Caput LIII
De epactis solis
Quarto decennovenalis circuli tramite designantur epactae solis, id est, concurrentes septimanae dies unius semper ternos per annos, duorum autem per annum bissextilem usque ad septimum numerum adjectione crescentes, quarum circulus habet annos quater septenos, id est, XXVIII, quia nimirum non ante potest consummari quam bissextus, qui quarto redire solet anno, cunctos septimanae dies contingat, dominicam videlicet, sextam feriam, quartam feriam, secundam feriam, Sabbatum, quintam feriam, tertiam feriam, hoc etenim illos ordine percurrit. Cumque suas quaeque anni dies habeat concurrentes, hae quae in circulo adfixae concurrentes sunt, specialiter quae sit nono Calendarum Aprilium feria designant, videlicet ut propius festivitatis paschalis exordio positae, facillime diem epactarum, vel decimae quartae lunae quota sit feria pandant, ac per hoc ad paschalis inventionem diei dominici planum faciant iter. Contingit autem eadem concurrentium annua dies, quod calculatorem meminisse juvat, etiam II Calendas Aprilis, VII Idus Aprilis, XVIII Calendarum Maiarum, et XI Calendarum earundem. Cujus circuli talis est cursus, ut quaecunque bissextili anno sunt concurrentes, ipsae et ante quinquennium fuerint, et post annos VI futurae sint. Quae primo post bissextum anno sunt, eaedem et ante annos XI transierint, et post VI redeant. Quae secundo post bissextum, eaedem et ante annos VI transierint, et post XI remeent. Quae tertio post bissextum, ipsae et ante VI annos praeterierint, et post V revertantur. Et hujus ordo discretionis cunctos annorum vertentium complectitur dies. Notandum sane quod hujus gyri solaris, qui XXVIII annis peragitur, causa facit decennovenales circulos XXVIII debere compleri, priusquam idem per omnia paschalis observantiae cursus in seipsum redeat, ut omnis nimirum hujus circuli annus caput circuli decennovenalis instituat. Itemque annus quisque circuli decennovenalis hujus caput adsequatur, ac per hoc tota paschalis observantiae series non minus quingentis triginta duobus annis explicetur.
Chapter 54 of 72