Epistula 107
DOMINO BEATISSIMO ET VENERABILI MULTUMQUE DESIDERABILI PATRI AUGUSTINO MAXIMUS ET THEODORUS, IN DOMINO SALUTEM
- Ex praecepto Sanctitatis tuae ad episcopum Macrobium perreximus; ad quem cum litteras Beatitudinis tuae perferremus, primo negavit se ne eidem legerentur. Deinde aliquando ex nostra suggestione commotus, easdem sibi voluit recitari quibus relectis ait: "Non possum nisi ad me venientes suscipere, et iisdem fidem quam postulaverint dare." Cum autem a nobis eidem diceretur quid de facto Primiani diceret, dixit se nuper ordinatum patris sui iudicem esse non posse, sed in id quod a prioribus suis acceperit permanere. Quod necesse habuimus his litteris Sanctitati tuae significare. Beatitudinem tuam nobis Dominus custodiat, domine pater.
Chapter 15 of 29