Skip to the text

Praefatio

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Anno superiore ad meam praecipue spiritualem utilitatem conscripsi mihi ipse libellum de Ascensione mentis in Deum per scalas rerum creatarum. Nunc, quoniam placet Deo senilem aetatem meam adhuc longius aliquando protrahere, subit animum De coelesti patria, ad quam anhelamus omnes lilii Adam, qui hanc vallem mortalitatis gementes et flentes incolimus, aliquid meditari, et meditationes stylo alligare, ne pereant. Igitur in Scripturis sanctis, quae sunt veluti epistolae consolatoriae de patria coelesti ad exilium nostrum a Patre transmissae, quatuor nomina reperio, ex quibus utcumque bona illius loci nobis innotescere possunt. Nomina sunt, Paradisus, Domus, Civitas, Regnum. De paradiso B. Paulus, Scio, inquit, hominem in Christo ante annos quatuordecim, raptum tn tertium coelum (11 Cor. xil.); et paulo post, Raptum in Paradisum; ubi, ne putaremus eum de Paradiso terrestri loqui, praemisit, Raptum in tertium coelum. De Domo sic ipse Filius Dei loquitur: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. xiv.). De Civitate Apostolus ad Hebraeos, Accessistis, inquit, ad civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem (Hebr. xil.) De Regno coelorum Dominus ipse apud Matthaeum Evangelistam, Beati pauperes spiritu, inquit, quoniam ipsorum est regnum ctelorum (Matth. v.); atque hoc nomine in omni sacra Scriptura nullum est frequentius. Paradisus vocatur locus sanctorum in coelo, quoniam locus est amoenissimus, et deliciis affluens. Sed quoniam potuissent homines existimare, paradisum esse hortulum, in angulo domus positum, qui paucissimos homines caperet, addidit Spiritus in Scripturis nomen Domus: quia domus regia palatium ingens esse solet: ubi praeter hortum sunt etiam aulae, triclinia, cubicula, et alia id genus multa. Sed quoniam domus, quantumvis magna, non multos homines

capere potest; ne putaremus, paucissimos omnino fore qui ad vitam aeternam pertineant, addit Scriptura nomen civitatis, quae multos hortos, et multa palatia capiat. Sed quoniam de Beatorum numero scripsit S. Joannes in Apocalypsi, Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat ^Apoc. vii.): et nulla est civitas, qua turbam innumerabilem complecti in sinu suo possit; Scriptura sancta vocabulum regni, et regni coelorum adjunxit, quo loco nullus est in rerum universitate capacior.

Sed rursus, quoniam in amplissimo regno multi sunt homines, qui plurimos ejusdem regni incolas numquam vident, nec nom ina eorum tenent, neque sciunt an umquam fuerint in rerum natura? et certum est, beatos homines omnes ab omnibus videri, et sciri, et inter se familiariter versari, ut amicos et proximos: ideo Scriptura non contenta nomine regni, addit nomen civitatis, ut intelligeremus, incolas ejus regni, quamvis spatiosissimi et maximi, esse vere cives sanctorum, et inter se ita conjunctos et familiares, ut sunt cives unius exiguae civitatis. Ac ut praeterea sciremus, felices illos homines non solum esse cives sanctotorum, sed etiam domesticos Dei, imo etiam filios Dei, ideo Spiritus sanctus, quam appellaverat Civitatem, appellavit etiam domum. Denique quia beati omnes iisdem in coelis deliciis fruuntur, ideo locum illum paradisum nominavit.

Itaque qualuoF illae voces, regnum, civitas, domus, paradisus, rem unam atque eamdem significant; et paradisus ille tam est amplus, ut domus, civitas, et regnum vere dici possit. Ergo de hoc felicissimo loco primum sub nomine regni, deinde sub nomine domus, denique sub nomine paradisi, ipso Deo bene juvante, meditari in cubiculo cordis, et quae Deus ipse suggerere dignabitur, litteris mandare proposi.u

Addam sub finem operis sex alia nomina, non locorum, sed rerum, ex parabolis Domini, videlicet: Thesaurum absconditum in agro, Margaritam pretiosam, Denarium diurnum, Gaudium Domini, Ccenam magnam, Nuptias regias, et alia duo ex Apo¬

stolo, bravium, et coronam. Sic erunt in universum considerationes duodecim de nominibus duodecim, quibus in Scripturis sanctis felicitas sanctorum aeterna describitur.

Chapter 1 of 56