Psalmus contra partem Donati
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Foeda est res causam audire et personas accipere.
Omnes iniusti non possunt regnum Dei possidere.
Vestem alienam conscindas nemo potest tolerare:
5 quanto magis pacem Christi qui conscindit dignus est morte.
Et quis est ista qui fecit quaeramus hoc sine errore.
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Abundantia peccatorum solet fratres conturbare.
Propter hoc Dominus noster voluit nos praemonere
10 comparans regnum caelorum reticulo misso in mare.
Congregavit multos pisces omne genus hinc et inde,
quos cum traxissent ad litus, tunc coeperunt separare:
bonos in vasa miserunt, reliquos malos in mare.
Quisquis novit Evangelium, recognoscat cum timore.
15 Videt reticulum Ecclesiam, videt hoc saeculum mare;
genus autem mixtum piscis, iustus est cum peccatore;
saeculi finis est litus: tunc est tempus separare;
qui modo retia ruperunt, multum dilexerunt mare;
vasa sunt sedes sanctorum, quo non possunt pervenire.
20 Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Bonus auditor fortasse quaerit qui ruperunt rete.
Homines multum superbi, qui se iustos dicunt esse.
Sic fecerunt conscissuram et altare contra altare.
Diabolo se tradiderunt, cum pugnant de traditione
25 et crimen quod commiserunt, in alios volunt transferre.
Ipsi tradiderunt Libros et nos audent accusare,
ut peius committant scelus, quam quod commiserunt ante,
quia possint causam Librorum excusare de timore,
quo Petrus Christum negavit, dum terreretur de morte.
30 Modo quo pacto excusabunt factum altare contra altare?
Et pace Christi conscissa ut spem ponant in homine,
quod persecutio non fecit, ipsi fecerunt in pace.
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Custos noster, Deus magne, tu nos potes liberare
35 a pseudoprophetis istis, qui nos quaerunt devorare.
Maledictum cor lupinum contegunt ovina pelle.
Nomen iusti ovina pellis, schisma est in lupino corde.
Qui non noverunt Scripturas, hos solent circumvenire;
audiunt enim: "traditores " et nesciunt quid gestum est ante.
40 Quibus si dicam: " Probate ", non habent quid respondere.
Suis se dicunt credidisse: dico ego mentitos esse;
quia et nos credidimus nostris, qui vos dicunt tradidisse.
Vis nosse qui dicant verum? Qui manserunt in radice.
Vis nosse qui dicant falsum? Qui non sunt in unitate.
45 Olim causa iam finita est. Quid vos non statis in pace?
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Dixerunt maiores nostri et libros fecerunt inde
qui tunc causam cognoverunt, quod recens possent probare.
Erant quidam traditores Librorum de sancta lege
50 episcopi de Numidia, et non quilibet de plebe.
Cum Carthaginem venissent episcopum ordinare,
invenerunt ordinatum Caecilianum in sua sede.
Irati sunt quia non ipsi potuerunt ordinare.
Erant et alii inimici Caeciliano iniusti valde,
55 impii, fures, superbi, de quibus longum est referre.
Iunxerunt se simul omnes crimen in illum conflare:
dicunt ordinatorem eius sanctos Libros tradidisse.
Sic pacis retia ruperunt, et errant modo per mare.
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
60 Ecce quam bonum et iocundum fratres in unum habitare.
Audite vocem prophetae ut sitis in unitate.
Crimen nobis quis probavit antiquum de traditione?
Quis obiecit in iudicio? Qui sederunt iudicare?
Quibus testibus convicit? Quis hoc ausus est firmare?
65 Sed hoc libenter finxerunt, quod se noverant fecisse,
Quia fama iam loquebatur de Librorum traditione.
Sed qui fecerant latebant in illa perturbatione.
Inde alios infamarunt, ut se ipsos possent celare.
Per illos ceteri errarunt principes ex ipsa parte,
70 quia non credere collegis putaverunt sibi turpe.
Iam fratres finiatur error et simus in unitate.
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Fecerunt quod voluerunt tunc in illa caecitate.
Non iudices consederunt tot sacerdotes de more
75 quo solent in magnis causis congregati iudicare,
non accusator et reus steterunt in quaestione,
non testis, non documentum quo possent crimen probare,
sed furor, dolus, tumultus, qui regnant in falsitate.
Aut proferte nobis gesta, quae in concilio solent esse.
80 Videamus quae res coegit fieri altare contra altare.
Si malus erat sacerdos, deponendus erat ante,
si non poterat deponi, tolerandus intra rete,
sicut modo toleratis tam multos malos aperte;
qui tot fertis pro furore, ferretis unum pro pace.
85 Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Gaudium magnum esset nobis si tunc nolletis errare;
sed si tunc non visum est verum vel nunc experti videte.
Multos enim nunc habetis qui vobis displicent valde,
nec tamen hos separatis a vestra communione.
90 Non dico de illis peccatis, quae potestis et negare:
fustes, ignes, mortes dico, quae committunt vestri in luce;
et tamen suffertis illos vel errore vel timore.
Quantum erat ut ferrent unum patres vestri pro unitate
si tantus erat tumultus ut non possent degradare.
95 Adde quod innocens erat et nil poterant probare,
sed ne crimen quaereretur, ubi se videbant esse,
finxerunt se nimis iustos, cum totum vellent turbare.
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Honores vanos qui quaerit non vult cum Christo regnare,
100 sicut princeps huius mali, de cuius vocantur parte.
Nam Donatus tunc volebat Africam totam obtinere;
tunc iudices transmarinos petiit ab imperatore.
Sed haec tam iusta petitio non erat de caritate.
Hoc ipsa veritas clamat, quam volo modo referre.
105 Nam consensit imperator, misit qui sederent Romae
sacerdotes, qui tunc possent Caecilianum cum illo audire.
Dicta causa, nil probatum est: ausus est et appellare
et post collegarum sedem audiri ab imperatore.
Hinc petitio illa probatur non esse de caritate.
110 Deinde ubique victus coepit christianos rebaptizare.
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Iustitiam sequi si vultis, totam causam cogitate.
Quod postea fecit Donatus, factum quare non est ante?
Dissentiebant sacerdotes in tota africana parte:
115 sacerdotes transmarini possent inde iudicare.
Quid cucurristis ad schisma et altare contra altare,
ut quod postea iudicatum est, iam non possetis audire
et a iudicibus vestris cogeremini appellare,
dum vultis erroris regnum quoquo modo confirmare?
120 Et nunc et vos totum nostis, sed fingitis vos nescire,
et cum vos veritas urguet, patres dicitis errasse,
quasi vos aliquis vetet iam recedere ab errore.
Sed superbia vos ligavit in cathedra pestilentiae.
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
125 Karitatem Christi qui habet, pacem non potest odisse.
Vel iam vos populi audite, et nobiscum concordate,
qui non tenetis cathedram, pro qua pugnetis iniuste.
Si modo episcopi vestri ex una aliqua regione
haberent inter se litem, quos velletis iudicare
130 nisi alterarum regionum qui non essent de ipsa lite?
Sed cum discussissent causam pronuntiarent pro una parte,
numquam communicaretis qui illis nollent consentire.
Quare ergo communicastis istis qui hoc fecerunt ante?
Nam et ipsi non consenserunt transmarinorum sententiae,
135 qui pro nobis iudicarunt; nam nobis iunguntur hodie.
Si iudex Christus hoc dicat, quid habetis respondere?
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Lumen cordis si est in vobis, verum potestis videre.
Sunt Preces Donati et Acta quibus quod dictum est probate.
140 Quae si credere non vultis, vos huc aliqua proferte.
Quibus si et nos non credamus erit rixa sine fine.
Amplectamur ergo pacem. Quid ad nos quod gestum est ante?
Obicitis traditionem: respondemus vos fecisse.
Clamatis vos de Machario et nos de circumcellione.
145 Illud nostrum iam transactum vestri non cessant usque hodie.
Habet paleas area nostra: vos hoc solum vultis esse.
Vos enim non vultis pacem. Illi minantur de fuste
et utinam minarentur et non tunderent cotidie.
Hos si expellunt isti vestri non habent per quos regnare.
150 Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Modum si excessit Macharius conscriptum in christiana lege,
vel legem regis ferebat cum pugnaret pro unitate.
Non dico istum nil peccasse, sed peiores vestros esse.
Quis enim praecepit illis per Africam sic saevire?
155 Non Christus, non imperator haec probatur permisisse,
fustes et ignes privatos et insaniam sine lege.
Quia scriptum est: Reconde gladium scelus non putant in fuste
non ut homo non moriatur, sed ut conquassetur valde
et postea moriatur inde, iam cruciatus in languore.
160 Sed tamen si miserentur occidunt et uno fuste.
Fustes Israeles vocant quod Deus dixit cum honore,
ut plus vastent ipsum nomen quam corpus quod caedunt inde.
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Nolite nobis iam, fratres, tempus Macharii imputare.
165 Si crudeles erant illi, et nobis displicent valde;
si autem falsa de illis dicunt, Deus potest iudicare.
Nos amemus pacem Christi, gaudeamus in unitate.
Si qui sunt mali in Ecclesia, non nobis possunt nocere.
Si non possunt nobiscum esse excludantur salva pace.
170 Si non poterunt excludi, excludantur vel de corde.
Dixit Ezechiel sanctus quosdam consignatos esse,
qui gemunt peccata fratrum et non separantur inde.
Sic nos propter malos fratres non separemur a matre,
quod tunc impii fecerunt extra levantes altare,
175 ut peiores nunc haberent quam quos se fingunt fugisse.
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Omnis qui Scripturas novit, novit quod volo aperire.
Iohannes Baptista dixit tunc ad Iudaeos aperte,
quod hos tamquam aream suam nosset Christus ventilare.
180 Misit in messem operarios discipulos praedicare,
per quos area collecta est et ventilata de cruce.
Tunc iusti tamquam frumentum Ecclesiam impleverunt caste
vendentes quae possidebant et mundo dicentes vale.
Illi tamquam semen erant, quod toto dispersum est orbe
185 ut alia surgeret messis, quae ventilanda est in fine,
et crescit inter zizania, quia sunt haereses ubique;
huius palea sunt iniusti, qui non sunt in unitate,
ex quibus si erat Macharius, nos quid vis rebaptizare?
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
190 Pone in corde areas duas, possis quod dico videre.
Certe et prior habebat sanctos, sicut ostendunt Scripturae.
Nam et septem milia virorum Deus se dixit reliquisse,
et sacerdotes et reges multi iusti sunt in lege.
Ibi habes tantos prophetas, habes multos et de plebe.
195 Dic mihi: quis tunc iustorum separavit sibi altare?
Multa scelera admittebat iniquus populus ille,
idolis sacrificatum est, tot occisi sunt prophetae,
et nemo tamen iustorum recessit ab unitate.
Iusti iniustos sufferebant venturo ventilatore,
200 uno templo miscebantur, sed mixti non erant corde,
dicebant in illos tanta et unum habebant altare.
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Quid vobis ad haec videtur? Secunda messis Ecclesiae,
quae per orbem totum crescit, plura debet sustinere.
205 Habet iam Domini exemplum et in Iuda traditore.
Hunc inter bonos ferebat, hunc misit et praedicare.
Malus servus praedicabat, sed Christus erat in fide,
quia qui iudici credebant non curabant de praecone.
Quando dedit sanctam cenam, nec tunc illum exclusit inde,
210 et posset per illum tradi, etiam si inde exisset ante.
Sed nobis exemplum datum est malos fratres tolerare,
ut quando excludi non possunt, solo separemur corde.
Sed palea quasi aristarum, quidam
quos antequam ventilentur, tempestas rapit de messe.
215 Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Rogo, respondete nobis, quid vultis rebaptizare?
Lapsos sacerdotes vestros pellitis a communione
et nemo tamen post illos ausus est rebaptizare
et quoscumque baptizarunt vobis communicant hodie.
220 Quid ab eis acceperunt, si non habebant quid dare?
Legite quomodo adulter puniatur in sancta lege;
non enim dicere potest, quia peccavit a timore.
Si sancti soli baptizant, post istos rebaptizate.
Quid calumniamini nobis qui sumus in unitate,
225 qui nondum eramus vel nati in illa persecutione?
Et scriptum est peccata patrum ad iustos non pertinere;
sed nemo dat fructum bonum si praecisus est de vite.
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Scitis Catholica quid sit et quid sit praecisum a vite.
230 Si qui sunt inter vos cauti, veniant, vivant in radice;
antequam nimis arescant iam liberentur ab igne.
Ideo non rebaptizamus, quod unum signum est in fide,
non quia vos sanctos videmus, sed solam formam tenere,
quia ipsam formam habet sarmentum quod praecisum est de vite.
235 Sed quid illis prodest forma, si non vivant de radice?
Venite, fratres, si vultis ut inseramini in vite.
Dolor est cum vos videmus praecisos ita iacere.
Numerate sacerdotes vel ab ipsa Petri sede
et in ordine illo patrum quis cui successit videte:
240 ipsa est petra quam non vincunt superbae inferorum portae
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Talis si quis ad te veniat plenus catholica fide,
quales illos sanctos viros omnes solemus audire
et tibi dicat: " O frater, quid me vis rebaptizare?
245 Quid sit ante factum nescio, nunc autem sum in Christi fide.
Si me maculat quod nescio, tu qualis sis nunc ostende:
vultus tuos ecce attendo, ignoro quid sit in corde.
Si me maculat quod nescio, tu me maculas fortasse
et si te credo esse sanctum, quibus communicas vide.
250 Si maculat quod nescimus, iam non potes sanctus esse,
quem maculant tot peccata, quae committunt vestri occulte.
Si autem quod nescis non curas, nec ego quod factum est ante ".
Et tamen christianum talem audes tu rebaptizare?
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
255 Vae qui pro cathedris vestris sic contenditis iniuste.
Clamatis vos solos sanctos, aliud dicitis in corde
quia videtis et vos multos malos abundare ubique.
Numquid dicere potestis: "Mixti sumus intra rete "?
Respondetur enim vobis iam vos illud disrupisse.
260 Neque dicere potestis paleas vos sustinere;
iterum enim respondemus: Hoc fecissetis et ante.
Non enim peiores erant illo Iuda traditore,
cum quo Apostoli acceperunt primum sacramentum cenae,
cum tanti sceleris reum inter se iam scirent esse;
265 nec tamen hos inquinabant sordes in alieno corde.
Et tamen christianos fratres audetis rebaptizare.
Vos qui gaudetis de pace, modo verum iudicate.
Audite fratres quae dico et mihi irasci nolite
quia non sunt falsa quae auditis, potestis considerare.
270 Quid si ipsa mater Ecclesia vos alloquatur cum pace
et dicat: " O filii mei, quid querimini de matre?
Quare me deseruistis, iam volo a vobis audire.
Accusatis fratres vestros et ego laceror valde.
Quando me premebant gentes, multa tuli cum dolore.
275 Multi me deseruerunt, sed fecerunt in timore;
vos vero nullus coegit sic contra me rebellare.
Dicitis mecum vos esse, sed falsum videtis esse.
Ego Catholica dicor et vos de Donati parte.
Iussit me apostolus Paulus pro regibus mundi orare;
280 vos invidetis quod reges iam sunt in christiana fide.
Si filii estis, quid doletis, quia auditae sunt praeces meae?
Quando enim dona miserunt noluistis acceptare
et obliti estis Prophetas, qui illud praedixerunt ante,
quod gentium reges magni missuri essent dona Ecclesiae.
285 Quae dona cum respuistis, ostendistis vos non esse
et Macharium coegistis suum dolorem vindicare.
Sed ego quid vobis feci, mater vestra in toto orbe?
Expello malos quos possum, quos non possum cogor ferre.
Fero illos, donec sanentur, aut separentur in fine.
290 Vos me quare dimisistis et crucior de vestra morte?
Si multum malos odistis quales habetis videte.
Si et vos toleratis malos, quare non in unitate,
ubi nemo rebaptizat nec altare est contra altare?
Malos tantos toleratis sed nulla bona mercede
295 quia quod debetis pro Christo, pro Donato vultis ferre ".
Cantavimus vobis, fratres, pacem si vultis audire.
Venturus est iudex noster: nos damus, exigit ille.
Chapter 1 of 1