Skip to the text

Caput X. De decimo praecepto artis bene moriendi, quod est de sacramento Baptismi

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Explicatis virtutibus praecipuis, quae docent artem bene vivendi, addemus nunc pauca ex doctrina Sacramentorum, quae non minus adjuvant ad eamdem artem bene vivendi feliciter addiscendam. Sacramenta a Christo Domino instituta, septem numerantur, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Ordo, Matrimonium, Extrema unctio. Quae sunt veluti instrumenta divina, quibus utitur Deus per ministerium servorum suorum ad gratiam divinam conferendam, vel augendam, vel restituendam; ut homines liberati a servitute Diaboli, et translati ad honorem filiorum Dei, ad beatitudinem sempiternam cum Angelis sanctis aliquando perveniant. Ex his igitur sanctissimis sacramentis propositum nobis est breviter demonstrare, quis in arte bene vivendi proficiat, quis deficiat; ut inde possit intelligi, quis ad felicem mortem aspirare possit; quis e contrario mortem infelicem expectarq debeat, nisi vitam moresque commutet.

Ordiamur a primo Sacramento. Baptismus primum est in Sacramentis et jure dicitur janua Sacramentorum, quoniam nisi Baptismus praecedat, non est ullus homo idoneus ad Sacramenta caetera suscipienda. In Sacramento Baptismi hi ritus servantur: Primum omnium debet, qui baptizandus est per se vel per alium confiteri fidem catholicam. Deinde, abrenuntiare debet Diabolo, et pompis ejus, et operibus ejus. Tertio, baptizandus est in Christo, in quo

Baptismo transfertur a servitute Diaboli ad gratiam filiorum Dei; ct peccatis omnibus deletis, accipit dona coelestis gratia?, per quae filius Dei adoptivus, et haeres Dei, et cohaeres Christi constituitur. Quarto, datur ei stola candida, et jubetur eam puram et nitidam conservare usque ad mortem. Quinto, datur quoque candela accensa, quae significat opera bona, quae debet adjungere dum vivit ad innocentiam vitae, quam significat stola candida paulo ante suscepta. Sic enim loquitur Dominus in Evangelio: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. ( Matth. v.)

Ili sunt praecipui ritus, quibus utitur Ecclesia in conferendo Baptismo. Omitto enim caeteros, qui ad rem nostram non pertinent. Ex his poterit unusquisque intelligere, an bene vixerit a suscepto Baptismo usque ad annum, quem nunc agit. Ego vero vehementer suspicor, paucos esse inveniendos, qui omnia impleverint, qure vel se facturos promiserint, vel certe implere debuerint: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi; et angusta est via, quae ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam. {Matth. vii. et xx.)

Incipiamus a symbolo fidei: quot sunt homines rustici, vel mendici, vel opifices artium infimarum qui symbolum fidei vel non tenent memoria, vel nunquam didicerunt, vel sciunt quidem verba sonare, sed sententiam non percipiunt? Ettaincnin Baptismo, per patrinos, ad singulos articulos credere se responderunt. At si Christus per fidem habitare debet in cordibus nostris, ut Apostolus Paulus ( Eph. m.) docet; quo modo habitabit in cordibus eorum, qui vix per linguam sonare possunt verba symboli, et in corda nihil prorsus habent? et si Deus fide purificat corda nostra, ut Apostolus Petrus {Act. xv.) loquitur; quam sordidum erit cor illorum, qui fidem Christi corde non perceperunt, quamvis Baptismum in carne perceperint. Loquor autem de adultis, non de infantibus: infantes enim per habitum gratia? fidei, spei et charitatis justificantur: sed cum adoleverint, fidei symbolum discere, et fidem Christianam corde credere debent ad justitiam, et ore confiteri tenentur ad salutem, ut Apostolus {Rom. x.) apertissime docet in Epistola ad Romanos.

Yeniamus ad alterum ritum. Christiani omnes vel per se, vel per patrinum, interrogati an abrenuntient Diabolo, et pompis

ejus et operibus ejus, respondent: Abrenuntio. At quam multi sunt, qui verbo abrenuntiant, reipsa non abrenuntiant? quin potius, quam pauci sunt, qui pompas et opera Diaboli non toto corde diligant et sequantur? Et tamen Deus omnia videt, et irrideri non potest. Ergo qui bene vivere cupit, et bene mori desiderat, ingrediatur in cubiculum cordis sui, et non se ipse fallat, sed serio et attente cogitet et recogitet, an pompis mundi hujus delectetur, an operibus Diaboli, quae sunt peccata, in corde suo, et in factis dictisque suis locum dederit. Sic enim vel conscientia bona eum consolabitur, vel conscientia mala ad poenitentiam eum adducet.

In tertio ritu manifestatur nobis beneficium Dei tam sublime, tam profundum, tam longe lateque patens, ut si totos dies, totas noctes consumeremus in ejus admiratione, et agendis pro eo gratiis Deo nihil dignum tanto beneficio praestaremus. Deus bone, quis non capiat, quis non obstupescat, quis non totus in pias lacrymas convertatur, si cogitet, hominem ad inferos jure damnatum, repente per Christi Baptismum transire de captivitate miserri ina ad j us regni felicissimi? Sed quanto est hoc beneficium majus, tanto est etiam plurimorum hominum ingratitudo magis detestanda; cum pauci sint qui vix ad usum rationis pervenerunt, cum incipiunt Deo beneficium tam admirandum quasi renuntiare, et in servos seipsos Diabolo tradere. Quid enim est, in prima adolescentia concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, et superbiam vitae sectari, nisi cum Diabolo amicitiam etfoedus coutrahere, Christum Dominum re et factis abnegare? Rari sunt qui auxilio Dei singulari praeventi, gratiam Baptismi diligenter custodiunt, et ut loquitur Jeremias, jugum Domini portare incipiunt Ai adolescentia sua. ( Thren. m.) Sed nisi vel gratiam Baptismi diligenter conservemus, vel per veram poenitentiam iterum Diabolo renuntiemus, et ad Christi servitutem revertamur, et in ea ad mortem usque perseveremus; nec bene vivere, nec a mala morte liberari poterimus.

Quartus ritus in eo positus est, ut stolam candidam baptizatus accipiat, eamque ferre jubeatur, quousque ad conspectum Domini veniat. Quo ritu significari diximus vita? innocentiam, per Baptismi gratiam comparatam, diligentissime conservandam esse usque ad mortem. Sed quis explicet, quantse sint insidiae Diaboli, hostis perpetui generis humani, qui nihil magis procurat, quam vestem illam maculis omnis generis aspergere? Itaque paucissimi reperiuntur, qui si diutius vixerint, sordes peccatorum evadant. Certe Sanctus David (Ps. cxvin.) beatos immaculatos in via esse pronuntiavit. Sed quo difficultas major est in via sordida sine maculis incedere, tanto gloriosior erit palma et corona innocentis vitae. Debent igitur omnes, qui bene vivere et beate mori desiderant, vestem innocentiae totis viribus candidam servare. Sed si forte illi maculas aliquae adhaeserint, debent iterum atque iterum eam in sanguine Agni dealbare, quod fit per veram contritionem, et per lacrymas poenitentiae. Certe S. David cum peccatum suum longo tempore deflevisset, respiravit in spem gratiae et Domino gratias agens confidenter dixit: Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nioem dealbabor. (PS. L.)

Postremus ritus est, cereum lucentem accipere, manibus que illum gestare; id quod, ut supra diximus, nihil significat aliud nisi opera bona, quae ad innocentiam vitaj adjungenda sunt. Quae sint autem opera bona, quae facienda sunt ab hominibus renatis per Baptismum in Christo, exemplo suo docet Apostolus, cum dicit: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi in reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus Judex. (II Tim. iv.) His paucis verbis brevissime numerata sunt omnia bona opera, quae a renatis per Baptismum in Christo facienda sunt. Oportet enim fortiter dimicare adversus tentationes Diaboli, qui Tamquam leo rugiens Circuit, quaerens quem devoret. (I. Petr. v.) Oportet etiam cursum bonorum operum consummare in observatione mandatorum Domini juxta illud Psalmi: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilasti cor meum [Ps. cxvm.) Oportet denique fidem Domino m stro servare in multiplicandis talentis, vel in colenda vinea, vel in villicatione commissa, vel in praefectura familiae nobis imposita, vel in aliis quibuscumque negotiis nobis a Domino commendatis. Voluit enim sapientissimus Dominus nos quidem, in filios adoptivos, ad hmreditatem coelestem admittere; sed ut id cum majore gloria sua et nostra fieret, placuit divinae sapientiae suae, ut bonis operibus ex gratia ipsius et libero arbitrio nostro factis, coele¬

stem haereditatem, id est, sempiternam beatitudinem mereremur. Itaque opulentissima et gloriosissima illa haereditas non dabitur dormientibus, vel otiantibus, vel ludentibus, sed vigilantibus, laborantibus, et ad finem usque vitae in opere bono perseverantibus.

Discutiat ergo unusquisque opera sua, et vitam ac mores suos diligenter examinet, si vult bene vivere et feliciter mori: et si conscientia sua testimonium sibi reddit, quod bonum certamen certaverit cum vitiis et concupiscentiis, et cum omnibus tentationibus serpentis antiqui; et quod cursum feliciter consummaverit in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela; et quod fidem Domino servaverit in omninibus officiis vel praefecturis sibi commissis; securus exultet, et cum Apostolo dicat: Reposita est mihi corona justitiae quam reddet mihi Dominus in illa die, justus Judex. (II. Tit. iv.) Quod si conscientia accurate discussa testetur, in certamine cura hoste generis humani non leviter se vulneratam, et ignita jacula usque ad animam penetrasse, idque non semel, sed saepius; et quod in cursu operum bonorum saepe defecerit, ct non solum alacriter non cucurrerit, sed prae lassitudine in via sederit, vel jacuerit: et d nique fidem Domino in negotiis sibi commissis non servaverit, sed partem lucri sibi abstulerit vel inanis gloria, vel acceptio personarum, vel aliquid hujusmodi; ad remedium poenitentiae, atque ad ipsum Deum, ut medicum, sine interposita mora recurrat, et non difTerrat hoc negotiorum omnium maximum in aliud tempus; quia mortis neque diem scimus neque horam.

Chapter 11 of 34