interiore sensu, quomodo sit aliud alio melius, et quam sit illis praestantior ipsa, quae tandem, nisi ipsa renuntiat? quod profecto nullo modo posset, nisi de his ipsa iudicaret. Ev. - Manifestum est. Aug. - Cum ergo eam naturam quae tantum est, nec vivit nec intellegit, sicuti est corpus exanime, praecedat ea natura quae non tantum est, sed etiam vivit, nec intellegit, sicuti est anima bestiarum; et rursus hanc praecedat ea quae simul et est et vivit et intellegit, sicut in homine mens rationalis; num arbitraris in nobis, id est in iis quibus natura nostra completur ut homines simus, aliquid inveniri posse praestantius, quam hoc quod in his tribus tertio loco posuimus? Nam et corpus nos habere manifestum est, et vitam quamdam qua ipsum corpus animatur atque vegetatur, quae duo etiam in bestiis agnoscimus, et tertium quiddam quasi animae nostrae caput aut oculum, aut si quid congruentius de ratione atque intellegentia dici potest, quam non habet natura bestiarum. Quare vide, obsecro, utrum aliquid invenire possis, quod sit in natura hominis ratione sublimius. Ev. - Nihil omnino melius video.

6.14. Aug. - Quid si aliquid invenire potuerimus, quod non solum esse non dubites, sed etiam ipsa nostra ratione praestantius? dubitabisne illud quidquid est, Deum dicere? Ev. - Non continuo, si quid melius quam id quod in mea natura optimum est, invenire potuero, Deum esse dixerim. Non enim mihi placet Deum appellare, quo mea ratio est inferior, sed quo nullus est superior. Aug. - Ita plane: nam ipse huic tuae rationi dedit, tam de se pie vereque sentire. Sed, quaeso te, si non inveneris esse aliquid supra nostram rationem, nisi quod aeternum atque incommutabile est, dubitabisne hunc Deum dicere? Nam et corpora mutabilia esse cognoscis; et ipsam vitam qua corpus animatur, per affectus varios mutabilitate non carere manifestum est; et ipsa ratio cum modo ad verum pervenire nititur, modo non nititur, et aliquando pervenit, aliquando non pervenit, mutabilis esse profecto convincitur. Quae si nullo adhibito corporis instrumento, neque per tactum, neque per gustatum, neque per olfactum, neque per aures, neque per oculos, neque per ullum sensum se inferiorem, sed per seipsam cernit aeternum aliquid et incommutabile, simul et seipsam inferiorem, et illum oportet Deum suum esse fateatur. Ev. - Hunc plane fatebor Deum, quo nihil superius esse constiterit. Aug. - Bene habet: nam mihi satis erit ostendere esse aliquid huiusmodi, quod aut fateberis Deum esse, aut si aliquid supra est, eum ipsum Deum esse concedes. Quare sive supra sit aliquid, sive non sit, manifestum erit Deum esse, cum ego, quod promisi, esse supra rationem, eodem ipso adiuvante monstravero. Ev. - Demonstra ergo quod polliceris.

7.15. Aug. - Faciam: sed prius quaero utrum sensus corporis meus idem sit qui tuus, an vero meus non sit nisi meus, et tuus non sit nisi tuus; quod si non ita esset, non possem per oculos meos videre aliquid, quod tu non videres. Ev. - Concedo prorsus, quamvis eiusdem generis, tamen singulos nos habere sensus, videndi, vel audiendi, vel quoslibet alios caeterorum. Non enim solum videre, sed etiam audire potest aliquis hominum quod alius non audiat, et aliud aliquid quolibet alio sensu quisquam sentire quod alius non sentiat. Unde manifestum est et tuum nonnisi tuum, et meum sensum non esse nisi meum. Aug. - Hoc idem respondebis de illo etiam sensu interiore? an aliquid aliud? Ev. - Nihil sane aliud. Nam et ille utique sensum meum sentit meus, et tuum sentit tuus: nam ideo plerumque interrogor ab eo qui aliquid videt, utrum hoc etiam ego videam, quia ego me videre aut non videre sentio, non ille qui interrogat. Aug. - Quid? ipsam rationem nonne unusquisque nostrum habet suam? quandoquidem fieri potest ut ego aliquid intellegam, cum tu id non intellegis; nec utrum intellegam tu scire possis, ego autem sciam. Ev. - Manifestum est etiam rationales mentes singulos quosque nostrum singulas habere.

7.16. Aug. - Num etiam poteris dicere singulos soles nos habere quos videmus, aut lunas, aut luciferos, aut caetera huiusmodi, quamvis suo quisque ac proprio sensu ista videat? Ev. - Nullo modo istuc dixerim. Aug. - Possumus ergo videre unum aliquid multi simul, cum sint sensus nostri nobis singulis singuli, quibus omnibus illud unum sentimus quod simul videmus; ut quamvis alius sensus meus sit, et alius tuus, possit tamen fieri ut id quod videmus, non sit aliud meum, aliud tuum; sed illud unum praesto sit utrique nostrum et simul ab utroque videatur. Ev. - Manifestissimum est. Aug. - Possumus etiam unam aliquam vocem simul audire, ut quamvis alius sit auditus meus, alius tuus, non sit tamen alia mea, et alia tua vox quam simul audimus, vel alia pars eius auditu meo capiatur, et alia tuo, sed quidquid sonuerit, et unum et totum audiendum simul adsit ambobus. Ev. - Et hoc manifestum est.

7.17. Aug. - Iam etiam de caeteris sensibus corporis licet animadvertas quod dicimus, neque omnino illos, quod ad hanc rem attinet, ita se habere ut illos duos oculorum et aurium, neque omnino non ita. Nam quia ex uno aere et ego et tu possumus implere spiramentum, et eius aeris affectionem odore sentire: et item quia ex uno melle, vel quolibet alio cibo seu potu ambo gustare possumus, et eius affectionem sapore sentire, quamvis ille unus sit, nostri autem sint sensus singuli, tibi tuus et mihi meus; ut unum odorem vel unum saporem cum ambo sentiamus, nec tu tamen eum meo sensu sentias, nec ego tuo, nec aliquo uno qui utriusque nostrum possit esse communiter, sed prorsus mihi meus sensus sit, et tuus tibi, etiamsi unus aut odor, aut sapor ab utroque sentiatur: hinc ergo isti sensus inveniuntur habere aliquid tale, quale illi duo in visu et auditu: sed in eo dispares sunt, quantum ad id quod nunc agimus pertinet, quod etsi unum aerem naribus ambo trahimus, aut unum cibum gustando capimus; non tamen eam partem aeris duco quam tu, nec eamdem partem cibi sumo quam tu, sed aliam ego, aliam tu: et ideo de toto aere cum spiro, duco partem quanta mihi satis est, et tu item de toto aliam quanta tibi satis est ducis: et cibus quamvis unus et totus ab utroque absumatur non tamen et a me totus, et a te totus absumi potest, quomodo verbum et ego totum audio, et tu totum simul, et speciem quamlibet quantam ego video, tantam et tu simul; sed cibi vel potionis alia pars in me, alia in te transeat necesse est: an parum ista intellegis? Ev. - Imo vero apertissima et certissima esse consentio.

7.18. Aug. - Num censes tangendi sensum comparandum esse oculorum et aurium sensibus in ea re de qua nunc agitur? qua non solum corpus unum ambo possumus sentire tangendo, sed etiam eamdem partem tu quoque poteris tangere quam ego tetigero, ut non solum idem corpus, sed eamdem quoque corporis partem possimus ambo sentire tangendo. Non enim sicuti cibum aliquem appositum non possumus et ego totum et tu totum capere, cum ambo illo vescimur, sic etiam in tangendo accidit: sed et unum et totum quod ego tetigero, etiam tu potes, ut id ambo tangamus, non singulis partibus, sed totum singuli. Ev. - Fateor hoc modo duobus illis superioribus sensibus, hunc tangendi sensum esse simillimum: sed in hoc video esse dissimilem, quod simul, id est uno tempore, et videre aliquid unum totum ambo possumus et audire; tangere autem possumus quidem totum aliquid ambo uno tempore, sed partibus singulis, eamdem autem partem nonnisi temporibus singulis: nam nulli parti quam tactu capis, possum meum tactum admovere, nisi tu removeris tuum.

7.19. Aug. - Vigilantissime respondisti: sed oportet te etiam illud videre, cum horum omnium quae sentimus, alia sint quae ambo, alia quae singuli sentiamus; ipsos vero sensus nostros suos quisque singuli sentiamus ut neque ego sentiam sensum tuum, neque tu meum, quid de his rebus quae sentiuntur a nobis per corporis sensus, id est quid de corporalibus rebus non possumus sentire ambo, sed singuli, nisi quod ita fit nostrum ut hoc in nos vertere, et commutare possimus, sicuti est cibus et potus, cuius nullam partem quam ego percepero, et tu percipere poteris: quia et si nutrices alimenta mansa infantibus reddunt, illud tamen quod inde gustatus rapuerit atque in mandentis viscera commutaverit, nullo modo revocari poterit ut in escam refundatur infantis. Gula enim cum aliquid iucunde sapit, etiamsi exiguam, tamen irrevocabilem partem sibi vindicat, et hoc cogit fieri quod naturae corporis convenit: quod nisi ita esset, nullus remaneret sapor in ore posteaquam fuerint mansa illa reddita atque desputata. Quod etiam de aeris partibus recte dici potest, quas naribus ducimus: nam etiamsi aliquid aeris quod ego reddidero, possis etiam tu ducere, non tamen poteris etiam illud, quod inde in alimentum meum cesserit; quia nec reddi potest. Nam etiam naribus alimentum nos capere medici docent: quod alimentum et spirando solus sentire possum, et reflando restituere non possum, ut abs te etiam ductum naribus sentiatur. Nam caetera sensibilia quae quamvis sentiamus, non tamen ea sentiendo in nostrum corpus corrupta mutamus, possumus ea, sive uno tempore, sive singulis vicissim temporibus ambo sentire, sicut vel totum vel pars ipsa quam sentio, abs te etiam sentiatur; qualia sunt, sive lux, sive sonus, sive corpora quae attingimus, non tamen laedimus. Ev. - Intellego. Aug. - Manifestum est ergo ea quae non commutamus et tamen sentimus corporis sensibus, et non pertinere ad naturam sensuum nostrorum, et propterea magis nobis esse communia, quia in nostrum proprium et quasi privatum non vertuntur atque mutantur. Ev. - Prorsus assentior. Aug. - Proprium ergo et quasi privatum intellegendum est, quod unus quisque nostrum sibi est, et quod in se solus sentit, quod ad suam naturam proprie pertinet: commune autem et quasi publicum, quod ab omnibus sentientibus nulla sui corruptione atque commutatione sentitur. Ev. - Ita est.

8.20. Aug. - Age, nunc attende, et dic mihi utrum inveniatur aliquid quod omnes ratiocinantes sua quisque ratione atque mente communiter videant, cum illud quod videtur praesto sit omnibus, nec in usum eorum quibus praesto est commutetur, quasi cibus aut potio, sed incorruptum integrumque permaneat, sive illi videant, sive non videant: an forte nihil huiusmodi esse arbitraris? Ev. - Imo multa esse video; e quibus unum commemorari satis est, quod ratio et veritas numeri omnibus ratiocinantibus praesto est, ut omnis eam computator sua quisque ratione et intellegentia conetur apprehendere; et alius id facilius, alius difficilius possit, alius omnino non possit: cum tamen ipsa aequaliter omnibus se praebeat valentibus eam capere; nec cum eam quisque percipit, in sui perceptoris quasi alimentum vertatur atque mutetur; nec cum in ea quisque fallitur, ipsa deficiat, sed ea vera et integra permanente, ille in errore sit tanto amplius, quanto minus eam videt.

8.21. Aug. - Recte sane; sed video te tamquam non rudem harum rerum cito invenisse quod diceres: tamen, si tibi aliquis diceret numeros istos non ex aliqua sua natura, sed ex iis rebus quas sensu corporis attingimus, impressos esse animo nostro quasi quasdam imagines quocumque visibilium; quid responderes? an tu quoque id putas? Ev. - Nullo modo id putaverim: non enim si sensu corporis percepi numeros, idcirco etiam rationem partitionis numerorum vel copulationis sensu corporis percipere potui. Hac enim luce mentis refello eum, quisquis vel in addendo vel in retrahendo dum computat falsam summam renuntiaverit. Et quidquid sensu corporis tango, veluti est hoc coelum et haec terra, et quaecumque in eis alia corpora sentio, quamdiu futura sint nescio: septem autem et tria decem sunt; et non solum nunc, sed etiam semper; neque ullo modo aliquando septem et tria non fuerunt decem, aut aliquando septem et tria non erunt decem. Hanc ergo incorruptibilem numeri veritatem, dixi mihi et cuilibet ratiocinanti esse communem.

8.22. Aug. - Non resisto tibi verissima et certissima respondenti. Sed ipsos quoque numeros non per corporis sensus attractos esse facile videbis, si cogitaveris quemlibet numerum tot vocari quotiens unum habuerit: verbi gratia, si bis habuerit unum, duo vocantur; si ter, tria; et si decies unum habent, tunc vocantur decem: et quilibet omnino numerus quoties habet unum, hinc illi nomen est, et tot appellatur. Unum vero quisquis verissime cogitat, profecto invenit corporis sensibus non posse sentiri. Quidquid enim tali sensu attingitur, iam non unum, sed multa esse convincitur: corpus est enim, et ideo habet innumerabiles partes. Sed ut minutas quasque minusque articulatas non persequar, quantulumcumque illud corpusculum sit, habet certe aliam partem dexteram, aliam sinistram; aliam superiorem, aliam inferiorem; aut aliam ulteriorem, aliam citeriorem; aut alias finales, aliam mediam: haec enim necesse est quamlibet exiguo corporis modulo inesse fateamur; et propterea nullum corpus vere pureque unum esse concedimus, in quo tamen non possent tam multa numerari nisi illius unius cognitione discreta. Cum enim quaero unum in corpore, et me non invenire non dubito, novi utique quid ibi quaeram, et quid ibi non inveniam, et non posse inveniri, vel potius omnino ibi non esse. Ubi ergo novi quod non est corpus unum, quid sit unum novi: ubi enim si non nossem, multa in corpore numerare non possem. Ubicumque autem unum noverim, non utique per corporis sensum novi; quia per corporis sensum non novi nisi corpus, quod vere pureque unum non esse convincimus. Porro si unum non percepimus corporis sensu, nullum numerum eo sensu percepimus, eorum duntaxat numerorum quos intellegentia cernimus. Nullus enim est ex iis, qui non tot vocetur, quotiens habet unum, cuius perceptio corporis sensu non fit. Cuiuslibet enim corpusculi pars dimidia quamvis duabus totum constat, habet et ipsa dimidiam suam. Sic ergo sunt illae duae partes in corpore, ut nec ipsae simpliciter duae sint. Numerus autem ille qui vocatur duo, quoniam bis habet illud quod simpliciter unum est, non potest pars eius dimidia, id est illud ipsum quod simpliciter unum est, non potest rursus habere dimidiam partem vel tertiam, vel quotamlibet, quoniam simplex et vere unum est.

8.23. Deinde quoniam tenentes ordinem numerorum, post unum duo videmus, qui numerus ad unum collatus, duplus invenitur: duplus duorum non consequenter adiungitur, sed interposito ternario quaternarius sequitur, qui duplus est duorum. Et haec ratio per omnes caeteros numeros certissima et incommutabili lege pertenditur, ut post unum, id est post primum omnium numerorum, ipso excepto primus sit qui duplum eius habet; duo enim sequuntur. Post secundum autem, id est post duo, ipso excepto secundus sit qui duplum eius habet: post duo enim primus est ternarius, secundus quaternarius, duplus secundi. Post tertium, id est ternarium, ipso excepto tertius sit qui duplus est eius: post tertium enim, id est post ternarium primus est quaternarius, secundus quinarius, tertius senarius, qui duplus est tertii. Atque ita post quartum, ipso excepto quartus habet duplum eius: post quartum enim, id est quaternarium primus est quinarius, secundus senarius, tertius septenarius, quartus octonarius, qui duplex est quarti. Atque ita per omnes caeteros reperies hoc quod in prima copula numerorum, id est uno et duobus inventum est, ut quotus quisque numerus est ab ipso principio, totus post illum sit duplus eius. Hoc ergo quod per omnes numeros esse immobile, firmum incorruptumque conspicimus, unde conspicimus? Non enim ullus ullo sensu corporis omnes numeros attingit; innumerabiles enim sunt: unde ergo novimus per omnes hoc esse, aut qua phantasia vel phantasmate tam certa veritas numeri per innumerabilia tam fidenter, nisi in luce interiore conspicitur, quam corporalis sensus ignorat?

8.24. His et talibus multis documentis coguntur fateri, quibus disputantibus Deus donavit ingenium, et pertinacia caliginem non obducit, rationem veritatemque numerorum, et ad sensus corporis non pertinere, et invertibilem sinceramque consistere, et omnibus ratiocinantibus ad videndum esse communem. Quapropter cum multa alia possint occurrere, quae communiter et tamquam publice praesto sunt ratiocinantibus, et ab eis videantur mente atque ratione singulorum quorumque cernentium, eaque inviolata et incommutabilia maneant; non tamen invitus acceperim quod ista ratio et veritas numeri tibi potissimum occurrit, cum ad id quod interrogaveram, respondere voluisses: non enim frustra in sanctis Libris sapientiae coniunctus est numerus, ubi dictum est: Circuivi ego et cor meum, ut scirem, et considerarem, et quaererem sapientiam et numerum.

9.25. Verumtamen, quaeso te, quid de ipsa sapientia putas existimandum? Singulas quasque suas arbitraris singulos quosque homines habere sapientias? an vero una praesto est communiter omnibus, cuius quanto magis quisque fit particeps, tanto est sapientior? Ev. - Quam dicas sapientiam nondum scio; video quippe varie videri hominibus, quid fiat dicaturve sapienter: nam et qui militant, sapienter sibi facere videntur; et qui contempta militia colendo agro curam atque operam impendunt, hoc potius laudant, tribuuntque sapientiae; et qui astuti sunt ad excogitandos modos conquirendae pecuniae, sibi videntur esse sapientes; et qui haec omnia negligunt vel abiciunt, et quaeque sunt huiusmodi temporalia, et totum studium suum ad investigationem conferunt veritatis, ut semetipsos Deumque cognoscant, magnum hoc esse sapientiae munus iudicant; et qui huic otio quaerendi et contemplandi veri nolunt se dare, sed potius laboriosissimis curis et officiis agunt, ut hominibus consulant, et in rerum humanarum iuste moderandarum et gubernandarum actione versantur, sapientes se esse arbitrantur; et qui utrumque horum agunt, et partim vivunt in contemplatione veritatis, partim in laboribus officiosis, quos humanae societati deberi putant, sibi palmam sapientiae tenere videntur. Omitto innumerabiles sectas, quarum nulla est quae non sectatores suos praeponens caeteris, eos solos velit esse sapientes. Quamobrem cum id nunc agatur inter nos, ut non quid credamus respondendum sit, sed quid dilucida intellegentia teneamus, nullo modo ad id tibi quod interrogasti respondere potero, nisi quod credendo teneo, contemplando etiam et ratione cernendo noverim, quae sit ipsa sapientia.

9.26. Aug. - Num aliam putas esse sapientiam nisi veritatem, in qua cernitur et tenetur summum bonum? Nam illi omnes quos commemorasti diversa sectantes, bonum appetunt, et malum fugiunt; sed propterea diversa sectantur, quod aliud alii videtur bonum. Quisquis ergo appetit quod appetendum non erat, tametsi id non appeteret nisi ei videretur bonum, errat tamen. Errare autem neque ille potest qui nihil appetit, neque ille qui hoc appetit quod debet appetere. In quantum igitur omnes homines appetunt vitam beatam, non errant. In quantum autem quisque non eam tenet vitae viam quae ducit ad beatitudinem, cum se fateatur et profiteatur nolle nisi ad beatitudinem pervenire, in tantum errat. Error est enim cum sequitur aliquid quod non ad id ducit quo volumus pervenire. Et quanto magis in via vitae quis errat, tanto minus sapit. Tanto enim magis longe est a veritate, in qua cernitur et tenetur summum bonum. Summo autem bono assecuto et adepto, beatus quisque fit; quod omnes sine controversia volumus. Ut ergo constat nos beatos esse velle, ita nos constat velle esse sapientes; quia nemo sine sapientia beatus est. Nemo enim beatus est, nisi summo bono, quod in ea veritate, quam sapientiam vocamus, cernitur et tenetur. Sicut ergo antequam beati simus, mentibus tamen nostris impressa est notio beatitatis; per hanc enim scimus, fidenterque, et sine ulla dubitatione dicimus beatos nos esse velle: ita etiam priusquam sapientes simus, sapientiae notionem in mente habemus impressam, per quam unusquisque nostrum si interrogetur velitne esse sapiens, sine ulla caligine dubitationis se velle respondet.

9.27. Quare si iam constat inter nos quae sit sapientia, quam fortasse verbis explicare non poteras (nam si eam nullo modo animo cerneres, nullo modo scires et velle te esse sapientem et velle debere, quod te negaturum esse non arbitror), volo iam dicas mihi, utrum etiam sapientiam, sicut numeri rationem atque veritatem omnibus ratiocinantibus communem se praebere arbitreris; an quoniam tot sunt mentes hominum quot homines sunt, unde nec ego de tua mente aliquid cerno, nec tu de mea, tot etiam putes esse sapientias, quot potuerint esse sapientes. Ev. - Si summum bonum omnibus unum est, oportet etiam veritatem in qua cernitur et tenetur, id est sapientiam, omnibus unam esse communem. Aug. - Dubitas autem summum bonum, quidquid illud est, omnibus hominibus unum esse? Ev. - Dubito sane, quod diversos diversis rebus gaudere video tamquam summis bonis suis. Aug. - Vellem quidem, ut de summo bono ita nemo dubitaret, ut nemo dubitat quidquid illud est, non nisi eo adepto posse fieri hominem beatum. Sed quoniam magna quaestio est, et longum sermonem forte desiderat, putemus omnino tot summa bona esse, quot sunt ipsae res diversae quae a diversis tamquam summa bona appetuntur: num ideo sequitur, ut ipsa sapientia etiam non sit una communis omnibus, quia ea bona, quae in illa cernunt et eligunt homines, multa et diversa sunt? Si enim hoc putas, potes et de luce solis dubitare quod una sit, quia multa et diversa sunt, quae in ea cernimus. De quibus multis elegit quisque pro voluntate quo fruatur per oculorum sensum: et alius altitudinem montis alicuius intuetur libenter, et eo gaudet aspectu; alius campi planitiem, alius convexa vallium, alius nemorum viriditatem, alius mobilem aequalitatem maris, alius haec omnia, vel quaedam horum simul plura confert ad laetitiam videndi. Sicut ergo ista multa et diversa sunt, quae in luce solis homines vident et eligunt ad fruendum, lux tamen ipsa una est, in qua videt et tenet quo fruatur uniuscuiusque intuentis aspectus: ita, etiamsi multa sunt bona eaque diversa, e quibus eligat quisque quod volet, idque videndo et tenendo ad fruendum summum sibi bonum recte vereque constituat; fieri tamen potest ut lux ipsa sapientiae, in qua haec videri et teneri possunt, omnibus sapientibus sit una communis. Ev. - Fateor fieri posse, nec impedire aliquid, ut non sit omnibus communis una sapientia, etiamsi multa et diversa sint summa bona: sed vellem scire an ita sit. Quod enim concedimus fieri posse ut ita sit, non continuo ita esse concedimus. Aug. - Tenemus interim esse sapientiam: sed utrum sit communis una omnibus, an singuli sapientes suas habeant, sicuti animas vel mentes suas, hoc nondum tenemus. Ev. - Ita est.

10.28. Aug. - Quid? hoc quod tenemus vel esse sapientiam, vel sapientes, et beatos esse omnes homines velle, ubi videmus? Nam hoc te videre, et verum esse nullo modo utique dubitaverim. Hoc ergo verum sic vides ut cogitationem tuam, quam si mihi non enunties, ego prorsus ignoro? an ita ut intellegas et a me videri posse hoc verum, tametsi mihi abs te non dicatur? Ev. - Imo ita ut abs te quoque, etiam me invito, videri posse non dubitem. Aug. - Quod ergo unum verum videmus ambo singulis mentibus, nonne utrique nostrum commune est? Ev. - Manifestissime. Aug. - Item credo te non negare studendum esse sapientiae, atque hoc verum esse concedere. Ev. - Prorsus non dubito. Aug. - Hoc item verum, et unum esse, et omnibus qui hoc sciunt, ad videndum esse commune, quamvis unusquisque id nec mea, nec tua, nec cuiusquam alterius, sed sua mente conspiciat, cum id quod conspicitur, omnibus conspicientibus communiter praesto sit, numquid negare poterimus? Ev. - Nullo modo. Aug. - Item, iuste esse vivendum, deteriora melioribus esse subdenda, et paria paribus comparanda, et propria suis quibusque tribuenda, nonne fateberis esse verissimum, et tam mihi quam tibi atque omnibus id videntibus praesto esse communiter? Ev. - Assentior. Aug. - Quid incorruptum melius esse corrupto, aeternum temporali, inviolabile violabili, poteris negare? Ev. - Quis potest? Aug. - Hoc ergo verum potest quisque suum proprium dicere, cum incommutabiliter contemplandum adsit omnibus qui hoc contemplari valent? Ev. - Nullus hoc vere dixerit suum esse proprium, cum tam sit unum atque omnibus commune quam verum est. Aug. - Item a corruptione avertendum animum, atque ad incorruptionem convertendum esse, id est non corruptionem, sed incorruptionem diligendam esse quis negat? Aut quis cum verum esse fateatur, non etiam incommutabile intellegat, atque omnibus mentibus id valentibus intueri, communiter praesto esse videat? Ev. - Verissimum est. Aug. - Quid? eam vitam quae nullis adversitatibus de certa et honesta sententia demovetur, dubitabit aliquis esse meliorem, quam eam quae facile incommodis temporalibus frangitur atque subvertitur? Ev. - Quis dubitaverit?

10.29. Aug. - Iam huiusmodi plura non quaeram: satis enim est quod istas tamquam regulas, et quaedam lumina virtutum, et vera et incommutabilia, et sive singula sive omnia communiter adesse ad contemplandum eis qui haec valent sua quisque ratione ac mente conspicere, pariter mecum vides certissimumque esse concedis. Sed sane quaero utrum haec tibi videantur ad sapientiam pertinere. Nam credo videri tibi eum qui sapientiam assecutus est, esse sapientem. Ev. - Videtur omnino. Aug. - Quid? ille qui iuste vivit, possetne ita vivere, nisi videret quae inferiora quibus potioribus subdat, et quae paria sibimet copulet, et quae propria suis quibusque distribuat? Ev. - Non posset. Aug. - Qui ergo haec videt, num eum negabis sapienter videre? Ev. - Non nego. Aug. - Quid? ille qui prudenter vivit, nonne eligit incorruptionem, et eam corruptioni praeponendam esse decernit? Ev. - Manifestissime. Aug. - Cum ergo id eligit quo convertat animum, quod eligendum esse nemo ambigit, num negari potest sapienter eligere? Ev. - Nullo modo negaverim. Aug. - Cum ergo ad id quod sapienter eligit convertit animum, sapienter utique convertit. Ev. - Certissimum est. Aug. - Et qui ab eo quod sapienter eligit, et quo se sapienter convertit, nullis terroribus poenisque depellitur, sapienter sine dubio facit. Ev. - Prorsus sine dubio. Aug. - Manifestissimum est igitur omnes has, quas regulas diximus et lumina virtutum, ad sapientiam pertinere: quandoquidem quanto magis quisque ad agendam vitam eis utitur, et secundum haec agit vitam, tanto magis vivit facitque sapienter; omne autem quod sapienter fit, non potest recte dici a sapientia esse separatum. Ev. - Omnino ita est. Aug. - Quam ergo verae atque incommutabiles sunt regulae numerorum, quorum rationem atque veritatem incommutabiliter atque communiter omnibus eam cernentibus, praesto esse dixisti; tam sunt verae atque incommutabiles regulae sapientiae, de quibus paucis nunc singillatim interrogatus respondisti esse veras atque manifestas, easque omnibus qui haec intueri valent, communes ad contemplandum adesse concedis.

Chapter 2 of 5