Skip to the text

Praefatio

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Cogitanti mihi in solito meo recessu, in bonis vel malis reponenda sit. Et quidem si quo a negotiis publicis vacans mihi ipse va-^ mors absolute consideretur, sine ulla dubico, quae causa sit, cur artem bene moriendi, ratione mala censenda est, quippe quae vitae

quae notissima omnibus esse deberet, paucissimi addiscere studeant; nihil occurri^ aliud, nisi, quod Sapiens ait, stultorum infinitum esse numerum. ( Eccl. i.) Quae potest enim fingi vel cogitari stultitia major, quam artem illam negligere, ex qua bona summa et sempiterna dependent; et artes plurimas ac pene innumerabiles magno labore perdiscere, et non minore studio exercere, quibus peritura bona vel conservantur vel augentur? Porro artem bene moriendi artem esse artium omnium maximam, nemo negabit, qui attente cogitare voluerit, in morte reddendam esse Deo rationem de omnibus, quae toto vitae spatio egerimus, dixerimus, cogitaverimus ( Matth. xn.), usque ad verbum unum otiose prolatum, Diabolo accusante, conscientia testificante, poena mortis aeternae vel praemio sempiterno nos expectante. Videmus quotidie cum judicium expectatur de rebus etiam infimis, litigantes quietem nullam capere; sed nunc advocatos adire, nunc procuratores, nunc judices, nunc istorum ipsorum amicos vel affines; et in obitu pendente causa coram Judice, de vita vel de morte sempiterna, saepe, reus imparatus, et morbo oppressus, vix sui compos, cogitur rationem reddere de iis rebus, de quibus, dum bene valeret, fortasse nuraquam cogitavit. Hinc turmatim miseri mortales in gehennam ruunt; et ut loquitur Sanctus Petrus, Si justus vix salvabitur, impius, et peccator ubi parebunt? (I. Pet. iv.) Ego igitur operae pretium esse duxi, ut me ipse primum, deinde fratres meos admoneam, ut artem bene moriendi magnifaciamus: et si qui sint, qui ab aliis doctioribus magistris hanc artem nondum didicerint, ea saltem, quae nos de hac arte ex libris sacris et scriptis veterum magistrorum colligere curavimus non despiciant.

Sed antequam ad praecepta hujus artis veniamus, operae pretium esse duxi de natura mortis quaerere, utrum mors *n rebus

opponitur, quam bonam esse negare non possumus. Accedit praeterea, quod Deus mortem non fecit, sed invidia Diaboli mors introivit in orbem terrarum ( Sap. i. et 11.), ut Sapiens docet, cui subscribit Apostolus Paulus cum ait: Per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors, in quo omnes peccaverunt. ( Rom. v.) Certe si Deus fecit mors bona est; cum omne quod Deus fecit bonum sit, dicente Moyse: Vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona. ( Gen. I.)

Quamvis autem mors in se bona non sit, tamen sapientia Dei sic mortem quasi condire novit, ut ex morte multa bona oriri possint. Hinc David canit, Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus ( Ps. cv.), et Ecclesia de Christo loquens, ait: Qui mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit. Certe mors, quae mortem destruxit, et vitam reparavit, nisi valde bona esse non potuit; proinde si non omnis, aliqua saltem mors bona fuisse dicenda est. Itaque Sanctus Ambrosius librum De bono mortis inscribere non dubitavit, in quo libro satis aperte demonstrat, mortem, quamvis ex peccato natam, suas habere non exiguas utilitates.

Accedit denique ratio, quae mortem, quamvis in se malam, ex gratia Dei multa bona producere posse demonstrat. Primum enim, magnum bonum ex morte colligimus, cum ea finem imponit miseriis plurimis et maximis hujus vitae. Job Sanctus disertis verbis queritur de miseriis vitae praesentis. Homo, inquit, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. {Job. xiv.) Ecclesiastes ait: Laudavi magis mortuos, quam viventes, et feliciorem utroque judicavi, qui necdum natus' est, nec vidit mala, quae sub sole fiunt. [Eccl. iv.) Ecclesiasticus autem addit, et dicit: Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam; a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturx in matrem omnium. ( Eccl. xl.) Apostolus quoque de miseriis hujus vitae conqueritur, et ait: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? ( Rom. vil.)

His igitur testimoniis eloquiorum divinorum satis probatur, mortem id habere in se boni, quod liberet hominem a miseriis plurimis hujus vitae. Deinde excellentius bonum mors adfert; cum janua efficitur a carcere, ad regnum. Id Sancto Joanni Evangelistae et Apostolo revelatum est a Domino, cum propter fidem exultaret in insula Patmos: Audivi, inquit, vocem de coelo dicentem mihi: Scribe, Beati mortui qui J in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur illos. ( Apoc. xx.) Beata plane mors sanctorum est, quae jussu coelestis Begis ab ergastulo carnis animam educit, et ad regnum coeleste perducit; ubi defunctae laribus animae sanctae dulciter requiescunt, et pro mercede operum, coronam regni percipiunt. Sed et animabus, quae ad purgatorium deducuntur, non exiguum beneficium mors affert; cum eas a timore gehennae liberat, et certas de futura ac sempiterna felicitate constituit. Quid, quod ipsis etiam reprobis hominibus mors adveniens aliquid utilitatis afferre videtur, dum eos a corpore separans,

id efficit, ut mensura poenarum non amplius crescat? Propter has egregias utilitates mors hominibus piis non ostendit faciem horrendam, sed blandam; non terribilem, sed amabilem. Hinc Apostolus Paulus secure clamat: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum ( Phil. ii.), desiderium habens Dissolvi, et esse cum Christo.. Et in Epistola priore ad Thessalonicenses, admonet Christianos probos (I. Thess. iv.), ut non contristentur in mortibus carorum, neque eos ut mortuos lugeant, sed ut dormientes aspiciant. Sed vixit etiam mulier quaedam sancta avorum nostrorum memoria, nomine Catarina Adorna, Genuensis, quae sic ardebat amore Christi, ut incredibili desiderio cuperet dissolvi, et ad dilectum migrare: hinc quasi mortis amore capta, eam saepe ut pulcherrimam et speciosissimam laudabat, id solum in ea reprehendens, quod se quaerentes fugeret, et se fugientes quaereret. Consulat lector vitam B. Catharinae Genuensis capit. VII.

Ex his igitur, quae dicta sunt, habemus, mortem ut prolem peccati, malam esse, sed ex gratia Christi, qui mortem subire pro nobis dignatus est, factam esse multis modis utilem et salutarem, amabilem et desiderabilem.

Chapter 1 of 34