Skip to the text

Praefatio

Praefatio

Eximius sacrae interpres ac doctor Scripturae Hieronymus, cum libros ejusdem Scripturae in epistola ad amicum breviter percurreret, et quae in singulis continerentur, strictim contingeret; Esdras, inquit, et Nehemias, adjutor videlicet et consolator a Domino in uno volumine narrantur, et instaurant templum, muros exstruunt civitatis, omnisque illa turba populi redeuntis in patriam, et descriptio sacerdotum, Levitarum Israel, proselytorum, ac per singulas familias murorum et turrium opera divisa, aliud in cortice praeferunt, aliud retinent in medulla. Quapropter, reverendissime antistes Acca, tuis diligenter obsecundans hortamentis, considerando eidem volumini operam dedi. Confidens vero adjutore et consolatore Domino ac Salvatore nostro Jesu Christo, quia donet nobis propitius, retecto cortice litterae, altius aliud et sacratius in medulla sensus spiritualis invenire; quod videlicet ipsum Dominum, ac templum et civitatem ejus, quae nos sumus, propheticis quidem figuris, sed manifesta ratione designet. In quo nimirum opere maximo nobis adjumento fuit praefatus Ecclesiae magister Hieronymus in explanatione prophetarum, qui eadem quae Esdras et Nehemias facta scribunt, ipsi sub figura Christi et Ecclesiae fienda praedixerant.

Chapter 1 of 4