Skip to the text

Praefatio

Prologus

Studium nobis frequentiamque legendi ac meditandi litteras sanctas commendans Apostolus ait: Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt; ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Et alibi: Omnia in figura contingebant illis. Scripta sunt ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Sed et beatus apostolus Petrus dominicae incarnationis, passionis, et posterioris gloriae tempora commemorans, dicit inter caetera: Et omnes prophetae a Samuel, et deinceps qui locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos. Si enim ad nostram correptionem, doctrinam vel consolationem omnia scripta sunt, nec soli Hieremias et Esaias, caeterique tales, qui verbis futura significaverunt, sed et Samuel, Jonas, et Ezra, eorumque consimiles, qui praeterita, vel sua, vel aliorum gesta sive dicta conscripsere, dies istos, hoc est, novae gratiae luce radiantes insinuant; insistendum nobis summopere est, et pro suo cuique modulo, Christi juvante gratia, nitendum, ne ea quae propter nos scripta sunt, nostro nos torpore vel incuria quasi aliena praetereant. Sed quo sensu in his correptionem, qua ratione doctrinam, quo intellectu consolationem nanciscamur, qualiter omnia dies istos loquantur et annuntient, sollicite ac vigilanter intendamus; imitantes pro captu nostri ingenioli scribam illum doctum in regno coelorum, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Nam si vetera tantummodo de thesauro Scripturarum proferre, hoc est, solas litterae figuras sequi Judaico more curamus, quid inter quotidiana peccata correptionis, inter crebrescentes aerumnas saeculi consolationis, inter tanumeros vitae hujus errores spiritualis doctrinae legentes vel audientes acquirimus, dum aperto libro, verbi gratia, beati Samuelis, Elcanam virum unum duas uxores habuisse reperimus; nos maxime, quibus ecclesiasticae vitae consuetudine longe fieri ab uxoris complexu, et coelibes manere propositum est; si non etiam de his et hujusmodi dictis allegoricum noverimus exsculpere sensum, qui nos vivaciter interius castigando, erudiendo, consolando reficit? Unde tuo crebro dilectissime ac desiderantissime omnium qui in terris morantur antistitum, Acca, provocatus hortatu, tuis fretus orationibus, memorati prophetae qui tunc vocabatur Videns, scripta perlustrans, si quid donante illo qui ei multa spiritualia dedit videre, spirituale ac mysticum potuero contueri, litteris mandare curabo. Et post qualemcunque expositionem beati Lucae dictorum, quibus evangelicos, vel ipsius Domini vel apostolorum ejus actus describit, etiam hunc sanctissimum Domino ex matris utero Nazaraeum, non minus suis in scriptis evangelistae, quam historici functum officio probare satagam; quippe qui et ipse omnia mediatoris Dei et hominum, hominis Jesu Christi sacramenta, figurato fidelis historiae, sed plenissimo designavit eloquio. Denique ut de caeteris taceam, si unius David, locum nativitatis, officium pastoris, ruborem ac pulchritudinem aspectus, modum unctionis, insigne virtutum, pondus tribulationum, et promissi olim regni gloriam, recte consideres, quanta in his singulis fidei et veritatis evangelicae congesta mysteria sint, cernas. Verum haec suo loco planius; nunc ex ordine injunctum opus, superno solum fidens auxilio, et patrum vestigia sequens, aggrediar. Et si quidem multorum, ut desidero, meus sudor utilitati et commodo profuerit, multa me donandum mercede cum illis a Domino spero; sin autem, nec mihi tamen mea solertia, quae me tanto tempore laboris hujusce otiosum esse, supervacuisve rebus animum indulgere non sinit, infructuosa existere poterit. Ergo age videamus, propheta Samuel, qui locutus est, et annuntiavit dies istos, quod ejusdem locutionis et annuntiationis suae fecerit initium; et ex ordine disserentes, beati Petri apostolorum principis adjutorio, qui cuncta quibus diebus sint aptanda perdocuit, qualiter singula sint eisdem diebus aptanda quaeramus.

Chapter 1 of 5