Sermo 218 (aucta)
Passio Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi cuius sanguine delicta nostra deleta sunt sollemniter legitur, sollemniter celebratur, ut annua devotione memoria nostra laetius innovetur et ipsa frequentia populorum fides nostra clarius praedicetur. Exigit ergo a nobis ipsa sollemnitas ut de passione Domini vobis sermonem qualem donat ipse reddamus. Et quidem ad salutem nostram et vitae huius transigendae utilitatem in his quae passus est ab inimicis Dominus noster exemplum patientiae nobis praebere dignatus est, ut pro evangelica veritate, si hoc ipse voluerit, nihil tale perpeti recusemus. Verumtamen quia nec ipsa carne mortali aliquid ille necessitate, sed omnia voluntate perpessus est, recte creditur etiam significare nobis aliquid voluisse in singulis quibusque factis, quae circa eius passionem gesta atque conscripta sunt.
Ac primum quod traditus ut crucifigeretur crucem suam ipse portavit, continentiae signum dedit et demonstravit praecedens, quid facere debeat qui eum sequi voluerit. Hoc etiam verbo commonuit ubi ait: Qui diligit me tollat crucem suam et sequatur me. Tollit enim quodam modo crucem suam qui regit mortalitatem suam.
Quod in loco calvariae crucifixus est significavit in passione sua remissionem omnium peccatorum, de quibus in psalmo dicitur: Multiplicatae sunt iniquitates meae super capillos capitis mei.
Quod duo cum illo ab utroque latere crucifixi sunt ostendit alios sibi dextros, alios sinistros esse futuros, dextros de quibus dicitur: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, sinistros autem de quibus dicitur: Si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest.
Quod titulus est positus super eius crucem, in quo scriptum erat: Rex Iudaeorum, illud ostendit quia nec occidendo efficere potuerunt ut eum regem non haberent, qui eis manifestissima et eminentissima potestate secundum sua opera redditurus est. Unde in psalmo canitur: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius.
Quod tribus linguis titulus conscriptus erat, hebraea, graeca et latina, non solum Iudaeis, sed etiam gentibus eum regnaturum fuisse declaratum est. Proinde in eodem psalmo cum dixisset: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, ubi scilicet hebraea lingua regnavit, continuo tamquam graecam latinamque subiungens: Dominus, inquit, dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te, postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Non quia graeca et latina solae sunt gentium linguae, sed quia ipsae maxime excellunt, graeca propter studium litterarum, latina propter Imperium Romanorum. Quamvis in his tribus linguis Christo subiuganda universitas omnium gentium monstraretur, non tamen illic scriptum est et rex gentium, sed tantum modo Iudaeorum, ut commendaretur origo seminis in proprietate nominis. Lex enim a Sion prodiit, ut dictum est, et verbum Domini ab Hierusalem. Nam qui sunt qui dicunt in psalmo: Subiecit plebes nobis et gentes sub pedibus nostris, nisi de quibus Apostolus dicit: Si enim spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis? An non videamus apostolorum excellentissimae gratiae subiectas esse nationes aut ramos fractos debemus attendere, qui hodie Iudaei appellantur, an non potius audire illum israhelitam ex genere Abraham de Saulo Paulum et ideo de parvo magnum, ammonentem et dicentem inserto oleastro: " Intellige!. Non tu radicem portas, sed radix te "? Rex ergo Iudaeorum Christus, sub cuius lene iugum etiam gentes missae sunt in salutem. Quod eis maiore misericordia concessum est, hoc apertius ipse ostendit Apostolus ubi ait: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordiam glorificare Deum. Neque enim debitum erat panem filiorum tollere et mittere canibus, nisi canes humiliati ad colligendas micas quas de mensa dominorum suorum carpunt, per ipsam humilitatem exaltati atque homines facti, ad ipsam mensam mererentur accedere.
Quod suggesserunt principes Iudaeorum Pilato, ne absolute scriberet quod sit rex Iudaeorum, sed quod ipse regem se dixerit Iudaeorum, ille autem respondit: Quod scripsi, scripsi, sicut principes Iudaeorum ramos illos fractos, ita Pilatus insertum figurabat oleastrum, quia homo erat ex gentibus scribens gentium confessionem, convincens Iudaeorum negationem, quibus merito ipse Dominus dixit: Auferetur a vobis regnum et dabitur genti facienti iustitiam. Nec ideo tamen non est ille rex Iudaeorum. Radix enim portat oleastrum, non oleaster radicem. Et quamvis illi rami per infidelitatem fracti sint, non ideo reppulit Deus plebem suam quam praescivit . Nam et ego, ait, israelita sum. Et quamvis filii qui noluerunt filium Dei regnare sibi, eant in tenebras exteriores, tamen multi ab oriente venient et occidente et recumbent non cum Platone et Cicerone, sed cum Abraham, Isaac et Iacob in regno Dei. Pilatus quippe regem Iudaeorum scripsit, non regem Graecorum aut Latinorum, quamvis gentibus regnaturum. Et quod scripsit, scripsit neque infidelium suggestione mutavit, quod tanto ante praedictum est in psalmis: Tituli inscriptionem ne corrumpas. Omnes gentes credunt in regem Iudaeorum, omnibus gentibus regnat, sed tamen rex Iudaeorum. Tantum valuit illa radix, ut insertum oleastrum in se possit ipsa mutare, oleaster autem nomen olivae non possit auferre.
Quod in quattuor partes divisa vestimenta eius milites abstulerunt, per quattuor orbis partes peragratura sacramenta eius significaverunt.
Quod unam tunicam inconsutilem desuper textam sortiti sunt potius quam partiti, satis demonstratum est sacramenta visibilia quamvis et ipsa indumenta sint Christi, posse tamen habere quoslibet haec sive bonos sive malos; sincerissimam vero fidem quae per dilectionem operatur unitatis integritatem, quae dilectio desuper diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, non pertinere ad quoslibet, sed occulta Dei gratia tamquam sorte donari. Unde Simoni qui baptismum habebat et istam non habebat a Petro dictum est: Non est tibi sors neque pars in hac fide.
Quod de cruce cognitam matrem dilecto discipulo commendavit, congruenter tunc humanum affectum, quando ut homo moriebatur ostendit. Ista hora nondum venerat, quando aquam in vinum conversurus ut Deus eidem matri dixerat: Quid mihi et tibi est mulier? Nondum venit hora mea. Non enim de Maria sumpserat quod habebat in divinitate, sicut de Maria sumpserat quod pendebat in cruce.
Quod dixit: Sitio, fidem quaerebat a suis. Sed quia in propria venit et sui eum non receperunt, pro suavitate fidei acetum perfidiae dederunt, et hoc in spongia. Vere spongiae comparandi, non solidi sed tumidi, non recto aditu confessionis aperti, sed insidiarum tortuosis anfractibus cavernosi. Sane ille potus habebat et hyssopum, quae humilis herba radice firmissima petrae dicitur adhaerere. Erant quippe in illo populo, quibus hoc facinus ad humiliandam paenitendo animam post abiciendum servabatur. Noverat eos ipse qui hyssopum cum aceto accipiebat. Nam pro eis et oravit sicut alius evangelista testatur, cum pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt.
Quod ait: Perfectum est, et inclinato capite reddidit spiritum, non necessitatem sed potestatem suae mortis ostendit, qui donec omnia quae pro illo prophetata erant perficerentur expectans quia et hoc erat scriptum: Et in siti mea potaverunt me aceto, tamquam potestatem habens ponendi animam suam, sicut ipse de se testatus est, tradidit spiritum per humilitatem, hoc est capite inclinato, recepturus eum per resurrectionem, capite sublimato. Istam mortem et capitis inclinationem magnae potestatis fuisse Iacob ille patriarcha in Iudae benedictionem praenuntians: Ascendisti, inquit, recumbens, dormisti sicut leo, per ascensionem crucem, per recumbationem capitis inclinationem, per dormitionem mortem, per leonem significans potestatem.
Iam vero quod crura illis duobus confracta sunt, ei autem non, quia defunctus est, quare factum sit ipsum evangelium declaravit. Oportebat enim ut isto etiam signo demonstraretur in eius praenuntianda prophetia commendatum esse pascha Iudaeorum, ubi hoc praeceptum est, ut ovis ossa non frangerent.
Quod latus lancea percussum in terra sanguinem et aquam manavit, procul dubio sacramenta sunt quibus formatur Ecclesia, tamquam Eva facta de latere dormientis Adam, qui erat forma futuri.
Quod Ioseph et Nichodemus eum sepeliunt, sicut nonnulli nomina interpretati sunt, Ioseph interpretatur auctus, Nichodemus autem, quia nomen est graecum, pluribus notum est, quod ex victoria et populo sit compositum, quia nicos victoria est, demos populus. Quis est ergo moriendo auctus, nisi qui dixit: Granum tritici si non moriatur, solum remanet; si autem moriatur, multiplicatur? Et quis etiam moriendo persecutorum populum vicit, nisi qui eos resurgendo iudicabit?
Chapter 9 of 15