Skip to the text

Textus

Scripsi, Deo teste, quod verum esse existimavi, non gratiam hominum, vel propriam

utilitatem, sed honorem Dei, et Ecclesiae commodum respiciens. Neque in scriptis meis aliquid a Divinis Litteris, aut Sanctorum Patrum regulis alienum sciens posui. Quia tamen scriptum est: ln multiloquio non deerit, peccatum, quod etiam de multa scriptione dici posse non dubito: Ego ipse jam senex, et morti proximus, S. Augustinum imitatus, libros meos recognoscere et dijudicare volui. Quod opus, Deo adjuvante, aggressus, nundem cum, eodem adjuvante, perfeci, et aliqua obscure dicta explicavi, quaedam etiam nimis breviter indicata; non paucis additis locupletavi, paucis denique, quae minus placebant correctis, extremam manum omnibus libris a me conscriptis imposui. Precor autem Typographos omnes, si qui forte libros meos iterum excudere velint, ut textum librorum non mutent, sed hanc recognitionem, vel ad initium, vel ad finem operis addere non graventur.

Principium operum meorum sunt libri de Verbo Dei, in quibus ea quae sequuntur annotanda esse censui.

Lib. I, cap. 3. in ipso titulo ponitur D. Pauli pro B. Pauli. Ego enim nunquam probavi vocem, Divus, nec Diva, cum de Sanctis agitur, tum quod eam vocem apud veteres latinos Patres non inveniam, tum quod apud

Ethnicos Divi nomen, Diis tantum tribui soleat. Itaque ubicumque in libris meis lector inveniet, Divum, sciat vel mihi imprudenter excidisse, vel, quod saepius accidit, me scripsisse Beatum. Sed Typographi ubi legerunt B. quod Beatum significat, illud in D. mutarunt, et sic ex Beato Divum effecerunt.

minima es.Sed haec responsio, ut brevis, et expedita est, si probari possit: ita non est solida et firma, si probari non possit. Et quidem non satis video, unde probari possit. Nam neque in codice Hebraico, neque in Chaldaeo, neque in interpretatione LXX Interpretum, neque in versione S. Hieronymi, ullum invenitur signum interrogationis apud Micheam. Quod autem alii dicunt a S. Matthaeo fideliter relata fuisse verba sacerdotum, et scribarum; sed ab illis non fideliter fuisse relata verba Micheae, incredibile mihi esse videtur. Nam neque verisimile est, sacerdotes et scribas, quos Herodes convocaverat, non intellexisse verba satis aperta Micheae; neque ulla causa est, cur voluerint Prophetae verba studiose corrumpere. Existimo igitur S. Evangelistam non verba Micheae referre, sed sententiam adducere, atque exponere voluisse. Quamvis /autem Micheas dixerit, Bethlehem parvulam fuisse in millibus Juda, id est, tam exiguam quoad numerum domorum, ut vix digna esset, quae in millibus oppidorum Tribus Juda numeraretur: tamen ipse idem satis indicavit, eamdem Bethlehem privilegio nativitatis Christi fuisse maximam, et dignam numerari inter principales Urbes Juda, cum addidit: Ex te mihi egredietur qui regat po- ~pulum meum Israel. Ad hoc igitur privilegium respexit Sanctus Mattheeus, et non ad numerum domorum, vel frequentiam incolarum, et ideo ait: Non minima es in principibus Juda: et adjungit particulam enim, dicens: Ex te enim mihi exiet Dux, qui regat populum meum Israel, ut reddat rationem cur dixerit non esse minimam. Itaque non negavit Matthaeus, quod Micheas expresse posuerat, sed expressit quod ille obscure significaverat. Nulla igitur discordia est inter Prophetam, et Evangelistam, cum ille mimimam dixerit Bethlehem propter exiguum numerum domorum, iste non minimam dixerit propter maximam gloriam Nativitatis Christi.

Lib. II, cap. 16, prope finem objicitur exemplum quorumdam populorum, qui linguis suis vulgaribus sacra celebrant; et respondetur eorum exemplum non esse magnifaciendum cum sint Haeretici, vel Schismatici. Non omnino approbo hanc solutionem. Nam sunt etiam inter Ruthenos, et Armenos Catholici, ut etiam inter Syros sunt Maro¬

nitae Catholici, qui tamen Divina officia non celebrant graece, vel hebraice, vel latine. Dicendum igitur est, in iis regionibus desiisse plane usum harum trium linguarum, ut nulli, aut pene nulli sint, qui eas intelligant. Proinde necessitas ipsa cogit, ut Divina officia, aliqua alia lingua apud eos celebrentur, qualem necessitatem Germani, et Galli non patiuntur. Addendum est praeterea apud eas nationes non esse omnino vulgarem linguam, qua Divina officia celebrantur; sed esse linguam aliam, quse non magis intelligitur a plebe ipsarum natiouum, quam intelligatur ab Italica plebe lingua latina. Certe quidem Maronitae vulgo loquuntur Arabice juxta morem totius Orientis, et tamen in sacris utuntur lingua Chaldaica. Quod idem de aliis nationibus dici potest. Nam ipsa lingua Arabica, et etiam Graeca, et Syriaca, alia est Popularis, alia Erudita: et quemadmodum Graeci vulgo utuntur lingua Graeca populari, in sacris vero lingua Graeca erudita, qua libri scripti sunt: sic etiam ipsi utuntur in sacris lingua Arabica, vel Syriaca, non vulgari, sed erudita utuntur.

Lib. III, cap. 3, §. De ipso autem sensu litterali. Ubi dicitur in illo Matth. XXVI. Bibite ex hoc omnes: illud omnes, est ambiguum: nescitur enim an omnes homines absolute significet, an omnes fideles tantum, an omnes Apostolos. Ista verba non sicaccipiendasunt, quasi dicere voluerim absolute, dubium esse sensum hujus loci Evangelici, sed esse dubium, si sola ista verba Evangelii inspiciantur, alioqui enim jam supra diximus sensum esse clarissimum ex verbis Marci qui addidit: Et biberunt ex eo omnes, Apostoli videlicet. Proinde perperam colligunt Haeretici ex illis verbis: Bibite ex hoc omnes, teneri omnes fideles ad communicandam Eucharistiam sub utraque specie.

Eodem lib- cap. 5. §. Octavum testimonium. Ubi dicitur: « Porro Ecclesia non aliter loquitur, quam per os Pastorum, ac Doctorum, ac praecipue in generali Concilio congregatorum. «Haec intelligo de Concilio, quod vel summum Pontificem habuerit praesentem, et praesidentem, vel ab eo confirmationem, atque approbationem meruerit obtinere.

Eodem libro cap. 8, §. Gregorius Nazianzenus, citatur oratio Gregorii Nazianzeni ad cives timore perculsos, et Imperatorem irascentem. Sed animadverti ex eadem oratione diligentius perlecta, non ad Imperatorem, sed ad Prsesidem esse habitam. Fefellerat me nomen Principis a Billio Interprete in inscriptione positum. Siquidem Principis nomine Imperator eo tempore intelligi solebat. Quamvis autem erratum sit in nomine, non est erratum in re. Nam ex sententia S. Gregorii aperte colligitur Principes terrenos, sive minores, sive majores, sive etiam summos, quia oviculae Christi sunt, subjectos esse Pastoribus a Christo ovili suo praepositis, atque ab iis doctrinae pabula percipere, non iis tradere debere.

Libro IV, cap. 3, §. Octavum est, quod dixi, sanctum Sylvestrum auctorem fuisse consecrationis altarium: debet intelligi de altari lapideo, et plena, atque solemni consecratione. Nam ante Sylvestri tempora, S. Dionysius Areopagita scripsit altaria oleo inungi debere, cum ab Episcopo consecrantur.

Eodem lib. IV, cap. 4, §. Quod autem Scripturce. Ubi sic legitur: « Non potest dici, quod singuli libri sint sufficientes; nam tunc falsum esset quod dicit Kemnitius, » id tantum significare volui, non posse Kemnitium dicere, singulos libros sufficientes esse, quia tunc falsum esset quoa ipse alibi dicit, sibique ipse nimis aperte contradiceret.

Eodem capite, §. Prceterea Esdras. Non probo, quod dixi, certum esse, periisse Epistolam Pauli ad Laodicenses. Nam probabile quidem est Apostolum in Epistola ad Goloss. extrema, loqui de Epistola sua scripta ad Laodicenses, ut Anselmus, et aliqui alii in Commentario ejus loci docent, tamen nonest omnino certum, quia S. Chrysostomus in commentario ejus loci scribit, aliquos existimasse Apostolum loqui de Epistola scripta a Laodicensibus ad ipsum, non de Epistola scripta ad Laodicenses ab ipso, et ponderat verba greeca, ubi legitur, et eam quce est ex Laodicea, non autem, et ea quce est ad Laodicenses. Verba latina sunt ambigua; quod enim nos legimus: et ea quce Laodicensium est, potest significare Epistolam scriptam ad Laodicenses, et Epistolam scriptam a Laodicensibus. Certum est Epistolam unam scriptam ad Corinthios periisse, ut Anselmus, Cajetanus, et alii colligunt ex illis verbis: « Scripsi vobis in Epistola, » etc..

De Christo.

Libro I, cap. 3, in fine, consulendus est, S. Anselmus in libro de Incarnatione, qui ex professo disputat adversus quemdam, qui docuerat, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum esse tres res separatas, ut tres Angelos, vel tres animas.

Lib. II, cap. 5, ultimo. Mirantur nonnulli cur Calvinum defenderim adversus ea, quse illi Genebrardus objecerat. Ego vere non Calvinum defendere volui, qui se indignum reddidit, qui a Catholicis defenderetur, et quem in omnibus meis scriptis in primis oppugno. Sed lectores admonui, in ea controversia, quse est inter duos haereticos, Valentium Gentilem, et Joannem Calvinum, non esse ita Calvinum accusandum, ut Gentilis excusari videatur, cum in ea re Gentilis, isque solus erraverit, quod Genebrardus vir Catholicus et pius non advertit, cum libros Gentilis in fonte fortasse non legerit.

Eodem lib. cap. 8, §. Cceterum Catechismi, quod scripsi haberi in Symbolo Apostolico Christum esse unicum Dominum nostrum: verum quidem est, sed etiam est verum Christum esse unicum filium Dei. Recte enim annotavit Ruffinus in expositione Symboli, vocem, Unicum, quae legitur in secundo articulo Symboli: Et in Jesum Christum filium ejus unicum Dominum nostrum, posse referri, tum ad filium, tum ad Dominum. Vere siquidem Jesus Christus est filius unicus Dei, naturalis videlicet, cum caeteri sint adoptivi: et vere est unicus Dominus noster: principalis, et summus, cum caeteri sint Domini minus principales; fateor tamen communiorem lectionem apud Ecclesiasticos eaqa esse, quae vocem Unicum refert ad filium, quam lectionem, ego quoque secutus sum, tum inCatechismo, tum in Symboli explicatione Italica.

Lib. III, capite 2, §. ultimo, modum loquendi, quo dixi, naturam Divinam, et humanam inVerbo subsistere inveni in auctoribus non malis: tamen quia subsistere ad personam, non ad naturam proprie pertinet: rectius cum S. Leone dixissem, naturam divinam et humanam in unam Verbi convenisse personam, vel cum S. Thoma, Verbi personam in natura divina, et humana subsistere. Sic etiam non probo modum loquendi, quo dixi, naturam divinam non esse natam, neque passam, sed solum humanam: nasci enim, et pati, et similia, quae actionem, vel passionem significant, suppositorum sunt, non naturarum. Itaque magis proprie dixissem naturam divinam non esse natam, neque passam, sed Deum in natura humana natum ex Virgine, et passum in Cruce, quo modo S. Petrus loquitur, cum ait, Christo igitur in carne passo, etc..

Lib. IV, cap. 16, §. At probabile. Re melius considerata sequendam esse existimo sententiam S. Thomae quse est et aliorum Scholasticorum in III Sent. di st. 22. praesertim cum testimonium Ecclesiastici, et sanctorum Patrum, qui videntur affirmare Christum descendisse ad loca omnia inferni, verificari possint, etiamsi dicamus Christi animam non descendisse ultra limbum sanctorum Patrum; nam ex eo loco potuit apparere omnibus spiritibus, qui in variis inferni locis degebant, et alios terrere, alios consolari, prout expedire ipsi videbatur. Si enim dives ille Epulo, ex loco damnatorum videre potuit Lazarum in sinu Abrahee, id est, in limbo Patrum commorantem, et cum ipso Abraham sermones miscere: quanto facilius potuit Christus ex eodem Abrahee sinu inspicere omnes partes Inferni, et ab omnibus spiritibus, sive purgatorii, sive gehennse conspici? Sic igitur penetravit omnes inferiores partes, usque ad sedem magnae illius mentis, quee dicitur Diabolus, non substantiam animee suee in omnibus partibus constituendo, sed ex limbo preesentem se, et conspicuum omnibus partibus exhibendo.

De Summo Pontifice.

Lib. I, cap. 5. Dum hsec scripta recognoscerem, anno videlicet 1606. forte accidit, ut quidam scriptor librum Italicum ederet, in quo, prseter alia, probare conatus est, Episcopos S. Cypriani tempore a plebe judicari

consuevisse, cujus contrarium in hoc sexto capitulo nos docuimus. Adduxit autem locum S. Cypriani ubi haec habentur: «Quando ipsa plebs maxime habeat potestatem, vel eligendi dignos Sacerdotes, vel indignos recusandi. » Sed fallitur, nam in hoc loco non agitur de potestate judicandi Episcopos electos, sed de potestate admittendi, vel recusandi, cum eliguntur, quando nondum Episcopi sunt. Neque vult S. Cyprianus ad plebem spectare proprie electionem Episcoporum, sed tantum consentire in electionem praebendo testimonium de bona vita, et sanctis moribus eligendorum; vel dissentire praebendo testimonium de mala vita, et perditis moribus eorumdem. Haec enim sunt verba ejus post verba superius recitata; « Quod, inquit, videmus de divina auctoritate descendere, ut Sacerdos plebe praesente, sub omnium oculis deligatur, et dignus atque idoneus publico judicio, ac testimonio comprobetur: » et infra: « Coram omni Synagoga jubet Deus constitui Sacerdotem, id est, instruit, et ostendit ordinationes Sacerdotum tales, nonnisi sub populi assistentis conscientia fieri oportere, ut plebe praesente, vel detegantur malorum crimina, vel bonorum merita praedicentur, et sit ordinatio justa, et legitima quae omnium suffragio, et judicio fuerit examinata. »

Eodem libro cap. VIII, §. 2. Video me nimis obscure esse locutum, cum dixi: « Si enim Ecclesia regitur ab optimatibus, ut habet secundus error: certe presbyteri non sunt optimates: vel si presbyteri sunt optimates, Ecclesia non regitur ab optimatibus, » etc. Sic igitur explico quod eo loco scripsi. Calvinus duo docet, Ecclesiam regi a ccetu seniorum, quos optimates appellat; et Episcopos, et Presbyteros jure divino pares esse: harum duarum sententiarum alteram refello ex altera. Sic enim disputo: Si Ecclesia regitur a coetu seniorum, id est, ab optimatibus; vel in coetu seniorum includuntur soli Episcopi, qui sunt veri Ecclesiae optimates, vel includuntur etiam presbyteri: si includuntur soli Episcopi, sequitur presbyteros non esse pares Episcopis, neque esse optimates: et tunc refellitur ille Calvini error, quo Episcopos et presbyteros divino jure pares faciebat. Si includuntur etiam presbyteri, sequitur, Ecclesiam non regi a ccetu seniorum, sive ab optimatibus, qui erat alter error ejusclem Calvini. Constat enim in Conciliis generalibus, in quibus de administratione totius Ecclesiae agitur, et ubi leges, quibus Ecclesia regitur, feruntur, vel abrogantur, nunquam interfuisse presbyteros, cum auctoritate definiendi, nisi essent legati et locum tenerent absentium aliquorum Episcoporum, id quod non opus est aliter probare, quam exactis Conciliorum, quee adhuc extant.

Lib. II. cap. 4, §. In Concilio V, act. 1. Quod hoc loco vocamus Concilium quintum, secuti veteres tomos Conciliorum, id non est vere Concilium quintum generale, sed est Concilium quoddam particulare, quod ipsam quintam Synodum generalem praecessit, de qua re vide quod scripsimus lib. I de Conciliis cap. 5, ubi diligentius Conciliorum historiam consideravimus.

Eodem lib. cap. 6, tibi explicatur quomodo sitintelligendum, quod scribit S. Ignatius Christum baptizatum fuisse cum explesset tres annorum decades, cum tamen communis sententia sit Christum baptizatum anno trigesimo inchoato, non expleto: posset facilius responderi, si diceretur, tres annorum decades rectissime dici posse expletas, quando perventum est ud annum trigesimum, etiamsi annus ille non sit finitus. Complementum enim trium decadum, hoc solum requirit, ut possit in numero poni annus trigesimus, sive completus, sive inchoatus. Quomodo loquitur S. Lucas cum dicit: Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer. Significat enim perventum esse numerando ad octavum diem, non autem expletum fuisse diem octavum. Sic etiam loquitur idem Lucas, dum ait: Cum complerentur dies Pentecostes; non enim significat completum fuisse diem quinquagesimum, sed inchoatum. Illo enim inchoato complebatur numerus quinquagenarius, quia dici poterat, hodie est dies quinquagesimus. Sic igitur completae sunt tres annorum decades, quando dici potest, jam agitur annus trigesimus.

Eodem lib. cap. 13, §. 1. Ubi dicitur, Ex quibus novem ita generalia fuerunt, ut in eis Graeci, et Latini interfuerint, vox illa, novem, omitti potuisset, nam in Concilio secundo generali, nulli fuerunt Latini: et Synodus Constantinopolitana, quae in causa Anthimi celebrata est, non fuit proprie generalis.

Eodem lib. cap. 28, §. ultimo. Non sine causa dixi, sanctum Gregorium partim ex humilitate, partim ex necessitate se Imperatori Mauritio subjecisse. Siquidem Mauritius Imperator usque adeo tyrannice Romanam Ecclesiam {fremebat, ut ipse S. Gregorius, quamvis mitissimus esset, eum cum Diocletiano, et Nerone comparaverit. Sic enim loquitur in explicatione Psal. CI, qui est unus ex poenitentialibus: «Sunt, inquit, porta? inferi qusedam potestates hujus mundi. Quid enim Nero, quid Diocletianus, quid denique iste, qui hoc tempore Ecclesiam persequitur, numquid non omnes portae inferi?» Et paulo ante de eodem Imperatore loquens: « Contra Catholicam veritatem suae furore tyrannidis efferatur: in tantum autem suae temeritatem extendit vaesaniae, ut caput omnium Ecclesiarum Romanam Ecclesiam sibi vendicet, et in Domina gentium terrenae jus potestatis usurpet. » Quare idem S. Gregorius scribens ad Phocam Mauritii successorem, et ad Leontiam Augustam, deplorat jugum durissimum, quod longo tempore sub Mauritio ferre coactus fuerat. Ex quo sequitur, ut obedientia quam S. Gregorius Mauritio exhibebat, non debita fuerit, sed eoacta.

Eodem lib. cap. 19, §. Secundo dici potest. Non probo, quod eo loco dixi cum Alberto Pighio S. Paulum appellasse ad Caesarem, tanquam ad suum legitimum Principem. Nam si ratio exemptionis Ecclesiasticorum est, quia sunt ministri Christi, qui est Princeps Regum terrae, et Rex Regum, certe sunt exempli de jure, non solum a potestate principum Christianorum, sed etiam principum Ethnicorum. Permanendum igitur est in prima solutione, quod Apostolus Paulus fuerit subjectus Caesari de facto, non de jure, et appellaverit ad ipsum, non tanquam ad superiorem suum, sed tanquam ad superiorem Praesidis Judaeae, et Judaeorum, a quibus injuriam patiebatur. Non enim potuit aliter liberare se ab injusto illo judicio, et periculo injustissimae mortis, nisi recurrendo ad ipsorum Principem, et Judicem, quod ipse idem significavit, cum ait: Coactus sum appellare Caesarem.

Eodem lib. et cap. §. Ab Othone: Sciendum est, quod Otho non propria auctoritate Joannem Pontificem deposuit, sed auctoritate Concilii deponendum curavit. Quod

Concilium in multis erravit, nec tam Concilium, quam Conciliabulum fuit, et ideo paulo post abrogatum, vide Card. Baronium tomo X. Annalium ad annum Domini 963.

Eodem lib. et cap. §. Respondeo illud Gregorii. Admisi duos Canones Gratiano, dist. 63, videlicet, can. Adrianus, et can. In Synodo. Sed Card. Baronius in tomo IX Annalium, ad annum Domini 774, probat, hos Canones non videri legitimos, tum quod eos Gratianus non aliunde collegerit, nisi ex Chronico Sigeberti, qui Pontificibus fuit infensus, tum quod contrarium ex aliis auctoribus colligatur.

Eodem lib. cap. 31, §. Secundum nomen. Addi potest testimonium Tertulliani, qui in libro De pudicitia, in principio, Romanum Pontificem vocat Episcopum Episcoporum, qui titulus satis aperte docet Pontificis primatum semper in Ecclesia agnitum fuisse.

Libro III, cap. 9, §. ultimo. Dixi de Antichristo: «Non apparebit, nec regnare incipiet, nisi tribus annis cum dimidio ante mundi finem. » Quod ideo dixi, quia quod intercedet inter mortem Antichristi, et finem mundi, tam erit modicum, ut pro nihilo reputari possit. Alioquin enim non eram oblitus, a nobis paulo ante demonstratum esse, inter mortem Antichristi et finem mundi intercessuros dies quadraginta quinque ex cap. XII, Danielis.

Eodem lib. cap. 21, §. Denique si ad sanctos. Ubi dicitur: « Omitto cseteros Patres, vereor enim ne si eos excutiamus, nullum inveniamus, qui non negaverit Jesum esse Christum. » Non loquimur absolute, sed ex hypothesi, videlicet si vera sit Illyrici doctrina, non enim id nos affirmamus, quod esset omnino blasphemum, sed ex doctrina Illyrici hoc absurdum sequi dicimus.

Libro IV, cap. 2, §. Quarta sententia. Ubi dicitur: « Hsec est communissima opinio fere omnium Catholicorum. » Rectius dictum fuisset: « Hsec est communissima sententia. » Opinio enim incertitudinem habet, eam vero sententiam certam esse credimus, atque ut talem in sequenti capite defendimus.

Eodem lib. et cap. §. ultim. Ubi dicimus sententiam illorum, qui docent infallibilitatem judicii non esse penes Papam, sed penes Concilium generale, non esse plane haereticam, sed erroneam, et hseresi proximam: Rectius dicemus, nos non audere eam sen¬

tentiam, plane haereticam judicare, quoniam qui sententiam illam sequuntur, neque ab Ecclesia ipsi damnati, neque libri eorum prohibiti unquam fuerunt. Videri tamen nobis ita manifeste erroneam, ut merito possit Ecclesiae judicio haeretica declarari.

Eodem lib. cap. 5, §. ultimo. Ubi diximus, quod si Papa praeciperet vitium, aut prohiberet virtutem, Ecclesia teneretur credere virtutem esse malam, et vitium esse bonum: locuti sumus de actibus dubiis virtutum, aut vitiorum, nam si praeciperet manifestum vitium, aut prohiberet manifestam virtutem, dicendum esset cum Petro: Obedire oportet magis Deo quam hominibus. Loquimur enim de actibus virtutum necessariis; alioquin enim non ignoramus, posse Pontificem justa de causa jubere, ut tali die non jejunetur, tali loco divina officia non celebrentur, et similia. Neque enim necessarium est, omni die jejunare, aut in omni loco divina officia celebrare: non poterit autem jubere, ut non colatur Deus, ut non diligatur proximus, et alia id genus:

Eodem lib. cap. 8. §. ultimo. Concessimus S. Marcellinum Idolis sacrificasse. Sed non videtur id esse omnino certum. Siquidem S. Augustinus lib. De unico baptismo, cap. 16, scribit, id objectum fuisse a Donatistis, sed minime probatum, et addit S. Marcellinum innocentem fuisse, quod etiam confirmari videtur ex eo quod Eusebius nec in Historia, neque in Chronico, neque alii veteres hujus rei meminerunt, imo Theodoretus lib. I. cap. 3. laudat Marcellinum, quod praeclarissime in persecutione se gesserit.

Eodem lib. cap. 10, §. Respondeo ad primum. Admonemus hoc loco, sententiam Ge - Iasii, quicunque tandem is Gelasius fuerit, in libro De duabus naturis Christi, quae videtur asserere in Sacramento Eucharistiae, substantiam panis adesse cum corpore Christi, explicatam esse a nobis lib. II. de Eucharistia cap. 28.

Eodem lib. cap. 14, §. ultimo. Indicavimus uno verbo, narrationem Volaterrani, quodNorwegi ex permissione Innocentii VIII, sine vino sacrificium Eucharistiae habuerint, videri falsam; sed postea quo magis de hac cogitavimus, eo magis falsa, aut certe valde suspecta falsitatis ea narratio nobis visa est, tum quia nemo alius eam rem prodidit, nisi ex ipsias Volaterrani auctoritate, tum quia nullum extat ejus rei vestigium, tum quia non est verum tantam inopiam vini unquam in Norwegia fuisse, ut ad sacrificium deesse potuerit, tum denique quia verba Volaterrani secum ipsa pugnare videntur. Ait enim permissum fuisse Norwegis calicem sine vino sacrificare; quasi calicem vacuum, aut aliquo alio liquore plenum sacrificaverint.

Eodem libro, cap. 16. §. Tertius locus. Hoc loco brevissime indicatum est, ex illis verbis Joan. XXI. Pasce oves meas, cdlligi auctoritatem imperandi regio more, quia de hac re satis copiose scriptum fuerat lib. I, de Pontifice cap. 16. Itaque si cui locus bic obscurus videatur, consulat locum superiorem citatum.

Eodem libro cap. 21,§. Respondet Joannes. Ubi dicitur de S. Joanne Ghrysostomo, quod Hom. 83 in Matthaeum alloquatur Presbyteros, cum dicit: « Si dux quispiam, si Consul, si ipse denique, qui diademate ornatur, indigne adeat, cohibe, et coerce. » Rectius dicemus, illis verbis allocutum esse Diaconos, sed parum refert.

Eodem lib. cap. 13, §. 2. Ubi dixi potestatem ordinis, et potestatem jurisdictionis internae pertinere ad materiam de clavibus Ecclesiae, et eam materiam eo loco non disputari: non volui significare, potestatem jurisdictionis exterioris, de qua eo loco disputabatur, non pertinere ad claves Ecclesiae. Sed hoc solum dicere volui, potestatem ordinis, et jurisdictionis interioris, tractandam esse in libris de Sacramentis, ubi tractatur integra materia de clavibus: nam in libris de summo Pontifice non susceperam disputationem de clavibus in genere, sed solum de potestate jurisdictionis externae, seu forensi summi Pontificis.

Libro V. cap.' 2, §. ultimo. Quod attinet ad Bullam Alexandri VI de divisione orbis nuper inventi, et debellatione Indorum Occidentalium, cum ea scriberem, Bullam non videram, et ideo secutus sum doctrinam Cardinalis Cajetani in II, 2 q. 66. art. 8. Francisci Victoriae in 2, relectione de jure belli, et Dominici a Soto in quartum sententiarum d. 5. q. unica, art. 10. ad. 5. Argumentum, tum propter eorum rationes, tum quia Cajetanus vixit tempore Alexandri Viet ei supervixit, proinde facile scire potuit, quid

sibi voluerit Alexander Pontifex, cum Orbem recens inventum divisit.

Eodem libro cap. 3, §. Item si Papa. Quod dixi, id esse Episcopum in Ecclesia particulari, quod est Papa in universali, ita accipiendum est, ut sicut Papa est verus Pastor et Princeps Ecclesiae universae: ita sit Episcopus verus Pastor et Princeps Ecclesiae particularis, non Vicarius, aut administrator ad certum aliquod tempus, alioquin enim non ignoramus, neque negamus cum majori potestate praeesse Papam Ecclesiae universae, quam praesit Episcopus Ecclesiae suae.

Eodem lib. cap. 4, §. 1. Distinctio illa de jurisdictione temporali summi Pontificis directe, vel indirecte, non solum habetur apud auctores ibi citatos, sed etiam apud glossam in cap. Novit, de Judiciis §. de feudo, quam etiam sequitur Innocentius IV, ibidem, ubi dicitur: Papam non judicare de feudo directe, secus indirecte ratione peccati. Intelligimus autem per jurisdictionem indirecte, jurisdictionem quam summus Pontifex habet super temporalia in ordine ad spiritualia, quae spiritualia proprie et per se respicit ejus jurisdictio^ ut declaramus cap. VI.

Lib. V, cap. 4, §. Coeterum hoc etiam. De regno Christi scripsi, quae vera esse credidi, atque etiam nunc credo. Sed quia dum haec recognoscerem, acriter de hac re inter scriptores disceptabatur, operae pretium esse duxi paulo clarius, et fusius meam sententiam aperire. Igitur cavendum esse censeo piis hominibus, ne sic regnum Christi temporale defendant, ut veram ejus paupertatem negare videantur, atque eo modo ingrati sint magnae illi gratiae, de qua dicit Apostolus ad Corinthios: Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, qui propter nos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.. Et contra ne sic paupertatem Christi propugnent, ut verum ejus Regnum oppugnent, et eo modo desinant in ipsius Regno partem habere. In Scripturis sanctis, Christi Regnum evidentissime praedicatur, neque unum tantum, sed tria. Primum et proprium Christi Regnum est illud de quo loquitur Angelus ad Virginem: Dabit ei Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et Regni ejus non erit finis, quae verba videntur de-

sumpta ex capite Isaise, ubi dicitur: Super solium David et super Regnum ejus sedebit, ut corroboret illud, et confirmet in justitia, et judicio amodo, et usque in sempiternum, quibus locis conformia sunt multa alia, ut illud Psalmi: Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans prceceptum ejus. Et Psalmi alterius: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam, etc.. Et Danielis II. In diebus regnorum illorum suscitabit Deus regnum, etc. Et Zach. IX. Ecce Rex tuus veniet tibi, etc. Et Mich. V. Et tu Bethleem Ephrata parvulus es in millibus Juda: ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel. EtHierem XXIII. Suscitabo David germen justum, et regnabit Rex et sapiens erit, etc. Et Ezech. XXXV III. E t faciam eosin gentem unam, in terra, in montibus Israel, et Rex unus erit omnibus imperans etc.. Hoc autem Regnum proprium Messiae non temporale, sed spirituale futurum fuisse, praeter Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, etBernardum, qui paulo post citabuntur, docent duo interpretes Scripturarum accuratissimi. Cornelius Jansenius, et Adamus Sasbout, Ille, Jansenius videlicet, sic scribit in cap.3, Concordiae, explicans verba ^vangelii, Lucae I: « Dicitur, inquit, Regnum Messiae sedes, et Regnum David, non quod temporale esset, sensibile, et terrenum, sed quod in Regno Davidis adumbratum fuit. Et Davidi id proprio semine promissum sub typo Regni ejus. Ita et domus Jacob hic non potest accipi pro familia Jacob carnali, sed pro spirituali, quae est omnium fidelium congregatio. »

Adamus Sasbout in commentario Isaiae, declarans illud: Super solium David, et super Regnum e jus sedebit: « Ad haec verba, inquit, alludit Angelus Gabriel, apud Lucam ubi ait: Dabit ei Dominus sedem David patris ejus. Et quemadmodum locum illum apud Lucam male intelligunt illi qui millenarii dicuntur, putantes Christum in terra mille annos regnaturum: sic Judaei praesentem locum interpretantur de Regno corporeo, quale est Regnum Principum hujus mundi; cum apertissimae Scripturae sint in testamento veteri, testantes Regnum Christi hujusmodi non futurum. Dicitur enim apud Zachariam IX, et ipse erit pauper, etc. Dicitur autem

Christus super solium David sedere, et Regnum ejus non habiturum finem, quoniam in Ecclesia, et populo fideli, cujus typus erat Regnum David, ipse dominium tenet, et imperium a modo usque in sempiternum, » haec ille, et confirmantur haec omnia ex Evangelio, et Epistolis B. Pauli. Nam Princeps cum quo pugnavit Christus, ut Regnum sibi acquireret, non fuit Herodes, aut Caesar, sed Diabolus, et sicut Diabolus Princeps erat hujus mundi, quia invisibiliter regnabat in cordibus hominum per infidelitatem, et inobedientiam: sic Diabolo per Christum superato, et triumphato, coepit Christus re - gnare in cordibus fidelium per fidem, et obedientiam mandatorum Dei. Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos Regnum Dei. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quce possidet: si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa ejus arma auferet in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. Et clarius Joannes: Nunc judicium est mundi, nunc Princeps hujus mundi ejicietur foras, et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Et Coloss. I, Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in Regnum, filii dilectionis suce. Et cap. II. Et expolians principatus, et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. De qua re S. Augustinus: « Attende gloriam crucis ipsius: Jam in fronte Regum Crux illa fixa est, cui inimici insultaverunt. Effectus probavit virtutem, domuit orbem, non ferro, sed ligno. » Et S. Leo: « 0 admirabilis potentia Crucis, o ineffabilis gloria passionis, in qua, et tribunal Domini, et judicium mundi et potestas est crucifixi. » Nec sine magno mysterio in titulo Crucis, scriptum fuit litteris Hebraicis, Graecis, et Latinis Rex Judaeorum, ut totus mundus agnosceret Christum per passionem suam de Diabolo triumphasse, et Regnum sibi peperisse. Quamvis autem hoc Regnum proprie spirituale sit, et per fidem ad illud pertinere incipiamus, tamen negari non potest, quin etiam ad temporalia se extendat: quatenus ad spiritualia ordinantur, ut omnes Theologi confitentur. Neque hoc regnum verae paupertati Christi repugnat, quia aliud est habere potestatem disponendi de temporalibus in ordine ad spiritualia, aliud habere proprietatem, et dominium particulare rerum temporalium. Praelati enim Ecclesiastici, ac praisertim ii, qui sunt Praepositi ordinum Religiosorum, habent potestatem disponendi de rebus temporalibus suae Ecclesiae, vel Religionis, et tamen non habent dominium, vel proprietatem rerum temporalium. Sic igitur Christus, ut Rex Ecclesiae, disponere potuit de temporalibus rebus Ecclesiae, imo etiam de rebus totius mundi, et tamen vere dicere potuit: Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet, et verbo et exemplo docuit statum Religiosae vitae, quae abdicat omne dominium in particulari, ut definierunt summi Pontifices, Nicolaus IY, Clemens V, et Joannes XXII; qui Joannes definivit quidem in Extravaganti: Quia quorumdam, Christum habuisse dominium in communi cum Apostolis earum pecuniarum ^ quas ex eleemosynis collectas in loculis Judas ferebat: sed admisit Christum vere fuisse pauperem, ut sunt omnes veri Religiosi, sive habeant, dominium in communi, sive non habeant.

Alterum Christi Regnum est Regnum divinum universale, quod Christo convenit, ratione unionis hypostaticae, sed recte Cajetanus admonet in. Commentario primi capitis Epistolae ad Hebraeos, hoc dominium convenire Christo homini, ratione divinae filiationis, non ratione humanae, ille enim, homo Christus, quia vere est filius Dei naturalis, est haeres universorum sine ulla exceptione, quamvis autem Christus non habeat ex humana filiatione dominium universale, habet tamen Christi humanitas ex donatione Patris, ratione hypostaticae unionis, dominium quoddam universale, simile dominio divino, quod non tollit dominia particularia, sed ea conservat, et in hoc dominio fundatur jus illud, quo potuisset Christus, si voluisset, regna omnia sibi assumere, ut etiam in libro nostro diximus. De hoc Regno intelligimus illa verba Matth. XI. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et Joann. XIII. Omnia dedit ei Pater in manus. Et Joann. XVIII. Omnia tua mea sunt, et sicut dedisti et potestatem omnis carnis. Et Hebr. I. Quem constituit haeredem uuiversorum. Et Apoc. XIX. Habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex Regum, et Dominus Dominantium. Hoc Regnum accepit Christus ab initio conceptionis: et

est illi commune cum Patre, sed non potest communicari cum ulla pura creatura, neque repugnat verse paupertati, quam Christus elegit, pro tempore mortalitatis suae, nam ipse idem Christus homo ratione dominii universalis ditissimus erat, ratione particularis, pauperimus. Ipse idem vere in propria venit, ut dicitur Joan. I. quia Domini est terra, et plenitudo ejus, et simul vere non erat ei locus in diversorio, ut dicitur Luc. II. et in alieno natus est, ut dicit Gregorius homil. 8. in Evangelia, neque enim privare voluit ullum hominem dominio rerum suarum. Neque Regnum hoc temporale dici potest, quale est Regnum hujus mundi, nam neque opibus, neque militibus, neque armis, neque arcibus, neque aliis ejusmodi praesidiis indiget, sine quibus Regna temporalia conservari non possunt: neque tollit hoc Regnum Regna hominum, qui juste illis possident, sed illis praeest potestate quadam altiore, et sublimiore, quam sit potestas ullius Regis, aut Monarchae temporalis. Et potuisset quidem Christus ex hac potestate sua eminentissima privare Regnis temporalibus quoscumque Reges terrae, neque fecisset illis injuriam, si hoc fecisset: sed maluit Regna temporalia iis dimittere, qui ea possidebant, ut humilitatis, et paupertatis, patientiae, et obedientiae exemplum daret.

Tertium Regnum, est Regnum gloriae, quod in perfecta corporis, et animae beatitudine, et felicitate consistit, ex qua sequitur exemptio, et libertas ab omni subjectione creaturarum, et potestas, seu potestatis executio super omnes creaturas. Hoc Regnum adeptus est Christus in ipsa resurrectione, et ascensione, quamvis ei destinatum fuisset ab initio conceptionis. Sicut enim David, qui figura Christi fuit, in pueritia Rex inunctus est a Samuele, et tamen Regni possessionem, non nisi post multos labores, et dolores obtinuit: sic etiam Christus ab initio conceptionis Dominus gloriae esse coepit: sed tamen oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam. Luc. ult. De hocRegno dicitur Luc. XIX. Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi Regnum, et reverti. Ubi aperte loquitur de Passione sua, per quam abiturus erat accipere sibi Regnum gloriae coelestis, et reversurus tandem in die Judicii. De hoc etiam

dicitur Marci viii. Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant Regnum Dei in virtute veniens, et paulo post describitur transfiguratio Domini per quam viderunt tres Apostoli gloriam claritatis Christi, quam Regnum Dei paulo ante nominaverat. De hoc quoque Regno intelligitur illud Lucae XXII. Non bibam de generatione vitis, donec Regnum Dei veniat. Et Luc. XXIII. Memento mei dum veneris in Regnum tuum, de hoc Regno intelligimus illud Matth. ult. Data est mihi omnis potestas in ccelo et in terra. Nam tunc demum datum est Christo homini, ut non amplius subjectus esset ulli creaturae, non solum de jure, quomodo nunquam fuit, sed neque de facto, id est, neque hominibus, neque fami, neque siti, neque laboribus, aut doloribus, aut ipsi morti: sed contra omnibus omnino dominaretur: In hoc, inquit Apostolus Rom. XIY. Christus mortuus est, et resurrexit, ut vivorum et mortuorum dominaretur.

De hoc etiam dicitur DanielisYII. Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli, quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit, et in conspectu ejus obtulerunt eum, et dedit ei potestatem, et honorem, et Regnum, et omnes populi, tribus, et linguae ei servient, potestas ejus, potestas aeterna, quce non auferetur, et Regnum ejus quod non corrumpetur. Et B. Petrus cap. III. prioris Epistolae dicit de Christo: Profectus in coelum, subjectis sibi Angelis, potestatibus et virtutibus. Et in epist. II, c. 4. Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternam Regnum Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Et B. Paulus Philipp.II. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu, omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum. Et Beatus Joannes cap. i. Apocalyp. Primogenitus mortuorum, et princeps Regum terree. Hoc Regnum nunc est invisibile, et sola fide percipitur, sed in dic Judicii visibile fiet, ut ipse Dominus ait Matth. XXYI. Amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli. De quo etiam Apostolus dicit II.Timoth. IV. Testifi cor coram Deo, et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos, et mortuos, et per adventum ipsius, et Regnum ejus. Hoc Regnum commi¬

nabitur a Christo suis electis, ut dicit Apostolus Philipp. III. Salvatorem expectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae confgaratum corpori claritatis suce. Et Rom. VIII. Nam expectatio creaturae *. revelationem filiorum Dei expectat. Et Colossens III. Cum apparuerit Christus vita vestra, tunc, et vos apparebitis cum ipso in gloria. Et B. Joannes Apocal. III. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo. Et clarius Matth. XIX. In regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suce, sedebitis, et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel { 6). De hoc Regno non oportet quaerere an repugnet paupertati Christi, quia paupertas illa non erat duratura, nisi pro tempore mortalitatis. Neque dici potest hoc Regnum temporale, cum sit alterius rationis, et longe eminentius omni Regno temporali, et tandem in die Judicii, ut praedixit Dan. cap. II. consumere, et destruere debet omnia Regna temporalia, et ipsum in aeternum permanere. Sunt igitur tria Christi Regna, unum proprium ipsius, alterum commune cum Patre, tertium commune cum electis. Illud primum incipit a Praedicatione, secundum a Conceptione, tertium a Resurrectione. 1

Praeter ista Regna, quartum Regnum, quod proprie temporale dici debet, qualia sunt Regna principum terrenorum, nos quidem in Scripturis, et in Patribus non invenimus; imo existimamus repugnare Christi paupertati, et sapere errorem Judaeorum, et Haereticorum, quo nomine refutatur ab Adriano Fino in Flagello Judaeorum, et Adamo Sasbout in cap. IX. Isaiae, Augustino de Ancona De potestate Ecclesiae, quaest. I. art. 9. et fusissime a Thoma Yaldensi lib. II. doctrinalis fidei antiquae. At, inquies, Christus figuratus fuit per Mosem, et per Melchisedech, ut Apostolus docet ad Hebr. III et VII. proinde non debuit habere minorem potestatem, quam habuerint Moses, et Melchisedech: sed illi fuerunt simul Pontifice^ et Reges temporales: igitur Christus etiam debuit simul esse Pontifex summus, et Rex maximus temporalis. Respondeo, Christum ob hoc ipsum, quod figuratus fuit per Mosem, etMelchisedech, non debuisse esse Regem temporalem, ut illi fuerunt, sed Regem altioris ordinis, nam figura semper est inferior, et imperfectior figurato, et hoc manifestum est ex figura sacerdotii. Moses enim sacrificabat oves et boves: Christus autem sacrificavit se ipsum Agnum rationalem, et divinum: Melchisedech obtulit panem et vinum, Christus obtulit corpus et sanguinem suum. Sicut igitur sacerdotium Christi fuit longe sublimius sacerdotio Mosis, et Melchisedech: sic etiam Regnum Christi debuit esse multo excellentius, id est, non temporale, ut illorum, sed seternum, spirituale, et coeleste; nam etiam Regnum Davidis fuit figura Regni Christi, et tamen Patres aperte dicunt Christum non regnasse in Hierusalem terrena, ubi regnavit David, sed in Hierusalem spirituali, quee est Ecclesia. Quod autem Christus non habuerit Regnum temporale, non fuit in causa, quia non potuerit illud habere: sed, quia indignum erat Christo, qui est Rex Angelorum, ut fieret quasi unus de Regibus terrae, et sederet ad judicandas lites terrenas, ut sederunt Moses, Melchisedech, et David. Quod si ii, qui Regnum temporale Christo tribuunt, per Regnum temporale, nihil aliud intelligant, nisi dominium universale, quod non tollit particularia, et eminentem potestatem disponendi de rebus temporalibus, in sententia convenimus, et solum de verbis disceptamus. Et ego quidem libros veterum Patrum ea qua potui diligentia, evolvi, et legi non raro Patres negantes GlTVisti Regnum temporale, aut terrenum; affirmantes autem idipsum non legi, placuit autem aliquot testimonia hic adscribere.

Hegesippus,apud Eusebium, inEccles. hist. ex versione Ruffini nr, scribit a Domitiano interrogatos affines Christi, quale esset ipsius Christi Regnum, ita respondisse: <c Responderunt, inquit, quod non hujus mundi Regnum, neque hujus terrae ei designetur imperium: sed quia coeleste ei Regnum per Angelorum ministeria in consummatione secuti praeparetur, quando scilicet adventans ingloria, de vivis, et mortuis judicabit. »

S. Irenaeus describens visionem Heliae, et accommodans ad Regnum Christi, sic ait: a Ostendebatur autem, et Regni ejus mitis, et pacifica requietio, post enim Spiritum, qui conterit montes, et post terraemotum, et ig-

nem, tranquilla, et pacifica Regni ejus, adveniunt tempora, in quibus cum omni tranquillitate Spiritus Dei vivificat, et auget hominem», haec ille, qui satis aperte describit Regnum spirituale in quo Christus per spiritum gratiae regnat in cordibus.

Tertullianus in lib. adversus Judaeos, cap. de Nativitate Christi, exponit verba Isaiae, qui per Cyrum i ntelligit Christum ubique regnaturum: « In omnibus locis, inquit, Christi nomen regnat, utpote ante quem omnium civitatum portae sunt apertae, et cui nullae sunt clausae, quanquam et ista spiritualiter sunt intelligenda, quo praecordia singulorum variis modis a Diabolo obsessa, fide Christi sint reserata: attamen perspicue sunt adimpleta, utpote in quibus omnibus locis populus nominis Christi habitat, quis enim omnibus regnare potuisset, nisi filius Dei, qui omnibus in aeternum regnaturus nuntiabatur? » Similia vide capite sequenti, quod et de Regno Christi aeterno.

S. Cyprianus in ii libro adversus Judaeos, secutus Tertullianum, multa scribit de Regno Christi, sed potissimum loquitur de Regno glorioso, quod accepit post Resurrectionem, sic enim loquitur cap. xxvi. « Quod cum resurrexisset, acciperet a Patre omnem potestatem, ac potestas ejus aeterna sit apud Danielem. Videbam in visu nocte, et ecce in nubibus coeli quasi filius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum, et stetit in conspectu ejus, et quia assistebant ei obtulerunt eum, et data est ei potestas regia, et omnes Reges terrasper genus, et omnis 'claritas serviens ei, et potestas ejus aeterna, quae non auferetur, et Regnum ejus non corrumpetur ». Et cap. xxviii, iterum probat Christum in aeternum regnaturum, multis testimoniis, et nusquam meminit Regni temporalis, seu contra potius allegat verba Domini Joannis: Regnum meum non est de hoc mundo.

Eusebius Caesariensis vii de demonstratione Evangelica, de Regno Christi sic loquitur « Ubi. vero Dominus et Salvator noster Jesus Christus, qui de semine David ortus est, in totum orbem Rex denuntiatus est, tanquam ea qua3 de terra, et ruina instaurata sit ipsa illa sedes David, per divinum Salvatoris nostri Regnum, erecta est, et per manebit in a3 ternum, veluti sol in conspectu Dei, illius lucis radiis, quam doctrina illius prsesefert, totum orbem terrarum illustrans », hsec ille, qui apertissime demonstrat Christi Regnum esse spirituale, et coeleste, dicit enim sedem David fuisse eversam, et regnum destructum: sed per Christum instauratam esse sedem illam David, et Ilegnum ejus renovatum, certum autem est non fuisse instauratum Regnum temporale Davidis, sed illud quod eo figurabatur. Idem patet ex eo, quod Eusebius hoc Christi novum Regnum divinum appellat: item quia dicit per doctrinam Christi, quse in toto orbe fulget, hoc Regnum ubique dilatari.

Hilarius exponens illa verba: «Ego autem constitutus sum Rex ab eo super montem sanctum ejus, sic ait: «Non super illum utique terrenae civitatis montem, comploratae scilicet, et homicidae et parricidae Hierusalem, sed Hierusalem ejus, quae in coelis est, quae est mater nostra, quae civitas magni Regis est ».

Cyrillus Hierosolymitanus Regnum Christi gloriosum docet, neque de temporali unquam meminit: « Regnat, inquit, Christus in saecula, qui judicat vivos, et mortuos, qui pro vivis et mortuis mortuus est, ut Paulus dicit ».

S. Ambrosius in Lucam tractat quaestionem, quomodo apud Lucam legatur Christus habiturus sedem David patris ejus, cum apud Hieremiam dicatur, nullum de semine David post Jechoniam sessurum in illa sede: et concludit Prophetam loqui cie Regno temporali, Evangelistam de regno spirituali: « Ipsum, inquit, Regem secundum honorem saeculi non accepimus Christum. » Et infra: « Quod regnavit Christus, non contra prophetiam est, non enim saeculi honore regnavit, nec in Jechoniae sedibus sedit, et ibidem regnare se dixit, qui non regnavit in terris ».

S. Epiphanius, haeresixxix, quae est Nazaraeorum, quaerit quomodo impletum sit, quod dicitur in Psal. cxxxi. Re fructu ventris tui ponam super sedem tuam. « Qua ratione, inquit, super sedem David non sedit? Venerunt, inquit Evangelium, ut ungerent eum Regem: quo cognito, secessit, etc. qua ratione carnaliter impletum non est in Salvatore, ut sedeat super thronum David, » et paulo

post: « Thronus igitur David, et regia sedes ejus, est sacerdotium in Sancta Ecclesia, quam dignitatem regiam, simulque Pontificiam simul conjunctim largitus est Dominus Sanctae Ecclesiae; translato in ipsam throno David non deficiente in aeternum)), haec ille, qui per Regiam dignitatem, cum sacerdotio conjunctam, non intelligit Regnum aliquod temporale, sed potestatem Ecclesiasticam, quae non consistit solum in officio sacerdotadi sacrificandi, et orandi, sed etiam in vera jurisdictione gubernandi, et regendi fideles secundum leges Evangelii. Ideo enim Pontifices nostri dicuntur etiam Pastores, et Doctores, et ut saepe retulimus, Gregorius Nazianzenus in oratione ad Populum timore perculsum, et Praesidem irascentem, dicit: « Imperamus et nos, addo etiam imperio altiore et sublimiore, etc. »

Nam Epiphanius sequitur Eusebium, et alios, qui docuerunt, Regnum Da.vid fuisse typum Regni Christi spiritualis, quo regnat in Ecclesia, cujus Regni participes sunt omnes Episcopi, sed praecipue summus Pontifex, qui in universam Ecclesiam potestatem habet. Satis enim clare dixit antea idem Epiphanius, Christum non sedisse carnaliter in throno David.

S. Hieronymus in Hieremiam, exponens verba capitis xxn: «Non sedebit, inquit, super thronum David vir, et homo, sed sedebit Deus, Regnumque ejus non erit terrenum, et breve, ut fuit David, sed perpetuum, et caeleste, dicente Scriptura, regnabit super domum Jacob in aeternum, et Regni ejus non erit finis ». Ubi S. Hieronymus solvit quaestionem de contradictione; quai videtur esse, inter Hieremiam, et Lucam, eo modo quo Ambrosius, et alii Patres, videlicet, quod Propheta, qui dicit neminem post Jechoniam ex stirpe David sessurum in throno David, loquatur de Regno terreno, Lucas autem, qui dicit, Christum sessurum in throno David, loquatur de Regno spirituali.

S. Joannes Chrysostomus in Joann. explicans verba illa: Regnum meum non est de hoc mundo, dicit: « Christi Regnum esse divinum et coeleste, non autem tale, quale putaverat Pilatus. At non est, inquit, mundi hujus Christi Regnum? quidni? quomodo dicit non esse? Non quod hoc etiam non possideat, sed quod in coelo habeat Imperium non humanum, sed longe nlajus, atque praestantius.» Et infra: « Regnum suum dicit, non esse hinc, non quod Mundum providentia sua, et protectione privet, sed ut dixi, ut neque humanum, neque caducum esse demonstret. ».

S. Augustinus super verba: Regnum meum non est de hoc mundo. « Audite, inquit, Judaei, et Gentes, audi circumcisio, audi praeputium, audite omnia regna terrena, non impedio dominationem vestram in hoc mundo. Nolite timere timore vanissimo »; et paulo post: « Venite ad Regnum quod non est de hoc mundo, venite credendo et nolite saevire metuendo. Dicit quidem Propheta de Deo Patre: Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Sed Sion ille, et Mons ille non est de hoc mundo, quod est enim Regnum, nisi credentes in eum? » Et lib. XVII. de Civit. Dei, exponens illud: Dirumpet Dominus Regnum Israel de manu tua, sic ait: « Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste, qui populus Regnum fuerat amissurus, Christo Jesu Domino nostro, per novum testamentum, non carnaliter regnaturo. » Idem tract. l. in Joannem, «Rex Israel Christus est, quod mentes regat, quod in aeternum consulat, quod in Regnum coelorum credentes, sperantes, amantesque perducat. »

S. Cyrillus Alexandrinus in Joan. explicans illud: Regnum meum non est de hoc mundo: « Liberavit, inquit, a formidine Pilatum, qui dignitatem Caesaris in Judaea servare debebat. » Et infra: « Christus Pilato respondens, Regem sg esse non negat, mentiri enim non poterat, sed Regno Caesaris non esse hostem ostendit, quia principatus suus mundanus non est, sed coeli, terrae, caeterarumque omnium rerum. » Vide etiam cap. ir. et cap. xn. ubi rursus docet, Christi Regnum non esse mundanum, quale suspicabatur Pilatus, sed divinum et coeleste.

S. Gregorius Papa, in primum Regum, explicans illa verba / Sublimabit cornu Christi sui, per cornu, intelligit Regnum Christi, et Regnum Christi Ecclesiam credentium esse dicit; « Per Regnum Christi, inquit, Sancta Ecclesia designatur, quod profecto cornu sublimabitur, quia ima nostra

ad Angelorum aequalitatem perducentur, » et infra: « Sublimabitur ergo cornu Christi, quia Sancta Ecclesia in aeterna contemplatione sui Redemptoris extollitur. ».

S. Isidorus: « Nomen, inquit, Melchisedech Rex pacis, vel Rex justitiae interpretatur, quod bene refertur ad Christum, ipse enim est Rex pacis, quia per ipsum reconciliamur Deo, ipse est Rex justitiae, quia, ipse venit, ut discerneret justos ab impiis. »

S. Joannes Damascenus- oratione secunda de Nativitate Virginis, sic de Rege Christo loquitur: « Ut autem Rex pacis, ac Princeps, et Dux in Israel, non partis in oculorum sensum cadentis ratione, in Davidis Patris sui solio sedere ostenditur, verum spiritualiter in domo Jacob in aeternum regnasse, nec Regni finem unquam accepisse. »

Reda in Psalmum quintum: « Christus, inquit, Deus noster Rex secundum humanitatem; secundum quam nos doctrina et vitee exemplo rexit.» Idem in caput primum Lucae, super illud: Regnabit in Domo Jacob in ceternum. «Non dixit, inquit, in acquisitione gloriae, gazarumque terrenarum, non in acquisitione gentium plurimarum, urbiumque debellatione superbarum: sed in judicio, et justitia; per haec enim Regnum Christi, et in singulis quibusque fidelibus, et in universa pariter multiplicatur, et confirmatur Ecclesia. »

S. Bernardus super Missus est: « Quaero, inquit, quomodo dederit ei Dominus sedem David; cum ipse in Hierusalem non regnaverit, quin imo turbis volentibus eum constituere Regem, non acquieverit; sed et ante faciem Pilati protestatus sit: Regnum meum non est de hoc mundo; denique quid magnum promittitur ei, qui sedet super Cherubim, quem Propheta vidit sedentem super solium excelsum, et elevatum, sedere in throno David Patris sui? Sed novimus quamdam aliam Hierusalem multo ista nobiliorem, multo ditiorem. Hanc igitur puto hic significatam, » et infra: Dabit ergo ei Dominus sedem David Patris ejus, non typicam, sed veram, non temporalem, sed aeternam, non terrenam, sed coelestem. »

S. Thomas in Commentario aci cap. xvm. Joann. « Sciendum est, inquit, quod Domi¬

ti) Hom. 82. — Tract. 115 in Joan.; Civit. Dei, Lib. XVII. Cap. 7. — * Lib. XII. Cap. 10. — ■ Lib. I. prope finem. — In Cap. XII. Genesis. — Hom. 4.

nus ad questionem respondens de Regno, ita responsionem temperavit, ut nec manifeste confiteretur se esse Regem, cum Rex non esset, eo modo, quo intelligebat Pilatus, nec negaret, cum spiritualiter esset Rex Regum, dicit ergo, ut dicis, quia Rex sum ego, scilicet carnaliter, secundum quem modum Rex non sum: sed alio modo, Rex sum ego. »

S, Bonaventura, in Evangelium Joannis, declarans illud: Regnum meum non est de hoc mundo, sic loquitur: « Ait ergo Regnum meum, ad differentiam aliorum Regnorum. Est enim Regnum Satanicum quo regnat Diabolus. Item est Regnum mundanum, quod est infimum ordine, quia de hocmundo, et est Regnum Divinum, quod est sublime majestate, quia Regnum coelorum. » Htec ille, qui Regnum Christi dicit non esse mundanum, sed divinum. Et paulo infra: « Credentes, inquit, sunt Regnum ejus, qui non sunt de hoc mundo. » Vide eumdem in Postilla super caput xii et xvm Joannis.

Eodem quinto libro, cap. vm. §. Probatur hujus argumenti propositio. Non approbo quod dixi, non posse Principes infideles privari per Ecclesiam dominio, quod habent, super fideles, nisi avertere conentur fideles sibi subjectos a fide. Quamvis enim Durandus, quem ego secutus sum, in II. sent. dist. 44. q. 3. probabiliter disputet contra Sanctum Thomam docentem in 2. 2. q. X. art. 10. posse Ecclesiam privare infideles dominio, quod habent super fideles: tamen auctoritas S. Thomai merito praevalere debet. Itaque si tales Principes non conantur fideles a fide avertere, possent quidem per Ecclesiam privari dominio: tamen Ecclesia non semper id facit, vel quia vires non habet, vel quia non judicat expedire. At si isti iidem Principes conentur avertere populum a fide, possunt et debent privari suo dominio.

Eodem lib. cap. ix. §. Item vero quod jure. Probavi ex Adone, et Leone Ostiensi principatum temporalem Apostolicae sedis: sed invenipostea auctorem utroque antiquiorem. Paulus Diaconus, de gestis Longobardorum sic ait: «Aripertus Rex Longobardorum donationem patrimonii Alpium Cottiarum, quae ad jus pertinuerant Apost. sedis; sed a Longobardis multo tempore fuerant ablatae; restituit, et hanc donationem aureis litteris exaratam, Romam direxit. » Ejusdem rei

meminit Beda in lib. de sex aetatibus. Videmus autem hoc loco, Aripertum Regem non fuisse primum, qui donavit Alpes Cottias, Apostolicae sedi, sed fuisse primum ex Longobardis, qui eas restituit, cum antea ad jus ejusdem sedis pertinuissent, quod est diligenter notandum.

Eodem lib. cap. ultimo. §. Dico secundo. Ubi dixi, Reges ignorantes Deum, id est infideles, Tyrannos potius esse quam Reges; non volui significare omnes Reges infideles esse Tyrannos, quoad jus dominandi, ac per hoc illegitimos Principes, sed esse Tyrannos quoad modum dominandi, sive quoad usum potestatis: neque de omnibus omnino intellexi, sed de plerisque. Nam et ipse Dominus cum ait: Reges gentium dominantur eorum, de plerisque loquitur, non de omnibus; certe Augustus, et Ritus, et Antonius aequissimi Principes fuerunt.

Quatuor de Conciliis, et Ecclesia.

Lib. primo. cap.v.§. E st vero animadvertendum., et cap. xiii, probavi ex epistola Concilii Constantinopolitani ad Damasum, quai habetur apud Theodoretum lib. V.hist. cap. ix, secundam synodum generalem fuisse congregatam jussu Damasi Papae, et unam, et eamdem haberi debere cum synodo Romana, eodem tempore celebrata. Sed postea animadverti eam Epistolam non esse secundae synodi generalis, sed Episcoporum, qui in ea synodo interfuerant, et sequenti anno iterum Constantinopoli convenerant, quamvis autem ex ea Epistola non probetur secundam synodum indictam fuisse jussu Damasi: id tamen satis probatur ex Concilio sexto, Act. XVIII. ut ibidem annotavimus; quod autem secunda synodus, et Synodus Romana sub Damaso in eamdem sententiam convenerint, et pro una et eadem haberi possint, in materia fidei, ex epistola illa satis probatur, ut etiam ex Epistola Damasi quaj habetur apud Theodoretum lib. V. cap. x.

Cap. xiii. §. Quarta ratio est. Quod in eo paragrapho dicimus, Pontificem olim subjectum fuisse Imperatoribus, ut Dominis suis temporalibus, intelligimus de facto, non de jure, cum enim potestas spiritualis superior temporali sit, nulla ratio patitur, ut Princeps supremus spiritualis jure subjiciatur Principi temporali, quamvis supremo, sed auctoritas summi Pontificis paulatim magis ac magis declarata est.

Libro eodem, cap. xix. §. Quartum Concilium. Dixi hoc loco, judices saeculi, qui in Concilio quarto interfuerunt, non tulisse sententiam, neque aliquid sibi usurpasse in negotio Ecclesiastico, quod verissimum est. Quamvis enim in fine primae actionis videantur judices seculares sententiam tulisse contra Dioscorum, et alios Episcopos: tamen non fuit illa proprie sententia judicialis, sed exposuerunt judices illi, quid sibi videretur de causa, quae tractabatur, et judicium integrum Episcopis reliquerunt. Siquidem in tertia actione dicunt episcopi: judices dixisse sententiam contra Dioscorum, si ita sanctissimis Episcopis videretur, quibus hanc inferre a Domino Deo creditum est. Itaque synodus in illa tertia actione, tertio citari jubet Dioscorum, et non comparentem, legati Papae Romani, ut veri Praesides condemnaverunt, et eorum sententiam tota synodus approbavit.

Lib. III. cap. vi. §. Chrysostomus. Ad testimonium sanctorum Patrum, quibus probatur excommunicatos non esse in Ecclesia, addi potest testimonium S. Gregorii, qui in expositione primi versiculi Psalmi quinti poenitentialis sic ait: « De hoc spiritu non vivit haereticus, non vivit schismaticus, non vivit excommunicatus, quia non sunt de corpore. »

Eodem cap. §. Probatur ultimo. Quod dixi; in quarta ratione, non posse excommunicari nisi contumaces, et incorrigibles, intelligi debet de excommunicatione ab homine, quae cum trinam monitionem requirat ex jure Canonico, recte dicitur ferri in incorrigibiles, cum in eos feratur, qui bis, terve, admoniti, corrigi non potuerunt. At excommunicatio a jure contumaciam quidem requirit sed non incorrigibilitatem.

Cap. vii. §. i. Ubi dicitur, ex parabolis Domini, rectius dicetur, ex parabolis Evangelicis, nam prima illa parabola de arca, tritico, et paleis, non est parabola Domini, sed Joannis Baptistae.

Lib. IY. cap. vi. §. Sed nec Zwinglius, Scripsi Calvini sectam diminui coepisse per Puritanos in Anglia. Sed Puritani ut postea didici, puri Calviniani sunt.

Cap. ix. §. iv. Peputiani. Ubi dixi, Calvinianis in Anglia mulierem esse summum Pontificem, rectius dixissem, Protestantibus in Anglia mulierem esse caput Ecclesiau Calviniani enim abhorrent a regimine unius capitis, et in coetu seniorum regimen Ecclesiae ponunt.

Et §. xviii. Xenaias. Citavi Paulinum in vita S. Felicis, et Athanasium in questionibus ad Antiochum. Sed per vitam S. Felicis intellexi, Natales S. Felicis carmine scriptos. Quod autem dixi haberi in vita S. Felicis, habetur natali decimo.

Librum quaestionum ad Antiochum, non existimo esse S. Athanasii Alexandrini Episcopi; quippe qui in ipso libro alicubi citatur, et rejicitur, nisi forte inserta sint multa ab aliquo posteriore auctore. Certe liber auctoris veteris est, et inter opera S. Athanasii excudi solet. Et fortasse libri auctor Athanasius est, sed ab illo priore, et celebriore diversus.

Cap. xiv. §. Decimoquarto sceculo. Nonrecte positus est S. Bernardinus saeculo quartodecimo, cum ponendus fuerit saeculo sequenti cum S. Yincentio.

Cap. xvii. §. ii. In fine paragraphi desunt haec: « Maxentius denique Imperator in decipulam conjectus, quam Constantino paraverat, misere periit, et incruentam victoriam Constantino reliquit, ut scribit Eusebius lib. IX. hist. cap. ix. ex versione Ruffini. »

De membris E cclesice, id est, Clericis, Monachis, Laicis.

Libro I. qui est de Clericis, cap. 5. §. 1. ad tertiam propositionem, quae est haec: Electio ministrorum E cclesice non fit a solo Deo. Animadvertendum est, non negari a nobis, posse electionem fieri a solo Deo, quomodo scimus electos fuisse Mosem, Petrum, et alios. Sed quod voluimus dicere, est, non fieri ordinarie electionem ministrorum a solo Deo, ratione Praedestinationis, id est quia ipse solus novit, quia sint Praedestinati. Est enim propositio adversus Wiclefum, qui solos Praedestinatos admittit ad Ecclesiae ministerium.

Eodem cap. §. 3. ex Patribus. Non appro-

bo quod dixi, fuisse Caipham verissimum Pontificem, quia dignitatis illius gratia Prophetaverit: Nam potuit Deus dono illo Prophetiae ornare Caipham, quia de facto Pontifex erat, etiam si fortasse de jure non erat. Constat enim, exJosephi historia, Pontificatum ab Herode Rege delatum ad homines, qui non erant ex familia Pontificia, factumque annuum et vendibilem, aliisque modis degenerasse a divina institutione. Sed placuit Deo honorare nomen ipsum, ac forte umbram solum Pontificatus.

Capit. 9. §. Quartus modus. Animadverti postea quam li£ec scripseram, et prmlo commiseram: non esse omnino certos Canones illos duos, qui hoc loco citantur ex Gratiano dist. 63. can. Adrianus. et can. In Synodo; ut supra diximus in recognitione libri II. de Pontifice cap. 29. et infra dicemus in recognitione lib. I. de translatione imperii tiap. 13.

Cap. 16. §. Ilaec Onufrii. Ubi probatur ex Synodo S. Gregorii plures presbyteros Cardinales fuisse in eodem titulo, potest addi aliud argumentum simile ex prima Synodo sub Symmacho, in qua subscribunt sexaginta septem presbyteri et tamen non inveniuntur tituli Cardinalium tempore Symmachi, nisi viginti octo, quia videlicet plures erant Cardinales ejusdem tituli, ut ex illis ipsis subscriptionibus apparet. Potest etiam addi insigne testimonium ex epistola Joannis III Papae, quam refert Cardinal Baronius in appendice ad tomum nonum Annalium. Nam in ea epistola dedicat Joannes Papa Ecclesiam Apostolorum, eamque titulum Cardinalem declarat. Atque in eo titulo non unum, sed plures Cardinales constituit, ut ex initio epistolae intelligi potest. Sic enim incipit epistola: « Joannes Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Cardinalibus, et Clericis Ecclesiae Apostolorum. » f Eodem cap. §. Postea tamen. Ubi dicitur Pontifices solitos fuisse eligi aliquando ab Imperatoribus. Potest et forte debet nomen Imperatorum deleri. Id enim scripseram secutus Canones illos, Adrianus, etj In Synodo distin. 63. Sed eos Canones didici postea non esse satis probatos, et quamvis aliquando Imperatores nominaverint viros aliquos ad Pontificatum, tamen irrita censebatur electio, nisi Clerus Romanus eosdem iterum elegisset. Itaque Leo IX, cum ab imperatore nominatus, purpura indutus Pontificia Romam veniret, ogcurrit ei Hildebrandus,

qui postea fuit Papa Gregorius VII, eique persuasit, ut privato habitu urbem ingrederetur, quod Imperatoris nominatio non satis esset ad Pontificem rite creandum, nisi Cleri Romani accessisset electio. Vide Othonem Frisingensem in historia.

Cap. 26. §. 2. in fine paragraphi, verba illa: « At certe discipuli Christi, clerici omnes esse debent », ambigua sunt. Posset enim his verbis significari, debere omnes qui discipuli Christi esse volunt, ad clericatum transire. Sed vera interpretatio est omnino contraria, voluimus enim significare, Clericis omnibus convenire, ut discipuli Christi sint.

Cap. 27. §. ultimo, in ultimis verbis: a Vide quse scripsimus in III. tomo lib. ultim. cap. 7. » rectius dictum fuisset: « Vide qme scripsimus in libro III. de bonis operibus, qui est de eleemosyna cap. 7. » Nam in editione Veneta hi libri sunt in quarto tomo: in prioribus editionibus in tertio.

Cap. 28. §. Tertia propositio. Ad Concilia citata, pro exemptione clericorum a jurisdictione Principum secularium, addi possent Concilium Milevitanum can. 19. et Concilium Constamiense Sess. 31. cujus verba sunt hsec: « Laici in Clericos nullam habent jurisdictionem, et potestatem. » Vide etiam qua) allegantur paulo infra pro quinta propositione.

Qui est de Monachis.

Cap. 14. §. 2. Ubi dixi: <c Apud Grsecos, et Latinos non erat ulla vera pietas. « Rectius dixissem: « Vix erat ulla vera pietas. » Quamvis enim regnaret eo tempore apud omnes fere nationes Idololatria, tamen non certo scimus, non fuisse etiam tunc aliquos vere pios qualis fuit Job, et amici ejus; et posteriore tempore Cornelius Centurio, et alii.

Cap. 22. §. Sed primum, si sola conjectura. Non approbo quod hoc loco dixi, B. Virginem non statim cogitasse se fore matrem Messiee, cum Angelus ei dixit: Ecce concipies in utero, et partes filium: et quod addidi, probabile esse, tunc eam non scivisse, Matrem MessiceVirginem futuram. Hcec, inquam, non approbo, quia satis aperte Angelus locutus est et Virgo prudentissima facile intelligebat quod dicebatur. Quod autem sciverit Matrem Messice Virginem futuram, scribit B. Ambrosius hunc ipsum locum exponens. Nam cum probasset Matrem Messiae debuisse Virginem esse, ex illis verbis Isaice: Ecce Virgo concipiet, tt pariet filium, addidit: «Legerat hocMaria, et ideo credidit futurum, sed quomodo fieret, ante non legerat, » haec ille. At, inquies, si noverat B. Maria Christum ex Virgine nasciturum, et se Christi matrem futuram, Angelo id nuntianti credidit, cur timuit Virginitati suce? timuisse enim verba illa declarant: Quoniam virum non cognosco, quae sic exponuntur a S. Bernardo: « Si oportuerit me frangere votum, ut pariam filium, et gaudeo de filio, et doleo de voto; » Et a S. Athanasio in serm. de Sancta Deipara, qui ait: « Hic haesitat Virgo-, utpote ad naturam respiciens, et de Josepho cogitans, cui nupta erat. » Respondeo, fortasse non venisse tunc statim illi in mentem quod antea legerat, de virginitate matris Messiae, et ideo virginitati suae timuisse, atque hoc videtur dicendum, secundum S. Bernardi, et S. Athanasii expositionem. Addo, fortasse non timuisse virginitati suae, sed cupivisse discere modum, quo futurum erat, ut virgo pareret, ac si dicere voluisset, quoniam virum non cognosco, sine dubio non pariam filium naturali ordine, et modo, sed si paritura sum, certe Virgo paritura sum: quomodo autem res tam nova, et insolita fiet? Atque haec videtur esse sententia B. Ambrosii, qui dicit B. Mariam credidisse se^Virginem parituram, sed interrogasse de modo, quo id futurum esset. Et quadrat huic expositioni responsio Angeli dicentis: Spiritus Sanctus superveniet in te, etc. id est, ideo Virgo partes, quia Spiritus sancti, non viri alicujus opera, partes.

Cap. 27. §. 3. Epistolae Martialis Apostoli, et liber Abdise de rebus gestis Apostolorum citantur a nobis, tum hoc loco, tum etiam alibi, quoniam ab aliquibus recipiuntur: quamvis non ignoremus eos libros non esse tantae auctoritatis, ut in iis dogmata fundari possint.

Gap. 27. §. Quintum est, quae adducuntur ex S. Augustino, potuissent omitti, valde enim probabile est in illis locis per sponsas intelligi eas, quae promissae fuerant, non quae

per verba de praesenti matrimonium contraxerant.

Gap. 3. §. Ad primum ergo. Quod hoc loco scripsi, illud: « Ergo liberi sunt filii', »Matt. XVII, ad litteram de solo Ghrigto intelligi, verum est. Sed non ideo excluduntur Ecclesiastici ab exemptione tributorum, imo includuntur, quia cum filius Regis liber est a tributo, consequenter liberi sunt ejus famuli, et familiares, ut supra diximus in lib. de Clericis cap. 28.

Cap. 6. § Quinto nota. Docuimus hoc loco, potestatem politicam in Regibus, aliisque Principibus non esse immediate a Deo, sed mediante consilio et consensu hominum. Et quoniam haec communis sententia est, non curavimus ullis argumentis eam communire. Quia vero dum hunc locum recognosceremus, nonnulli scripserant: Regum Potestatem politicam, non minus immediate esse a Deo, quam sit potestas summi Pontificis: necessarium esse duxi aliquid hoc loco addere. Primum igitur adfero auctores hujus sententiae, ex Theologis antiquis S. Thomam II. n. q. 10. art. 10. ex recentioribus, Dominicum a Soto, lib. iv. de Justitia, et Jure, q. 4. art. 1. ex Canonistis Navarum in cap. Novit, de Judic. notab.m. num. 41. et 85. quibus plurimi alii adjungi possent, II. Addo experientiam, nam Romana civitas primo Reges habuit: deinde populus ipse Reges sustulit, et Magistratus annuos creavit, et quemadmodumRegum Imperium justum habebatur: ita postea justum habitum est imperium consulare, quia Populo ita placuit, et hoc regimen Romanorum laudatur lib. I. Machab! c. vili. Sed rursus eadem civitas ad unius absoluti Principis regimen rediit, quod non minus justum habitum fuit, cum Scriptura jubeat talibus Principibus obediri, et rationem reddit Justinianus in Instit. de jure natur, gent. et civili, §. Sed et quod Principi, ubi sic ait: « Quod Principi placuit, legis habet vigorem, quia Populus lege regia, qua3 de ejus imperio lata est ei, et in eum omnem suam auctoritatem, et jurisdictionem transtulit, » haec ille. Qui aperte fatetur, potestatem Principis a Populo dimanasse. Addidit autem Seneca in epist. cviii, etiam ab ipsis Regibus provocationem ad populum fuisse. Quod Livius lib. i. confirmat exemplo Tulli Hostilii Regis. Quod autem diximus de Romana civitate, de multis aliis dici posset, quae regimen unius in Aiistocraticum, vel Democraticum aliquando mutaverunt, et rursum ad regimen unius Principis redierunt. Itaque Navarrus loco notato non dubitat affirmare, nunquam populum ita potestatem suam in Regem transferre, quin illam sibi in habitu retineat, ut in certis casibus etiam actu recipere possit. Addo postremo testimonia et exempla Scripturae. Deut. XII, habemus, ad populum pertinere constituere super se Regem; quamvis Deus voluerit eum eligi in Populo suo, quem ipse designasset. Quod docent exempla Scripturae divinae, videmus enim illos ipsos, quos Deus immediate ad P incipatum elegisse videtur, consensu populi opus habuisse, ut reipsa Regnum obtinerent, pacificeque regnarent. Lib. I. Regum c. X. Samuel Propheta, Dei jussu, Saulem unxit in Regem, tamen haec unctio fuit potius praedictio quaedam, quam traditio Regiae potestatis, nam paulo post Samuel forte Regem elegit, et sors in Saulem cecidit; et quia non pauci non acquiescebant illi electioni, capite sequenti dixit, Samuel ad Populum: Venite et eamus in Galgala, et innovemus ibi Regnum. Et perrexit, inquit Scriptura, omnis populus, et fecerunt ibi Regem Saul coram Domino in Galgala. Deus igitur Saulem secreto designavit Regem, et providentia sua fecit ut sors in eum caderet, et rursum inclinavit populi voluntatem, ut eumdem Regem habere vellent, proinde non sine consensu populi, neque immediate a Deo, Saul Rex factus est. Idem multo clarius in Davide perspicitur. Nam libro I. Regum cap. XYI. dixit Deus Samueli: « Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethleemitam, providi enim in filiis ejus mihi Begem. » Et paulo post unxit Samuel Davidem in Regem super Israel, sed quod haec designatio quaedam, et praedictio fuerit, et non proprie Regia} potestatis collatio: perspicuum est ex eo, quod David Saulem, donec vixit, pro vero Rege, et Domino suo coluit: neque etiam Saule defuncto ausus est sibi Regnum vindicare, nisi a populo regiam potestatem

acciperet. Sic enim legimus lib. II. Reg. cap. ii. Veneruntque viri Judce, et venerunt ibi David, ut regnaret super domum Juda. Et paulo post, dicit ipse David: Licet mortuus sit Dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in Regem sibi. Et cum aliquandiu fuisset bellum inter David, quem sequebatur domus Juda, et Isboseth filium Saul, quem ut liaeredeiu Regni sequebatur domus Israel, tandem post annos septem defuncto Isboseth, venit etiam domus Israel, et pactum iniit cum Davide, eumque unxit in Regem super omnem Israel, ut scribitur lib. II.. Regum cap. Y; fecit igitur Deus Davidem Regem, sicut tanto antea illi promiserat, sed fecit mediante consensu populi, quem providentia sua inclinavit, ut Davidem inungerent, Regemque constituerent. Sic etiam lib. III. Regum cap. ii. per Alliam Silonitem Prophetam elegit Deus Hieroboam in Regem Israel sed complevit opus suum cap. xn, mediante consensu populi, qui rebellavit a Rege Roboam, et constituit sibi Regem Hieroboam. Si ergo illos quos Deus ipse Reges fecit, non sine consensu populi fecit: certe multo minus ulli alii recte dici possunt immediate a Deo regiam potestatem accepisse.

Cap. ii. §. 7. et ult. septima illa ratio ducta ex doctrina Apostolorum, ad probandum, legem humanam obligare in conscientia, nimis obscure, et breviter posita est. [deo suppleatur hoc modo: <c Iltec loca divinae Scripturae satis demonstrant quod volumus. Nam si Principes habent a Deo potestatem imperandi, certe, qui eis non parent, non solum Principes, sed ipsum etiam Deum offendunt, et si qui Principi resistunt, Dei ordinationi resistunt; certe peccant in conscientia, non secus ac si divinas leges praevaricarentur, et si qui resistunt, damnationem sibi acquirunt, certe culpam in conscientia dignam ea poena incurrunt, et si ex necessitate subditi sunt homines privati Principibus, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam, quo modo non peccant in conscientia, qui eis justa imperantibus non obediunt? Denique si Principes, Dei sunt ministri, et eis propter Deum parendum est, certe Dei majestatem laedunt, qui Principum leges non servant. »

Cap. xm. §. ult. Tractatur locus Evangelii Matth. Y. Dictum est antiquis, oculum, pro oculo, dentem, pro dente: ego autem dico vobis, non resistere malo, etc. Adhibitae sunt autem duae explicationes, sed adhiberi potest alia tertia, quae nobis magis litteralis esse videtur. Igitur Christus non reprehendit legem talionis, quae sancta, et justa erat, data enim est judicibus publicis, non personis privatis, et ipsi Judici datur lex servanda inter aequales, nam inter inaequales lex talionis injusta esset, gravius enim est peccatum filii in parentem, quam parentis in filium, et ideo in ipsa lege praecipitur, ut qui maledixerit Patri, morte moriatur, ubi non servatur forma talionis, cum maledictioni non maledictio, sed mortis pcena rependitur. Neque solum pcena talionis inter aequales justissima est, ut etiam Philosophus docet in lib. Y. de moribus, sed etiam clemens. Semper enim laesus pluris aestimat suam laesionem, quam revera sit, et qui vulnus accepit, morte^n pro vulnere referret, si posset. Deus autem hunc affectum temperavit, et voluit laesos contentos esse simili poena. Addit autem Josephus lib. IV. antiq. c. ult. licuisse reo poenam illam pecunia redimere, si laesus consensisset. Itaque Dominus, ut diximus, legem veterem non reprehendit; sed jubet tolli discordiarum initia, ut non sit opus, ut Judex usque ad poenam talionis desaeviat: quasi dicat, lex jubet puniri crimina gravium offensionum per rationem; ego autem jubeo tolli occasiones gravium offensionum; non resistatis malo, sed patienter feratis initium offensionis. Omnis enim magna contentio initio fuit levissima, sicut magna incendia a modica scintdla, et maxima flumina ab exiguo fonte incipiunt. Recte igitur S. Hilarius in commentario hujus loci scribit, legem veterem excidere ramos vitiorum, Evangelium securim ponere ad radices. Et clarius S. Hieronymus in hunc ipsum locum: « Ibi, inquit, id est, in lege, emendatur culpa; hic peccatorum auferuntur exordia. » Et potest id cognosci ex superioribus. Lex enim, ut ipse Dominus ait, prohibuit homicidium, ipse autem prohibuit iracundiam, quia iracundia semen est homicidii. Lex prohibuit perjurium, ipse prohibuit juramentum, sine necessitate susceptum. Lex prohibuit adulterium, ipse prohibuit aspectum lascivum, et sic de cseteris.

Cap. XX. §. Ad illud. Adde, quod ex libris Pelagii nihil extat sub nomine Pelagii, sed solum sub nomineS. Hieronymi, qualia sunt Commentaria in omnes Epistolas S. Pauli,

Epistola quasdam ad Demetriadem, et Symbolum falso inscriptum ad Damasum.

Cap. XXII. §. Respondeo, et si nunc. Non probo quod dixi incertum esse, quae sit lectio verior in Epistola ad Titum cap. III. Post unam correptionem, vel, post unam, et alteram correptionem. Nam etiam si prior lectio sit apud Irenaeum,Tertulianum, Cyprianum, Ambrosium, et Hieronymum: tamen in editione vulgata, quam sequi debemus, nulla est varietas lectionis, sed omnes codices tum impressi, tum manuscripti legunt post unam, et alteram, et S. Hieronymus in commentario hujus loci affirmat in latinis exemplaribus haberi, post unam, et alteram, ut nos modo legimus, eamque lectionem magis placuisse S. Athanasio, quam aliam, ex quo etiam colligitur lectionem illam priorem, non fuisse in omnibus codicibus grsecis, sed in aliquibus tantum. Itaque non debet in dubium revocari, lectionem quam nuns habemus in latinis, et grsecis codicibus, esse verissimam,

De Purgatorio.

Lib. I. cap. 7. §. Eusebivs Emisenus. Citatur hoc loco Eusebius Emisenus in homilia de Epiphania, quia sub tali nomine circumferuntur homilia; illae. Sed revera Eusebius Emisenus non potuit esse auctor, tum quia ille Graecus fuit, et Arianus, ut scribit S. Hieronymus in Chronico: homilise autem illae Latinum, et Catholicum auctorem; quod attinet ad fidem consubstantialitatis filii, sine dubio habuerunt, tum quia auctor homiliarum illarum significat variis in locis se Monachum fuisse in Monasterio Lirinensi, quod erat in Gallia. Eusebius autem Episcopus fuit Emisenus in Graecia. Verus auctor creditur fuisse a nonnullis Faustus Episcopus Regiensis; ab aliis Caesarius Arelatensis, uterque enim ex monasterio Lirinensi assumptus est ad Episcopatum.

Cap. X. §. 1. Citatur Athanasius in quaestionibus ad Antiochum. Sed ut supra diximus, verus auctor ignoratur.

Lib. II. cap. 3. §. Ad tertium dico. Dixi B. Joannem cum ait: Perfecta charitas foras mittit timorem, non loqui de timore poenae, sed de timore culpae praecipue propter poenam, quibus verbis volui significare, Joannem non loqui de timore naturali, vel filiali, qui cum perfecta charitate consistunt; sed de timore servili tantum, quo timemus culpam propter poenam, ac per hoc praecipue timemus poenam. Sed facilius dici posset, Joannem loqui proprie de timore rei amatae, qui omnino charitati repugnat. Dicit enim, timorem non esse in charitate, quia charitas non gignit timorem, sed desiderium rei amatae; imo, ut ipse addit: Perfecta charitas foras mittit timorem, quia, qui diligit, non timet, sed cupit praesentiam ejus quem diligit, et addit rationem, quia timor poenam habet, et contra charitas gaudium habet. Loquitur enim de adventu Christi ad judicium, et docet, eos qui non diligunt Christum, timere adventum ejus, et refugere apparere ante conspectum ejus: eos autem, qui perfecte diligunt, non timere, sed desiderare adventum ejus, neque reformidare conspectum ipsius, sed ad illum inhiare, ac dicere cum Propheta in Psal. XLI. Quando veniam et apparebo ante faciem Dell Et cum sponsa in Apocalypsi cap. ult. Veni Domine Jesu. De quibus dicit Apostolus II. Timoth. IV. Non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt, id est, desiderant, adventum ejus. Atque hsec expositio nihil juvat intentionem Lutheri, qui ex hoc loco probari existimabat, animas in Purgatorio non esse perfectas in charitate, quia timent poenas. Nam ex hoc loco probatur potius eas esse perfectas in charitate, quia timent sive horrent poenas illas, propter quas differtur visio Dei, ad quam vehementer anhelant, et ex altera parte libenter tolerant easdem poenas, quia vident per eas se purgari et disponi ad videndum Deum, quem toto corde diligunt.

Capite octavo §. De damnatis similiter. Dixi orari pro obstinatis in malo, ut Deus det illis gratiam efficacem, qua3 certe non datur nisi ex privilegio: quo loco non volui dicere gratiam efficacem non dari absolute nisi ex privilegio; sed non dari obstinatis in malo, peccantibus videlicet, in spiritum, nisi ex privilegio; horum enim peccatum dicitur irremissibile, quia nonnisi rarissime, et difficillime remittitur, quomodo morbus dicitur

incurabilis, quia non curatur nisi miraculo.

De gloria et cultu Sanctorum.

Lib. I. cap. 8. §. ult. Quod diximus sanctos veteres coepisse coli in Ecclesia universali, non tam lege aliqua, quam consuetudine, consensu summorum Pontificum, saltem tacito, approbata: non ita intelligimus, quasi in sua etiam Provincia sancti illi absque ullo Episcopali decreto coli coeperint. Scimus enim semper in Ecclesia Catholica morem fuisse, ut sine examine, et judicio Episcopoporum, ne Martyres quidem publice colerentur, ut ex Cypriano lib. III. epist. 6. Optato lib. I. adversus Parmenianum, ex Augustino in Breviculo collationis tertiae diei c. XIII. agnosci potest. Sed quod dicere voluimus, est, sanctos, qui colebantur in certis Provinciis ex decreto particularium Episcoporum, paulatim coepisse coli in aliis Provinciis, et in ipsa universali Ecclesia, non tam lege aliqua summi Pontificis, qui solus potest toti Ecclesiae leges dare, quam consuetudine ubique recepta, et ab ipso Pontifice, consensu saltem tacito, approbata. Quibus autem id non placet, ii proferant certius aliquod fundamentum unde probetur sanctos plurimos, ut Hilarium, Murtinum, Nicolaum, et similes in Ecclesia universa recte coli, cum nulla extent summorum Pontificum de eorum canonisatione diplomata: neque ullse historiae de ipsorum canonisatione aliquid testentur.

Eodem libro capite 10. §. Quoad septimum. Ad eos honores, qui exhiberi possunt sanctis nondum canonisatis, addi potuisset pia devotione frequentare sepulcra illorum, et tabellas indices gratiarum per eorum intercessionem adeptarum appendere. Nam id fieri videmus passim in tota Ecclesia, et inter alia, quae investigantur cum agitur de canonisatione alicujus, quseri solet, utrum sepulcrum ejus frequentari soleat. Scribitur etiam in historia de vita et rebus gestis S. Antonini Archiepiscopi Florentini, ipsum sanctum virum ante ipsius canonisationem per visum apparuisse cuidam femime, comitiali morbo gravissime laboranti, atque eam sanitati perfectee restitutam admonuisse, ut aci sepulcrum suum ceream imaginem, et tabellam sanitatis testem appendere non negligeret.

Libro II. cap. 3. §. Eusebius Emisenus. Jam supra monuimus nos non ignorare auctorem homiliarum, quai sub nomine Eusebii Emiseni circumferuntur, non esse illum Eusebium Emisenum Greecum, cujus meminit S. Hieronymus in Chronico, et in libro de scriptoribus Ecclesiasticis, secl esse Faustum Regiensem, vel Ccesarium Arelatensem, vel alium aliquem: sed citamus ssepe sub eo nomine quo vulgo inscribi solent.

Eodem libro cap. 11. §. Tertio adducunt. Diximus non esse credibile extare librum Ludovici Pii Imperatoris adversus Imagines Christi et Sanctorum, ut Centuriatores scribunt. Sed posteaquam ista scripseram, prodiit liber inscriptus « Synodus Parisiensis de Imaginibus, anno Christi DCCCXXIV»; atque hunc esse librum animadverti de quo Genturiatores loquebantur. Eum libellum continuo refutavi, et refutatio edita fuit Venetiis cum aliis quibusdam opusculis, quoe addita fuerunt secundo tomo controversiarum.

Eodem libro cap. 27. §. Jam vero modus crucifigendi. Dixi S. Andream clavis fuisse cruci affixum, non funibus alligatum eo quod omnes qui crucifigendi erant, solerent crucem suam gestare, et verberari, cruci clavis affigi. Sed non recolui tunc quod ssepe legeram in libello de passione S. Andrese, jussisse vEgeam Proconsulem, ut S. Andreas praeter ordinarium modum, ad longiorem cruciatum, non clavis figeretur, sed funibus quasi in equuleo suspensus alligaretur. Modum autem ordinarium fuisse, quem dixi, cognosci potest ex eodem libro de Passione S. Andrese: loquitur enim Algeas in eo libro ad S. Andream dicens: « In ipsa cruce, quam laudas, te fustigatum affigi prsecipiam. » Ceeterum postea fustigari quidem illum jussit, sed clavis affigi noluit: «Mandavit enim, inquit auctor libri, quaestionariis, ut ligatis inanibus, et pedibus, quasi in equuleo tenderetur, ne clavis affixus cito deficeret. »

Libro III. cap. 7. §. De benedictione cerei 'paschalis. Ubi diximus ex Pontificali patere Zozimum Papam 'mentionem fecisse cerei paschalis; per Pontificale, intelligimus librum de Romanis Pontificibus, qui habetur in primo tomo Conciliorum, quo loco anno¬

tandum est, non fuisse auctorem Zozimum, benedictionis cerei paschalis, cum de eodem cereo insigne carmen conscripserit Prudentius, qui Zozimum aetate praecedit; sed Zozimum concessisset, ut in singulis parochiis cereus paschalis accenderetur, cum antea in solis majoribus Ecclesiis ejus cerei usus fuisset.

De Sacramentis in genere.

Lib. I. cap. 18. § Probatur heee propositio. Dixi verba consecrationis Eucharistiae ex Concilio Florentino non esse formam Sacramenti, sed formam consecrationis. Quo loco non retuli verba, sed sensum Concilii: neque negare volui verba illa: Hoc est corpus meum, posse dici formam Sacramenti Eucharistiae, sed solum admonere volui, non esse illa verba, formam ex qua Sacramentum constet, sed ex qua conficiatur, ac per hoc non esse in Sacramento Eucharistiae materiam, et formam ita proprie, ut in composito Physico. Yerba Concilii haec sunt: « Forma hujus Sacramenti sunt Yerba Salvatoris, quibus hoc conficit Sacramentum. » Ubi vides, verba Domini dici formam Sacramenti, quia per illa conficitur Sacramentum.

Lib. II. cap. 15. Citatur Eusebius Emisenus inter Graecos auctores. Sed revera homiliae, quae inscribuntur Eusebio Emiseno, Latinum auctorem habuerunt quamvis non

omnino certum.

Eodem lib. II. post caput. 17. Admonendum censui lectorem, in tota praecedenti disputatione nunquam me negare voluisse in circumcisione remitti solitum peccatum originale, sed solum ipsam circumcisionem non -remisisse peccatum vi sua, et ex opere operato, ut facit baptismus, nam paulo infra, videlicet cap. 26» §.. Sed heee levia sunt, aperte circumcisionem excepi, quando dixi, Sacramenta vetera non fuisse instituta ad remittenda peccata. Quamvis enim aliqui veteres Patres, quos adduxi ad probandum nulla Sacramenta vetera gfatiam contulisse ex opere operato, videantur aliquando significare, circumcisionem nullo modo valuisse ad peccati remissionem, tamen non ignora-

bam sanctum Augustinum et Patres, ac Doctores, qui sancti Augustini tempore floruerunt, magno consensu tradidisse, in circumcisione, peccatum originale remissum fuisse, videlicet S. Gregorium lib. VI. Moralium cap. 2. Auctorem sermonum de operibus Cardinalibus Christi, serm. de circumcisione, qui falso inscribitur S. Cypriano, Bedamlib. variarum quaestionum quaest. 15. et in commentario ad caput II. Lucae, S. Bernardum epist. 77, denique Magistrum sent. lib. IV. dist. 1. Quem omnes Theologi Scholastici sequuntur, et ipse etiam Innocentius Pontifex III. cap. Majores de baptismo, et ejus effectu. Quem Doctorum consensum, praesertim accedente sententia summi Pontificis, neque ego contemnere ausus fuissem, neque ullus pius Doctor unquam me auctore contemnet.

Eodem libro cap. 27. §. Paschasius in libro de coena. Dixi Cyprianum, sive auctorem de operibus Cardinalibus Christi, in sermonibus de coena Domini, de ablutione pedum, et de Chrismate, explicasse tria Sacramenta, quae Dominus instituit in coena, quai sunt Eucharistia, Chrisma, et Ordinatio. Sed non recte dictum est auctorem illum explicasse Sacramenta, quae Christus instituit in coena: cum potius dicendum fuisset, ab auctore illo explicari mysteria, quse Ecclesia celebrat in die coense Domini, quae sunt Eucharistiae institutio, ablutio pedum, reconciliatio pcenitentium, et confectio Chrismatis.

De Baptismo.

Cap. 7. §. Tertio probatur exemplis. Dixi Ananiam cum apud Damascum baptizavit Apostolum Paulum, non fuisse Sacerdotem, neque Diaconum, sed mere laicum. Quod satis probari existimavi ex eo quod conversio et baptismus sancti Pauli inciderit in primum annum a passione Domini. Animadverti postea non deesse qui conversionem S. Pauli ponant anno secundo a passione Domini, et qui velint Ananiam illum Diaconum fuisse. Sed nos in assignando tempore conversionis S. Pauli secuti sumus Eusebium, qui in Chronico, tum necem S. Stephani, tum conversionem S. Pauli ponit

anno trigesimoquarto a Nativitate Domini, et decimo nono Tiberii Imperatoris, et hoc tempus satis cohaeret cum iis, quae scribit Apostolus in epist. ad Galatas cap. I et II. videlicet post annos tres a sua conversione venisse Hierosolymam videre Petrum, et rursum post annos quatuordecim iterum Hierosolymam rediisse, et cum Apostolis caeteris Evangelium contulisse. Id enim communiter accidisse creditur anno decimo octavo a passione Domini, quando primum Concilium Hierosolymis celebratum est, de quo agitur Act. XV. Nam si ad annos tres, et quatuordecim addas annum unum, qui fluxit a passione Domini, licet non integrum, fient anni decem et octo. Neque obstat quod quidam dicunt non potuisse martyrium S. Stephani, et conversionem S. Pauli incidere in eumdem annum, cum post mortem S. Stephani narrentur in actis Apostolorum multae res gestae ante conversionem S. Pauli, quae non potuerunt brevi tempore compleri. Hoc, inquam, non obstat, nam quae narrantur de rebus gestis a Philippo Diacono, non est necesse, ut omnia contigerint ante conversionem sancti Pauli. Potuerunt enim eodem tempore et Philippos praedicare in Samaria et Paulus proficisci in Damascum. Sed S. Lutas non potuit omnia simul narrare. An autem Ananias fuerit eo tempore Diaconus, nec ne, incertum esse arbitror: et quod scripsi ex conjectura, non ex certa scientia, scripsi. GEcumenius quidem affirmat Ananiam fuisse tunc Diaconum, id quod ex canone Clementis probat. Sed, Clemens in Constit. Apostolicarum lib. VIII, contrarium significare videtur. Cum enim de Philippo, et Anania loquitur, Philippum Diaconum, Ananiam fidelem fratrem appellat.

De Confirmatione.

Cap. 4. Prope finem citatur Concilium Constantinopolitanum tertium, can. 7. Sciendum autem est, hunc Canonem esse unum ex illis novem, qui ndseribuntur sextae Synodo generali, quae fuit tertia Gonstantinopolitana, in quodam codice reperto in Monasterio S. Bavonis apud Gandavum; ut annotatur in secundo tomo Conciliorum, quod admonere volui; ne quis putaret citatos esse canones Synodi Trullanae.

Cap. 10. §. 1. Dixi formam Sacramenti Confirmationis esse: « Consigno te signo Crucis», etc. Et quidem verbum, Consigno, habetur apud S. Thomam loco citato, 3. p. q. LXXII. art. 4. Tamen in Concilio Florentino, et in Pontificali Romano non habetur Consigno, sed Signo. Et quamvis idem sensus sit: tamen retinendum est Signo, quod etiam habetur in ordine Romano antiquissimo, et apud Ambrosium de iis, qui initiantur mysteriis cap. 7. et apud Apostolum II. Corinth. I. 21. 22.

De Eucharistia.

Lib. I. cap. 8. §. Quantum ad primum. Dicuntur novem esse explicationes haereticorum ad illa verba: Hoc est corpus meum, et ex iis tres dicuntur fundari in pronomine, Aoe, postea tamen capite decimo refutantur quatuor explicationes ad pronomen Aoe, sed nulla est contradictio, nam capite octavo dicuntur tres esse expositiones, quae per tropum exponunt pronomen Aoe, quibus additur quarta in capite decimo, qua; est sine tropo, falsa tamen. Si libeat tamen decem explicationes numerare: facile erit mutare numeros.

Cap. 10. §. Secundo omissa ista inepta. Cum dicitur: « Ergo ineptus est etiam, qui dicit, Panis Eucharistiae est ipsum corpus Domini, non nudum Symbolum. » Non infertur conclusio absolute, sed ex hypothssi, id est, si vera sit Calvini sententia.

Lib. II. c. 18. §. Aliud testimonium. Quod scripsi, Gorgoniam ante altare, coram venerabili Sacramento, orasse, posset alicui videri falsum, cum illis temporibus non soleret asservari Sacramentum super altare, sed solum per certa momenta ibi esse, ut scribit Optatus lib. YI. adversus Parmenianum. Sed ego cum dixi orasse illam coram venerabili Sacramento, non volui significare Sacramentum super altare tunc fuisse asservatum, sed referre volui breviter, quod fusissime in ea oratione Gregorius narrat. Scribit enimGregorius, Gorgoniam ante altare procubuisse, ac deinde particulam Eucharistiae, quam apud se

recondiderat, pro more illius temporis, protulisse, et quomodo Maria Magdalena olim Christi pedes lacrymis rigaverat, ita Gorgoniam super Eucharistiam, id est, super Christum in specie illa panis delitescentem lacrymas orando fudisse, et impetrasse sanitatem, quam postulabat. Sed forte dicet aliquis, per signacula pretiosi corporis, non significari eo loco Eucharistiam, sed panem benedictum, ex quo Eucharistia confici solebat. Yidetur enim Gorgonia tunc adhuc catuchumena fuisse, ex illa ipsa oratione Gregorii extrema: Catechumenis autem non licebat Eucharistiam cernere, nedum apud se habere. At non admitto Gorgoniam tunc fuisse adhuc catechumenam, Gregorius enim scribit quidem illam non longe ante mortem baptizatam fuisse, sed indicat, non tam exiguum tempus inter baptismum, et mortem intercessisse, cum dicat, illam orasse Deum, ut maritum quoque ad baptismum pervenire concederet, sicut ipsa jam per Dei gratiam ad baptismum pervenerat, idque impetrasse. Itaque fieri potest, ut miraculum illud per Eucharistia venerationem contigerit in ultima ejus aetate, cum jam baptizata non longe abesset ab ultima die.

Lib. III. cap. 2. §. Quinta sententia. Dixi, Rupertum Tuitiensem Abbatem fuisse auctorem erroris eorum, qui docent verbum assumpsisse panem ad unionem hypostaticam, et addidi hunc errorem a Dominico a Soto non recte expositum fuisse. Reprehendit utrumque dictum meum Franciscus Suarez in III. tomo super tertiam partem Sancti Thomae, disput. 49. sect. 2. his verbis: u Robertus Bellarminus Solum reprehendit quod Rupertum excusare voluerit ab errore. Non solum enim putat non posse excusari ab errore, sed etiam fuisse primum auctorem erroris de impanatione per hypostaticam unionem. Ego vero nec invenio, ubi Sotus eum excusaverit: nam potius in eo loco, quem ipse citat, scilicet in IV. d. 9. q. 2. art. 2. illi tribuit hunc errorem. Deinde censeo non fore reprehensione dignum eum, qui varia hujus auctoris dicta observando eum pie interpretari studuerit. Sunt enim in praidictis ejus locis multa, quae indicare possunt illum non habuisse erroneum sensum», haec ille. Quae fateor, non sine magna admiratione legi. Ego enim nusquam Solum reprehendi, quod excusare voluerit Rupertum ab errore: sed quod eam sententiam, quam ipse tribuit Valerano, quae tamen revera

Ruperti est, perperam exposuerit. Sic enim eam exposuit loco notato in IV. d. 9. q. 2. art. 2. « Posuit, inquit, cum corpore Christi manere substantiam panis, non quod aliquo pacto unirentur, sed taliter existerent, ut essent duo supposita omnino distincta.» Hanc Soli expositionem, dixi non esse bonam, sicut revera non est, ut patet legenti opera Ruperti in locis a me notatis. Neque verum est, quod addit Suarez, Solum tribuere Ruperto errorem impanationis; quia error Ruperti, non est error impanationis, ut paulo ante demonstravi. Ea enim causa fuit, ci^r dixerim sententiam Valerani, sive potius Ruperti perperam fuisse a Soto expositam. Quod denique Suarez dicit, ex dictis Ruperti colligi posse, eum non habuisse erroneum sensum: repugnat iis, quee idem Suarez 'ante duas pagellas de Ruperto scripserat: IIa3C enim sunt verba Suarez, pag. 612. coi. 1. « Ubi sentit, Rupertus, panem, et carnem Christi uniri inter se, medio verbo. Idem lib. V. in Joannem circa illa verba: Panis quem ego dabo, caro mea est, pro mundi vita; sicut Verbum caro factum est, non mutatum in carnem; ita Verbum caro factum, panis visibilis fit, non mutatum in panem, sed assumendo, et in unitatem personae suae transferendo panem », haec ille. Jam igitur si teste Suarez, Rupertus sentit, panem, et carnem Christi uniri inter se medio Verbo, quia videlicet Verbum assumpsit panem ad unitatem suae personae, et haec sententia erronea est in fide, eodem teste Suarez in eadem pagina columna sequenti: quomodo idem Suarez paulo post, id est, pag. 616 affirmat Rupertum non habuisse erroneum sensum? Num sentire contra fidem, non est habere erroneum sensum? « At, inquit Suarez, Rupertus aliquando dicit panem converti in corpus Christi. » Ita est, sed intelligit consequenter ad suum errorem, nimirum, converti in corpus Christi, quia fit corpus Christi per unionem hypostaticam. Sed ut ipse Rupertus scripsit, lib. II. de divinis officiis cap* 2. et citat etiam Suarez pag. 612. « Panis, et corpus de Virgine sumptum, non sunt duo corpora, quia unum et idem Verbum utrumque assumpsit, et sursum est in carne, in altari est in pane » Sed de his satis.

Eodem lib. III. cap. 18. §. Ex his colligimus. Dixi conversionem panis in corpus Christi, non esse productivam, sed adductivam. Quod dictum video a nonnullis perperam esse acceptum, qui inde colligunt hanc

non esse vere conversionem, sive transsubstantiationem, sed translocationem. At pace ipsorum, aperte falluntur; sicut enim conversio, et transsubstantiatio ad panem pertinent, non ad corpus Christi: Sic etiam translocatio, si cui conveniret, pani conveniret, non corpori Christi. At pani nullo modo convenit, cum non mutet locum, sed transeat in corpus Christi. Sed neque corpus Christi per conversionem adductivam translocari dici potest, cum n^que deserat locum suum in ccelo, neque incipiat esse sub speciebus, ut in loco, sed ut substantia sub accidentibus, remota tamen inhaerentia. Itaque adductivam conversionem appellavimus, ut significaremus, corpus Christi per consecrationem Eucharistiae non produci de novo, sed praeexistere, et per conversionem panis in ipsum incipere esse sub speciebus panis. At, inquiunt, aliqui Patres dicunt, corpus Christi fiteri, vel etiam creari per verba consecrationis, ut patet ex Ambrosio lib. IV. de Sacramentis cap. 4. et Hieronymo in epist. 1, ad Heliodorum. Respondeo, nullus Patrum dicit, corpus Christi fieri, vel creari absolute, per verba consecrationis: sed fieri ex pane, vel per consecrationem, id est, fieri ut sub speciebus panis non sit amplius panis, sed corpus Christi: neque desunt alii Patres, qui quoad modum loquendi, videntur probare adductionem, ut patet ex Chrysostomo lib. III. de Sacerdotio, et Gregorio libro IV. Dialogorum cap. 58. et sanctus Bonaventura in IV. sent. q. 10. parte 2. art. 1. q. 1. expresse dicit, in transsubstantiatione fieri, ut quod erat alicubi, sine sua mutatione sit alibi. et q. 2. dicit, per transsubstantiationem corpus Christi non fieri, quia factum est in conceptione. Sed quidquid sit de modis loquendi, illud tenendum est, conversionem panis et vini in corpus, et sanguinem Christi esse substantialem, sed arcanam, et ineffabilem, et nullis naturalibus conversionibus per omnia similem, et quam solus Deus facere potest, qui solus in totam entis naturam ut S. Thomas loquitur III. p. q. LXXV. art. 4. absolutam potestatem habet.

Lib. IV. cap. 27. §. B.espondeo, si proprie. Dixi haberi in Evangelio Lucse cap. XXII. C cenantibus illis accepit Jesus panem, etc. Et postmodum multis interjectis: Similiter, et calicem postquam ccenavit. Ut probarem, speciem panis datam esse inter coenandum, speciem autem vini, post coenam. Sed non adverti verba illa, coenantibus illis, non esse apud Lucam, sed apud Matthaeum cap. XXYI. illa autem: Similiter, et calicem postquam ccenavit, esse apud Lucam loco citato. Quare argumentum quod feci, non habet eam vim, quam haberet, si omnia illa verba essent apud eumdem Evangelistam. Tamen non videtur carere mysterio, quod S. Lucas cap. XXII. et S. Paulus I. Cor. XI. proprie de calice dicant: Similiter, et calicem postquam coenavit. Poterant enim eadem facilitate dicere, postquam ccenavit, accepit panem, etc. Quod etiam servat Ecclesia, quse in consecratione solius calicis dicit, postquam ccencitum est. Quare non est improbabile, Sacramentum in specie panis, datum esse statim post lotionem pedum, ut nulla comestio esset media inter esum Agni paschalis, qui figura erat Eucharistiee in specie panis, et ipsam Eucharistiam in specie panis, quse erat res figurata; et hanc vocari coenam ab Evangelista, qui scripsit: C cenantibus illis accepit J esus panem. Deinde post eam coenam, manducato ab omnibus agno coelesti, ultimo loco, consecratum fuisse, et praebitum calicem sanguinis in specie vini. Illud certe negari non potest, discrimen esse inter coenam Domini, et nostram, quod Dominus primo consecravit, et dedit manducandum corpus suum in specie panis ut impleret figuram Agni Paschalis: et alimentum spirituale preeberet. Deinde repetita gratiarum actione, consecravit, et dedit bibendum sanguinem suum in specie vini, tum ut impleret sacrificium secundum ordinem Melchisedech, tumutmcestos discipulos consolaretur: Nos autem nemini damus edendum Christi corpus, nisi prius utramque speciem consecraverimus. Franciscus Suarez disput. XLI. De Sacramento Eucharistiee, sect. 4. videtur reprehendere Joannem a Lovanio, et me, quod scripserimus, Sacramentum in specie panis datum esse a Domino inter ccenandum legali coena: in specie autem vini, post finitam omnino coenam, multis interpositis aliis rebus vel actionibus. Sed quidquid sit de sententia Joannis a Lovanio, mihi nunquam venit in mentem dicere, vel sentire, Sacramentum Eucharistiee datum fuisse inter ccenandum coena legali, ac per hoc ante lotionem pedum: neque inter consecrationem panis, et calicis a Domino factam, aliam actionem interpositam fuisse, preeter ipsam manducationem Sacramenti in specie panis, et de hac intellexi, cum dixi, multis interjectis: « Id

est, manducatione a multis facta, quse sine aliqua mora fieri non potuit. »

De Missa.

Libro primo cap. ultim. §. Denique manducatio. Mirantur aliqui, cur dixerim, feria sexta majoris hebdomadae non celebrari sacrificium Missae; cum tamen in actione illa Sacerdos dicat: « Orate fratres, ut meum, ae vestrum sacrificium, etc.» Et paulo ante: «In spiritu humilitatis et animo contrito suscipiamur a te Domine, et sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo, ut placeat tibi Domine Deus. » Sed in his duobus locis vox sacrificium, non videtur proprie accipienda, sed largo modo pro tota illa sacra actione, quomodo in Sabbato sancto vocatur sacrificium, incensi, et cerei Paschalis oblatio. Cum dicitur: « Suscipe sancte Pater incensi hujus sacrificium vespertinum, quod tibi in hac cerei oblatione solemni reddit Ecclesia. » Nam quod in sextaferia majoris hebdomadae Missa proprie non celebretur, legimus in Ordine Romano antiquissimo. Item in libro Alcuini de divinis officiis cap. de feria sexta, quae et Parasceve, ubi etiam citatur epistola decretalis Innocentii primi. In primo libre de Eccles. officiis Amalarii cap. 13. et lib. II. Rabani de institutione clericorum cap. 37. et apud Thomam Waldensem de Sacram, cap. 88 et 89. Quod idem docent multi Scholastici Theologi lib. IY. sent. dist. 13. et S. Thom. III. p. q. 83. art. 2. et multi abi ex Canonistis super can. Yisum praeterea, de consec. d.l. et can. Sabbato, de cons. d. 3. et cum his Navarrus in Enchiridio cap. XXY. num. 68. Et ratio est, tum quia in illa actione omittitur totus Canon in quo praicipue sacrificium Missse consistit, tum quia non sumitur Sacramentum nisi in specie panis: Cum tamen sacrificium Christi, quod est secundum ordinem Melchisedech, necessario in specie panis, et vini celebretur. Denique quia Sacramentum Eucharistiae non ponitur illo die in altari, nisi ad communionem. Omnes enim ea die sub silentio communicabant, ut dicitur in Ordine Romano, et eo modo ut scribit S. Thomas loco notato ad 2. participabant fideles fructum Passionis Domini, qure potissimum in die illa recolitur.

De Sacramento Poenitentiae.

Lib. I. cap. 1. §. Proprie autem. Posui inter libros Catholicos, tum hoc loco, tum in prsefatione libri de Matrimonio, Enchiridion Joannis Gropperi, quod scripsisse fertur sub nomine Concilii Goloniensis. Sed quamquam Gropperus ipse vir Catholicus semper habitus est, tamen in Enchiridio non leves errores inveniuntur, ut nos indicavimus lib. III. de Justificatione, cap. 3. ut non sine causa is liber in Indicem librorum prohibitorum redactus sit, anno Domini MDXCYI.

Cap. 4. §. 2. habentur ha;c verba: « His autem omnibus de numero illo detractis, ad exiguum sane reducetur cumulum ille ingens acervus errorum. » Ex quibus verbis forte suspicabitur aliquis nos admittere ex numero octinginta trium errorum, quosHeshusius Catholicis tribuit, saltem paucos aliquos vere esse Catholicorum errores. Sed ego id solum significare volui, detractis illis tribus generibus, quae nullam habent speciem errorum, paucissimas remanere sententias, quse nonnullis errores videri possent, antequam cur disputando veras esse, et ab omni errore liberas demonstraremus. Ceeterum quia revera nulli sunt errores Catholicorum ex iis quos Heshusius eo loco notavit^ rectius dixissem: « His autem omnibus de numero illo detractis ad nihilum plane redigetur ille ingens acervus errorum. »

Lib. IV. cap. 11. §. Verumtamen non erit difficile. Ubi agitur de satisfactione determinata ad certum numerum annorum, vel mensium, vel dierum, posset addi ex lib. Num. cap. XII, exemplum Mariae sororis Mosis quae post remissam culpam jussa est a Deo per septem dies morari extra castra.

De Sacramentis extremce Unctionis, et Ordinis.

De Sacramento extrcrme Unctionis nihil occurrit notandum.

De Sacramento Ordinis cap. V. §. Ac primum. Dixi Cajetanum tomo I. opusc. 11. admisisse Episcopatum esse Sacramentum. Quamvis autem hic auctor non expresse nominet Sacramentum, sed Ordinem: tamen videtur omnino idem sensisse quod nos diximus. Qui enim negant Episcopatum esse Sacramentum, iidem negant esse Ordinem. Nam cum Ordo presbyteratus sit Sacramentum; sine dubio Episcopatus, qui est presbyteratu major, aut non est Ordo, aut est etiam Sacramentum, alioqui Ordo superior non esset Sacramentum, et Ordo inferior Sacramentum esset. Et contra, qui docent Episcopatum esse Sacramentum, iidem docent esse Ordinis Sacramentum, ac per hoc Ordinem, alioqui plura numerarentur Sacramenta quam septem.

In eodem capite, ubi dixi, solos Episcopos posse confirmare, et ordinare, et, si inferiores ista attentent, nihil prorsus efficere: intellexi per ordinariam potestatem; non enim eo loco negare volui, quod alibi affirmaveram, posse presbyterum ex dispensatione Apostolica confirmare.

In eodem capite, ubi dixi, Episcopatum, et Presbyteratum esse unum Ordinem, sed genere, non specie, et paulo infra, Presbyteros, et Episcopos, esse duas species sacerdotum, rectius dixissem esse unum Ordinem, sed gradus diversos, nam tam Episcopus, quam Presbyter sacerdos et dicitur et est: sed ille major, iste minor, quare in libro Pontificali, ubi traditur ritus ordinandi presbyteros, dicuntur presbyteri secundi ordinis sacerdotes.

Eodem modo ubi dixi, capite octavo extremo, septem ordines esse unum Sacramentum, vel genere, vel quia ad unum finem omnes referuntur: potuisset omitti illud, vel genere; nam ut S. Thomas recte docet in IV. d. 24. q. 2. sive in additione ad III. p. qu. 37. art. 1. ad 2. Ordinis Sacramentum non est unum universale, quod dividatur in species, neque integrale, quod dividatur in

membra; sed unum potestativum, quod plene reperiatur in ordine sacerdotii, in aliis per participationem, ut ad sacerdotium referuntur.

De Matrimonio.

Cap. XVII. §. Ad tertiam probationem. Dixi adversus Bucerum, qui contendebat nuptias esse necessarias omnibus hominibus, Christum, B. Virginem, et S. Joannem Baptistam 'sine conjuge esse voluisse, quo loco non volui significare, S. Josephum non fuisse verum conjugem Beatissimse Virginis Mariae, quorum verum Matrimonium alibi defenderam: sed probare volui exemplo trium excellentissimarum personarum, Christi, Mariae et Joannis, non esse necessarium omnibus adhaerere conjugi in ordine ad carnis eommistionem, de qua ibi cum Bucero disputabatur.

Cap. XXII. §. Sed intelliguntur. Quod hoc loco dicitur, non dirimi Matrimonium quando contractum est inter virum habentem aliam uxorem, et mulierem ignorantem virum illum esse conjugatum; nonintelligitur dum vivit prima uxor, sed posteaquam ea mortua fuerit, dum enim vivit prima uxor, non potest vir ejus aliam ducere, ut supra dictum est in quaestione de polygamia: sed ea mortua, si tam mulier quam vir sciebant, vivere primam illam uxorem, et nihilominus inter se Matrimonium contraxerunt, secundum leges Ecclesiae omnino separandi sunt. Sed si mulier a viro decepta existimabat, illum vel uxorem nunquam habuisse, vel priorem esse defunctam: Matrimonium non dirimitur, nisi ipsa velit: si enim nolit, cogitur vir illam in uxorem ducere, et illi ut verae uxori deinceps cohabitare, atque hic est sensus capitis primi, de eo qui duxit, etc. et hoc idem nos dicere voluimus, sed obscurius locuti sumus, dum brevitati nimium studemus.

De gratia primi hominis.

Gap. IV. §. Jam igitur primus homo. Dixi» mus primum hominem in statu innocentiae non eguisse auxilio excitante, dirigente et protegente. Et quidem si agatur de his auxiliis quatenus nobis necessaria sunt ob ignorantiam, et infirmitatem relictam ex peccato originali, ut S. Thomas dicit I. 2. q. CIX. art. 9, verissimum estquod diximus, nam ut S. Augustinus scribit lib. de corrept. et gratia c. 2. Adam in statu innocentiae non opus habebat eo adjutorio, quod implorant isti cum dicunt: Video aliam legem in membris meis, etc. Verumtamen quia primi illi homines adhuc tentari a Daemone, et seduci poterant, ideo non videtur absolute negandum, eguisse homines in statu innocentiae auxilio excitante, dirigente, et protegente, praesertim cum dicat S. Augustinus: <t Cur non permitteret Deus ut ab illo primus homo tentaretur, quandoquidem sic erat institutus, ut, si de adjutorio Dei fideret, bonus homo malum Angelum vinceret? »

De amissione gratice, et statu peccati.

Lib. II. cap. 17. Cum solverem secundum Calvini argumentum, videor mihi paulo brevius, atque obscurius esse locutus. Probare volebat Calvinus Adamum peccasse, quia Deus decreverat, ut peccaret, adducit autem hanc rationem. Non est factum naturaliter ut a salute exciderent omnes, unius parentis culpa: cum igitur hoc naturae adscribi nequeat, ab admirabili consilio Dei profectum esse minime obscurum est, quid ergo prohibet fateri de primo homine, quod inviti de toto humano genere concedunt? Respondi, falsum esse antecedens, atque ostendi, naturaliter factum esse, ut primo homine cadente, ut suo casu naturam corrumpente,

Civ. Dei, Lib. XIV. Cap. 37. Tom. I.

omnes posteri nascerentur vitiati, et peccatores, Sed contra objici posset, non ita esse, nam si donum justitia? originalis fuisset personale, id est, soli Adamo concessum, ut vere esse poterat, cum supernaturale donum esset: posteri ejus nascerentur sine justitia originali, et tamen peccatores non essent. Quod igitur peccatores nascerentur Adami fdii,non debet tribui soli propagationi naturali, sed etiam decreto Dei, quo statuerat, ut tum donum justitiae originalis, tum praevaricatio Adami, si de ligno vetito vesceretur, transfunderetur ad posteros per naturalem propagationem. Hinc enim factum est, ut peccatores nascamur, quia nascimur sine justitia, quam in primo parente accepimus, et quia ex pacto Dei, illo peccante, omnes peccavimus. Respondeo, negari non posse, quin propagatio peccati originalis preesupponat decretum, sive pactum Dei de dono justitiae, et de primo peccato transfundendo in posteros. Sed hoc decreto praesupposito, omnino naturaliter transfunditur peccatum originale per carnalem generationem. Et hoc breviter insinuavimus, cum in nostro libro diximus, naturam humanam in se primus homo vitiavit, cum justitiam illam originalem amisit, quam Deus illi pro se, et pro toto genere humano donaverat. Quare cum paulo infra dicimus, sine alio decreto Dei, per ipsam naturalem propagationem nascimur omnes peccatores, non excludimus decretum illud de dono justitiae, et de primo peccato transfundendo in posteros; sed decretum novum, quo Deus decreverit, ut filii Adam nascerentur peccatores; sicut ex sententia Calvini, Deus decrevit, ut Adam peccaret, multum enim interest inter decretum Dei, ut justitia? originalis donum, et ejus privatio transfunderetur ad posteros, quod agnoscimus, ut bonum, et Deo dignum: et decretum, ut Adam peccaret, et peccato suo totam naturam corrumperet, quod ut iniquum, et Deo indignissimum detestamur.

Lib. IV. cap. Io. §. Habemus octavo. Scripsi auctorem, nomine Idiotam, vixisse paulo post annum octingentesimum a Natali Domini, id autem scripsi, secutus fidem aliorum. Sed postea animadverti ab eo auctore verba sancti Bernardi usurpari, ex quo colligitur, ut vixerit post annum Domini millesimum centesimum quinquagesimum tertium, hoc enim anno S. Bernardus obiit.

De gratia, et libero arbitrio.

Libro I. capite 6. §. Primo Concilium. Ubi dixi, ex mente Concilii Tridentini unicam esse formalem causam justificationis, eamque in fide, spe, et charitate consistere: magis proprie dixissem, eam in charitate consistere, quamvis enim fides, et spes necessario requirantur ad justificationem, tamen id quod verissime propriissimeque justificat tanquam unica formalis causa, charitas est; de qua Concilium loquitur cum ait, ut ibi citavimus: « Quamquam nemo possit esse justus, nisi cui merita passionis Domini nostri Jesu Christi communicantur: id tamen in hac impii justificatione fit, dum ejusdem sanctissimae passionis merito per Spiritum sanctum charitas Dei diffunditur in cordibus eorum, qui justificantur, atque ipsis inhaeret;» neque enim homo incipit vivere, aut justus esse, nisi cum incipit diligere: dicente Apostolo Joanne,^m non diligit manet in morte, cui subscribit Augustinus in libro de natura, et gratia, cap. ult. cum ait:« Charitas inchoata, inchoata justitia est, charitas perfecta, justitia est. »

Eodem libro cap. 12.,§. Rursus idem Augustinus. Diximus vocationem Dei internam esse moralem inclinationem, et impulsionem cui libere consentimus. Et paulo infra §. Postremum argumentum. Iterum dicimus, gratiam Dei determinare voluntatem non physice, sed moraliter, per modum persuasionis. Quo loco per vocem, determinare, non intelleximus determinationem proprie dictam, quae tollit indifferentiam, sed persuasionem, qua? moralis motio quaedam est voluntatis, neque enim potest moveri voluntas nisi moraliter. quando movetur mediante intellectu proponente objectum. Sed non ideo negare voluimus, voluntatem moveri per gratiam etiam efficienter, et physice ut explicavimus in eodem libro capite 13, ubi diximus: Deum non solum illustrando intelilectum proponere objectum voluntati, sed etiam aspirare voluntati bonum desiderium, et infra, afflare initium bonae voluntatis, quae aspiratio, sive afflatio, physica actio est, et Deo propria, qui novit facere intus operando, ut voluntati placeat objectum propositum; neque tamen illa delectatio a Deo infusa, sive complacentia, sive suavitas, ut eam S. Augustinus vocat, necessitat voluntatem, sed inclinat solum. Ibidem etiam diximus, Deum per gratiam adjuvantem vere efficienter, et physice movere voluntatem. Quae repetere voluimus, ne quis existimaret, nullam nos agnoscere motionem voluntatis per gratiam, nisi moralem.

Ad idem caput duodecimum, ubi ex Augustini sententia demonstrare conati sumus, gratiam efficacem non consistere in gratia adjuvante, et praBdeterminante physice, sed in gratia congruae vocationis, sive excitationis, visum est addere alia testimonia ejusdem Augustini, quoniam res gravissima est. Igitur idem Augustinus: « Illi, inquit, electi, qui congruenter vocati; illi autem, qui non congruebant, nec contemparabafitur vocationi, non electi, quia non secuti, quamvis vocati. »

Idem Augustinus libro de correp. et gratia: « Quare, inquit, iste sic, et ille aliter, atque alii aliter diversis, et innumerabilibus modis vocentur, ut reformentur: absit ut dicamus judicium luti esse debere, sed figuli. » Haec ille. Ubi docet, homines vocari, ut reformentur, non uno modo, qualis est physica prsedeterminatlo, quae in omnibus eadem est, sed variis, et innumerabilibus modis, prout sunt varia, et innumerabilia objecta, quae ad movendas hominum voluntates, per internas inspirationes a Deo repraesentari possunt.

Similis locus est in libro contra duas epistolas Pelagianorum: « Trahitur, inquit, miris modis, ut velit, ab illo, qui novit intus in ipsis cordibus operari, non ut homines, quod fieri non potest, nolentes credant, sed ut volentes ex non volentibus fiant. »

Idem Augustinus in libro de gratia Christi: « Haec gratia, inquit, si doctrina dicenda est, certe sic dicatur, ut altius, et interius eam Deus cum ineffabili suavitate credatur infundere, non solum per eos, qui plantant, et rigant extrinsecus, sed etiam per se ipsum, qui incrementum suum ministrat occultus, ita ut non ostendat tantummodo veritatem, verum etiam impendat charitatem. »

Haec ille. Ubi admittit, gratiam efficacem posse dici doctrinam, sed interiorem, et efficacem, ut non solum suadeat, sed etiam persuadeat, illuminando videlicet intellectum, et inflammando voluntatem.

Denique idem Augustinus in eodem libro de gratia Christi, explicat quomodo gratia interius operetur, exemplo conversionis S. Petri, post trinam negationem. '< Quod scriptum est, inquit, respexit eum Dominus, intus actum est, in mente actum est, in voluntate actum est. Misericordia Dominus latenter subvenit, cor tetigit, memoriam revocavit, interiore gratia visitavit Petrum, interioris hominis usque ad exteriores lacrimas movit, et produxit affectum. Ecce quemadmodum Deus adjuvando adest voluntatibus, et actionibus nostris, ecce quemadmodum et velle, et operari, operatur in nobis. » Haec ille. Qui non meminit ullius physicae praedeterminationis, sed illuminationis intellectus, cum ait, cor tetigit; excitationis memoriae, cum addit, memoriam revocavit; inflammationis voluntatis, cum ait, interioris hominis produxit affectum.

Eodem lib. I. cap. 13. solvimus argumentum quo probari posse videbatur, internam illuminationem non esse proprie gratiam Christi, quam Pelagiani negabant, sed pertinere ad legem, atque doctrinam, quam iidem Pelagiani gratiae nomine appellabant. Potest addi aliud argumentum ex testimonio S. Augustini. Nam in lib. de gratia Christi refert S. Augustinus haec verba Pelagii: « Adjuvat nos Deus per doctrinam, et revelationem suam, dum cordis nostri oculos aperit, dum nobis, ne praesentibus occupemur, futura demonstrat, dum Diaboli pandit insidias, dum nos multiformi, et ineffabili dono gratiae coelestis, illuminat.,> Deinde his recitatis addit Augustinus: « In his omnibus non recessit a commendatioue legis, atque doctrinae. » Ubi videtur Sanctus Augustinus coelestem illuminationem non ad veram Christi gratiam, sed ad legem atque doctrinam referre. Respondeo, Pelagium non agnovisse ullam gratiam interiorem, sed solum externam doctrinam sanctarum Scripturarum, quae dum legitur, vel auditur, oculos cordis aperit, et futura demonstrat, et Diaboli pandit insidias, et multiformi dono, per promissiones, vel minas, vel exempla, quse

in Scripturis continentur, illuminat. Id ita esse ejusdem Augustini testimonia ex eodem lib. petita demonstrant. Nam cap. seq. sic ait: « Quid ergo est, quod iste, Pelagius videlicet, legem atque doctrinam deputat gratiam, qua juvamur ad operandam justitiam? quae ut multum adjuvet, ad hoc adjuvat, ut gratia requiratur, nemo enim potest legem implere per legem, plenitudo enim legis charitas, charitas autem Dei non per legem diffusa est in cordibus nostris, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, proinde per legem gratia demonstratur, ut lex per gratiam compleatur. Quid enim juvat Pelagium, quia diversis verbis eamdem rem dicit, ut non intelligatur in lege atque doctrina gratiam constituere?» Haec ille. At lex, quae impletur per gratiam, lex est scripta in divinis libris.

Idem auctor in eodem lib. cum retulisset verba Pelagii, qui dicebat gratiam, quaDeus operatur in nobis velle bonum, consistere in promissione gloriae, in revelatione sapientiae, in persuasione omnis boni, ait: « Quid manifestius, nihil aliud eum dicere gratiam, qua Deus in nobis operatur, velle quod bonum est, quam legem atque doctrinam? In lege namque, et doctrina sanctarum Scripturarum futurae gloriae, atque praemiorum promittitur magnitudo. Ad doctrinam pertinet etiam, quod sapientia revelatur, ad dotrinam pertinet, cum suadetur omne quod bonum est, et si inter docere, et suadere, vel potius exhortari distare aliquid videtur, etiam hoc doctrinae generaliter concluditur, quae quibuscumque sermonibus, vel litteris continetur, nam sanctae Scripturae docent, et exhortantur. » Haec ibi. Ubi vides per legem, et doctrinam nihil significari nisi doctrinam Scripturarum, sermones et litteras.

Idem Augustinus in eodem lib. « Legant, inquit, et intelligant, intueantur, non lege atque doctrina insonante forinsecus, sed interna, atque occulta, mirabili, ac ineffabili potestate operari Deum in cordibus hominum, non solum veras revelationes, sed etiam bonas voluntates. » Nota illud, forinsecus insonante.

Idem Augustinus in eodem lib. cum dixisset, Pelagium confiteri, liberum arbitrium in omnibus operibus semper divino

auxilio adjuvari: addit, per hoc auxilium intellexisse Pelagium more suo legem, atque doctrinam; et dixisse, semper juvari, quia scriptum est: ln lege ejus meditabitur die, ac nocte.

Idem Augustinus in eodem: « Sed hoc adjutorium, inquit, legis, atque doctrinae, etiam propheticis fuisse temporibus: adjutorium autem gratiae, quae proprie gratia nuncupatur, in Christi esse arbitratur exemplo, quod nihilominus ad doctrinam pertinere perspicitis, quae nobis evangelica praedicatur, etc. »

Idem Augustinus: « Quid est ergo, inquit, quod ait Apostolus, Deus in nobis operatur et velle, et perficere? respondeo, per legem suam, per Scripturas suas, Deum operari, ut velimus, quas vel legimus, vel audivimus. » Et infra: « Corrigantur, inquit, qui putant gratiam Dei esse naturam liberi arbitrii, cum qua nascimur, aut gratiam Dei esse doctrinam, quamvis utilem, quae per linguas et litteras praedicatur. » Denique ut idem Augustinus ostendit, nullam internam excitationem bonam Pelagianos confiteri solitos, cum tamen suggestiones malas daemonibus tribuerent: aVos autem, inquit, in bono opere sic putatis adjuvari hominem gratia Dei, ut in excitanda ejus ad ipsum bonum voluntate, nihil eam credatis operari, quod satis tua verba declarant. Cur enim non dixisti hominem Dei gratia in bonum opus excitari, sicut dixisti in malum Diaboli suggestionibus excitari? » Constat igitur ex Augustino, nullam internam gratiam agnovisse Pelagianos. Et certe si interna illuminatio non esset vera gratia, sed lex atque doctrina, quam solam agnoscebant Pelagiani, Concilium Tridentinum non diceret sess. YI, Cap. 5, exordium justificationis fieri a praeveniente gratia, hoc est, a Dei vocatione: quam declarat cum ait: « Tangente Deo cor hominis per Spiritus sancti illuminationem. Et cap. 6. Disponuntur autem ad ipsam justificationem, dum excitati divina gratia et adjuti, fidem ex auditu concipientes, etc.» Adde quod idem Concilium separat doctrinam legis, quam Pelagiani agnoscebant, ab interna inspiratione, ut intelligi potest ex can. I et III. Proinde Concilium internas inspirationes non legem, atque doctrinam, sed Christi veram gratiam esse credebat.

Lib. II. cap. 3. §. Quartum sumunt. Quod fides sit donum Dei, probatum est ex illo I. Cor. xii. Alteri datur fides in eodem spiritu. Sed hoc loco non agitur de fide, quam Christiani omnes habent, quam esse donum Dei probandum erat; sed de excellenti quadam fide, quse necessaria est ad miracula facienda. Rectius igitur allatus fuisset locus ex c. ii. ad Ephes. Gratia estis salvari per fidem, et hoc non ex vobis. Dei enim donum est.

Eodem lib. II. cap. 6. allegantur multi auctores, qui docent auxilium sufficiens, non dari omnibus momentis ad resurgendnm a peccato, sed pro loco et tempore, ut Abulensis, Adrianus, Cajetanus. Sed observandum est, auctores istos non hoc solum dicere, quod nos dicimus, sed aliquid etiam aliud, quod nos non dicimus, videlicet, aliquibus hominibus, vel ob gravitatem, vel ob multitudinem peccatorum, Deum in reliqua vita certo decreto auxilium denegare. Siquidem Episcopus Abulensis quasst. XII. in iv. caput Exodi, cum dixisset, propter certum numerum peccatorum damnari interdum aliquos ad hanc poenam, ut non detur eis deinceps gratia necessaria ad conversionem, addit hsec verba: «Et quando *ista poena alicui infligitur, tantum est ac si actualiter in infernum demergatur, vel si tunc in peccato mortali moriatur ». Adrianus qusest. III. de poenitentia in responsione ad argumenta: «Ex his, inquit, respondeo, quod sicut damnatis nulla est facultas per poenitentiam revertendi ad Deum; ita peccatoribus in via perditae vitae merito adimitur saepe facultas, sine qua non sint convertendi. » Cajetanus Jentaculo VIII. q. I. « Et quamvis, inquit, etiam istis, si poenitentiam agerent, venia daretur, disponit tamen divina justitia permittere istos impoenitentes perseverare, ita quod sub hac dominica revelatione cadit non solum negatio remissionis, sed negatio doni poenitentiae, tanquam si dictum fuerit, quod peccantibus spiritu blasphemiae nunquam concedetur remissio, quia nunquam concedetur gratia poenitendi, exigente hoc maxima ipsorum nequitia. » Quibus Doctoribus tres sancti Patres favere videntur. Ait enim S. Anselmus in commentario ad caput xii S. Matthaei: « Quidam recognoscunt veritatem, et tamen ex invidia, et pravitate animi contra conscientiam suam bonitati Dei resistunt. » Et paulo post: «Isti tales in

Diabolicum peccatum cadunt, et Deus deserit eos, sicut Judam, ita quod non possunt poenitere, et humiliare se, sed per obstinationem detenti sunt. » S. isidorus lib. II. de summo bono cap. 13. « Nonnulli, inquit, ita despiciuntur a Deo, ut deplorare mala sua non possint. » Et infra: « Ingemiscendum est jugiter, et postposita securitate lugendum, ne Dei secreto, et justo judicio deseratur homo, et perdendus in potestate Daemonum relinquatur. » S. Augustinus in explicatione quarumdam sententiarum epistolae ad Romanos, sententia 62. « Non deputabatur, inquit, Pharaoniin peccatum, quodDeo non obtemperaret, quoniam obdurato corde obedire non poterat. » Ego sicut tantos auctores reprehendere non audeo, ita pium esse credo sentire de Domino in bonitate, ut nulli sint, qui pro loco, et tempore dum vivunt, divinae gratiae respectu non visitentur. Atque ad hoc tantum confirmandum auctores illos initio capitis allegavi. Quod admonere volui, ne quis existimet, me sententiam illorum, quos citavi, in omnibus esse secutum.

In eodem sexto capite explicatur locus S. ThomaeexIIT.p.q.LXXXYI. art. 1. Sed paulo obscurius. Ideo sciendum est, cum S. Thomas dicit, erroneum esse asserere, aliquod peccatum per poenitentiam deleri non posse: duplicem esse sensum eorum verborum, ut ipse dicit; unum, aliquod peccatum per poenitentiam deleri non posse, quia poenitentiae Sacramentum non sufficiat ad illud delendum. Alterum, quod ideo peccatum aliquod per poenitentiam deleri non possit, quia non possit qui illud commisit converti ad Deum, et poenitentiam agere. In utroque sensu recte dicit S.Thomas erroneam esse illam sententiam, Et in priori quidem, manifestum est esse erroneam, quia derogat virtuti passionis Christi, unde vim habent omnia sacramenta. In posteriore vero, dicit esse erroneam, quia preesupponit gratiam Dei in illo, qui dicitur non posse poenitentiam agere, et ad Deum converti, ac si dictum esset, posse hominem de aliquo gravissimo peccato poenitere etiam adjutum gratia Dei. Probat enim S. Th ornas illam sententiam esse erroneam, quia repugnat libertati arbitrii, et virtuti gratiae Dei. Vere autem repugnat libertati arbitrii, qui dicit non posse hominem gratia Dei adjutum poenitentiam agere:

Non autem repugnat, qui dicit, non posse hominem sine auxilio gratiae poenitere, et pari ratione repugnat virtuti gratiae, qui dicit hominem gratia praeveniente, et sufficiente adjutum, non posse poenitere: non autem repugnat, qui dicit hominem gratiae auxilio destitutum, non posse poenitere. Atque hinc etiam declaratur sententia Concilii Lateranensis, quae habet, semper posse hominem. per veram poenitentiam reparari. Est enim sensus ex doctrina S. Thomae, semper posse hominem, per veram poenitentiam reparari, et quia Sacramentum poenitentiae vim habet ad omnia peccata delenda, et quia potest homo gratia Dei adjutus semper veram poenitentiam agere. At ex his non sequitur, auxilium gratiae omnibus momentis cuivis peccatori semper adesse. Quod etiam non sequi ex eodem S. Thoma probari potest, qui in II. 2. q.II. art. 5. ad primum dicit, hominem non posse sine auxilio gratiae credere, et diligere: Hoc autem auxilium quibus datur, ex misericordia dari, quibus non datur, ex justitia non dari in poenam peccatorum praecedentium. Itaque admittit S. Thomas auxilium necessarium aliquando non dari.

Lib. IV. cap. 11. §. Secundo efficienter. Ubi diximus, a S. Thoma notari in q. XXII. de verit. art. 8. duos modos quibus potest Deus inclinare voluntatem ad operandum, unum, efficienter et physice, immediate illam movendo, et determinando ad unum: alterum efficienter quidem, sed mediante aliqua forma, quam imprimit in voluntate. Non voluimus significare, Deum ex mente Sancti Thomee reipsa uti illo primo modo, cum movet homines per gratiam efficacem. Existimamus enim Deum posse quidem ut illo primo modo, si velit, sed tunc tolli omnino libertatem arbitrii, ac per hoc non putamus Deum uti de facto illo primo modo, neque absolute, neque ex mente S. Thomee, ut probamus in hoc eodem libro cap. 14. Itaque hoc loco non diximus quid reipsa faciat Deus, sed quid facere possit, si velit. Sed quia S. Thomas dum explicat primum modum, non utitur illis verbis, quibus nos usi sumus, videlicet efficienter, et physice immediate determinando; sed solum dicit Deum operari in ipsa voluntate, movendo illam sine appositione ullius formae: Verisimile est, S. Thomam per priorem modum non intellexisse solam physicam determinationem, sed in genere locutum esse de mo¬

tione Dei, sine appositione formae, ita ut comprehendat tum physicam determinationem, quae necessitat, licet non cogat, tum motionem moralem, quae neque cogit, neque necessitat. Nam in explicatione posterioris modi, qui est per appositionem formae, explicat: Deum hoc facere aliquando necessitando, ut cum apponit formam perfectam, qualis est charitas Beatorum; aliquando non necessitando, ut cum apponit formam imperfectam, qualis est charitas viatorum.

Eodem libro, et capite, §. Quarto objective. Ubi diximus, Deum aliquando movere voluntatem objective, et efficaciter, sed ita ut efficacia proveniat non tam ex vehementia persuasionis, quam ex dispositione voluntatis, quam Deus prsevidet. Non sumus locuti de efficacia gratise, sed de efficaci motione ad actiones civiles, sive indifferentes, de quibus tantum eo loco disputabatur. Nam cum agitur de actibus supernaturalibus ad gratiam pertinentibus, non dubitamus, efficaciae ipsius gratise actionem esse tribuendum: et cum dicimus Deum ita vocare, ut videt, voluntatem esse aptam ad sequendum, non volumus significare, voluntatem aptam esse ad sequendum solis 3uis viribus, sed praeparatam et adjutam a gratia.

Cap. 14. §. S. Thomas. Attulimus aliqua loca S. Thomse in quibus videtur nobis satis aperte indicasse sententiam suam de concursu Dei cum libero arbitrio. Sed possumus addere sequentia loca, adhuc fortasse clariora. Quodlibeto primo art. 7. ad 2. «Deus, inquit, movet omnia secundum modum eorum, et ideo divina motio a quibusdam participatur cum necessitate, et natura autem rationali cum libertate, propter hoc quod virtus rationalis se habet ad opposita. Et ideo sic Deus movet mentem humanam ad bonum, quod tamen potest huic motioni resistere. » Idem in II. sent. dist. 25. art. 1. ad 3. « In libro arbitrio hoc modo agit, ut virtutem agendi illi ministret, et illo operante liberum arbitrium agat, sed tamen determinatio actionis, et finis in potestate liberi arbitrii constituitur. » Accedunt ad haec principia quaedam, quasi propria S. Thomae, cum quibus doctrina de praedeterminatione non videtur posse consistere. Certe S. Thomas in prima p. q. LXIII. art. 3. et alibi constanter docet, primum actum voluntatis tribuendum esse Deo, reliquos autem ipsi voluntati. Cujus differentiae non est causa, quod ad primum actum voluntas habeat se mere passive, vel quod fiat sine judicio rationis; sed solum quod ad illum prsedeterminetur a Deo. Igitur in aliis actibus non prsedeterminatur. Alioqui non esset discrimen inter primum, et sequentes.

Deinde idem S. Thomas in I. p. q. xiv. art. 13. magno labore inquirit, unde Deus noverit futura contingentia, et recurrit ad coexistentiam omnium temporum cum aeternitate, atque addit, in causis suis futura contingentia non posse cognosci, quia causae contingentium sunt indeterminatae, et ad opposita se habent. At si Deus prsedeterminaret omnes causas, etiam liberas, certe in illis futura contingentia facile cognosceret.

Ad haec idem S. Doctor q. vi. de veritate, art. 3. in corpore, certitudinem praedestinationis declarat exemplo conservationis speciei per multiplicationem individuorum. Liberum enim arbitrium deficere potest, et excidere a salute: Deus tamen in iis, quos praedestinavit, tot adminicula praeparat, ut vel praedestinati non cadant, vel si cadunt omnino resurgant. At profecto si Deus praedeterminaret voluntates ad singulos actus, non esset opus tot adminiculis. Ex ipsa enim praedeterminatione infallibilis esset, et certissima praedestinatio. Denique idem auctor in q. xxiv.de verit.art. 9. scribit, confirmatos in gratia non habere ex solo intrinseco dono, ut nunquam peccent mortaliter, sed ex variis adminiculis, et continua Dei custodia. At si praedeterminatio admitteretur, illa sola pro adminiculis omnibus plane sufficeret.

Lib. Y. cap. 27. §. Deinde nos egemus. Dixi, Adamum non eguisse auxilio speciali ad superandas tentationes, sed potuisse tentationes omnes liberi arbitrii viribus superare. Rectius dixissem Adamum in statu innocentiae non eguisse auxilio speciali ad superandas tentationes; quia carnis rebellio, et concupiscentia in eo non erant. Namdetentationibus agitur eo loco, quae ex concupiscentia oriuntur.

Lib. VI. cap. 7. §. Nos igitur. Quod scripsi, nullam dilectionem Dei neque perfectam, neque imperfectam haberi posse sine auxilio speciali Dei, intelligo de vera dilectione, quae sit pius erga Deum affectus, et initium verae conversionis. Alioquin enim dubitari non potest, quin homo queat propriis viribus elicere quosdam actus, qui videri poterunt actus dilectionis. Sed erunt potius velleitates, quam voluntates, et imagines dilectionis, quam vera? dilectionis actus; quales sunt

cum iis, qui in peccatis lactalibus perseverantes aliquando dicunt: Volo Deum super omnia diligere; vel cum haeretici Deum se amare jactant, et forte in oratione lacrymas fundunt, cum tamen sine fide, qua haeretici carent, vera dilectio Dei esse non possit. Atque hinc fortasse Concilium Tridentinum, sess. vi. can. 3. cum docet, non posse hominem sine auxilio gratiae credere, sperare, diligere, addit, sicut oportet, et Theologi docent, unam ex causis, cur non possimus certitudinem habere de nostra justitia, esse similitudinem actuum naturalium et supernaturalium, vide S. Thomam.

Denique S. Gregorius hom. 30. in Evangelia, scribit, nullum fere esse, qui interrogatus, an diligat Deum, non respondeat « diligo. » Et tamen multi falluntur, cum I. Joan. iv. scriptum sit: Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est.

Eodem libro cap. 13. §. Octava sententia. Ubi dicimus, gratiam excitantem efficacem non tollere arbitrii libertatem, quia nihil est aliud, nisi suasio, quae non determinat voluntatem, sed inclinat per modum proponentis objectum: non excludimus actionem Dei immediate involuntatem, nam in eodem cap. §. Ad quartum, paulo ante habentur hsec verba-: « Respondeo, ad gratiam exci tantem pertinere, ut proponat objectum aliquod congruum menti, per quod homo persuaderi possit; et praeterea excitet mentem ad illud considerandum, et ut moveat voluntatem, eamque inclinet ad illud acceptandum. )) Quo loco per motionem voluntatis, et inclinationem ad objectum acceptandum, intelligimus complacentiam, sive affectionem erga illud, quam Deus immediate, et latenter miro modo infundit per actionem vere efficientem, ut alibi diximus. IIoc igitur loco brevissime indicavimus, quae paulo ante pluribus verbis docueramus, et cum diximus, nihil est aliud nisi suasio, intelligi debet, cum aliis quae ad persuadendum infallibiliter requiruntur.

Quinque de Justificatione.

Lib. I. cap. 17. §. Alterum argumentum. Dixi, fidem esse causam formalem inchoatam justificationis. Quod ex eo colligitur, quia Concilium Tridentinum, et Patres citati dicunt, fidem esse initium, et fundamentum justificationis. Sed hoc loco attente considerandum est, longe aliter fidem esse initium justificationis, ac justitiam imperfectam, et inchoatam: quam S. Augustinus lib. de natura et gratia, cap. ult. dicat, charitatem imperfectam, et inchoatam, esse imperfectam, inchoatamque justitiam: Charitas enim vere, et absolute formalis justitia est, et ideo qui vel unum gradum verse charitatis habet, absolute justus est, et vivit vita gratiee. At fides ita inchoata, et imperfecta justitia est, ut neque ipsa possit absolute dici justitia, neque qui habet omnem fidem, ut etiam montes transferat, si charitatem non habeat, justus dicatur, aut vivus: Qui enim non diligit, manet in morte. Itaque imperfecta charitas, imperfecta justitia est, quomodo puer est homo imperfectus, qui tamen vere, absolute, et simpliciter est homo. Fides autem est imperfecta justitia, quomodo embrio nondum animatus est homo inchoatus, et imperfectus, qui absolute, et simpliciter non est homo. Qua similitudine utitur S. Augustinus lib. I. ad Simplic. q. 2. Item charitas imperfecta, est imperfecta justitia, quomodo domus ex fundamento, parietibus, et tecto constans imperfecta dicitur, si desit aliqua vel fenestra, vel aula, cum absolute, et simpliciter domus sit: At fides, inchoata justitia quomodo fundamentum sine parietibus, et tecto inchoata domus est, sed simpliciter domus non est. Fides igitur proprie, et simpliciter justificat per modum dispositionis; ormaliter autem simpliciter et absolute non justificat, ut probamus in libro sequenti, cap. 4.

Lib. III. cap. 9. Propositum est argumentum pro certitudine gratise ex verbis Domini: Cum feceritis hcec omnia, quce prcecepta sunt vobis, dicite servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus [S). Videtur enim ex his verbis colligi, posse hominem agnoscere, et secure affirmare, se fecisse omnia, quae debuit facere, ac per hoc, se implevisse omnia mandata, et ideo justum esse, quia factores legis justificabuntur. Ad hoc argumentum respondimus quidem, sed dum brevitati studuimus, obscuritatem vitare non potuimus. Addendum igitur est, verba illa, quod debuimus facere fecimus, non significare, implevi¬

mus omnia Dei mandata; sed quod fecimus, si quid fecimus, ex debito fecimus, quia facere tenebamur, et ideo servi inutiles sumus, quia nihil fecimus amplius quam deberemus. Ideo enim Dominus non dixit, cum feceritis omnia quae prsecepta sunt vobis, dicite, fecimus omnia, quae praecepisti nobis, sed quod debuimus facere, fecimus, id est, si quid fecimus, non debetur nobis magna laus, quia debuimus facere. Quod etiam aperte colligitur ex parabola praecedenti, ex qua haec dominica admonitio processit. Ait enim Dominus: Quis vestrum habens servum arantem, aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe', et non dicat ei: « para quod ccenem, et praecinge te, et ministra mihi, donec manducem, et bibam, et post hcec tu manducabis, et bibes? numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quod ei imperaverat? Non puto; sic et vos cum feceritis omnia, etc. » Itaque non colligitur ex his verbis, hominem justum posse, aut debere secure, affirmare se mandata omnia implevisse: sed agnoscere conditionem suam servilem, seque facere debuisse quod fecit, graviter puniendum nisi fecisset. Huc respexisse videtur S. Hieronymus in epistola ad Ctcsiphontem adversus Pelagianos cum ait: « Haec hominibus sola perfectio, si imperfectos esse se noverint. Et vos, inquit, cum feceritis omnia, dicite, servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus. » Hinc etiam S. Cyprianus lib. III. ad Quirinum, scribit, verba Domini, cum feceritis omnia, etc. dicta esse ad docendum, quod nemo ex opere suo extolli debeat.

Et S. Bernardus in Psalmum: Qui habitat. « Quod debuimus, inquit, facere, fecimus; vae enim nobis si non fecissemus. Haec est utique magna virtus et summa securitas, quando et pie vivis, et tamen plus attendis, quae desunt tibi, quam quae obtinuisse videris. » Quomodo autem ex his verbis non colligatur, mandatorum observationem non mereri ex condigno mercedem, explicatur infra suo loco. Sed interim dicimus, ex parabola praemissa satis aperte colligi, non agi hoc loco de mercede debita operi, sed de gratia, et dono, quod debetur beneficio praecedenti. Sic enim loquitur Dominus de servo faciente quod debuit, «Numquid gratiam habet servo illi, qui fecit quod ei imperavit? non puto. » Non ait Dominus, non redderet ei debitam mercedem pro labore, sed non habebit illi gratiam, quasi ab eo beneficium accepisset. Sic etiam dicitur Luc. vi. Si diligitis eos, qui vos diligunt, quod vobis est gratia? Et tamen diligere amicos, qui nos diligunt, virtus est, et digna mercede, sed non est aliquid eximium, pro quO gratite habendae sint, et beneficia rependenda. Sic etiam loquitur B. Paulus I. Cor. ix. Nam et si evangelizavero, non est mihi gloria. Necessitas enim mihi incumbit. Ubi non negat sibi deberi mercedem pro labore evangelizandi, sed negat sibi deberi aliquid peculiare, et egregium pro opere supererogationis, quale sibi debebatur ex eo quod sine sumptibus, ut ipse loquitur, poneret Evangelium, id est, sumptus necessarios non acciperet a populis, quibus Evangelium praedicabat. Sic denique intellexit S Ambrosius in libro de Yiduis, ubi cum posuisset verba illa Domini: Dicite servi inutiles sumus, addit: «Hoc Virgo non dicit, hoc non dicit ille, qui bona sua vendidit, sed quasi reposita expectat praemia, sicut S. Apostolus ait: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? Non enim quasi inutilis servus quod debuit facere, fecisse se dicit, sed quasi utilis Domino, etc. »

De bonis operibus, id est, oratione, jejunio, et eleemosyna.

Nihil occurrit notandum in his libris.

De Translatione Imperii.

Lib. I. cap. 7. §. 1. Dixi, Mosem, Aaronem, Saulem, Davidem, et Petrum singulari Dei vocatione Principatum, vel Ecclesiasiasticum, vel Politicum accepisse. Id quidem verum est, sed non eodem modo per omnia accipiendum. Moses enim, et Petrus immediate a Deo sine ulla hominum electione, vel consecratione, vel requisito consensu,

Principatum adepti sunt. Aaron a Deo quidem vocatus, sed a Mose consecratus fuit. Saul, et David a Deo designati Reges fuerunt, sed a Populis facti dicuntur in libro I. Regum c. n. et lib. II. Reg. c. ii. et v. de qua re plura scripsimus in Recognitione libri de Laicis, qui est tertius de membris Ecclesiae.

Eodem lib. I. cap. 13. §. Multa sunt hoc loco. Admisi tanquam legitimos canones, qui habentur apud Gratianum dist. 63, can. Adrianus, et can. In Synodo. Sed postea animadverti, canones illos esse vel falsos vel certe dubiae fidei, ut etiam admonui in recognitione libri secundi de summo Pontifice c. 29. et libro de Clericis cap. 9 et cap. 16. quia non nituntur auctoritate ulla, nisi Sigeberti, tjui suspectus haberi potest ob nimiam propensionem erga Imperatores, qui suo tempore cum Romanis Pontificibus de investituris Episcoporum contendebant. Neque responderi potest, hos duos canones niti etiam auctoritate Ivonis Carnotensis, qui Sigeberto antiquior fuit, extant enim in Panormia, sive Pannomia, ut rectius scribi deberet, Ivonis lib. VIII. cap. 135. et 136. Hoc, inquam, responderi non potest, quoniam auctor Panormise Ivonis non fuit Ivo, sed alius recentior, qui canones collegit magna ex parte ex Ivone, sed addidit etiam aliquos ex decretis, quae facta sunt post obitum Ivonis. Itaque vocatur Panormia Ivonis, quia est quasi compendium Decreti Ivonis, non quod auctor compendii fuerit Ivo. Quod enim auctor Panormiee fuerit Ivone posterior, colligitur ex libro octavo, ubi ponuntur multa Decreta Innocentii II, qui sedit post obitum Ivonis: Vide lib. VIII. cap. 141. 142. 143. 149 152. quemadmodum igitur in Panormia inveniuntur canones Innocentii II, qui fuit Ivone posterior, ita potest fieri ut canones illi duo, Adrianus, et ln Synodo, desumpti sint ex auctore qui vixerit post Ivonem. Certe canones isti in Decreto Ivonis, cujus Panormise dicitur esse compendium, nullo loco inveniuntur. \

Lib. III. cap. 2. Dixi, Electores Imperii constitutos fuisse a Gregorio V. Sed Decretum ejus Pontificis fuisse quidem continuo executione mandatum; quatenus constituebat, ut Rex eligeretur a Principibus Imperii, sed non fuisse nisi post ducentos annos, et amplius usu receptum quo ad restrictionem

ad numerum septenarium. Sed postea Cardinalis Baronius, cui multum omnino Ecclesia debet ob immensos labores, quos pertulit, toto fere vitee suee tempore, in historia Ecclesiastica undique colligenda et litteris commendanda, invenit librum cujusdam Matthaei Parisiensis Monachi S. Albani in ^nglia, qui Anglicanam historiam scripsit ab anno Domini MLXYI usque ad annum MCCL, atque ex eo auctore haberi scripsit ab Innocentio IV, in Concilio Lugdunensi Generali, quod celebratum est anno Domini MCCXLV, restrictum fuisse numerum Electorum Imperialium ad septem; videlicet, ad Ducem Austriee, Ducem B avari ae, Ducem Saxoniee, Ducem Brabantise, Archiepiscopum Coloniensem, Archiepiscopum Moguntinum, et Archiepiscopum Salsburgensem. Sed videtur omnino vel in eodem Concilio, vel paulo post in locum Salsburgensis sub¬

stitutus fuisse Archiepiscopus Trevirensis, et in locum Ducum Austriee, Bavarise, et Brabantise, substituti, Rex Bohemiee, Marchio Brandeburgensis, et Comes Palatinus Rheni; Hos enim septem nominant Martinus Polonus, qui fuit Pcenitentiarius ejusdem Innocentii IV Pontificis, S. Thomas, Augustinus Triumphus, et Henricus Ostiensis, qui eodem fere tempore floruerunt, et omnes alii posteriores. Et quamvis nemo historicus tradat, quis auctor fuerit, ut illa mutatio, et substitutio fieret: tamen certum omnino haberi debet, factam esse vel ab eodem Innocentio, vel ab aliquo ejus successore. Non enim Decretum summi Pontificis Innocentii in Concilio generali factum, ullus Pontifice maximo inferior mutare ausus fuisset, vel jure potuisset.

In aliis opusculis nihil notandum occurrit, sicut nec in libris lingua Italica scriptis.

Vere omnino ac sapienter, Beatissime Pater, scriptum reliquit S. Hieronymus (i), neminem esse tam impium, quem hsereticus impietate non vincat. Nam cum fides spiritualis totius sedificii, atque omnium caelestium beneficiorum fundamentum et origo sit: qui fidem tollere de Ecclesia moliuntur, quod haeretici faciunt, omnia Ecclesiai bona simul corrumpere, atque ipsam Ecclesiam funditus evertere moliuntur. Quare S. Joannes, et eum secuti multi veteres Patres, ut uno verbo exprimerent innumerabiles clades, atque horribilem vastitatem, quam et Ecclesiae, et Reipublicae haeretici adferunt, Antichristi nomine eos appellandos esse censerunt. Nulla enim inter omnes Ecclesiae persecutiones atrocior, nulla gravior futura est ea, quam Antichristus in ipso mundi interitu excitabit. Itaque majores nostri etsi in persecutionibus omnibus, contra portas inferorum, rem fortiter gererent, cum tamen causa fidei agebatur, ita animis omnes commovebantur, ut non sibi satisfacerent, nisi universas Ecclesiae vires colligerent, ac, tanquam communi classico evocati, omnes una ad resistendum occurrerent. Alios hostes ut ab Ecclesiae finibus submoverent, nemo custodiam gregis sibi crediti deserebat: haeresim ut propulsarent, relictis gregibus, altaribus, sedibus, longe positas regiones, non sine magno et sumptu, et periculo, adire non dubitabant. Nequevero Episcopi tantum in Conciliis congregati, quasiinstructa acie, adversus haereses depugnabant; sed et ante Episcopos ceteros, summi ipsi Pontifices, ex celsissima specula, atque arce religionis primi signum dabant, primi fulmina anathematum in adversayios jaculabantur; et post Episcopos, Imperatores edictis, legibus, mulctis pie in haereticos saeviebant; nna autem omnium ordinum et nationum Doctores, et litteris et sermonibus, tanquam ad commune restinguendum incendium, accurrebant.

Quod si, priscis illis temporibus, unus aliquis error totum Christianum orbem usque adeo commovebat, ut aliquando, summo Pontifice convocante, sexcenti et eo amplius Episcopi ex remotissimis provinciis in una, ut ita dicam, castra momento temporis convenirent: quo tandem animo nos esse oporteret, qui non uno aliquo errore, sed ipsa haeresum colluvione appetimur et exercemur; nec de uno vel altero capite fidei, sed de tota propemodum religionis summa, cum Eecclesiae hostibus dimicamus? Et tu quidem, Sixte V, Pontifex beatissime, in hoc spirituali praelio, operam atque industriam tuam Ecclesiae Catholicae ita probasti, ut, hac maxime de causa, in haec periculosissima tempora a divina providentia reservatus, et in summum spiritualis militiae ducem lectus fuisse videare. Multarum quidem in te virtutum splendor elucebat, quae te summo sacerdotio dignissimum ostenderent; integritas morum ex singulari indole tua, et religiosae vitae instituto, quod in clarissima B. Francisci familia suscepisti puer, adolescens pie coluisti, illustrasti Doctor insignis, Generalis autem Minister in pristinum decus et candorem revocare conatus es: Prudentia singularis, qua ibi facem praeferente, in Quaesitoris officio, in supremo religiosi ordinis magistratu, in Episcopali functione, in amplissimo et sacrosancto Cardinalium Collegio, inoffenso semper pede, cucurristi: Celsitudo animi, robur mentis, constantia summo Principe digna, quam nihil unquam a recto, nihil a legum severitate deflexit; quae etsi nunc cum summa potestate conjuncta in improborum comprimenda audacia cernitur maxime; non eam tamen Pontificatus peperit, sed ostendit.

Haec et alia id genus multa, gradum tibi ad summam dignitatem opinione omnium faciebant: sed inter tot clarissimas virtutes illa te, praeter ceteras, Deo Ecclesiae suae prospiciente, ad fastigium istud evexit, quae est, hoc tempore, summo Sacerdoti praecipue necessaria, ardor videlicet ac studium haereticae pestis ab Ecclesia avertendae, quod quidem jam dudum in te spiritus Domini, et sacrarum litterarum scientia excitavit; acuit deinde Quaesitoris munus fortiter administratum; incenderunt tandem Pii Y, Pontificis vere pii exempla, qui te, ut sacrilegis impiorum hominum sectis infestissimum, simul inter Illustrissimos Romanae Ecclesiae Patres ac Principes cooptavit, et Ecclesiae universae ad haereses horum temporum profligandas. Ducem praestantissimum praeparavit, cujus quidem sapientissimi, sanctissimique viri judicium continuo Pontificatus tui primordia comprobarunt. Sub ipsum enim tui Apostolatus initium cum actionum tuarum cursum instituisti facile ut omnes intelligant, quid in omne reliquum tempus a tua ista magnitudine animi sperandum Catholicis, quid haereticis pertimescendum.

Ego vero, ut ad me ipse nunc veniam, qualiscumque Ecclesiae Catholicae filius, prae matri tam graviter laboranti, accedente praesertim Superiorum meorum imperio, opem, quam potui, tuli. Et cum annos jam quindecim in controversiis fidei explicandis posuerim, partim Lovanii, in florentissima totius Germaniae Academia, partim Romae, ad eos juvenes instituendos, quos e Transalpinis regionibus Apostolica benignitas evocarat: ea quae docendo disserueram, aliquando typis mandarem, atque in lucem ederem, eorumdem me superiorum meorum compulit auctoritas. Quse porro disputationes, in cujus potissimum nomine apparere deberent, non fuit mihi magnopere cogitandum, sive enim in libros, qui hoc volumine continentur, sive in rationes dedicandi hujuscemodi laboris, mentem animumque converterem, sola occurrebat Sanctitas tua, quse omnibus aliis summo jure anteponenda videretur; ut non quaerendus fuerit qui legeretur, sed legendus qui emineret. Libri qui offerendi erant, quod fidei Controversias ex verae Theologiae principiis explicent, nulli sane justius debebantur, quam tibi, qui et summus Theologus es, et unus Controversiarum omnium judex, ab ipso Deo singulari providentia constitutus.

Quod si, in operum nuncupatione, ejus potissimum ratio haberi solet, qui possit, et velit oblatum sibi munus, vel patrocinio defendere, vel splendore nominis illustrare, nullius certe ratio mihi potius habenda fuit, quam tui, qui et ea es potestate, qua proxime accc dis ad Deum, eaque benignitate, qua (ut communis omnium parens) concedis hominum nemini, et a quo patrocinium ac tutelam opus hoc nostrum jure suo postulare videbatur, quod enim hoc seculo inter tam multas hsereses, quibus Catholica oppugnatur fides, nulla sit longius latiusque diffusa atque propagata, nulla gravior, nulla infestior ea, quae summum istum Pontificatum labefactare contendit; ut non jam alio nomine Catholici, ab haereticis, quam Papistae vocitemur; quasi sola sit inter nos et illos de Papatu contentio: ea causa fuit, cur in nostro opere nulla disputatio esset diligentius copiosiusque tractanda, nulla major, nulla instructior ea, qua summi Pontificatus institutio ct auctoritas asseritur •atque defenditur. Quare non immerito patrocinium Apostolicae sedis libri illi vicissim flagitare videntur, qui in ejusdem sedis auctoritate tuenda, atque ab haereticorum morsibus et calumniis vindicanda, potissimum consumuntur. Postremo, si librorum dedicationes testimonia esse solent animi grati, ac memoris acceptorum a magno aliquo Principe beneficiorum, non poterat ullo modo Societatis Jesu alumnus quemquam tuse Beatitudini in hoc officii genere anteferre, quidquid enim a nobis prodit, id suo sibi jure deposcit amplissima sedis Apostolicae in universam ordinis mei Societatem beneficentia, quam tu, Parens optime Sixte, facis in dies cumulatiorem. Vixdum enim inito Pontificatu, Sodalitas nostra a te non humanissimis modo accepta verbis, ac bene sperare jussa, sed paulo post ubi se primum obtulit occasio, ea beneficia consecuta est, ut et re in praesens accepta gaudeat, et spem etiam praecipere possit rerum ampliorum in futurum.

Accipe igitur, Beatissime Pater, munusculum tibi multis nominibus debitum, ac de nostra Sodalitate, exigua illa quidem, sed tibi addictissima, deque universa Christiana Republica, ut hactenus fecisti, bene mereri perge, nostrae videlicet partes erunt, assidue Deum precari, ut Sanctitatem tuam universo orbi Christiano conservet incolumem, tuumque istum Pontificatum maxime diuturnum, et, quod nomini tuo respondeat, consiliorum ac rerum tuarum cursum jubeat esse felicem.

Tres omnino, Christiane Lector, me causae impulerunt, ut has qualescumque disputationes meas in lucem prodire sinerem. Illa prima me ratio movit, quod non solum non obesse, sed etiam prodesse censeam Ecclesias ticce causae, si plurimi hoc tempore scribant t Sancti Augustini sententia est, et nota multis, et digna quae ab omnibus cognoscatur, optandum esse, ubi haereses vigent, ut quicumque aliqua scribendi facultate praediti sunt, ii scribant omnes, etsi non modo de rebus iisdem scnpturi sint, sed eadem etiam aliis verbis fortasse scripturi. Expedit enim ut haeretici intelligant, iu castris Catholicorum non unum, aut alterum esse, sed multos, qui cum eis adversa fronte congredi audeant. Illud praeterea ex multorum scriptione commodum accedit, quod brevius, et facilius libri ipsi Catholici ad manus omnium deferuntur, et, cum alii in alios incidant, omnes tamen armis iisdem in communi periculo instruuntur. Quam sententiam hominis prudentis simi, atque doctissimi, et veterum Patrum exempla, et experimenta quotidiana confirmant. Arianci hoeresi quondam grassante, scripserunt accurate, et copiose, tum Grocci, tum Latini propemodum infiniti: Athanasius, Basilius, Epiphanius, Dydimus, uterque Gregorius, uterque Cyrillus, Hilarius, Ambrosius, Augustinus, Gregorius Beticus, Idacius Clarus, Phoegadius, Fulgentius, et alii. Ita vero conveniunt inter se, et quasi conspirant, sive testimonia Scripturoe pro Catholica fide adducant, sive ad haereticorum argumenta respondeant, ut eadem omnes repetere, atque inculcare, et omnes etiam ab uno aliquo accepisse videantur. Neque id illis vitio verti solet, aut potest. Nam quod multi scriberent, causa erat ardor fidei, et zelus religionis, quem in eorum pedoribus Spiritus Sanctus accenderat; q^lod eadem scriberent, inde febat, quod antidotum veneni ejusdem ex eodem spiritu hauserant et ex iisdem proesidiis, adversus hostes eosdem, de possessione eadem, eodem auctore, ac duce Deo pugnabant.

I. Trin. Cap. iii. Contra mendacium, Cap. vi.

Quod si veteres illi tanto ardore tum ipsi scribebant, tum alios ad scribendum provocabant, cum una, vel altera hceresi orbis terroe laboraret; et inter haereticos non admodum multi scriberent; et nondum ars Typographica excogitata esset, quae ex uno volumine librorum examina pene momento extrudit; quid hoc nostro socculo fieri pcir esset, quo et innumerabiles hoereses Ecclesiam undique lacerant, et rari sunt apud adversarios, qui non aliquid scribant, quorum libri non jam, ut cancer serpunt, sed veluti agmina locustarum volitant: et denique certum est ctlque exploratum, non modo multis hominibus haeretica scripta quotidie pestem adferre, sed, totis aliquando provinciis perniciem attulisse? Hoec igitur causa fuit, cur has disputationes typis mandari paterer; alioqui enim ab ea re non mediocriter abhorrebam. Sed altera me ratio vehementius incitavit.

Ediderunt hac cetate proeclara volumina, omnium ordinum et nationum scriptores, et communis fidei causam adversus communes hostes, conspirantibus animis, egregie propugnarunt. Et quoniam alius aliud argumentum explicandum suscepit, atque in eo quam accurralissime pertractando totis viribus laboravit; extant hodie de singulis ferine controversiarum capitibus variorum auctorum plurimae, eceque doctissimae, et (< quod necesse erat ) longissimae disputationes. Sed non multi tanta librorum copia, tantoque otio abundant, ut ex tam variis et prolixis disputationibus controversias omnes brevi tempore cognoscere, et ea proesidia atque arma facile sibi comparare possint, quibus ad omnes partes fidei pro virili tuendas egent, qui apud Germanos, Gallos, Britannos, Polonos, Bohemos, Pannones, Illyricos, Helvetios, aliasque nationes hceresi laborantes, pastorum ac doctorum munere fungi debent. Quapropter post insignium virorum doctissimos labores, id etiam desiderari videbatur, ut controversiae omnes in unum quasi corpus redigerentur, certaque ratione et via ita proponerentur, et explicarentur, ut parvo tempore, facili sumptu, nec magno labore, ex uno armamentario, qui vellent, arma peterent, quibus utcumque saltem instructi, sine magno suo periculo adversus hostes in acie starent. Quod quidem ego non mea sane sponte, sed Superiorum meorum jussu efficere conatus sum; an perfecerim, aliorum erit judicium. Coeterum, quia genus ipsum scriptionis utilissimum videbatur, disputationes hasce in lucem dedimus, ut iis utantur qui volent, donec aliquid plenius et elaboratius ab alio aliquo, qui magis abundet et otio et ingenio, in eodem genere prodeat.

Tertia restat causa, quee me non incitavit modo, sed plane etiam, ut initio dicebam, impulit, et coegit, ut hosce labores posteritati mandarem. Cum beatae memoriae Gregorius XIII. Pontifex Maximus, Germanicae atque Anglicoe nationis adjuvandae studio, Germanorum Anglorumque adolescentium amplissima duo Collegia in Urbe

Roma, id est, in ipsa arce religionis, instituisset; ea mihi provincia demandata est, ut eorum Collegiorum alumnis controversias fidei, quam diligentissime et planissime fieri poterat, nostro in Gymnasio explicarem; et quasi novos Ecclesioe milites, in suis ipsorum provinciis cum inferorum copiis congressuros, pro mea tenuitate armarem. Ea igitur oblata occasione rem aggressus, eam disputandi rationem inivi, ut controversias fidei omnes complecterer, ac partim eas in sua membra tribuerem, partim cum ciliis jungerem, et copularem, ut alia aliam sereret, et alia penderet, et nasceretur ex alia, et ex omnibus unum doctrinae corpus integrum, et perfectum, suisque numeris absolutum existeret. Quce nostrae disputationes ab auditoribus primum in Gymnasio inter docendum exceptae, deinde a multis iterum, atque iterum non sine magno vel labore, vel sumptu descriptae, atque ad varia loca delatae, tanta contentione ad praelum coepta sunt postulari, ut etiam aliqui minarentur se typis eas nobis invitis, ac repugnantibus mandaturos. Quare coactus sum, opus adhuc rude, et impolitum (neque enim quotidiano docendi munere impeditus, extremam illi manum imponere potui) ipse emittere, ne magno meo cum dolore disputationes in scholis exceptas, laceras videlicet, ac mutilas, et mendis undique refertas, typis excusas cernerem.

Tu velim, optime Lector, si quid erit in his commentariis, quod ad Dei gloriam et Ecclesioe Catholicoe utilitatem tibi usui esse possit, eo utar e, et uni bonorum auctori Deo, non mihi, gratias agas: si quid vero inter legendum occurrerit, quod scepe fiet, aut nimis breve, aut parum aequabile, aut minus proprie, et eleganter dictum: illud memineris, non eo animo lioec initio scripta fuisse, ut ederentur, sed ut memoriam inter docendum juvarent; nec quomodo quidque dicatur, sed quid dicatur, attendas.

Cum inter legendum libros Controversiarum mearum, subinde inciderem in aliqua errata non levis momenti: operse pretium me facturum existimavi, si occasione ejusmodi erratorum Opus meum ipse perlegerem, et castigarem, nec solum menda, quse irrepserant auferrem, sed etiam pro jure, quod unusquisque in proprios partus habet, quaedam nonnullis in locis adderem, pauca quoque detraherem, vel mutarem. Id ita feci, ut disputationes ipsas, vel locupletiores, vel clariores, adeoque meliores effectas esse plane confidam. Quare Typographos, qui forte libros hos meos, (cum legitima tamen facultate) re* cudent, hortor, et oro, ut juxta hanc editionem diligenter fideliterque recudant.

Hanc editionem, ab auctore commendatam, iterum atque iterum typis mandamus. '

Praeter correcta et addita in Recognitione librorum Rob. Bellarmini, plura sunt, in editione Veneta, superaddita, quae opportunius controversiarum textui inserentur.

IN DISPUTATIONES DE CONTROVERSIIS CHRISTIANAE FIDEI ADVERSUS HUJUS TEMPORIS fLERETICOS

Aggredior de Controversiis Fidei adversus omnes hujus temporis haereticos disputare, et quaestiones plurimas, ac diversissimas, in unum quasi locum cogere, et tanquam unius corporis membra, pro viribus, quas Deus e coelo suppeditare dignabitur, singula quaeque complecti. Arduum sane opus, et certe, mea quidem sententia, ejusmodi, ut si non leviter, et perfunctorie, sed accurate, ac ut rei dignitas, et difficultas exigit, tractandum sit: scientiam prope infinitam, non modo variarum disciplinarum, et linguarum, sed etiam totius antiquitatis omnium historiarum, et temporum requirat: Quae omnia cum ipse sentiam in me, quam sint exigua, et tamen onus mihi impositum sustinere, ac perferre, necesse sit: enitar saltem ingenii tarditatem, labore, ac diligentia compensare; atque id efficere, ut quando caetera omnia doctrinae praesidia, atque adjumenta nobis desint, studium certe, et industria minime desiderentur.

Sed antequam de propositis quaestionibus disputare incipiam, pauca quaedam dicenda mihi esse videntur de utilitate ejusmodi disputationum: deinde exponendum breviter, quae sint, et quot hujus temporis contro-- versiae.

Ac utilitas quidem propositarum nobis disputationum ex eo intelligi acile potest, quod meliorem, ac magis necessariam totius Theologia? partem comprehendunt. Agendum est enim non de stillicidiis et fundis, non de rebus levibus, quae parum refert, utrum sic an aliter se habeant: non de Metaphysicis subtilitatibus, quae sine periculo ignorari, et interdum etiam cum laude oppugnari possunt: sed de Deo, de Christo, de Ecclesia, de Sacramentis, de justificatione, de auxilio gratiae, de arbitrii libertate, deque aliis permultis gravissimis, et difficillimus 'quaestionibus, quae ad ipsa fidei pertinent fundamenta; quorum si vel unum quis labefactare disputando velit, ut Sanctus Augustinus libro primo contra Julianum, capite secundo sapienter monuit, totum quod in Christum credimus, is auferat necesse est. Deinde haereticos homines, ad lumen fidei revocare, vel saltem impetum eorum, et furorem frangere, ab ovili. Dominico feras illas arcere, Ecclesiam Christi protegere, et jam captas oviculas, de faucibus luporum eruere, et in caulas Domini restituere: quanta, quaeso, utilitas est, quam vera causa laetitiae, quam copiosa gloriae seges? At nihil horum unquam efficiet, qui non prius in his quaestionibus diu, et multum versatus, cum ipse se armis Ecclesiae diligenter instruxerit, tum hostium tela repellere, atque in ipsos hostes retorquere didicerit.

Ac ne forte aliquibus minus nostra probetur oratio, quod pestem haereseos esse judicent leviorem, quam revera sit, cum eam ex communibus vitiis, et peccatis forte metiantur, quae quotidie per Sacramentum poenitentiae purgari, sanarique animadvertunt: dicam de gravitate haereseos non omnia, quae dici possent, nec etiam plurima, ne immensam orationem suscipiam, sed pauca tantum, quae cum necessaria esse, tum etiam sufficere hoc loco posse videantur.

Omittam enim quod S Joannes Chrysostomus, homilia ad populum Antiochenum 50, et S. Augustinus Lib. XXI. Cap. 25. de Civitate Dei, haereticum hominem longe pejorem Ethnicis, et Publicanis faciunt: non commemorabo, quod, ut procellae ventorum maria commovere, et perturbare solent, sic haeresis, quam regionem invaserit, mox in ea tumultus, praelia, seditiones excitat: tacebo, quod majores nostri, cum in aliis persecutionibus, tranquillo animo hostem expectarent; tamen bello fidei ingruente, ita animis omnes commovebantur, ut non sibi satisfacerent, nisi universas Ecclesiae vires colligerent, et tanquam communi classico evocati, omnes una ad resistendum occurrerent. Alia vitia ut depellerent, nemo de sua statione discedebat: haeresim ut propulsarent, domos, ac provincias suas deserere, et ignotas, ac longe positas regiones, cum maximo rerum et vitae discrimine, adire non dubitabant. Alia prope infinita libenter patiar sileri, quae me tamen alioqui mediocriter juvarent. Hoc unum dicam, haereseos perversitatem tanto esse graviorem caeteris omnibus sceleribus, atque flagitiis: quanto communibus morbis magis est formidolosa, et metuenda pestis.

Duo sunt, quae pestem prae caeteris morbis merito horrendam, terribilemque efficiunt. Unum, quod summa velocitate venenum suum ad cor usque diffundit, et hominem, paulo ante sanum, pene in momento temporis extinguit: Alterum, quod cum unum interficit, centum alios inficit, et longe, laleque tam celeriter serpit, ut si hodie domum unam invaserit, brevi civitatem totam cadaveribus repleat.

Id ipsum omnino est in animis, haeresis; quod in corporibus, pestis. Primum gratiae munus, quod a Patre caelesti in conversione, ac justificatione recipimus, primus cordis reviviscentis motus, primus vitae spiritualis sensus, absque ulla controversia, et dubitatione, fides est: inde paulatim postea ad sperandum animus excitatur, ad amandum voluntas accenditur, lingua solvitur ad confessionem, manus expediuntur ad opera. Cum igitur haeresis cor ipsum animae continuo petat, et in eripiendis muneribus gratiae ad primum usque deveniat, et initium illud vitae divinae, atque caelestis extinguat: quae lues haeresi perniciosior, ac pestilentior cogitari potest?

Primum aedificii spiritualis fundamentum, omnium confessione, ac sententia, fides est. Inde enim spei parietes paulatim consurgunt, tectum caritatis extenditur, ac demum varia multipliciaque operum bonorum ornamenta accedunt. Domus Dei, inquit S Augustinus serm. 22, de verbis Apostoli, credendo fundatur, sperando erigitur, diligendo perficitur: quando igitur in hujus aedificii concussione, et motu, non in tecto, non in parietibus sistitur, sed usque ad ultima fundamenta effodiepda, ac evertenda, quod facit haeresis, pervenitur: quanta, quaeso, est illa ruina? quanta jactura? quid tunc remanet spei, quando nulla pars aedificii reliqua est, sed totum simul uno impetu funditus corruit? Primus lucis divinae radius, quem in cordibus nostris ille accendit, qui nos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum, quid aliud est quam fides? inde enim, quasi ab aurora incipiens, lumen justorum procedit, et crescit, ut Sapiens ait, usque ad perfectam diem.

Cum igitur haeresis menti humanae subito diem eripiat, et ne illum quidem primum aurorae fulgorem accensum relinquat: quid haeresi horribilius, miserius, funestius? Dicam haec ipsa planius. Si Catholicus quispiam labitur in peccatum, si furtum, si adulterium, si homicidium forte committit: misere certe cum illo agitur. At nihilominus quoniam adhuc aliquis vitae sensus, adhuc aedificii fundamentum, adhuc lumen aurorae, id est fides, in ipso est; multa, et magna praesidia ad salutem aeternam habet, non ambulat in tenebris, novit medicum suum, potest adhuc ex fide, quam habet, ad Deum clamare, super fundamentum aedificare, communem liberatorem appellare, clementiam ejus, et misericordiam implorare; neque deest illi maternus Ecclesiae sinus, et patent quoque officinae omnes spiritualium pharmacorum. At homo haereticus nihil horum habet, sed extincto in corde ipsius lumine fidei, umbras inanes, et phantasmata consectatur; nescit quo vadat, et quo magis currit, eo longius a via recedit, et tenebris densioribus semper involvitur, donec a tenebris interioribus, quas in animo patitur, ad exteriores illas, quae sunt in gehenna, perveniat, Neque vero haec amplificatio est, sed extenuatio potius.

An tibi tenebrae densissimae, atque palpabiles non videntur iis esse offusae, qui cum sapientissimi omnium hominum videri velint, tamen ea dicunt interdum, ea proferunt in medium, ea pro Evangelio venditant, quae somnia, ac deliramenta esse, pueri quoque, atque anus etiam decrepitae intelligerent? quid magis impium, ac stultum fingi potest quam Deum, qui fons est bonitatis et justitiae auctorem, omnium scelerum, et flagitiorum facere? At hoc facit Petrus Martyr in commentario libri secundi Regum, nec non Joannes Calvinus in lib. Instit. i. cap. 48. §. 4.

Quid magis puerile, et ineptum, quam dicere Deum in lapide, vere, et proprie esse lapidem; in ferro, ferrum; in trunco, truncum; in stipite, stipitem; in rebus omnibus, res omnes? at hoc docet Michael Servetus in epistola sexta ad Calvinum. Quid magis absurdum, et contra omnem non solum rationem, sed etiam sensum, quam palam asserere, infantes dum baptizantur, exemplo S. Joannis Baptistae divinas quasdam motiones internis sensibus percipere, promissiones Evangelicas audire, et promittenti Deo fidem habere? At hoc palam asserit Martinus Lutherus, in commentario tertii capitis epistolae ad Galatas, et qui eum secuti sunt Centuriatores, Centuriae ii. cap. 4. nec saltem reverentur S. Augustinum, qui in epist. ad Dardanum, qu;est 2. scriptum reliquit. Si propter unum Joannem credibile est infantes omnes ante aetatem consilio, et ratione uti:et propter Asinam Balaam, quae sapienter aliquando locuta est, admonendos esse homines, in deliberationibus suis Asinina expectare consilia.

Deinde, quis non obstupescat potuisse homines reperiri, qui sibi persuaderent, nihil aliud ad justificationem impiorum requiri, quam ut certo statuant se esse justos, sibi remissa esse peccata; ut jam non opinio, a veritate rei, sed e contrario, rei veritas ab opinione dependeat; et tamen hoc ipsum incredibile paradoxum, est articulus quartus illius celeberrimae Augustanae Confessionis, quae pro Evangelio, est maximae parti nostri temporis haereticorum.

Quid jam de Joanne Wiclefo dicemus, cujus hic est articulus sextus, in Concilio Constantiensi damnatus Sess.VIII. «Deusdebetobedire Diabolo? quid de Joanne Calvino, qui in lib. Institutionis 11. cap. J6. tam serio, tam ex proposito docet, Dominum nostrum Jesum Christum, quod certe prae aures audire recusant, cruciatus gehennae cum damnatis, ac reprobis spiritibus aliquando pertulisse? unde etiam extiterunt postea qui dicerent, Christum in Cruce desperasse, atque adeo ad inferos esse damnatum. Quam terra, putas, caligne tenebatur animus ille, qui tantam impietatem cogitare potuit?

Sed quo in loco ponemus Martini Lutheri verba illa, quae is in libro de Conciliis scripta reliquit: « Mihi paulo ante negotium fuit cum Nestorianis, qui pertinacissime contra me disputabant, quod divinitas Christi non possit pati? »

En tibi, Christiane Lector, quibus non tam erroribus laborant, quam furoribus agitantur, quibus tenebris involvuntur, in quae praecipitia ruunt, qui semel circa fidem naufragium fecerunt: Nec tamen attingere volui mysteria longe absurdiora Anabaptistarum, et Libertinorum. En quanto miraculo divisit Deus Israelem ab iEgyptiis: ubi Israel, id est, Catholica Christi Ecclesia est, ibi lux est, ut omnes omnino a maximo usque ad minimum viam justitiae, et veritatis agnoscant: ubi vero vEgyptii, id est, haeretici sunt, ibi tenebrae sunt horrendae, atque palpabiles, ut etiam in ipsos humanos sensus frequenter incurrant.

Atque utinam soli sibi noceret haereticus, et non continuo venenum suum longe, lateque diffunderet, sed verissime scriptum ab Apostolo esse, haereticorum verba, ut cancrum serpere: testis est locupletissimus nostra haec aetas. Quis enim ignorat pestem Lutheranam Saxonia paulo ante exortam, mox Germaniam pene totam occupasse; inde ad Aquilonem, et Orientem profectam; Daniam, Norwegiam, Suetiam, Gothiam, Pannoniam, Hungariam absumpsisse; tum ad Occidentem, et Meridiem pari celeritate delatam, et Galliam, Angliam, Scotiam, florentissima quondam regna, brevi tempore populatam; ad extremum Alpes transcendisse, et in Italiam usque penetrasse?

Quae cum ita sint, ut ii, qui peste laborant, ne caeteros inficiant, ab aliorum consortio merito excluduntur, et neque domos illorum ingredi, neque aliquid, quod ipsorum fuerit, contingere audemus: sic etiam haereticorum libros, congressus, colloquia, convivia, jam inde a primo Ecclesiae ortu, sapientissimo consilio, fidelibus omnibus majorum nostrorum

auctoritas interdixit. « Nulla, inquit S. Cyprianus (]), cum talibus commercia copulentur, nulla convivia, vel colloquia misceantur; simusque ab eis tam separati, quam sunt illi de Ecclesia profugi. » Et S. Leo: « Viperea, inquit, haereticorum vitare colloquia, nihil nobis commune sit cum eis, qui Catholicae adversantes fidei, solo sunt nomine Christiani. » Beatus quoque Athanasius in vita Magni Antonii: <a Sic, inquit, haereticos detestabatur Antonius, ut omnibus diceret, nec juxta eos quidem esse accedendum. » Quid, quod Apostolus Paulus tam saepe, et tam serio, de haereticis loquens, illud inculcat: Et hos devitat Et S. Joannes Apostolus, et Evangelista, ut contra Valentinum auctor est Irenaeus, cum balneum aliquando esset ingressus, mox, ut Cerinthum haereticum intus esse cognovit, de balneo exilivit non totus; nimirum exemplo suo posteros omnes admonere volens, haeresim morbum esse contagiosum, totisque viribus, et summa animi provisione cavendum.

Intellexit hoc sane quondam, Ariana peste grassante, Ecclesia Samosatensis; nam ut est apud Theodoretum cum esset in ea civitate populus Catholicus, et Episcopus haereticus, condonabatur Episcopus in Ecclesia, sed scamnis, et parietibus; omnes enim eum ut peste laborantem fugiebant. Ibat Episcopus ab balnea, et alios qui forte aderant, ut secum lavarent, comiter invitabat: at nemo unquam ipso praesente locum introivit; nemo etiam postea, nisi prius aqua omni ejecta, et nova rursum adducta, lavit: ludebant aliquando pueri in foro, contigit vero, ut lusoria pila pedem contingeret jumenti, quo Episcopus vehebatur, continuo exclamant omnes, et magno, in ipso foro, accenso igne, in eum pilam conjiciunt.

Talis erat veterum Christianorum zelus, talis pro pietate contentio, talis fidei Catholicae ardor, quem si Germania, si Bohemia, si Anglia, si Gallia, si populi caeteri imitari voluissent, aliam profecto Rempublicafn haberemus, si ad haeresim arcendam ea saltem diligentia initio adhibita fuisset, quam ad pestem excludendam ubique adhiberi videmus: multa certe Ecclesiae membra, quorum jam prope est desperata salus, adhuc integra et incorrupta manerent. Sed quando, peccatis nostris exigentibus, pestis haereseos tam vehementer crevit, et crescit in dies, et res nostrae in tam magnum atque apertum discrimen adductae sunt, ut non nisi longo tempore, et multis multorum laboribus et sudoribus, tantis malis remedium adferri possit: hoc unum superest, ut Ecclesiae filii, atque ii praesertim, qui ad alios juvandos a Domino vocati sunt, ad resistendum haereticis diligenter se parent. Quod ita fiet, sit in iis cognoscendis, quae tum illi contra Ecclesiam adferunt, tum pro Ecclesia nostri respondent, satis magnam curam operamque ponant: quoram studiis hos nostros qualescumque labores, aliquid etiam prodesse vehementer optamus, et profuturos Domino adjuvante confidimus. Atque haec sunt quae de utilitate nostrarum disputationum dicenda esse putavimus.

ISunc paucis exponam, quae sint, et quot eae controversiae, quas* explicaturi sumus. Humani genens hostis etsi totus alioqui perversus et ordinis perturbator esse soleat, tamen non sine quodam ordine Catholicae Ecclesiae veritatem oppugnare voluit. Itaque primis CC annis ab Ecclesiae Christianae exortu, totus fuit in ipso primo articulo Apostolici Symboli labefactendo occupatus. Quid enim aliud volebant Simoniani, Menandriani, Basilidiani, Yalentinistae, Marcionistae, Manichaei, et universa schola Gnosticorum, quam non esse unum Deum, Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae? Ubi vero id non successit, rursus tempore consequente post annum Domini CC, nova Castra Diabolus instruxit, et articulum secundum, quo Christi Domini nostri divinitas explicatur, exagitare aggressus est. Inde enim Praxeas, Noetusac Sabellius, necnon Paulus Samosatenus.

Post annum vero CCC, Photinus, Arius et Eunomius extiterunt; qui vel Christi, divinam personam a Patris persona non distinguebant, atque eam proinde, ut Hilarius loquitur, perimebant; vel divinam ejus naturam diversam atque alienam a Patris natura faciebant, et ea ratione non vere divinam, sed creatam esse disputabant. At cum ne tunc quidem adversus Ecclesiam portae inferi praevalere potuissent, tertio Diabolus, novo delectu habito, articulum tertium et simul quartum, quintum, sextum, et septimum, quoniam inter se connexionem quamdam et quasi cognationem habent, majori conatu et viribus oppugnare instituit.

Itaque Nestorium excitavit ac Theodorum Mopsuestenum, post annum CCCC. Deinde paulo post, Eutycliem, et Dioscorum: circa vero annum quingentesimum, Petrum Gnaphcum, Severum Antiochenum, Julium Halicarnasseum: post annum autem DC et DCC, Jacobum Syrum, Cyrum Alexandrinum, Sergium, Pyrrhum, ac Paulum Constantinopolitanos: denique omnem illam innumerabilem Eutychetis in minutissimas sectas varie concisam ac dissectam posteritatem, cujus adhuc hodie germina in Oriente reperiuntur.

Isti siquidem omnes, diversis quidem, atque inter se contrariis artibus, et machinis; sed tamen unum, et idem divinae Incarnationis mysterium, necnon passionis, resurrectionis, atque adventus ad judicium, id est, quinque sequentes Symboli Apostolici partes destruere atque evertere studuerunt. Priores enim, duas in Christo personas constituentes, divinam unam, humanam alteram, et Christum Deum ab homine Christo separantes, solum hominem, non etiam Deum esse volebant eum, qui conceptus de Spiritu Sancto, natus de Maria Virgine, passus, mortuus, et sepultus, ac deinde redivivus in coelum ascendisse, et rursum ad judicandum orbem terrarum reversurus, ab Ecclesia Catholica praedicatur. Posteriores autem, naturas ipsas divinam et humanam in Christo permiscentes, et unam conflantes ex duabus, mysteria salutis nostrae, incarnationem, passionem, resurrectionem, ascensionem, adventum ad judicium, ficta et simulata esse docebant.

Sed posteaquam de his etiam copiis Ecclesia Catholica more solito triumphavit, non propterea deterritus Diabolus est, sed rursum exercitum reparavit, et articulum sequentem, id est, octavum, qui est Spiritu Sancto, magno impetu labefactare adorsus est. Nam circa annum Domini DCCC, LX temporibus Nicolai primi Romani Pontificis exortum est (ut ego quidem arbitrior, quamvis alii aliter sentiant) schisma Graecorum, ab Apostolica Sede, et Ecclesiis Occidentis: cujus quidem schismatis fundamentum est error ille Graecorum in tot Conciliis confutatus, quo Spiritum Sanctum a Filio non procedere, pertinacissime contendunt. Tametsi enim multo ante Macedonius Spiritum Sanctum Deum esse, et Theodoretus eumdem Spiritum Sanctum a Filio procedere negavit: adeo tamen eo tempore in ipsa Christi vera Divinitate, atque humanitate oppugnanda Satanas occupabatur, ut articulum fidei, qui ad Spiritum Sanctum pertinet, ac potissimum eam partem, quae de processione est a Patre, et Filio, nonnisi leviter tentasse.

Verumenimvero, cum versutissimus hostis noster animadverteret, parum se in articulis illis convellendis proficere, qui ad ipsas divinas personas pertinerent, totum se ad eos commovendos, et destruendos convertit, qui ad Ecclesiam, et Sacramenta pertinent. Hos duos articulos; Credo sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem, Remissionem peccatorum, ab anno millesimo usque ad hanc diem, saepius mutatis, auctis, renovatis exercitibus, per Berengarianos, Petrobrusianos, Waldenses, Albigemes, Wiclefistas, Hussitas, Lutheranos, Zwinglianos, Confessionistas, et Anabaptistas, omni arte, atque industria et omnibus totius inferni viribus evertere conatus est, et adhuc hodie conatur.

Illud autem mirabile et animadversione dignum mihi videri solet, quod Berengarius tanquam auctor et parens haereticorum hujus temporis, tribus

suis erroribus fundamenta jecerit trium praecipuarum sectarum /ad quas hoc tempore caeterae omnes revocari possunt; Sacramentoriorum videlicet, Confessionistarum, Anabaptistarum. Primus enim Berengarii error fuit, non esse in Eucharistia verum Christi corpus, sed tantum ea significari. Hunc errorem tanquam suum et proprium Sacramentarii receperunt. Alter ejusdem fuit error, quem post secundam palinodiam excogitavit, esse quidem in Eucharistia verum Christi corpus, sed una cum substantia panis, atque hunc suum fecit Confessio Augustana, et in eo Confessionistae omnes perseverant. Tertius ejusdem Berengarii error fuit, parvulos non esse baptizandos, nec Matrimonia colenda, cum omnes feminae omnibus masculis sint communes, ut Guitmundus libro I contra Berengarium auctor est, ista vero ipsissima est Anabaptistarum fides et doctrina.

Cum igitur haereses hujus temporis proprie circa hos duos articulos Symboli Apostolici nonum, et decimum fere omnes versentur, nos etiam controversias omnes ad eosdem duos articulos referemus. Initio igitur de Sancta Ecclesia disseremus: in qua disputatione agendum erili primum de ipso Christo, qui caput est, et Princeps Ecclesiae universae: deinde de parte Ecclesiae, quae laborat in terris, nec non de capite ejus visibili Summo Pontifice, deque omnibus ejus membris, id est, Clericis, Monachis, Laicis: tum de altera parte Ecclesiae, quae in locis Purgatoriis expiatur: postremo de illa, quae jam cum Christo beata in Coelis triumphat, ubi de cultu, et invocatione Sanctorum, de reliquiis, et imaginibus, aliisque similibus rebus disputabitur. Quibus expeditis ad Sanctorum communionem, id est, ad Sacramentorum tractationem accedemus, ubi tot erunt capita controversiarum, quo sunt Sacramenta.

Nam quidquid fere Theologi de Sacramentis affirmant, id totum haeretici hujus temporis negant. Sequitur postremo, remissio peccatorum, ad quam illae quaestiones omnes pertinebunt, quae sunt de gratia hominis, de gratiae amissione, de vulneribus ex peccato relictis, de gratiae reparatione, de libero arbitrio, de justificatione, de meritis operum bonorum.

Porro bis omnibus quaestionibus praemittenda erit, quasi magnum quoddam prooemium controversia de verbo Dei. Neque enim disputari potest, nisi prius in aliquo communi principio cum adversariis conveniamus: convenit autem inter nos, et omnes omnino haereticos, verbum Dei esse regulam fidei; ex qua de dogmatibus judicandum sit: esse commune principium ab omnibus concessum, unde argumenta ducantur: denique esse gladium spiritualem, qui in hoc certamine recusari non possit. Tamen de isto ipso communi principio multae quaestiones sunt. Alii: enim verbum Dei feiolum internum recipiunt; alii externum, sed scriptum; alii partim scriptum, partim voce traditum. Rursum alii hos libros, alii illos pro

verbo Dei habent; alii hac editione, alii illa utendum censent: alii Scripturam clarissimam esse per se, alii obscuram, et interprete indigere

contendunt: denique alii sensum Scripturarum a Spirito interno revelante, alii ab Ecclesia, ejusque Summo Pastore petendum docent; quae omnes quaestiones initio exponi debent, ut habeamus aliquid, unde de caeterii statuamus; sed haec omnia index totius Operis plenius explicabit.

I. De Verbo Dei scripto et non scripto.

II. De Christo capite totius Ecclesiae.

III. De Summo Pontifice capite militantis Ecclesiae.

IV. De Ecclesia militante, tum in Concilis congregata, tum sparsa

toto orbe terrarum.

V. De Membris Ecclesiae militantis, Clericis, Monachis, Laicis.

VI. De Ecclesia quae est in Purgatorio.

VII. De Ecclesia quae triumphat in Coelis.

VIII. De Sacramentis in genere.

IX. De Baptismo, et Confirmatione.

X. De Eucharistia, et Sacrificio Missae.

Unaquaeque generalis controversia pluribus explicit libris, et unusqu isque liber, rerum ordinem, concatenationemque dogmatum clarius evolvit. Haec materiarum distri— butios tomorum tabulis explicabiur.

XI. De Poenitentia.

XII. De Sacramentis coeteris.

XIII. De Gratia primi hominis, et statu innocentiae.

XIV. De Gratiae amissione, et statu peccati.

XV. De Gratiae reparatione, et statu justificatorum per Christum.

Tom.!.

Chapter 1 of 1