Sermo 16/A
Christianorum est, cotidie in Deum proficere et de Deo vel de donis eius semper gaudere. Peregrinationis enim nostrae tempus brevissimum est, et patria nostra sine tempore est. Inter aeternitatem enim et tempus multum distat. Hic conquiritur pietas, illic requiescitur. Inde cotidianis diebus quasi boni negotiatores noverimus quid profecerimus. Non tantum enim studiosi esse debemus in audiendo, sed vigilantes in operando. Haec schola, in qua Deus solus magister est, bonos quaerit discipulos, non fugitivos sed studiosos. Apostolus dicit: Studio non pigri, spiritu ferventes, spe gaudentes. In hac ergo schola, Fratres, cotidie discimus. Aliud discimus in praeceptis, aliud in exemplis, aliud in sacramentis. Sunt ista medicamenta vulnerum nostrorum, et fomenta studiorum nostrorum. Modo respondimus: Exaudi orationem meam et precem meam, Domine; inaurire, hoc est, auribus percipe lacrimas meas. Quid putas iste petiturus est, qui primo sibimet Deum cupit propitium esse? Quid ab illo expetiturus est? Videamus, discamus. Forte divitias petiturus? Forte in hac vita aliquam felicitatem? Dicat ergo nobis quid petiturus est, qui primo Deum deprecatur. Vidit enim quod ex se habere non potuit, sed a Deo habere potuit. Audierat enim: Petite, et accipietis. Noverat ergo quid esset petiturus, qui primo Deum rogavit; ergo exaudi Deus orationem meam. Et quasi interrogatus: "Quid vis, quid pulsas, quid clamas, quid interpellas? Audiam quid vis". "Quid volo? Audi voluntatem meam et perfice operam tuam. Quae est voluntas mea? Dixi custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea". Arduam rem iste disponit, sed non dubitat, quoniam primo Dominum deprecatus est. Noverat enim magisterium Pauli: Non ego, sed gratia Dei mecum.
Dixi ergo custodiam vias meas. Quas vias? Terrenas? Numquid per linguam ambulamus in terra? Aut pedibus nostris in terra ambulamus, aut pedibus alienis. Aut animalibus vehimur, aut pedibus nostris imus. Quid est ergo? Quam iste viam quaerit, ne delinquat in lingua sua? Magna doctrina. Videte, Fratres. Numquid enim, quemadmodum una hora possumus cibum accipere et refecti recedere, sic possumus momento uno loqui etiam et silere? Quemadmodum enim habemus oculos ad videndum, aures ad audiendum, ceterosque sensus ad percipiendum, sic iterum linguam ad loquendum. Est nobis magna necessitas linguae. Aut aliquid auditurus es ut respondeas, aut aliquid dicturus es ut doceas. Numquid oculo dicturus, et non lingua? Et si aure auditurus es, lingua responsurus es. Quid facimus de tam utili membro? Inde Deum rogamus, inde satisfacimus, inde laudes dicimus, inde una voce concinentes Deo cantamus, inde cotidianis diebus aut misericordes efficimur cum aliis loquimur, aut consilia damus. Quid faciamus nunc? Ipsa lingua nostra vobis ministerium exhibet. Quid facimus, ut non delinquamus in lingua? Maxime cum dictum sit: Mors et vita in manibus linguae, et iterum dictum sit: Multos vidi cadentes per casum gladii, sed non sic quomodo qui ceciderunt per linguam. Iterum dictum est: Et lingua in membris nostris constituitur, quae maculat totum corpus nostrum. Inde iterum idem Dominus: Docuerunt linguam suam loqui mendacium. O docuerunt! Facit enim consuetudinem loqui mendacium; etiam si non vis, illa loquitur mendacium. Quemadmodum enim, si rotam volvas semel, iam ut manu impuleris illa ipsa figura et rotunditate vel ipso instabili et quasi naturali cursu currit, sic et lingua nostra opus non est ut doceatur loqui mendacium. Iam enim inita sponte currit ad id ad quod facilius potest moveri. Aliud habes in corde; aliud illa aliquando volvit ex more. Quid facturus es? Quae, videtis Fratres, quae statera cordis facienda est, ut lingua aliquid proferat! Neque enim sponte movetur, intus est qui movet.
Est enim quaedam vis, quae se et cetera ministeria sua movet. Opus est ut bonus sit ille qui regit, et quamlibet malam consuetudinem adiutus per gratiam vincit. Bonus sit minister, et quiescit ministerium. Miles habet arma, sed si non fecerit nihil faciunt arma. Sic et lingua in membris nostris arma animae nostrae sunt. De ipsa dictum est: Inquietum malum. O inquietum! Quis fecit istud malum, nisi inquietus? Tu noli esse inquietus, et non est hoc malum; tu noli agitare, et non est quae se agitet. Neque enim animus est ut moveatur. Corpus est enim, iacet. Noli movere, et non movetur. Vide autem quomodo moves. Ipsa est illa, de qua multi fraudibus studentes et avaritiae servientes, cum coeperint de negotiis aliquid agere, eiciunt membrum factum ad laudem Dei, et ibi blasphemant Deum et dicunt: "Per Christum! tantum emi, tantum vendo". Quare? Interrogavi te. Iura mihi, quantum vendis? Ego te interrogavi: Quantum vendis? "Decem follibus vendo, viginti follibus". Per Christum iuras. Per oculos tuos iura, per filios tuos iura, et ipsa hora contremescit conscientia. O impietas linguae! Creatorem contempsisti, creaturam custodisti. O inquietum malum, plena veneni mortiferi! In ipsa benedicimus Deum et Patrem: sed Deum et Patrem, Deum propter naturam Patrem propter gratiam; Et in ipsa maledicimus hominem, qui factus est ad imaginem Dei. Attendite, Fratres, quid portetis. Ecce dico, quid portemus, et ego enim vobiscum homo sum. Sed recurramus.
Exaudi Detis orationem meam. Inde sunt illi Iudaei quos modo in Evangelio legimus. Utique lingua illos perduxit ad mortem. Modo enim in Evangelio audivimus. Adduxerunt, inquit, Iudaei quamdam mulierem licet meretricem ad Dominum, temptantes illum et dicentes: Magister, haec mulier modo comprehensa est in adulterio. In lege Moysi scriptum est, ut quaecumque fuerit in adulterio comprehensa lapidetur : Tu quid dicis? Hoc lingua dicebat, sed Creatorem non agnoscebat. Nolebant isti orare, ut dicerent: Eripe animam meam a lingua dolosa. Dolose enim accesserant; hoc enim volebant agere. Venerat enim Dominus, non legem solvere, sed implere, et peccata dimittere. Dixerunt ergo Iudaei apud se: "Si dixerit: Lapidetur, dicemus ei: Ubi est, quod peccata dimittis? Non tu es qui dicis: Donata sunt tibi peccata tua? Si dixerit: Dimittatur, dicemus: Ubi est, quod legem venisti adimplere, non solvere?". Videte linguam dolosam ad Deum. Ille qui venerat Redemptor, non damnator (venerat enim redimere quod perierat) aversus est ab ipsis, quasi conspicere eos nolens. Non vacat aversio ista ab ipsis. Intellegitur aliquid in hac aversione. Quasi diceret: "Peccatricem mihi adducitis, peccatores. Si putatis quia damnare debeo peccata, a vobis incipio". Et ipse, qui venerat donare peccata, ait: Qui se scit vestrum sine peccato esse, prior in illam lapidem mittat. O responsio, vel propositio! Si mittere voluissent lapidem in peccatricem, ipsa hora iterum recitaretur: In quo iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis. Damnastis, damnabimini. Illi tamen, et si Creatorem non agnoscebant, conscientiam suam sciebant. Ponentes invicem faciem post faciem, ut nec ipsi se propter confusionem videre vellent, a senioribus - hoc dixit Evangelista - usque ad minores omnes egressi sunt. Dixerat enim Spiritus Sanctus: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Et exierunt omnes. Remansit solus et sola; remansit Creator et creatura; remansit miseria et misericordia; remansit quae suum reatum agnoscebat, et qui peccatum dimittebat. Nam ipsum est, quod conversus scribit in terra. Scripsit enim in terra. Quando enim peccavit homo, dictum est ei: Terra es. Peccatrici ergo cum daret indulgentiam dans scribebat in terra. Indulgentiam dabat; sed, cum daret indulgentiam erigens faciem suam ad illam: Nemo, ait, te lapidavit? Et illa non dixit: "Quare? Quid feci, Domine? Numquid enim rea sum?". Non hoc dixit, sed ait: Nemo, Domine. Semetipsam accusavit. Probare illi non potuerunt, subduxerunt se. Sed illa confessa est, cuius Dominus non reatum nesciebat, sed eius fidem atque confessionem quaerebat. Nemo te lapidavit? At illa: Nemo, Domine. Et nemo propter confessionem peccatorum, et Domine propter indulgentiam meritorum. Nemo, Domine. Utrumque agnosco. Qui sis novi, quae sim novi. Tibi enim confiteor. Audivi enim: Confitemini Domino, quoniam bonus est. Novi confessionem meam novi misericordiam tuam. Ista dixit: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Illi deliquerunt dolose agendo; ista magis se absolvit confitendo. Nemo te lapidavit? Et illa: Nemo, et tacet. Ille iterum scribit. Bis scripsit, hoc audivimus, bis scripsit: semel indulgentiam dando, iterum praecepta renovando. Utrumque enim fit, cum indulgentiam accipimus. Subscripsit Imperator. Cum iterum forma procedit, quasi iterum alia praecepta dantur. Ipsa sunt, per quae primo in Apostolo audivimus caritatem illam imperatam. Primo enim ipsam lectionem audivimus. Inde hoc ipse Dominus dixit: Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et de tota anima tua, et de tota virtute tua; et: Diliges proximum tibi tamquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae.
Ne aliquis nostrum laboraret, duo quaedam sunt dicta: Deus et proximus; qui te fecit, et cum quo te fecit. Nemo tibi dixit. "Dilige solem, dilige lunam dilige terram et quaecumque facta sunt". In his laudandus est Deus, benedicendus est factor. Quam magnificata sunt opera tua! dicimus, omnia in sapientia fecisti. Tua sunt, tu fecisti omnia. Gratias tibi! Sed nos fecisti super omnia. Gratias tibi! Sumus enim imago et similitudo tua. Gratias tibi! Peccavimus, quaesiti sumus. Gratias tibi! Negleximus, non sumus neglecti. Gratias tibi! Cum nos te contemneremus, non sumus contempti; ne divinitatem tuam obliti fuissemus et te amitteremus, tu etiam nostram humanitatem suscepisti. Gratias tibi! Ubi non gratias? Dixi ergo, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Illa enim mulier, cum offeretur causa adulterii, accepit indulgentiam liberata est. Onerosum nobis est, quoniam per baptismum, per confessionem, per gratiam accipiunt omnes omnium peccatorum suorum indulgentiam? Sed nemo nunc dicat: "Illa accepit indulgentiam. Ego adhuc catechumenus sum. Faciam adulteria, quoniam accepturus sum indulgentiam. Pone et me unum esse quemadmodum illa mulier. Confessa est, et liberata est. Deus noster bonus est. Et si peccavero, confiteor illi, et dimittet mihi". Bonitatem ipsius attendis, sed iustitiam eius considera. Quomodo bonitatem ad indulgentiam sic iustitiam ad poenam*. Dixi ergo custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea*. Vellem scire, si in hoc tempore quo sermonem vestrae Caritati ministramus, nemo delinquat in lingua sua. In hoc tempore. quo hic sumus, forte nemo nostrum aliquid locutus est mali, sed forte cogitavit aliquid mali. Attendite*. Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Dic vere: Posui ori meo custodiam dum consistit peccator adversus me*.
Attendite*. Posui ori meo custodiam dum consistit peccator adversus me*. Stat adversus te aliquis improbus, conviciatur tibi, dicit quae nescis. Tu pone ori tuo custodiam*. Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea*. Dicat ille. Tu audi, et tace. Duae enim res sunt. Aut verum dicit, aut falsum. Si verum dicit, tu fecisti ut diceret. Et forte hoc misericordia est. Cum enim tu non vis audire quod fecisti, Deus qui curam tui gerit per aliquem tibi dicit quod fecisti, ut vel ipso pudore confusus aliquando ad medicinam recurras. Noli ergo rependere malum pro malo. Nescis enim qui tibi per ipsum loquatur. Ergo, si aliquid dicit quod fecisti, agnosce te misericordiam consecutum, ut aut oblitum te putes, aut ad confusionem tuam hoc dictum esse iudices. Si non fecisti, libera est conscientia. Quid quaeris? Quid irasceris de eo quod non fecisti? Quid enim ait tibi: "Fur"? "Ebriose"? Cito tu recurre intus ad secreta conscientiae. Vide te intus. Iudex esto, discussor tui esto. Quaere ibi: "Ubi putas posui peccata mea quae feci?". Aut si non sunt dic: "Non feci". Si "Non feci" dicit tibi conscientia tua, dic*: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae*. Dixit tibi haec conscientia tua? Tace, dole illum dicentem tibi. Dic etiam tu Deo: "Pater, ignosce illi, quia nescit quid dicat". Roga pro illo Deum. Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam dum consistit peccator adversus me. Noli enim putare, quia tunc videris sanctus si nemo te temptet. Tunc es sanctus, quando aliquo convicio non moveris, quando doles dicentem, quando non curas quod pateris, sed tamen doles eum a quo pateris. Ibi est omnis misericordia. Doles quoniam et ille frater tuus est, membrum tuum est. Insanit adversum te, phreneticus est, aegrotat. Dole illum, noli gaudere. Tantummodo de conscientiae tuae securitate gaude. Inde dole. Homo es enim. Vide ne et tu tempteris. Dictum est enim: Onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Modo, cum dicit: "Tace", postea quam quieverit, dic ei; "Frater, per salutem tuam quare mihi dixisti quod non feci? Peccasti in me, rogo Deum pro te. Ego tibi quidem veniam do, et rogo pro te Deum meum, cui fecisti iniuriam cum in me peccasti. Noli ulterius facere, noli superbire". Non dico: Redde illi, Deus, qui dixit mihi quod non feci. Nolo hoc dicere*. Posui ori meo custodiam dum consistit peccator adversus me*.
Obsurdui et humiliatus sum - hoc sequitur - et tacui a bonis. Obsurdui: non illum audivi dicentem. Iste animus quantum profecit, qui etiam intus in fratris errore et conscientiae suae securitate gaudens, quod foris latretur nescit! Qualis ista anima est, quam secura, quam gaudens! Ista est, quae dicit Deo: Ambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus tuae. Fores effractores pulsabant, sed idonea erat domus. Obsurdui et humiliatus sum, non adversus illum superbus extiti. Et humiliatus silui a bonis. Nec enim temporis erat, ut aliquid boni dixissem. Tempus est enim ut taceas modo. Posteaquam ille sinceraverit, loquere, tunc intelleget. Plerumque filii aegrotantes patres suos caeciderunt. Tamen illi propter infirmitatem filiorum et vapulabant et plorabant. Quem affectum adhibent filiis homines, ne moriantur, expectantes salutem filiorum! "Sed non est filius meus", ais. Sed est opus Dei, imago Dei, filius Dei. Si contemnis quia non est filius tuus, noli contemnere quia filius Dei est, frater tuus est. "Ergo obsurdui, et humiliatus sum. Non superbivi, sed silui a bonis, et dolor meus renovatus est, non de me, sed de ipso, quia non feci quod dixit. Habui dolorem, sed quia ita dixit. Habui dolorem; fratris enim mei curam gerens renovatus est in me dolor". Ista est via. Hoc enim fecit ipse Dominus Pater noster, qui etiam ipse Sponsus dictus est. Non ieiunabunt filii sponsi, ait, quousque cum ipsis est sponsus. Vapulavit a phreneticis filiis, occiderunt illum phrenetici filii. Rogavit pro illis. Postea sinceraverunt, agnoverunt et crediderunt, et qui noluerunt curari per medicum, curati sunt per discipulum medici, per Petrum enim curati sunt. Cum enim illos increparet Petrus, aiunt: Quid faciemus? Ait tunc Petrus: Paenitemini, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi. Modo furebant, modo credebant. Videtis, quid facit infirmitas et sanitas. Quando infirmi fuerunt, tolerati sunt; quando salvi facti sunt, redempti sunt. Inde et nos, Fratres, quotiescumque talia patimur, taceamus. Duo illa teneamus: aut verum dicit, aut falsum. "Et si non dixerit, et feci, quid? Quia non dicit, et ego feci, optandum est ut dicat, ut ego confundar, quia feci: ista misericordia Dei est. Si autem hoc dicit quod non feci, gaudeam de me a securitate, doleam de fratris infirmitate. Caluit cor meum intra me. Ferbuit cor meum intra me ex dilectione quam habeo in fratrem. Sed tempus loquendi, tempus tacendi. Non potui modo facere. Inde ipse Paulus dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Locutus est tamen. Quomodo locutus est? Ergo caluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescit ignis, Ignis est in me caritatis. Non habeo cui dicam quia infirmus est. Humiliem ergo me. Erit forte aliquando tempus, ut possim aliquid loqui. Tamen dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Dimittam illi, quod non habeo in conscientia. Parum est quia nihil habeo in conscientia, sed rogem illum propter conscientiam".
Iam iste percurrerat dixi, custodiam vias meas. Ponam ori meo custodiam. Humiliatus sum et in meditatione mea exardescit ignis. Nescio quid subito educit hic aliud maius, et post tot certamina magnosque labores audite quid dicat: Locutus sum in lingua mea. Est enim lingua animae motus ipsius voluntatis. Quemadmodum enim lingua motus est in corpore, sic voluntas motus est in anima. Ibi est prima lingua; inde est, inde loquitur Deo. Haec enim lingua ministerium exhibet extra positis hominibus: illa autem lingua, quae est in motu voluntatis, ministerium exhibet manenti intus in templo suo. Ipsa est vera lingua. Unde dixit Dominus, eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare debere. Ipsa est vera lingua. Dixi in lingua mea: Notum mihi fac, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi. Si attendat Sanctitas vestra, intellegat primo sententiam et sic Dominus misericordia sua qua semper consuevit dabit nobis orationibus vestris, ut possimus hanc discutere quia satis est ardua. Locutus sum in lingua mea: notum mihi fac, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum qui sit, ut sciam quid desit mihi. Videte quid oret: Notum mihi fac, Domine, finem meum. Finis est, Fratres, ubi tendimus, ubi permansuri sumus. Quod exivimus de domibus nostris, finis nobis fuit ad ecclesiam veniendi. Ergo iter nostrum hic finitum est. Hinc iterum unusquisque ad domum suam finem habet redeundi. Ibi finit, ubi tendebat. Modo ergo in hac peregrinatione constituti, finem habemus ubi tendimus. Ubi ergo tendimus? Ad patriam nostram. Quae est patria nostra? Ierusalem, mater piorum, mater vivorum. Illic tendimus. Finis noster ipse est. Et quia viam nesciebamus, ipse civis civitatis ipsius fecit se viam. Nesciebamus qua ire. Amfractus nescio qui, spinosi, lapidosi, omnino graves, erant in via. Descendit huc ipse primus, qui est ibi principalis; descendit quaerens cives civitatis illius. Aberravimus enim, et cum simus Ierusalem cives, facti sumus cives Babyloniae, facti sumus filii confusionis: Babylonia enim confusio est. Descendit huc quaerens cives suos, et factus est civis noster. Non noveramus civitatem istam provinciam istam non noveramus. Sed quia nos ad illam non venimus descendit huc ad cives suos, et factus est ipse civis, non consentiendo, sed suscipiendo. Descendit huc. Quomodo descendit? In forma servi. Ambulavit hic inter nos Deus homo. Si enim tantummodo homo fuisset, ad Deum non perduxisset. Si tantummodo Deus fuisset, hominibus coniunctus non fuisset. Suscepit nobiscum conditionis aequalitatem, habens cum Patre divinitatem. Suscepit nobiscum temporalitatem, habens cum Patre aeternitatem. Hic nobiscum aequalis, ibi Patri aequalis. Descendit huc civis noster, et ait: "Quid hic facitis, cives Ierusalem? Imago et similitudo Dei non est creata nisi in Ierusalem. Statuae Dei in hac vita non ponuntur. Laboremus, redeamus. Qua redimus? Ecce substerno me vobis, fio vobis via, ero vobis finis. Imitamini me". Notum mihi fac Domine finem meum. Ipsum credimus, qui est finis noster.
Pater Deus nunc loquitur: "Ego tibi dico, o anima quam ego feci, o homo quem ego feci, ego dico tibi, finieras. Quid finieras? Perieras. Misi tibi qui te quaesisset, misi tibi qui tecum ambularet, misi tibi qui ignovisset. Inde ambulavit pedibus, ignovit manibus. Inde, quando post resurrectionem ascendit, manus latus et pedes ostendit: manus, unde indulgentiam dedit peccatorum; pedes, quibus pacem annuntiavit desertorum; latus, unde cucurrit pretium redemptorum". Finis ergo legis Christus ad iustitiam omni credenti . Notum mihi fac Domine finem meum. Iam factus est tibi noctis finis tuus. Quomodo tibi notus factus est? Finis tuus pauper fuit, finis tuus humilis fuit, finis tuus alapis caesus est, finis tuus sputis oblitus est, adversus finem tuum falsum testimonium dictum est*. Posui ori meo custodiam dum consistit peccator adversus me*. Ipse factus est tibi via. Qui dicit se in Christo manere, debet, quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare. Est via. Modo ambulemus, non timeamus, non aberremus. Foris a via non ambulemus. Dictum est enim: Circa viam scandala posuerunt mihi, et circa viam muscipulam posuerunt mihi. Et ecce illam misericordiam. Ne in muscipulam incidisses, ipsam misericordiam habes viam. Notum mihi fac, Domine, finem meum. Ecce habes finem. Christum redemptorem imitamini*: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi*. Paulus quomodo imitatus est Christum? Attende quid dixit: In fame et siti, in frigore et nuditate, et cetera usque: Quis scandalizatur, et ego non uror? Factus sum omnia omnibus, ut omnes lucrifacerem . Posui ori meo custodiam dum consistit peccator adversus me. Quae sunt verba Pauli, Fratres? Quis me separabit a caritate Christi? Finem attende. Quis me separabit a caritate Christi? Tribulatio, an pressura, an persecutio, an nuditas, an periculum? O amantem, o ferventem, o currentem, o pervenientem virum! Quid patiebatur haec anima? Quomodo fervebat, quomodo docebat? Quis me separabit a caritate Christi? Angustia? et cetera usque an gladius? Quid passus est iste? Et ne aliquis putaret quia inde superbiebat, ait: Fratres, arbitror me non apprehendisse.
Hoc ut quid: Notum mihi fac, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum qui sit? Quantum hic habeo vivere? Ut quid tibi scire diem? Ut sciam quid desit mihi. Quid desit, sed ad aeternitatem. Modo attende Paulum. Post tantos labores dinumeratos, adhuc me, ait, non arbitror apprehendisse. Audi dicentem: Quid desit mihi. Nemo ergo dicat: "Iam multum ieiunavi, multum laboravi, multum donavi. Iam omnia praecepta Dei feci. Heri feci, hodie feci". Et adhuc hodie erit, si aliquando fuisti. Heri semper hodie habet; ad crastinum si veneris, hodie habebit; et ad annos decem si veneris, hodie erit. Semper tu hodie dic: Quid desit mihi. Si enim Paulus in tantis laboribus miles caelestis, si enim ille post tantam exercitationem et post tantas revelationes, raptus usque in tertium caelum, et audivit ineffabilia verba, et tamen, ne in revelationibus extolleretur, accepit stimulum carnis qui illum humiliaret, quis est qui dicere valeat: "Sufficit"? Inde ergo notum fac mihi Domine finem meum. Et ecce habes ante te Christum finem. Non habes iam quod quaeras. Cum iam credidisti, iam agnovisti. Sed non in fide tantum res est, sed in fide et opere. Utrumque necessarium est. Nam et daemones credunt (audistis Apostolum) et contremiscunt, non est autem prode illis quia credunt. Parum est fides sola, nisi et opera coniungantur: Fides quae per dilectionem operatur, ait Apostolus. Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum qui sit. Istud non dicitur, quia, si unusquisque nostrum sciret quando moreretur, decerneret sibi, verbi gratia, ut bene viveret. Inde ipse magister, volens nos sollicitos fieri, interrogatur de die et hora, et dicit: De die illa et hora nemo scit. Nolebat enim ut illi scirent. Inde dixit: neque Filius; hoc est, non vobis expedit ut sciatis. Eritis enim neglegentes, non solliciti. Eo magis bene vivetis, cum solliciti fueritis. Non quia nescio diem, nam omnia quae habet Pater mea sunt. Notum mihi fac, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum qui sit. Notum fac mihi istud, ut semper sim sollicitus, quia nescio quando veniet fur, ut noverim quid desit mihi.
Ibi ergo, Fratres, simus cauti, ut noverimus quid desit nobis. Temptatio christianorum, probatio christianorum est. Nam qui temptatur, ostenditur illi quid illi desit. Duae res sunt: aut ostenditur illi quid habeat, aut ostenditur illi quid desit. Temptatus est Abraham non ut ostenderetur illi quid dehabuisset, sed ut ostenderetur nobis quid imitaremur. Temptatus est autem in filio. Quae illa temptatio fuit? Optavit filium in aetate provecta, iam de quo desperabatur. Tamen, dum promissionem Dei audivit, non haesitavit omnino. Credidit, accepit, meruit, suscepit. Natus est, nutritus est, in aetatem perductus est, lactatus est. Et dictum est ei: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Noverat ille in quo semine, habemus enim testimonium in Evangelio*: Abraham concupivit diem meum, ait, videre; et vidit, et gavisus est*. Noverat ergo. Post illa autem omnia quae crediderat, audivit a Deo: Abraham offer mihi filium tuum sacrificium. Temptatus est. Quare? Non noverat Deus fidem ipsius? Sed propter nos haec ostendere dignatus est. Nobis enim dicitur: "Offer mihi sacrificium saccelli tui", et dubitamus. Quod sacrificium? Date elemosynam et ecce vobis munda sunt omnia; et iterum*: Misericordiam volo, quam sacrificium*. "Da aliquid de saccello tuo", dicitur tibi, et ligas. Quid si tibi iuberetur de filio tuo? Ecce de saccello tuo sic dubitas; de filio tuo quid fecisses? Ut sciam quid desit mihi. Dicturus sum non sine dolore et pudore. Pleraeque feminae forte volunt Deo servire, et, si audaces fuerint, dicunt parentibus: "Dimitte me, virgo Dei volo esse", aut: "servus Dei volo esse", et audiunt: "Nec salva sis, nec salvus sis. Vere non facies quod vis. Quod ego volo, hoc facies". Quid si diceretur tibi: "Occide"? Vivis, vita aeterna promittitur tibi, ante te est. Et resistis, et dubitas, et oppugnas? Certe christianus es. "Quare, domne, quia christianus sum ideo non debeo habere nepotes?". Debes habere nepotes? Scis quantum tibi deest, quod heri ieiunasti? Canta quod iste dixit: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum qui sit, ut sciam quid desit mihi. Praestet enim Deus, et misericordia ipsius, ut cotidie agitemur, aut temptemur, aut probemur, aut exerceamur, aut proficiamus. Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem. Spes vero non confundit.
Ergo, Fratres mei, optemus cotidie scire qui simus, ne, cum securi sumus, postea veniat dies et nihil inveniatur de eo quod putabamus, et dicatur nobis: In inferno quis confitebitur tibi? Ergo, Fratres mei, demus operam cotidie proficiendo in Deum, non parcendo rebus caducis, quas hic sumus dimissuri. Attendamus Abrahae fidem, quia et ipse pater noster fuit. Imitemur devotionem, imitemur fidem. Si in filiis nostris temptati fuerimus, non timeamus; si in saccello, non terreamur; si infirmitatibus corporis nostri aliquid fuerit ingestum, spem nostram in Deum collocemus. Christiani sumus, peregrini sumus. Nemo terreatur, patria hic non est. Qui hic vult habere patriam et istam perdet, et ad illam non veniet. Ut boni filii ad patriam tendamus, ut cursus noster approbetur et perducatur. Conversi ad Dominum.
Chapter 19 of 26