Epistola XVI, De Septem Epistolis Canonicis
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Jacobus, Petrus, Joannes, Judas septem Epistolas ediderunt, quas ecclesiastica consuetudo catholicas, hoc est, universales, cognominat. In quibus ideo prima Epistola Jacobi ponitur, quia ipse Jerosolymorum regendam suscepit Ecclesiam. In catalogo enim apostolorum priores solent nominari Petrus et Joannes. Verum fons et origo evangelicae praedicationis incipiens a Jerosolymis per orbem diffusa et universum. Cujus cathedrae dignitatem etiam Paulus apostolus in eo nominando venerans ait: Jacobus, Cephas et Joannes, qui videbantur columnae Ecclesiae, vel certe quia ipse duodecim tribubus Israelis, quae primae crediderunt, suam Epistolam misit, merito prima poni debuit; merito Petri secunda, quia ipse electis advenis, qui Graece dicuntur proselytae, hoc est, eis scripsit qui de gentilitate ad judaismum, de judaismo ad electionis evangelicae gratiam conversi sunt. Merito Joannis Epistolae tertio loco sunt positae, quia his scripsit ipse qui de gentibus crediderunt, cum nec natura nec professione exstitissent. Denique multi scriptorum ecclesiasticorum, in quibus est sanctus Athanasius, Alexandrinae praesul Ecclesiae, primam ejus Epistolam scriptam ad Parthos esse testantur. Merito Judae posita est ultima, quia quamvis et ipse magnus est, tribus tamen praecedentibus apostolis minor est; vel quia prima Jacobi scripta est Epistola, deinde Petri, post eas Joannis, ideo nunc usque ordinem quo scriptae sunt retinent. Constat enim quia beatus Jacobus tricesimo post passionem Domini anno suum consummavit martyrium; Petrus tricesimo octavo, hoc est, ultimo anno Neronis, passus est, et ipse in secunda sua scripsit Epistola: Certus sum quia velox sit depositum tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi per revelationem. Unde patet quia imminente passione hanc scripsit Epistolam, cum multo ante Jacobus migravit ad Christum. Neque vero conveniebat ejus Epistolas ab invicem separari, quas iisdem scripsit Ecclesiis. Porro Joannes multo post tempore suas Epistolas simul et Evangelium scripsit, qui post occisionem dominicam reversus de exsilio turbatam se absente per haereticos reperit Ecclesiam, quos in suis Epistolis percutiens saepe cognominat Antichristos. Categoria:Patrologiae Cursus Completus
Chapter 17 of 17