Skip to the text

Sermo 140/A

1.... Accepit a nobis quod vile est, dedit nobis quod magnum est; accepit malum nostrum, dedit nobis bonum suum; accepit mortem, dedit nobis vitam; accepit hic contumelias, dedit nobis honorem; accepit hic crucem, dedit nobis requiem. Quanta sunt quae hic accepit mala! quanta sunt quae dedit nobis bona! Factus est ergo Dominus noster Iesus Christus filius hominis; tamen Deus factus est homo, non Deus mutatus in hominem, sed manens in semetipso Deus perfectus, et nihil in deterius commutatus; suscipiens hominem mutandum in se melius, non in illo deterius. Et reliqua.

Chapter 35 of 39