Skip to the text

Sermo 228/A

  1. Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos exsistimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu. Hoc est sacramentum, in quo hi qui baptizantur, vitae veteris experiuntur occasum, et novae exordiuntur ingressum. Unde idem dicit: Consepulti ergo illi sumus per Baptismum in mortem; ut quemadmodum resurrexit Christus a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus. Per hoc sacramentum agnoscamus nos et peccato mortuos esse cum Christo, et iustitiae vivere in Christo. In cruce dolor est confessorum; in sepultura requies absolutorum; in resurrectione vita iustorum.

Chapter 28 of 72