Expositio epistulae ad Galatas, Capita 27–65
Itaque lex, inquit, paedagogus noster fuit in Christo, hoc est quod ait: Sub lege custodiebamur conclusi in ea. Posteaquam venit fides, iam non sumus sub paedagogo. Eos ergo nunc reprehendit, qui faciunt irritam gratiam Christi, quasi enim nondum venerit, qui vocaret in libertatem, sic adhuc volunt esse sub paedagogo. Quod autem filios Dei dicit esse omnes per fidem, quia induerunt Christum quicumque in Christo baptizati sunt, ad hoc valet, ne Gentes de se desperarent, quia non custodiebantur sub paedagogo, et ideo se filios non putarent, sed per fidem induendo Christum omnes fiunt filii; non natura, sicut unicus Filius, qui etiam Sapientia Dei est, neque praepotentia et singularitate susceptionis ad habendam naturaliter et agendam personam Sapientiae sicut ipse mediator unum cum ipsa suscipiente Sapientia sine interpositione alicuius mediatoris effectus, sed filii fiunt participatione sapientiae, id praeparante atque praestante mediatoris fide. Quam fidei gratiam nunc indumentum vocat, ut Christum induti sint, qui in eum crediderunt et ideo filii Dei fratresque eius mediatoris effecti sunt.
In qua fide non est distantia Iudaei neque Graeci, non servi neque liberi, non masculi et feminae, in quantum enim omnes fideles sunt, omnes unum sunt in Christo Iesu. Et si hoc facit fides, per quam in hac vita iuste ambulatur, quanto perfectius atque cumulatius id species ipsa factura est, cum videbimus facie ad faciem? Nam nunc quamvis primitias habentes spiritus, qui vita est, propter iustitiam fidei, tamen quia adhuc mortuum est corpus propter peccatum, differentia ista vel Gentium vel conditionis vel sexus iam quidem ablata est ab unitate fidei, sed manet in conversatione mortali eiusque ordinem in huius vitae itinere servandum esse et Apostoli praecipiunt, qui etiam regulas saluberrimas tradunt, quemadmodum secum vivant pro differentia gentis Iudaei et Graeci et pro differentia conditionis domini et servi et pro differentia sexus viri et uxores, vel si qua talia cetera occurrunt, et ipse prior Dominus, qui ait: Reddite Caesari, quae Cesaris sunt, et Deo, quae Dei sunt. Alia sunt enim, quae servamus in unitate fidei sine ulla distantia et alia in ordine vitae huius tamquam in via, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur. Et hoc non solum propter iram, ut effugiamus offensionem hominum, sed etiam propter conscientiam, ut non simulatae quasi ad oculos hominum ista faciamus, sed pura dilectionis conscientia propter Deum, qui omnes homines vult salvos fieri et in agnitionem veritatis venire. Omnes ergo, inquit, vos unum estis in Christo Iesu, et addidit: Si autem, ut hic subdistinguatur et subaudiatur: Vos unum estis in Christo Iesu, ac deinde inferatur: Ergo Abrahae semen estis, ut iste sit sensus: Omnes ergo vos unum estis in Christo Iesu, si autem vos unum estis in Christo Iesu, vos ergo Abrahae semen estis. Superius enim dixerat: Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus. Hic ergo ostendit unum semen Christum, non tantum ipsum mediatorem intellegendum esse, verum etiam Ecclesiam, cuius ille corporis caput est, ut omnes in Christo unum sint et capiant secundum promissionem hereditatem per fidem, in quam conclusus erat, id est in cuius adventum tamquam sub paedagogo custodiebatur populus usque ad aetatis opportunitatem, qua in libertatem vocandi erant, qui in eodem populo secundum propositum vocati sunt, id est qui in illa area frumentum inventi sunt.
Ad hoc enim adiungit: Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit Dominus omnium, sed sub procuratoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a Patre; sic et nos, cum essemus parvuli, sub elementis huius mundi eramus servientes. Quaeri autem potest, quomodo secundum hanc similitudinem sub elementis huius mundi fuerint Iudaei, cum illis per legem, quam acceperunt, unus Deus, qui fecit caelum et terram, colendus commendaretur. Sed potest esse alius exitus capituli huius ut, cum superius legem paedagogum fecerit, sub quo erat ille populus Iudaeorum, nunc procuratores et actores dicat elementa mundi, sub quibus serviebant Gentes, ut filius ille parvulus, id est populus propter unam fidem ad unum semen Abrahae pertinens, quoniam et de Iudaeis et de Gentibus congregatus est, partim fuerit sub paedagogo legis, tempore pueritiae suae, id est ex ea parte, qua de Iudaeis congregatus est, partim sub elementis huius mundi, quibus tamquam procuratoribus et actoribus serviebat ex ea parte, qua de Gentibus congregatus est; ut quod miscet Apostolus personam suam, non dicens: Cum essetis parvuli, sub elementis huius mundi eratis; sed dicens: Cum essemus parvuli sub elementis huius mundi eramus servientes, non pertineat ad significationem Iudaeorum, ex quibus Paulus originem ducit, sed magis ad Gentium, hoc dumtaxat loco, quoniam et eorum personae decenter se potest annectere, quibus ad evangelizandum missus est.
Deinde iam dicit, veniente plenitudine temporis Deum misisse Filium suum ad liberandum parvulum heredem, servientem ex parte legi tamquam paedagogo, ex parte elementis huius mundi tamquam procuratoribus et actoribus. Misit Deus, inquit, Filium suum factum ex muliere. Mulierem pro femina posuit, more locutionis Hebraeorum. Non enim, quia de Eva dictum est: Formavit eam in mulierem, iam passa erat concubitus viri, quod non scribitur passa nisi cum dimissi essent de paradiso. Factum autem dixit propter susceptionem creaturae, quia qui nascuntur ex feminis non tunc ex Deo nascuntur, sed tamen Deus illos facit, ut sic nasci possint ut omnem creaturam. Factum autem sub lege dixit, quia et circumcisus est et hostia pro illo legitima oblata est. Nec mirum, si et illa legis opera sustinuit, ex quibus liberaret, qui eis serviliter tenebantur; qui etiam mortem sustinuit, ut ex ea liberaret eos, qui mortalitate tenebantur. Ut adoptionem, inquit, filiorum recipiamus. Adoptionem propterea dicit ut distincte intellegamus unicum Dei Filium. Nos enim beneficio et dignatione misericordiae eius filii Dei sumus; ille natura est Filius, qui hoc est quod Pater. Nec dixit: Accipiamus, sed: Recipiamus, ut significaret hoc nos amisisse in Adam, ex quo mortales sumus. Hoc ergo quod ait: Ut eos, qui sub lege erant, redimeret, et ad liberandum eum populum pertinet, qui parvulus sub paedagogo serviebat; et refertur ad id, quod dixit: Factum sub lege. Illud autem quod ait: Ut adoptionem filiorum recipiamus, refertur ad id quod dixit: Factum ex muliere. Hinc enim adoptionem recipimus, quod ille Unicus non dedignatus est participationem naturae nostrae, factus ex muliere, ut non solum Unigenitus esset, ubi fratres non habet, sed etiam Primogenitus in multis fratribus fieret. Duo enim proposuit: Factum ex muliere, factum sub lege, sed mutato ordine respondit.
Iam illum populum adiungens, qui parvulus sub procuratoribus et actoribus serviebat, id est elementis huius mundi, ne putarent se non esse filios, quia non erant sub paedagogo: Quoniam autem filii estis, inquit, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: Abba, Pater! Duo sunt verba, quae posuit, ut posteriore interpretaretur primum, nam hoc est: Abba quod: Pater. Eleganter autem intellegitur non frustra duarum linguarum verba posuisse idem significantia propter universum populum, qui de Iudaeis et de Gentibus in unitatem fidei vocatus est, ut hebraeum verbum ad Iudaeos, graecum ad Gentes, utriusque tamen verbi eadem significatio ad eiusdem fidei spiritusque unitate pertineat. Nam et ad Romanos, ubi similis quaestio de pace in Christo Iudaeorum Gentiumque tractatur, hoc dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater! Recte autem de praesentia et de dono Spiritus Sancti probare voluit Gentibus, quod pertineant ad promissionem hereditatis. Non enim evangelizatum est Gentibus, nisi post ascensum Domini et adventum Spiritus Sancti. Coeperant enim iam Iudaei credere, cum in terris adhuc Filius Dei mortalem hominem gereret, sicut in Evangelio scriptum est; ubi quamquam et Chananaeae mulieris fidem ipse laudaverit, et illius centurionis, de quo ait non se invenisse talem fidem in Israel, tamen proprie tunc Iudaeis esse evangelizatum verbis ipsius Domini satis clarum est, cum et ipsius Chananaeae deprecatione dixit non se esse missum nisi ad oves, quae perierunt domus Israel, et discipulos cum mitteret ait: In viam Gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne introieritis, sed ite primum ad oves, quae perierunt domus Israel. Gentium autem aliud ovile appellavit, cum diceret: Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili, quas tamen se adducturum ait, ut esset unus grex et unus pastor, quando autem nisi post clarificationem suam? Post resurrectionem autem etiam ad Gentes discipulos misit, cum eos interim Hierosolymae manere iussisset, donec eis secundum promissionem suam Spiritum Sanctum mitteret. Cum ergo dixisset Apostolus: Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum recipiamus, restabat, ut etiam Gentes, quae non erant sub lege, ad eamdem tamen adoptionem filiorum pertinere ostenderet; quod de Sancti Spiritus dono, qui omnibus datus est, docet. Unde se etiam Petrus de baptizato incircumciso centurione Cornelio defendit apud Iudaeos, qui crediderant, dicens non se potuisse aquam negare illis, quos iam Spiritum Sanctum accepisse claruerat. Nam ipso gravissimo documento etiam superius usus est Paulus, cum diceret: Hoc solum volo discere a vobis: ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei? Et paulo post: Qui ergo tribuit vobis Spiritum et virtutes operatur in vobis, ex operibus legis, an ex auditu fidei? Sic et hic: Quoniam, inquit, filii Dei estis, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: Abba, Pater!
Deinde manifestissime ostendit de his etiam se dicere, qui ex Gentibus ad fidem venerant, ad quos etiam Epistolam scribit. Itaque iam, inquit, non est servus sed filius, propter id, quod dixerat: Quamdiu heres parvulus est, nihil differt a servo. Si autem filius, inquit, et heres per Deum, id est per misericordiam Dei non per promissiones patrum, de quibus carnaliter sicut Iudaei natus non est, sed tamen filius Abrahae secundum imitationem fidei, cuius fidei gratiam per misericordiam Domini meruit. Sed tunc quidem, inquit, ignorantes Deum, his qui naturaliter non sunt dii, servistis. Nunc certe quia non Iudaeis scribit sed Gentibus, nec ait: Servivimus, sed: Servistis, satis probabile est etiam superius de Gentibus dictum, quod sub elementis huius mundi erant servientes tamquam sub procuratoribus et actoribus. Nam ipsa elementa utique non sunt naturaliter dii sive in caelo sive in terra, quemadmodum multi dii et domini multi, sed nobis unus Deus pater, per quem omnia et nos in ipso, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. Cum autem dicit: His, qui naturaliter non sunt dii, servistis, satis demonstrat unum verum Deum natura esse Deum, quo nomine Trinitas fidelissimo et catholico gremio cordis accipitur. Eos autem, qui natura non sunt dii, propterea superius procuratores actoresque appellat, quia nulla creatura est, sive quae in veritate manet dans gloriam Deo, sive quae in veritate non stetit quaerens gloriam suam. Nulla inquam creatura est, quae non velit, nolit, divinae providentiae serviat, sed volens facit cum ea quod bonum est, de illa vero, quae hoc non vult, fit, quod iustum est. Nam si etiam ipsi praevaricatores angeli cum principe suo diabolo non recte dicerentur procuratores vel actores divinae providentiae, non Dominus magistratum huius mundi diabolum diceret nec uteretur illo ad correptionem hominum ipsa potestas apostolica, eodem Paulo alibi dicente: Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare, et alio loco ad salutem. Ait enim: Ego quidem sicut absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi quasi praesens eum, qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum potentia Domini nostri Iesu Christi tradere huiusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu. Sed et magistratus sub statuto imperatore non facit, nisi quantum illi permittitur, et procuratores actoresque huius mundi nihil faciunt, nisi quantum Dominus sinit. Non enim latet eum aliquid sicut hominem aut in aliquo est minus potens, ut procuratores atque actores, qui sunt in eius potestate, aliquid ipso sive non permittente sive nesciente in subiectis sibi pro suo gradu rebus efficiant. Non eis tamen rependitur, quod de ipsis iuste fit, sed quo animo ipsi faciunt, quia neque liberam voluntatem rationali creaturae suae Deus negavit, et tamen potestatem, qua etiam iniustos iuste ordinat, sibi retinuit; quem locum latius et uberius in aliis libris saepe tractavimus. Sive ergo solem et lunam et sidera et caelum et terram ceteraque huiusmodi Gentes colebant sive daemonia, recte sub procuratoribus et actoribus fuisse intelleguntur.
Verumtamen ea, quae sequuntur, iam quasi explicatam quaestionem rursus implicant. Cum enim per totam Epistolam non ab aliis ostendat sollicitatam fuisse Galatarum fidem, nisi ab eis, qui ex circumcisione erant et ad carnales observationes legis, tamquam in eis salus esset, adducere cupiebant; hoc tantum loco ad eos loqui videtur, qui ad Gentilium superstitiones redire tentarent. Ait enim: Nunc autem cognoscentes Deum, immo cogniti a Deo quomodo revertimini ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis? In eo enim, quod dicit: revertimini, quando non circumcisis sed Gentibus loquitur, sicut in tota Epistola apparet; non utique ad circumcisionem dicit eos reverti, in qua numquam erant, sed ad infirma, inquit, et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis. Quod de Gentibus intellegere cogimur, his enim supra dixerat: Sed tunc quidem ignorantes Deum his, qui natura non sunt dii, servistis; ad quam servitutem reverti eos velle significat, cum ait: Quomodo revertimini ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis?
Quod autem adiungit: Dies observatis et menses et annos et tempora, timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis! magis hanc sententiam confirmare videri potest. Vulgatissimus enim est error iste Gentilium, ut vel in agendis rebus vel in exspectandis eventibus vitae ac negotiorum suorum ab astrologis et Chaldaeis notatos dies et menses et annos et tempora observent. Fortasse tamen non opus est, ut hoc de Gentilium errore intellegamus, ne intentionem causae, quam ab exordio susceptam ad finem usque perducit, subito in aliud temere detorquere velle videamur, sed de his potius, de quibus cavendis eum agere per totam Epistolam apparet. Nam et Iudaei serviliter observant dies et menses et annos et tempora in carnali observatione sabbati et neomeniae et mense novorum et septimo quoque anno, quem vocant Sabbatum sabbatorum. Quae quoniam erant umbrae futurorum, iam adveniente Christo in superstitione remanserunt, cum tamquam salutaria observarentur a nescientibus, quo referenda sint, ut tamquam hoc dixerit Apostolus Gentibus: Quid prodest vos evasisse servitutem, qua tenebamini, cum serviretis elementis mundi, quando rursus ad talia reditis seducti ab eis, qui nondum agnoscentes libertatis suae tempus inter cetera opera legis, quae carnaliter sapiunt, etiam temporibus serviunt; quibus et vos rursus ut antea servire vultis et observare cum eis dies et menses et annos et tempora, quibus serviebatis et antequam Christo crederetis? Manifestum est enim volumina temporum per elementa huius mundi, hoc est caelum et terram et motus atque ordinem siderum administrari. Quae infirma appellat ex eo, quod infirma et instabili specie variantur, egena vero ex eo, quod egent summa et stabili specie Creatoris, ut quomodo sunt esse possint.
Ergo eligat lector utram volet sententiam, dummodo intellegat ad tantum periculum animae pertinere superstitiosas temporum observationes, ut huic loco subiecerit Apostolus: Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. Quod cum tanta celebritate atque auctoritate per orbem terrarum in Ecclesiis legatur, plena sunt conventicula nostra hominibus, qui tempora rerum agendarum a mathematicis accipiunt. Iam vero ne aliquid inchoetur aut aedificiorum aut huiusmodi quorumlibet operum, diebus quos Aegyptiacos vocant, saepe etiam nos monere non dubitant nescientes, ut dicitur, ubi ambulant. Quod si locus iste de Iudaeorum superstitiosa observatione intellegendus est, quam spem habent, cum Christianos se dici velint, ex ephemeridis vitam naufragam gubernantes, quando de divinis Libris, quos Deus adhuc carnali populo dedit, si more Iudaeorum tempora observarent, diceret eis Apostolus: Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis? Et tamen si deprehendatur quisquam vel catechumenus iudaico ritu sabbatum observans, tumultuatur Ecclesia. Nunc autem innumerabiles de numero fidelium cum magna confidentia in faciem nobis dicunt: Die post Kalendas non proficiscor. Et vix lente ista prohibemus arridentes, ne irascantur, et timentes, ne quasi novum aliquid mirentur. Vae peccatis hominum, quae sola inusitata exhorrescimus; usitata vero, pro quibus abluendis Filii Dei sanguis effusus est, quamlibet magna sint et omnino claudi contra se faciant regnum Dei, saepe videndo omnia tolerare, saepe tolerando nonnulla etiam facere cogimur! Atque utinam, o Domine, non omnia, quae non potuerimus prohibere, faciamus!
Sed iam videamus, quae sequuntur. Sane praeterieramus, quod dictum est: Nunc autem cognoscentes Deum immo cogniti a Deo. Videtur enim certe hoc loco etiam apostolica locutio congruere velle infirmitati hominum, ne tantummodo in Veteris Testamenti libris usque ad terrenas hominum cogitationes modus divini eloquii descendisse videatur. Nam quoniam correxit, quod dixerat: Cognoscentes Deum, nihil nos movere debet. Manifestum est enim, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem, nondum nos cognovisse Deum, sed ea fide purgari, ut opportuno tempore cognoscere valeamus. Sed quod in ipsa correctione ait: Immo cogniti a Deo, si proprie accipitur, putabitur Deus quasi ex tempore aliquid cognoscere, quod ante non noverat. Translate ergo dictum est, ut oculos Dei accipiamus ipsam dilectionem eius, quam commendavit mittendo pro impiis occidendum unicum Filium; sic enim de his qui diliguntur, dicere solemus, quod ante oculos habeantur. Hoc est ergo: Cognoscentes Deum immo cogniti a Deo, quod et Ioannes dixit: Non quod nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos.
Dicit autem: Estote sicut et ego, qui, utique, cum Iudaeus natus sim, iam ista carnalia spiritali diiudicatione contemno. Quoniam et ego sicut vos, id est homo sum. Deinde opportune ac decenter facit eos recolere caritatem suam, ne tamquam inimicum illum deputent. Dicit enim: Fratres, precor vos, nihil me laesistis, tamquam si diceret: Ne ergo putetis, quod ego laedere vos cupiam. Scitis quia per infirmitatem carnis iam pridem evangelizavi vobis, id est cum persecutionem paterer. Et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis. Tentati sunt enim, cum persecutionem pateretur Apostolus, utrum timore desererent eum, an caritate amplecterentur. Et neque sprevistis, inquit, tamquam utilem istam tentationem, neque respuistis, ut non susciperetis communionem periculi mei. Sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum. Deinde admirans opus eorum spiritale commendat, ut hoc intuens, in carnalem timorem non decidant. Quae ergo fuit, inquit, beatitudo vestra? Testimonium enim vobis perhibeo, quoniam, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. Ergo inimicus factus sum vobis, verum praedicans? Respondetur utique: Non. Sed quid verum praedicans, nisi ut non circumcidantur? Et ideo vide, quid adiungit: Aemulantur vos non bene, id est, invident vobis, qui vos carnales de spiritalibus volunt facere, hoc est: Aemulantur non bene. Sed excludere, inquit, vos volunt, ut illos aemulemini, hoc est: imitemini; quomodo, nisi ut servitutis iugo attineamini, sicut ipsi attinentur? Bonum est autem, ait, aemulari in bono semper. Vult enim ut seipsum imitentur. Propter hoc addidit: Et non solum cum praesens sum apud vos. Cum enim praesenti oculos suos dare vellent, utique ipsum conabantur imitari, quem ita diligebant.
Ad hoc dicit etiam: Filioli mei, ut tamquam parentem utique imitentur. Quos iterum, inquit, parturio, donec Christus formetur in vobis. Magis hoc ex persona matris Ecclesiae locutus est, nam et alibi dicit: Factus sum parvulus in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. Formatur autem Christus in credente per fidem in interiore homine vocato in libertatem gratiae, miti et humili corde, non se iactante de operum meritis, quae nulla sunt, sed ab ipsa gratia meritum aliquod inchoante, quem possit dicere minimum suum, id est seipsum, ille qui ait: Cum enim fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis. Formatur enim Christus in eo, qui formam accipit Christi, formam autem accipit Christi, qui adhaeret Christo dilectione spiritali. Ex hoc enim fit, ut huius imitatione sit, quod ille, quantum gradu suo sinitur: Qui enim dicit se in Christo manere, ait Ioannes, debet, quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare. Sed cum homines a matribus concipiantur, ut formentur, iam formati autem parturiantur, ut nascantur, potest movere, quod dictum est: Quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Nisi parturitionem hanc pro curarum angoribus positam intellegamur, quibus eos parturivit, ut nascerentur in Christo, et iterum parturit propter pericula seductionis, quibus eos conturbari videt. Sollicitudo autem talium de illis curarum, qua se quodammodo parturire dicit, tamdiu esse poterit, donec perveniant in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut iam non moveantur omni vento doctrinae. Non ergo propter initium fidei, quo iam nati erant, sed propter robur et perfectionem dictum est: Quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Hanc parturitionem aliis verbis etiam alibi commendat, ubi dicit: Incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?
Quod vero subiecit: Vellem autem nunc adesse apud vos et mutare vocem meam, quia confundor in vobis, quid aliud intellegatur, nisi quia filios suos esse dixerat, parcens eis fortasse per litteras, ne severiore obiurgatione commoti, facile in eius odium traducerentur a deceptoribus illis, quibus absens non posset resistere. Vellem ergo, inquit, nunc adesse apud vos et mutare vocem meam, id est negare vos filios, quia confundor in vobis. Malos enim filios ne de his erubescant, etiam parentes abdicare solent.
Deinde subiungit: Dicite mihi, sub lege volentes esse, legem non audistis? Et de duobus quidem filiis Abrahae quod dicit, facile intellegitur, nam ipse interpretatur hanc allegoriam. Hos enim duos filios habebat Abraham, cum duo Testamenta significata sunt. Post mortem autem Sarae, quos de alia uxore genuit, non pertinent ad hanc significationem. Et ideo multi legentes Apostolum, librum autem Geneseos ignorantes, putant solos duos filios habuisse Abraham. Hos ergo solos commemorat Apostolus, quia solos adhuc habebat, cum haec significarentur, quae consequenter exponit; quod ille de ancilla, quae Agar vocabatur, Vetus Testamentum significat, id est populum Veteris Testamenti propter iugum servile carnalium observationum et promissa terrena, quibus irretiti et quae tantummodo sperantes de Deo non admittuntur ad hereditatem spiritalem caelestis patrimonii. Non autem sufficit, quod de libera uxore natus est Isaac ad significandum populum heredem Novi Testamenti, sed plus hic valet, quod secundum promissionem natus est. Ille autem et de ancilla secundum carnem et de libera nasci potuit secundum carnem, sicut de Cethura, quam postea duxit Abraham, non secundum promissionem sed secundum carnem suscepit filios. Isaac enim mirabiliter natus est per repromissionem, cum ambo parentes senuissent. Quod si data per Apostolum fiducia, qua duos illos allegorice accipiendos apertissime ostendit, voluerit aliquis etiam Cethurae filios in aliqua rerum figura futurarum inspicere (non enim frustra de talibus personis administratione Spiritus Sancti haec gesta conscripta sunt) inveniet fortasse haereses et scismata significari. Qui filii de libera quidem sicut isti de Ecclesia, sed tamen secundum carnem nati sunt, non spiritaliter per repromissionem. Quod si ita est, nec ipsi ad hereditatem inveniuntur pertinere, id est ad caelestem Hierusalem, quam sterilem vocat Scriptura, quia diu filios in terra non genuit. Quae deserta etiam dicta est caelestem iustitiam deserentibus hominibus terrena sectantibus, tamquam virum habente illa terrena Hierusalem, quia legem acceperat. Et idem caelestem Hierusalem Sara significat, quae diu deserta est a concubitu viri propter cognitam sterilitatem. Non enim tales homines, qualis erat Abraham, ad explendam libidinem utebantur feminis, sed ad successionem prolis. Accesserat autem sterilitati etiam senectus, ut ex omni desperatione divina promissio magnum meritum credentibus daret. Certus ergo de promissione Dei officio gignendi accessit ad aetatem iam gravem, quam in annis vigentioribus corporali copulatione deseruerat. Non enim ob aliud Apostolus adiuncta earum mulierum figura interpretatur, quod per prophetam dictum est: Quoniam multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum, cum et marito prior Sara sit mortua neque inter eos ullum exstitisset divortium. Unde ergo illa deserta aut illa habens virum, nisi quod Abraham propagandae prolis operam ad Agar ancillae fecunditatem ab uxoris Sarae sterilitate transtulerat? Ipsa tamen permittente et ultro offerente, ut maritus eius de ancilla susciperet filios. Antiqua enim iustitiae regula est, quam commendat ad Corinthios idem Apostolus: Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier. Et huiusmodi enim debita sicut cetera in eorum, quibus debentur, potestate consistunt. Cui potestati qui fraudem non facit, ille castitatis coniugalis iura custodit. Senectus autem parentuum Isaac ad eam significationem valet, quoniam Novi Testamenti populus, quamvis sit novus, praedestinatio tamen eius apud Deum et ipsa Hierusalem caelestis antiqua est. Unde et Ioannes ad Parthos dicit: Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis, quod erat ab initio. Carnales autem qui sunt in Ecclesia, ex quibus haereses et scismata fiunt, ex Evangelio quidem occasionem nascendi acceperunt, sed carnalis error, quo concepti sunt et quem secum trahunt, non refertur ad antiquitatem veritatis; et ideo de matre adolescentula et de patre sene sine repromissione nati sunt. Quia et Dominus non nisi ob antiquitatem veritatis in Apocalypsi albo capite apparuit. Nati sunt ergo tales ex occasione antiquae veritatis in novitio temporalique mendacio. Dicit ergo nos Apostolus secundum Isaac promissionis filios esse et sic persecutionem passum Isaac ab Ismaele, quemadmodum hi, qui spiritaliter vivere coeperant, a carnalibus Iudaeis persecutionem patiebantur; frustra tamen, cum secundum Scripturam eiciatur ancilla et filius eius nec heres esse possit cum filio liberae. Nos autem, inquit, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae. Ea enim libertas nunc maxime opponenda est servitutis iugo, quo in operibus legis tenebantur, qui ad circumcisionem istos trahebant.
Cum autem dicit: State ergo, significat eos nondum cecidisse, accomodatius enim diceret: Surgite. Sed quod addidit: Et ne iterum servitutis iugo attineamini, quandoquidem hic nullum aliud iugum potest intellegi, quo eos attineri nolit nisi circumcisionis taliumque observationum Iudaicarum; ita enim et sequitur: Ecce ego Paulus dico vobis, quia, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit, quomodo accepturi sumus, quod ait: Ne iterum servitutis iugo attineamini; cum ad eos scribat, qui Iudaei numquam fuerant? Nam hoc agit utique, ne circumcidantur. Sed nimirum hic declaratur et confirmatur illa sententia, de qua superius disputavimus. Quid enim aliud hoc loco Gentibus dicat, non invenio nisi ut prosit illis, quod a servitute superstitionis suae per fidem Christi liberati sunt, ne iterum servi esse velint sub iugo observationum carnalium quamvis sub lege Dei tamen carnalem populum serviliter alligantium. Christum autem nihil eis profuturum esse dicit, si circumcidantur, sed illo modo, quo eos isti volebant circumcidi, id est ut in carnis circumcisione ponerent spem salutis. Non enim Timotheo non profuit Christus, quia Paulus ipse illum iam christianum iuvenem circumcidit; fecit autem hoc propter scandalum suorum nihil simulans omnino, sed ex illa indifferentia, qua dicit: Circumcisio nihil est et praeputium nihil est. Nihil enim obest ista circumcisio ei, qui salutem in illa esse non credit. Secundum hanc sententiam etiam illud addidit: Testificor autem omni homini circumcidenti se, id est, tamquam salutarem istam circumcisionem appetenti, quia debitor est universae legis faciendae. Quod ideo ait, ut vel terrore tam innumerabilium observationum, quae in legis operibus scriptae sunt, ne omnes implere cogerentur, quod nec ipsi Iudaei, nec parentes eorum implere potuerunt, sicut Petrus in Actibus Apostolorum dicit, abstineret se ab his, quibus eos isti subiugare cupiebant.
Evacuati, inquit, estis a Christo, qui in lege iustificamini. Haec est illa proscriptio, qua Christum proscriptum superius dixerat, ut cum isti evacuarentur a Christo, id est, Christus ab eis tamquam a possessione, quam tenebat, abscedit, opera legis in eam possessionem tamquam in vacuam inducantur. Quod quia non Christo sed illis obest, addidit: A gratia excidistis. Cum enim hoc agat gratia Christi, ut illi, qui debitores erant operum legis, liberentur hoc debito; isti ingrati tantae gratiae, debitores esse volunt universae legis faciendae. Nondum autem erat factum, sed, quia voluntas moveri coeperat, ita plerisque locis loquitur, quasi factum sit. Nos enim, inquit, spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus. In quo demonstrat ea pertinere ad fidem Christi, quae spiritaliter exspectantur; non quae carnaliter desiderantur, qualibus promissionibus servitus illa tenebatur; sicut alio loco dicit: Non respicientibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt. Deinde subiunxit: In Christo enim Iesu neque circumcisio quidquam valet neque praeputium, ut illam indifferentiam declararet nihilque perniciosum esse in hac circumcisione ostenderet nisi ex illa salutem sperare. Nihil ergo valere dicit in Christo circumcisionem aut praeputium sed fidem, quae per dilectionem operatur. Et hic illud tetigit, quia sub lege servitus per timorem operatur. Currebatis bene, inquit, quis vos impedivit veritati non oboedire? Hoc est, quod superius ait: Quis vos fascinavit? Suasio vestra, inquit, non ex eo est, qui vocavit vos. Haec enim suasio carnalis est, ille autem in libertatem vocavit. Suasionem autem eorum dixit, quod eis suadebatur. Eos autem paucos, qui ad illos veniebant, ut ista suaderent, quia in comparatione multitudinis credentium Galatarum exigui numero erant, fermentum appellat. Recipient autem isti fermentum et tota massa, id est, tota eorum Ecclesia in corruptione carnalis servitutis quodammodo fermentabitur, si tales suasores tamquam iustos et fideles recipientes honoraverint. Ego, inquit, confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis. Hinc utique manifestum est nondum illos fuisse possessos a talibus. Qui autem conturbat vos, inquit, portabit iudicium, quicumque ille fuerit. Haec est illa conturbatio contraria ordini, ut de spiritalibus carnales fiant. Et quoniam intellegendum est fuisse quosdam, qui cum vellent eis istam servitutem persuadere et viderent eos Pauli apostoli auctoritate revocari, dicerent etiam ipsum Paulum id sentire sed non eis facile aperire voluisse sententiam suam, opportunissime subiecit: Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Etiam ab ipsis enim patiebatur persecutionem, qui talia persuadere moliebantur, cum iam Evangelium suscepisse viderentur. Quos tangit alio loco ubi ait: Periculis in falsis fratribus, et hic in capite Epistolae ubi dicit: Propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierunt proscultare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent. Ergo si circumcisionem praedicabat, desinerent eum persequi. Qui tamen ne timerentur ab eis, quibus christiana libertas annuntiabatur aut ne ab ipso Apostolo timeri putarentur, propterea superius libera plenus fiducia nomen suum etiam professus est dicens: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit, tamquam si diceret: Ecce me imitamini, ut non timeatis, aut in me causam refundite, si timetis. Quod autem dicit: Ergo evacuatum est scandalum crucis, sententiam illam repetit: Si ex lege iustitia ergo Christus gratis mortuus est. Sed hic quoniam scandalum nominat, in memoriam revocat propterea maxime in Christo passos esse scandalum Iudaeos, quia istas carnales observationes, quas pro ipsa salute se habere arbitrabantur, eum saepe animadvertebant praeterire atque contemnere. Hoc ergo ita dixit, ac si diceret: Sine causa ergo Christum, cum ista contemneret, scandalizati Iudaei crucifixerunt, si adhuc eis, pro quibus crucifixus est, talia persuadentur. Et adiecit elegantissima ambiguitate quasi sub specie maledictionis benedictionem dicens: Utinam et abscidantur, qui vos conturbant. Non tantum, inquit, circumcidantur, sed et abscidantur. Sic enim fient spadones propter regnum caelorum et carnalia seminare cessabunt.
Vos enim, inquit, in libertatem vocati estis, fratres, quia illa conturbatio a spiritalibus ad carnalia revocans in servitutem trahebat. Sed iam hinc opera illa legis tractare incipit, de quibus eum supra dixeram in fine Epistolae tractaturum, quae ad Novum quoque Testamentum pertinere nemo ambigit; sed alio fine, quo liberos ea facere decet, id est caritatis aeterna sperantis hinc praemia et ex fide exspectantis. Non sicut Iudaei, qui timore ista implere cogebantur non illo casto permanente in saeculum saeculi, sed quo timebant praesenti vitae suae; et ideo quaedam opera legis implebant, quae in sacramentis sunt; illa vero, quae ad bonos mores pertinent, omnino non poterant. Non enim implet ea nisi caritas. Quia et hominem si propterea non occidit aliquis, ne et ipse occidatur, non implet praeceptum iustitiae, sed si ideo non occidit, quia iniustum est, etiam si id possit facere impune, non solum apud homines, sed etiam apud Deum. Sicut David cum divinitus accepisset in potestatem regem Saul, impune utique occideret nec hominibus in se vindicaturis, quia multum ab eis diligebatur idem David; nec Deo, qui hanc ipsam potestatem dedisse se dixerat, ut omnino ei faceret, quod vellet. Pepercit ergo diligens proximum tamquam seipsum non solum persecutum sed etiam persecuturum, qui eum corrigi quam interfici malebat, homo in Veteri Testamento sed non homo de Veteri Testamento, quem fides futurae haereditatis Christi revelata et reddita salvum faciebat et ad imitandum vocabat. Ideo nunc dicit Apostolus: In libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, id est, ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per caritatem, inquit, servite invicem. Qui enim per caritatem servit, libere servit et sine miseria obtemperans Deo cum amore faciendo, quod docetur, non cum timore, quod cogitur.
Omnis enim lex, inquit, in uno sermone impleta est in eo, quod diliges proximum tuum tamquam teipsum. Omnem ergo legem nunc dicit ex his operibus, quae ad bonos mores pertinent, quia et illa, quae sunt in sacramentis, cum bene a liberis intelleguntur, nec carnaliter observantur a servis, ad illa duo praecepta referantur necesse est, dilectionis Dei et proximi. Recte itaque accipitur ad hoc pertinere, quod etiam Dominus ait: Non veni legem solvere sed implere, quia erat ablaturus timorem carnalem, spiritalem autem caritatem daturus, qua sola lex impleri potest. Plenitudo enim legis caritas, et, quoniam fides impetrat Spiritum Sanctum, per quem caritas Dei diffusa est in cordibus operantium iustitiam, nullo modo quisquam ante gratiam fidei de bonis operibus glorietur. Quapropter istos iactantes se de operibus legis ita refellit Apostolus, dum ostendit opera vetusta sacramentorum umbras futurorum fuisse, quas iam adventu Domini libero heredi necessarias non esse monstravit; opera vero ad bonos mores pertinentia non impleri nisi dilectione, per quam fides operatur. Unde si opera legis quaedam post fidem superflua, quaedam ante fidem nulla sunt, vivat iustus ex fide, ut et onus grave servitutis abiciat levi sarcina Christi vegetatus, et iustitiae metas non transgrediatur, leni iugo caritatis obtemperans.
Quaeri autem potest, cur Apostolus et hic solam commemoravit proximi dilectionem, qua legem dixit impleri; et ad Romanos, cum in eadem quaestionem versaretur: Qui enim diligit alterum, inquit, legem implevit, nam: Non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non cuncupisces et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipum, dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis caritas. Cum ergo nonnisi in duobus praeceptis dilectionis Dei et proximi perfecta sit caritas, cur Apostolus et in hac et in illa Epistola solam proximi dilectionem commemorat; nisi quia de dilectione Dei possunt mentiri homines, quia rariores tentationes eam probant; in dilectione autem proximi facilius convincuntur eam non habere, dum inique cum hominibus agunt? Consequens est autem, ut, qui ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente Deum diligit, diligat et proximum tamquam seipsum; quia hoc iubet ille, quem ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligit. Item diligere proximum, id est omnem hominem tamquam seipsum, quis potest, nisi Deum diligat, cuius praecepto et dono dilectionem proximi possit implere? Cum ergo utrumque praeceptum ita sit, ut neutrum sine altero possit teneri, etiam unum horum commemorare plerumque sufficit, cum agitur de operibus iustitiae, sed opportunius illud, de quo quisque facilius convincitur. Unde et Ioannes dicit: Qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? Mentiebantur enim quidam dilectionem se Dei habere, et de odio fraterno eam non habere convincebantur, de quo iudicare in quotidiana vita et moribus facile est. Si autem mordetis, inquit, et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini, hoc enim maxime vitio contentionis et invidentiae, perniciosae disputationes inter eos nutriebantur, male de invicem loquendo et quaerendo quisque gloriam suam vanamque victoriam, quibus studiis consumitur societas populi, dum in partes discinditur. Quomodo autem ista vitare possunt, nisi spiritu ambulent et concupiscentias carnis non perficiant? Primum enim et magnum munus est spiritus, humilitas et mansuetudo. Unde illud, quod iam commemoravi, Dominus clamat: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et illud Prophetae: Super quem requiescit Spiritus meus nisi super humilem et quietum et trementem verba mea?
Quod autem ait: Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non ea, quae vultis, faciatis, putant hic homines liberum voluntatis arbitrium negare Apostolum nos habere, nec intellegunt hoc eis dictum, si gratiam fidei susceptam tenere nolunt, per quam solam possunt spiritu ambulare et concupiscentias carnis non perficere; si ergo nolunt eam tenere, non poterunt ea, quae volunt facere. Volunt enim operari opera iustitiae, quae sunt in lege, sed vincuntur concupiscentia carnis, quam sequendo deserunt gratiam fidei. Unde et ad Romanos dicit: Prudentia carnis inimica in Deum; legi enim Dei non est subiecta, neque enim potest. Cum enim caritas legem impleat, prudentia vero carnis commoda temporalia consectando spiritali caritate adversetur; quomodo potest legi Dei esse subiecta, id est libenter atque obsequenter implere iustitiam eique non adversari; quando etiam dum conatur, vincatur necesse est, ubi invenerit maius commodum temporale de iniquitate se posse assequi quam si custodiat aequitatem? Sicut enim prima hominis vita est ante legem, cum nulla nequitia et malitia prohibetur neque ulla ex parte pravis cupiditatibus resistit, quia non est, qui prohibeat; sic secunda est sub lege ante gratiam, quando prohibetur quidem et conatur a peccato abstinere se sed vincitur, quia nondum iustitiam propter Deum et propter ipsam iustitiam diligit, sed eam sibi vult ad conquirendum terrena servire. Itaque ubi viderit ex alia parte ipsam, ex alia commodum temporale, trahitur pondere temporalis cupiditatis sicque relinquit iustitiam, quam propterea tenere conabatur, ut haberet illud, quod se nunc videt amittere, si illam tenuerit. Tertia est vita sub gratia, quando nihil temporalis commodi iustitiae praeponitur, quod nisi caritate spiritali, quam Dominus exemplo suo docuit et gratia donavit, fieri non potest. In hac enim vita etiamsi existant desideria carnis de mortalitate corporis, tamen mentem ad consensionem peccati non subiugant. Ita iam non regnat peccatum in nostro mortali corpore, quamvis non possit nisi inhabitare in eo, quamdiu mortale corpus est. Primo enim non regnat, cum mente servimus legi Dei quamvis carne legi peccati, id est poenali consuetudini, cum ex illa existunt desideria, quibus tamen non oboedimus. Postea vero ex omni parte exstinguitur. Quoniam si Spiritus Iesu habitat in nobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra propter Spiritum, qui habitat in nobis. Nunc ergo implendus est gradus sub gratia, ut faciamus quod volumus spiritu, etiamsi carne non possumus, id est non oboediamus desideriis peccati ad praebenda illi membra nostra arma iniquitatis, etiamsi non valemus efficere, ut eadem desideria non existant; ut quamvis nondum simus in pace illa aeterna ex omni hominis parte perfecta, iam tamen desinamus esse sub lege, ubi praevaricationis rea mens tenetur, dum eam concupiscentia carnis in consensionem peccati captivam ducit, simus autem sub gratia, ubi nulla est condemnatio in his, qui sunt in Christo Iesu, quia non certantem sed victum poena consequitur.
Ordinatissime itaque subiungit: Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege, ut intellegamus eos esse sub lege, quorum spiritus ita concupiscit adversus carnem, ut non ea, quae volunt, faciant, id est non se teneant invictos in caritate iustitiae, sed a concupiscente adversum se carne vincantur, non solum ea repugnante legi mentis eorum, sed etiam captivante illos sub lege peccati, quae est in membris mortalibus. Qui enim non ducuntur spiritu, sequitur, ut carne ducantur. Non autem pati adversitatem carnis, sed duci a carne damnatio est. Et ideo: Quod si spiritu, inquit, ducimini, non adhuc estis sub lege. Nam et superius non ait: Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis non habueritis, sed: Ne perfeceritis. Quippe non eas omnino habere, non iam certamen sed certaminis praemium est, si obtinuerimus victoriam perseverando sub gratia. Commutatio enim corporis in immortalem statum sola carnis concupiscentias non habebit.
Deinde incipit opera carnis enumerare, ut intellegant se, si ad operandum ista desideriis carnalibus consenserint, tunc duci carne non spiritu. Manifesta autem sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, animositates, aemulationes, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, commessationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Agunt autem haec, qui cupiditatibus carnalibus consentientes facienda esse decernunt, etiamsi ad implendum facultas non datur. Ceterum qui tanguntur huiusmodi motibus et immobiles in maiore caritate consistunt, non solum non eis exhibentes membra corporis ad male operandum, sed neque nutu consensionis ad exhibendum consentientes; non haec agunt et ideo regnum Dei possidebunt. Non enim iam regnat peccatum in eorum mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, quamvis habitet in eodem mortali corpore peccatum nondum exstincto impetu consuetudinis naturalis, quia mortaliter nati sumus, et propriae vitae nostrae, cum et nos ipsi peccando auximus, quod ab origine peccati humani damnationisque trahebamus. Aliud est enim non peccare, aliud non habere peccatum. Nam in quo peccatum non regnat, non peccat, id est qui non oboedit desideriis eius, in quo autem non existunt omnino ista desideria, non solum non peccat, sed etiam non habet peccatum. Quod etiam si ex multis partibus in ista vita possit effici, ex omni tamen parte nonnisi in resurrectione carnis atque commutatione sperandum est. Potest autem movere, quod ait: Quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt, si quaeratur, ubi ista praedixerit, nam in hac Epistola non invenitur. Ergo aut praesens cum esset, hoc praedixerat aut cognoverat pervenisse ad illos Epistolam, quae missa est ad Corinthios. Ibi enim sic ait: Nolite errare, neque fornicatores neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt.
Hic ergo cum enumerasset opera carnis, quibus clausum est regnum Dei, subiecit etiam opera spiritus, quos spiritus fructus vocat. Fructus autem spiritus est, inquit, caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, et addidit: Adversus huiusmodi non est lex, ut intellegamus illos sub lege positos, in quibus ista non regnant. Nam in quibus haec regnant, ipsi lege legitime utuntur, quia non est illis lex ad coercendum posita; maior enim et praepollentior delectatio eorum iustitia est. Sic etiam ad Timotheum dicit: Scimus enim, quia bona est lex, si quis ea legitime utatur, sciens hoc, quia lex iusto posita non est, iniustis autem et non subditis et impiis et peccatoribus scelestis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis, fornicatoribus, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, subauditur: his lex posita est. Regnant ergo spiritales isti fructus in homine, in quo peccata non regnant. Regnant autem ista bona, si tantum delectant, ut ipsa teneant animum in tentationibus, ne in peccati consensionem ruat. Quod enim amplius nos delectat, secundum id operemur necesse est, ut verbi gratia occurrit forma speciosae feminae et movet ad delectationem fornicationis, sed si plus delectat pulchritudo illa intima et sincera species castitatis per gratiam, quae est in fide Christi, secundum hanc vivimus et secundum hanc operamur: ut non regnante in nobis peccato ad oboediendum desideriis eius, sed regnante iustitia per caritatem cum magna delectatione faciamus, quidquid in ea Deo placere cognoscimus. Quod autem de castitate et de fornicatione dixi, hoc de ceteris intellegi volui.
Neque moveat vel quod non omnino ad eumdem numerum et ordinem opera carnis in hac Epistola enumeravit atque in illa ad Corinthios vel quod spiritalia bona pauciora pluribus carnalibus vitiis opposuit, neque ita e contrario, ut fornicationibus castitas, immunditiis munditia atque ita ceteris cetera occurrerent. Non enim hoc suscepit, ut doceret, quot sint, sed in quo genere illa vitanda illa vero expetenda sint; cum carnis et spiritus nominibus a poena peccati atque peccato ad gratiam Domini atque iustitiam nos converti oportere praediceret, ne deserendo gratiam temporalem, qua pro nobis Dominus mortuus est, non perveniamus ad aeternam quietem, in qua pro nobis Dominus vivit, neque intellegendo poenam temporalem, in qua nos Dominus mortalitate carnis edomare dignatus est, in poenam sempiternam incidamus, quae perseveranti adversus Dominum superbiae praeparata est. Cum enim commemoratis multis operibus carnis addidit: et his similia, satis ostendit non se ista examinatiore numero collocasse sed liberiore sermone posuisse. Hoc etiam de spiritalibus fructibus fecit. Non enim ait: Adversus haec non est lex, sed: Adversus huiusmodi, hoc est sive ista sive etiam cetera huiusmodi.
Sed tamen diligenter considerantibus non hic omni modo carnalium spiritaliumque operum oppositio inordinata atque confusa est. Ob hoc autem latet, quia pauciora vel singula quibusdam pluribus opponuntur. Nam ex eo, quod carnalium vitiorum in capite posuit fornicationes, in capite autem virtutum spiritalium caritatem, quem non divinarum litterarum studiosum faciat intentum ad perscrutanda cetera? Si enim fornicatio est amor a legitimo connubio solutus et vagus, explendae libidinis consectando licentiam, quid tam legitime ad spiritalem fecunditatem coniungitur quam anima Deo? Cui quanto fixius inhaeserit, tanto est incorruptior. Inhaeret autem caritate. Recte igitur fornicationi opponitur caritas, in qua sola est custodia castitatis. Immunditiae autem sunt omnes perturbationes de illa fornicatione conceptae, quibus gaudium tranquillitatis opponitur. Idolorum autem servitus ultima fornicatio est animae, propter quam etiam bellum adversus Evangelium cum reconciliatis Deo furiosissimum gestum est, cuius reliquiae quamvis tepidae diu adhuc tamen recalent. Huic itaque pax contraria est, qua reconciliamur Deo, eademque pace etiam cum hominibus custodita veneficiorum, inimicitiarum, contentionum, aemulationum, animositatum dissensionumque vitia sanantur in nobis, ut autem in aliis, inter quos vivimus, iusta moderatione tractentur et ad sustinendum longanimitas et ad curandum benignitas et ad ignoscendum bonitas militat. Iam vero haeresibus fides, invidiae mansuetudo, ebrietatibus et comessationibus continentia reluctatur.
Ne quis sane arbitretur hoc esse invidiam, quod est aemulatio, vicina enim sunt et propter ipsam vicinitatem plerumque utrumlibet horum pro altero vel aemulatio pro invidia vel invidia pro aemulatione ponitur. Sed quia utrumque hic locis suis dictum est, utique distinctionem de nobis flagitant. Nam aemulatio est dolor animi, cum alius pervenit ad rem, quam duo pluresve appetebant, et nisi ab uno haberi non potest. Istam sanat pax, qua id appetimus, quod omnes, qui appetunt, si assequantur, unum in eo fiunt. Invidia vero dolor animi est, cum indignus videtur aliquid assequi etiam, quod tu non appetebas. Hanc sanat mansuetudo, cum quisque ad iudicium Dei revocans non resistit voluntati eius et magis ei credit recte factum esse quam sibi quod putabat indignum.
Crucifixerunt autem carnem suam cum passionibus et concupiscentiis, sicut consequenter dicit: Qui sunt in Christo Iesu. Unde autem crucifixerunt nisi timore illo casto permanente in saeculum saeculi, quo cavemus offendere illum, quem toto corde, tota anima, tota mente diligimus. Non enim hoc timore timet adultera, ne custodiatur a viro, quo timet casta, ne deseratur; illi enim tristis est praesentia viri, huic absentia. Et ideo timor ille corruptus est et transire non vult hoc saeculum, iste autem castus permanet in saeculum saeculi. De quo timore crucifigi optat Propheta, cum dicit: Confige clavis a timore tuo carnes meas. Ista crux est, de qua Dominus dicit: Tolle crucem tuam et sequere me.
Si spiritu, inquit, vivimus, spiritu et sectemur. Manifestum est certe secundum id nos vivere, quod sectati fuerimus; sectabimur autem, quod dilexerimus. Itaque si ex adverso existant duo: praeceptum iustitiae et consuetudo carnalis, et utrumque diligitur, id sectabimur, quod amplius dilexerimus; si tantumdem utrumque diligitur, nihil eorum sectabimur, sed aut timore aut inviti trahemur in alterutram partem; aut, si utrumque aequaliter etiam timemus, in periculo sine dubio remanebimus, fluctu delectationis et timoris alternante quassati. Sed pax Christi vincat in cordibus nostris. Tunc enim orationes et gemitus, et in auxilium invocata dextera misericordiae Dei, sacrificium contribulati cordis non despicit caritatemque sui ampliorem commendatione periculi, de quo liberavit, exsuscitat. In eo autem illi fallebantur, quod negare quidem non poterant, sectandum sibi esse Spiritum Sanctum assertorem ac ducem libertatis suae; sed ad opera servilia carnaliter conversi retrorsum se conari non intellegebant. Propterea non ait: Si spiritu vivimus, spiritum sectemur, sed: Spiritum sectemur, inquit. Fatebantur enim Spiritui Sancto servire oportere et eum non spiritu suo sed carne volebant sectari; non spiritaliter obtinentes gratiam Dei, sed in circumcisione carnali et ceteris huiusmodi spem constituentes salutis.
Non efficiamur, inquit, inanis gloriae cupidi, invicem invidentes et invicem provocantes. Prorsus magnifice et omnino divino ordine, posteaquam eos instruxit adversus illos, a quibus in servitutem legis seducebantur, hoc in eis cavet, ne instructiores facti et volentes iam calumniis carnalium respondere contentionibus studeant et appetitu inanis gloriae legis oneribus non servientes, vanis cupiditatibus serviant.
Nihil autem sic probat spiritalem virum quam peccati alieni tractatio, cum liberationem eius potius quam insultationem, potiusque auxilia quam convicia meditatur et, quantum facultas tribuitur, suscipit. Et ideo dicit: Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, instruite huiusmodi. Deinde ne sibi quisque videatur instruere, etiam cum proterve exagitat irridetque peccantem aut superbe tamquam insanabilem detestatur: In spiritu, inquit, mansuetudinis intendens teipsum, ne et tu tenteris. Nihil enim ad misericordiam sic inclinat, quam proprii periculi cogitatio. Ita eos nec deesse voluit fratrum correptioni nec studere certamini. Multi enim homines, cum a somno excitantur, litigare volunt; aut rursus dormire, cum litigare prohibentur. Pax igitur et dilectio, communis periculi cogitatione in corde serventur, modus autem sermonis, sive acrius sive blandius proferatur, sicut salus eius, quem corrigis, videtur postulare, moderandus est. Nam et alio loco dicit: Servum autem Domini litigare non oportet sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem. Et ne quisquam ex eo putet cessandum sibi esse a correptione erroris alterius, vide quid adiungat: In modestia, inquit, corripientem diversa sentientes. Quomodo in modestia, quomodo corripientem, nisi cum lenitatem corde retinemus et aliquam medicamenti acrimoniam verbo correptionis aspergimus? Nec aliter accipiendum video, quod in eadem Epistola positum est: Praedica verbum, insta opportune, importune, argue, hortare, increpa in omni longanimitate et doctrina. Importunitas enim opportunitati utique contraria est, neque omnino ullum medicamentum sanat, nisi quod opportune adhibueris. Quamquam ergo et sic possit distingui: Insta opportune, ut alius sit sensus: Importune argue, deinde cetera contexantur: Hortare, increpa cum omni longanimitate et doctrina, ut tunc opportunus sentiaris, cum istas aedificando, cum autem destruis arguendo non cures, etiam si importunus videaris, si hoc est talibus importunum; ita duo quae sequuntur ad duo superiora possunt singillatim referri: Hortare, cum opportune instas, increpa, cum importune arguis, deinde cetera duo similiter, sed converso ordine, referuntur: Cum omni longanimitate, ad sustinendas indignationes eorum, quos destruis, et doctrina, ad instruenda eorum studia, quos aedificas; tamen etiamsi illo usitatiore modo distinguatur: Insta opportune, quod si hoc modo non proficis, importune; ita intellegendum est, ut tu opportunitatem omnino non deseras et sic accipias, quod dictum est: importune, ut illi videaris importunus, qui non libenter audit, quae dicuntur in eum; tu tamen scias hoc illi esse opportunum et dilectionem curamque sanitatis eius animo teneas mansueto et modesto et fraterno. Multi enim postea cogitantes, quae audierint et quam iusta audierint, ipsi se gravius et severius arguerunt et, quamvis perturbatiores a medico viderentur abscedere, paulatim verbi vigore in medullas penetrante, sanati sunt. Quod non fieret, si semper exspectaremus periclitantem putrescentibus membris, quando eum liberet aut uri aut secari. Quod nec ipsi corporis medici attendunt, qui terrenae mercedis intuitu curant. Quotus enim quisque reperitur, qui ferrum eorum aut ignem non ligatus expertus sit, cum et illi rariores sint, qui volentes ligati fuerint. Plures enim resistentes et mori se malle clamantes quam illo curari modo vix lingua ipsa eorum relicta libera omnibus membris constrinxerunt; neque ad suum neque ad reluctantis sed ad ipsius artis arbitrium; quorum tamen vocibus conviciisque dolentium nec commovetur curantis animus nec quiescit manus. Medicinae autem caelestis ministri aut per odiorum trabem cernere stipulam in oculo fratris volunt, aut tolerabilius mortem videre peccantis quam verbum indignantis audire; quod non ita accidisset, si tam sanum animum curando alterius animo adhiberemus, quam sanis manibus illi medici aliena membra pertractant.
Numquam itaque alieni peccati obiurgandi suscipiendum est negotium, nisi cum internis interrogationibus examinantes nostram conscientiam liquido nobis coram Deo responderimus dilectione nos facere. Quod si convicium vel minae vel etiam persecutiones eius, quem argueris, laceraverint animum; si adhuc ille per te sanari posse videbitur, nihil respondeas, donec saneris prior; ne forte carnalibus motibus tuis ad nocendum consentias et exhibeas linguam tuam arma iniquitatis peccato, ad reddendum malum pro malo aut maledictum pro maledicto. Quidquid enim lacerato animo dixeris, punientis est impetus, non caritas corrigentis. Dilige et dic, quod voles, nullo modo maledictum erit, quod specie maledicti sonuerit, si memineris senserisque te in gladio verbi Dei liberatorem hominis esse velle ab obsidione vitiorum. Quod si forte, ut plerumque accidit, dilectione quidem talem suscipis actionem et ad eam corde dilectionis accedis, sed inter agendum subrepserit aliquid, dum tibi resistitur, quod te auferat ab hominis vitio percutiendo et ipsi homini faciat infestum, postea te lacrimis lavantem huiusmodi pulverem multo salubrius meminisse oportebit, quam non debeamus super aliorum superbire peccata, quando in ipsa eorum obiurgatione peccamus, cum facilius nos ira peccantis iratos quam miseria misericordes facit.
Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi, legem utique caritatis. Si autem implet legem, qui diligit proximum, dilectioque proximi etiam in veteribus Scripturis maxime commendatur, in qua dilectione dicit alio loco idem Apostolus recapitulari omnia mandata legis; manifestum est etiam illam Scripturam, quae priori populo data est, legem Christi esse, quam venit implere caritate, quae non implebatur timore. Eadem igitur Scriptura et idem mandatum, cum bonis terrenis inhiantes premit servos, Testamentum Vetus; cum in bona aeterna flagrantes erigit liberos, Testamentum Novum vocatur.
Si enim aliquis, inquit, videtur esse aliquid, cum nihil sit, seipsum seducit. Non enim eum seducunt laudatores eius, sed ipse potius, quia, cum sibi ipse praesentior quam illi, mavult se in illis quaerere quam in seipso. Sed quid dicit Apostolus? Opus autem suum probet unusquisque et tunc in seipso tantum gloriam habebit et non in altero, id est intus in conscientia sua et non in altero, id est cum eum alter laudat. Unusquisque enim, inquit, proprium onus portabit. Non ergo laudatores nostri minuunt onera conscientiae nostrae; atque utinam non etiam accumulent, cum plerumque ne illis offensis laus nostra minuatur, aut obiurgatione illos curare negligimus aut iactanter eis aliquid nostrum ostentamus potius quam constanter ostendimus. Omitto ea, quae fingunt et mentiuntur de se homines propter hominum laudes. Quid enim ista caecitate tenebrosius ad obtinendam inanissimam gloriam errorem hominis aucupari et Deum testem in corde contemnere? Quasi vero ullo modo comparandus sit error illius, qui te bonum putat, errori tuo, qui homini de falso bono placere studes, de vero malo displices Deo.
Iam cetera planissima esse existimo. Nam et illud usitatum praeceptum est, ut praedicatori verbi Dei praebeat necessaria, cui praedicatur. Ad bona enim opera hortandi erant, ut etiam egenti Christo ministrarent staturi ad dexteram cum agnis, ut plus in eis operaretur dilectio fidei, quam legis possit timor. Neque hoc quisquam maiore fiducia debet praecipere quam hic Apostolus, qui manibus suis victum transigens haec in se nolebat fieri, ut maiore pondere, propter eorum magis utilitatem, qui haec exhiberent, quam propter eorum, quibus exhiberent ea, se monere omnibus demostraret.
Quod autem deinde subiungit: Nolite errare, Deus non subsannatur, quod enim seminaverit homo, hoc et metet; novit, inter quae verba perditorum hominum laborent, qui constituuntur in fide rerum earum, quas non vident. Vident enim seminationem operum suorum, sed messem non vident. Nec talis eis messis promittitur, qualis hic reddi solet, quia iustus ex fide vivit. Quia qui seminaverit, inquit, in carne sua ex carne metet corruptionem. Hoc dicit de amatoribus voluptatum magis quam Dei. In carne enim sua seminat, qui omnia, quae facit, etiamsi bona videantur, propterea tamen facit, ut carnaliter ei bene sit. Qui autem seminaverit in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Seminatio in spiritu est ex fide cum caritate servire iustitiae et non obaudire desideriis peccati, quamvis de mortali carne existentibus. Messis autem vitae aeternae, cum inimica novissima destruetur mors et absorbebitur mortale a vita et corruptibile hoc induet incorruptionem. In hoc ergo tertio gradu, quo sub gratia sumus, seminamus in lacrimis, cum existunt desideria de animali corpore, quibus non consentiendo renitimur, ut in gaudio metamus, cum etiam reformatio corporis, ex nulla parte hominis ulla nos sollicitabit molestia ullumve tentationis periculum. Nam etiam ipsum animale corpus deputatur in semine. Seminatur enim corpus animale, ait alio loco, ut ad messem pertineat, quod adiunxit: surget corpus spiritale. Huic ergo sententiae Propheta concinit, dicens: Qui seminat in lacrimis, in gaudio metet. Bene autem seminare, id est bene operari, facilius est quam in eo perseverare. Fructus enim solet laborem consolari, messis autem nostra in fine promittitur, et ideo perseverantia opus est. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Et Propheta clamat: Sustine Dominum, viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum. Quod nunc Apostolus ait: Bonum autem facientes, inquit, non infirmemur; proprio enim tempore metemus infatigabiles. Itaque dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Quos eum credendum est, nisi Christianos significare? Omnibus enim pari dilectione vita aeterna optanda est, sed non omnibus eadem possunt exhiberi dilectionis officia.
Deinde cum docuisset, opera ipsa legis, quae sunt salubria et ad bonos mores pertinent, dilectione fidei posse tantummodo impleri non timore servili, redit ad illud, unde tota causa agitur. Vidistis, inquit, qualibus litteris vobis scripsi mea manu. Cavet ne quisquam sub nomine Epistolae eius fallat incautos. Qui volunt, inquit, placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut in cruce Christi persecutionem non patiantur. Multum enim persequebantur Iudaei eos, qui videbantur deserere traditas huiusmodi observationes; quos ipse quam non timeat, satis ostendit, cum tales litteras etiam sua manu scribere voluit. Docet ergo timorem adhuc in istis operari tamquam sub lege constitutis, qui ad circumcisionem Gentes cogerent. Neque enim qui circumcisi sunt, hi legem custodiunt. Illam enim dicit custoditionem legis, non occidere, non moechari, non falsum testimonium dicere et si qua huiusmodi ad bonos mores pertinere manifestum est, quae nisi caritate et spe bonorum aeternorum, quae per fidem accipiuntur, impleri non posse iam dictum est. Sed volunt vos circumcidi, inquit, ut in vestra glorientur carne, id est ut non solum non patiantur persecutionem a Iudaeis, qui nullo modo ferebant incircumcisis legem prodi, sed etiam glorientur apud eos, quod tam multos proselitos faciunt. Ut enim unum proselitum facerent Iudaei, mare et terram eos circuire solere, Dominus dixit. Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Mundus mihi crucifixus est, ait, ut me non teneat, et: ego mundo, ut eum non teneam, id est ut neque mundus mihi nocere possit neque ego de mundo aliquid cupiam. Qui autem in cruce Christi gloriatur, non vult placere in carne, quia persecutiones carnalium non timet, quas prior, ut crucifigeretur, ille sustinuit, ut vestigia sua sectantibus praeberet exemplum.
Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium. Servat usque in finem illam indifferentiam, ne quis eum putaret vel in Timothei circumcisione simulate aliquid egisse vel in cuiusquam agere, si forte aliqua talis causa extitisset. Ostendit enim non ipsam circumcisionem obesse aliquid credentibus sed spem salutis in talibus observationibus constitutam. Nam et in Actibus Apostolorum hoc modo inveniuntur illi circumcisionem persuadere, ut aliter eos, qui ex Gentibus crediderant, salvos fieri negent posse. Non ergo ipsius operis sed huius erroris perniciem refellit Apostolus. Neque circumcisio ergo aliquid est neque praeputium, sed nova, inquit, creatura. Novam creaturam dicit vitam novam per fidem Iesu Christi et notandum verbum est. Difficile enim inveneris creaturam vocari etiam eos, qui iam credendo in adoptionem filiorum venerunt. Dicit tamen et alio loco: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova, omnia autem ex Deo. Ubi autem dicit: Et ipsa creatura liberabitur a servitute interitus, et postea dicit: Non solum autem sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, discernit eos, qui crediderunt ab appellatione creaturae, quomodo eosdem aliquando homines aliquando non homines dicit. Nam exprobrans obiecit Corinthiis quodam loco, quod adhuc homines essent, ubi ait: Nonne homines estis et secundum hominem ambulatis? Quomodo eumdem Dominum etiam post resurrectionem alicubi non hominem appellat, sicut in principio huius Epistolae, cum ait: Non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum, alicubi autem hominem, sicut illo loco ubi ait: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Et quicumque, inquit, hanc regulam sectantur, pax super illos et misericordia et super Israel Dei, id est eos, qui vere ad visionem Dei praeparantur, non qui vocantur hoc nomine, et carnali caecitate videre Dominum nolunt, quando gratiam eius respuentes servi esse temporum cupiunt.
De cetero, inquit, laborem nemo mihi praestet. Non vult per turbulentas contentiones taedium sibi fieri de re, quantum satis erat, exposita, et in Epistola, quam ad Romanos scripsit et hac ipsa. Ego enim stigmata Domini Iesu Christi in corpore meo porto, id est: habeo alios conflictus et certamina cum carne mea, quae in persecutionibus quas patior mecum dimicant. Stigmata enim dicuntur notae quaedam poenarum servilium, ut si quis, verbi gratia, servus in compedibus fuerit propter noxam, id est propter culpam, vel huiusmodi aliquid passus fuerit, stigmata habere dicatur; et ideo in iure manumissionis inferioris est ordinis. Nunc ergo Apostolus stigmata voluit appellare quasi notas poenarum de persecutionibus, quas patiebatur. Propter culpam enim persecutionis, qua persecutus erat Ecclesias Christi, haec sibi retribui cognoverat; sicut ab ipso Domino dictum est Ananiae, cum idem illum Ananias tamquam persecutorem Christianorum formidaret. Ego illi ostendam, inquit, quae oporteat eum pati pro nomine meo. Verumtamen propter remissionem peccatorum, in qua baptizatus erat, omnes illae tribulationes non ei valebant ad perniciem sed ad coronam victoriae proficiebant.
Conclusio Epistolae tamquam subscriptio manifesta est, nam et in nonnullis aliis Epistolis ea utitur: Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen!
Chapter 2 of 2