Caput XXIII. De fructu quarto verbi septimi
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Sequitur fructus quartus, quiexfelicissima exauditione orationis Domini colligi potest, ut eo tam fausto eventu nos omnes animati, ardentiores simus in nostro spiritu Domino commendando. Verissime enim Apostolus scripsit, exauditum fuisse Dominum Jesum Christum Pro sua reverentia (Hebr. V.) Oraverat Dominus Patrem, ut supra demonstravimus, pro celeri resurrectione corporis sui: exaudita est oratio illa, ut non diutius- resurrectio differretur, quam necesse esset ad fidem faciendam, vere corpus Domini fuisse mortuum. Nisi enim probari potuisset, corpus illud vere vita fuisse defunctum, ipsa quoque resurrectio, et tota fides Christiana nutaret. Debuit igitur Christus in tumulo jacere ad horas, ut minimum, quadraginta, praisertim cum esset implenda figura Jonae Prophetae, quam ipse Dominus in Evangelio ad mortem suam praemonstrandam, factam fuisse docuit. Sed ut resurrectio Christi, quantum fieri poterat, acceleratur, et Christi oratio manifestius exaudita demonstraretur; tres dies et tres noctes, quibus Jonas fuit io ventre ceti, voluit, divina providentia, ut revocarentur in Christi resurrectione ad ad unum integrum diem, et duas partes dierum; quod tempus non proprie, sed per iiguram intellectionis dici poterat continere tres dies et tres noctes. Neque solum exaudivit orationem Christi Pater, accelerando tempus resurrectionis, sed etiam restituendo corpori mortuo vitam sine comparatione meliorem quam ante fuisset. Siquidem vita Christi ante obitum mortalis erat, et restituta ei est immortalis. Christus enim resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra dominabitur ( Rom. vi.), ut Apostolus dixit. Vita Christi ante mortem passibilis erat, id est, obnoxia fami, siti, fatigationi, vulneribus: restituta est impassibilis, et nulli omnino injuriae subjecta. Corpus Christi ante mortem erat animale; evasit per resurrectionem spirituale, id est, ita subjectum spiritui, ut posset in ictu oculi deferri quocumque spiritus voluisset.
Porro causa, ob quam oratio Christi tam facile fuerit exaudita, subjungitur ab Apostolo, cum ait, Pro sua reverentia, quae vox Graece euXctBsta significat timorem reverentialem, qui in Christo erga Patrem omnino eximius fuit. Ideo enim Isaias describens dona Spiratus sancti, quae in Christi anima fuerunt, de aliis donis dixit: Requiescit super eum spiritus Domini, spiritus sapienlix et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis; spiritus scientias, et pietatis f/sai. XI.), de timore reverentiali dicit, Et replebit eum spiritus timoris Domini. Quoniam ergo anima Christi plenissima erat timore reverentiali erga Patrem; ideo et Pater in illo sibi maxime complacebat, juxta illud Matthaei: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. ( Matth. m. etxvn.) Etquemadmodum Filius Patrem, summopere reverebatur, ita, et Pater semper eum orantem audiebat, et quidquid peteret, concedebat.
Hinc et nos discer e debemus, si volumus a Patre coelesti semper audiri, et quidquid ab illo petimus impetrare, oportere nos Christum imitari, et Patrem coelestem summa reverentia prosequi, et nihil ejus honori anteponere. Sic enim fiet, ut nos quidquid petierimus, impetremus, ac praesertim illud, in quo summa stat rerum nostrarum, ut morte propinquante commendatam Deus habeat animam nostram de corpore egredien-
tem, quando leo rueriens prope adstat paratus ad praedam. Neque, existimet aliquis, reverentiam Deo exhibendam solum in genuflexione, in capitis apertione, in ejusdem generis cultu atque honore: non hoc solum vox euXafUta, id est, reverontialis timor significat; sed potissimum designat timorem magnum offensionis divinae, horrorem intimum et perpetuum peccati; non ob timorem poenae, sed ob amorem Patris. Ille reverentiali timore vere praeditus est, qui culpam, praecipue lethalem, ne cogitare quidem audet, Beatus vir (Psal. exi.), inquit David, qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis, id est,i!le timet vere Deum ac per hoc beatus dici potest, qui valde studet omnia Dei mandata servare. Atque hinc illa sancta vidua Judith Timebat Dominium valde ( Ju - dith, vin.) ut in ejus libro scriptum legimus, quoniam cura esset adolescentula et speciosissima, et dives valde, defuncto viro suo, ne ullam occasionem peccandi dare vel accipere posset, in cubiculo secreto cum puellis clausa morabatur, et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus, praeter festa domus Israel. Et quanto zelo in ipsa lege veteri, quae majorem multo licentiam permittebat quam Evangelium, cavebat peccata carnalia mulier adolescentula et dives, non alia de cau-sa, nisi quia Timebat Dominum valde. Id ipsum de Sancto Job Scriptura sancta commemorat. Iste enim pepigerat fcedus cum oculis suis, ut ne cogitaret quidem de virgine, id est, nolebat omnino virginem aspicere, ne forte ex aspectu cogitatio ulla minus honesta subreperet. Et cur tam diligenter Job ista vitabat? quia timebat Dominum valde, sic enim adjungit. Quam enim partem haberet in me heus desuper? [Job. xm.) id est, si turpis cogitatio me utcumque foedaret, non essem ego pars Dei, neque esset Deus pars mea. Quod si vellem exempla sanctorum novi Testamenti proferre, nullus esset finis. Hic igitur est timor sanctorum, quo nos quoque si pleni essemus, nihil esset quod a Patre coelesti non facillime impetrare possemus.
Chapter 33 of 34