Skip to the text

Caput IX. Epilogus totius operis

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Explicatis considerationibus duodecim de aeterna felicitate sanctorum, illam conclusionem colligi posse video, sanctorum felicitatem rem esse tum in se maximam et eminentissimam, tum ab omnibus hominibus in primis expetendam et procurandam: sed viam ad illam inveniendam et obtinendam esse angustissimam et laboriosissimam, ut nisi quis apud se firmiter statuat omnibus viribus suis conniti et contendere, rebus aliis omnibus praetermissis, nunquam per

eam penetrare, et multo minus ad optata gaudia pervenire possit. Ac ut breviter hoc totum sub oculos subjiciamus, placet omnes illas considerationes et eorum praecipuas difficultates per modum epilogi breviter recensere.

Primum igitur consideravimus felicitatem aeternam sub nomine regni coelorum: sed annexam illi vidimus difficultatem maximam ex libro Dei, quia scriptum est: Regnum coelorum vim patitur et violenti rapiunt illud. (Matth. xi.)

Deinde consideravimus eamdem felicitatem sub nomine civitatis Dei, sive coelestis Jerusalem: et ibi quoque animadvertimus difficultatem non modicam; quia non possunt esse cives sanctorum, qui sunt cives mundi hujus ( Ephes. n.); et difficillimum est in mundo vivere, et de mundo non esse.

Tertio consideravimus eamdem felicitatem sub nomine Domus Dei, in qua mansiones multae sunt ( Matth. vii.): et animadvertimus, portam ejus domus esse angustissimam, ut non sine magno labore penetrari possit.

Quarto consideravimus eumdem beatitudinis locum sub nomine paradisi; sed consideravimus simul, quam magno pretio non auri vel argenti, sed lacrymarum vel sanguinis emerit illum Dominus, et Martyres, et Confessores, atque adeo sancti et sanctae omnes. Oportuit enim pati Christum, et ita intrare in gloriam suam. [Lue. xxiv.)

Quinto consideravimus eamdem felicitatem sub nomine thesauri absconditi i in agro: et simul advertimus, non potuisse obtineri ab eo, qui invenerat, nisi venditis omnibus, quae habebat. ( Matt. xm.)

Sexto consideravimus eamdem sub nomine margaritae pretiosae, pro qua etiam comparanda debuit emptor omnia bona sua distrahere, ut eam emere posset. {Matth.

Septimo consideravimus eaimdem sub nomine denarii diurni {Matth. xx.), qui non nisi laborantibus in vinea diligenter et assidue datus est.

Octavo consideravimus eamdem sub nomine coenae magnae {Luc. xiv.): et vidimus ea ccena dignos non fuisse habitos, qui rebus temporalibus addicti erant.

Nono consideravimus eamdem sub 'nomine gaudii Domini: ad quod ii soli admissi sunt {Matt. xxv.) qui magno labore et sollicitudine talenta sibi tradita multiplicaverant, reliquis in exteriores tenebras amandatis.

Decimo consideravimus eamdem sub nomine nuptiarum regiarum ( Matth xxv.), a quibus exclusi sunt omnes, qui somno dediti et inertiae, in operibus bonis et expectatione coelestis Sponsi non assidue vigilarunt.

Undecimo consideravimus eamdem sub nomine bravii (I. Cor. ix.), quod illi soli apprehenderunt, qui velociter et perseveranter non sine labore et sudore ad bravium in stadio cucurrerunt.

Duodecimo consideravimus eamdem sub nomine coronae (I. Cor. ix.), quam illi soli meruerunt qui fortissime pugnando adversarium dejecerunt.

Itaque quocumque te vertas, et sub quocumque nomine coelestem felicitatem consideres, invenies obtineri non posse, nisi totis viribus atque omni animi et corporis contentione desudes. Proinde qui volunt beati esse, quod nemo nisi amens non velle potest, torporem omnem excutiat, atque ad serio laborandum, et bona omnia facienda, et mala omnia toleranda, tanto proposito praemio se accingat (: et nulla omnino temporalia negotia huic magno et vere soli negotio anteponat, et semper in mente retineat verba illa sanctorum) Pauli et Barnabae, quibus Christianos exhortabantur: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. ( Act. xiy.)

Chapter 56 of 56