Skip to the text

Caput VII

De nocte

Nox dicta, quod noceat aspectibus vel negotiis humanis, sive quod in ea fures latronesque nocendi aliis occasionem nanciscantur. Est autem nox absentia solis terrarum umbra conditi, donec ab occasu redeat ad exortum, juxta naturam ejus et poeta describens, inquit: Ruit oceano nox, Involvens umbra magna terramque polumque. Et Salomon sacris litteris expressit: Qui pascitur inter lilia donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Eleganti utique sensu decessionem noctis inclinationem appellans umbrarum. Nam quoniam pro conditionibus plagarum, quibus solis cursus intenditur, et splendorem ejus a nobis objectio terrenae molis excludit, inumbratio illa, quae noctis natura est, ita erigitur, ut ad sidera usque videatur extendi, merito contraria vicissitudine, id est, lucis exortu umbras inclinari, noctem videlicet deprimi pellique signavit, quam videlicet umbram noctis ad aeris usque et aetheris confinium philosophi dicunt exaltari, et acuminatis instar pyramidum tenebris lunam, quae infima planetarum currit, aliquando contingit, atque obscurari, nullumque aliud sidus taliter eclipsim, id est, defectum sui luminis pati, eo quod circa fines telluris solis splendor undique diffusus, ea libere quae tellure procul absunt aspiciat, ideoque aetheris quae ultra lunam sunt spatia diurnae lucis plena semper efficiat, vel suo, videlicet, vel siderum radiata fulgore. Et quemadmodum nocte caeca procul accensas faces intuens, circumposita quaeque loca eodem lumine perfundi non dubitas, tametsi, tenebris noctis obstantibus, non amplius quam solas facium flammas cernere praevaleas, ita, inquiunt, purissimum illud et proximum coelo inane, diffusis ubique siderum flammis, semper tucidum fit; sed praepeditis aere crassiore nostris obtutibus sidera quidem ipsa luce radiantia apparent, verum reddita ex eis illustratio non apparet. Lunam vero aiunt, cum infimas sui circuli apsidas plena petierit, nonnunquam umbra memorata fuscari, donec paulatim centrum terrae transgressa, rursus a sole cernatur; verum ne hoc omni plenilunio patiatur, latitudinem ei signiferi, quae XII partium est, diversamque apsidum altitudinem succurrere. Nam quia in umbra facienda tria simul concurrere necesse est, lucem, corpus, et obscuratum locum, et ubi lux corpori par est, ibi aequalis umbra jacitur, ubi lux corpore exilior, ibi umbra sine termino augescit, ubi lux corpore major, ibi umbra paulatim rarescendo deficit, argumentantur solem terra esse majorem, quamvis ob immensam longinquitatem modicus videatur, atque ideo noctis umbram quia sensim decrescat, priusquam ad aethera pertingat deficere. Meminit hujus umbrae ac noctis et beatus Ambrosius in sexto Hexameron libro ita dicens: « An non ille, id est, Moyses, putavit dicendum, quantum de spatio aeris occupat umbra terrae, cum sol recedit a nobis, diemque obducit, inferiora axis illuminans, et quemadmodum in regionem umbrae hujus incidens lunae globos eclipsim faciat? » Est autem noctis umbra mortalibus ad requiem corporis data, ne operis avida continuato labore deficeret ac periret humanitas, et ut animantibus quibusdam, quae lucem solis ferre nequeunt, ipsis etiam bestiis quae praesentiam verentur humanam, discursandi ubique, ac victum quaeritandi copia suppeteret, juxta quod in Dei laudibus Psalmista decantat: Sol cognovit occasum suum; posuisti tenebras et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae sylvarum, etc. Quam mira provisio Creatoris ita temperavit, ut ubi ob solis longinquitatem rigidior, ibi ad opera brevianda et fovenda sit membra prolixior, quia et hyeme quam aestate universo orbi longior, et in ipsa hyeme multo Scythis quam Afris est productior, sicut etiam aestate multo longior in Scythia quam in Africa dies flagrat. Nam si non tanto brevior quanto ardentior Lybiam dies ureret, totam nimirum jam dudum absumeret. Noctis sane partes sunt VII. Crepusculum, vesperum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum. Crepusculum est dubia lux; nam creperum dubium dicimus: hoc est, inter lucem et tenebras. Vesperum, apparente stella ejusdem nominis, de qua poeta: Ante diem clauso componet Vesper olympo. Conticinium, quando omnia conticescunt, id est, silent. Intempestum, media nox, quando omnibus sopore quietis nihil operandi tempus est. Gallicinium, quando galli cantum levant. Matutinum inter abscessum tenebrarum et aurorae adventum. Diluculum, quasi jam incipiens parva lux diei; haec et aurora, pertingens usque ad solis exortum.

Chapter 8 of 72