Skip to the text

Epistola CDLVI. Ad Raymundum Dominum Castri Ambruosii.(ex Codice Membranaceo Saeculi Xiv Bibliothecae Mediceo-laurentianae Edidit Joannes Christophorus Amandutius.)

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

PRAEFATIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM.(AMADUZZI, Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta, tom. IV, pag. 229. Romae apud Antonium Fulgonium, 1783, 8º)

Francisco M. BANDITIO, Ariminensi, archiepiscopo Beneventano et S. R. E. cardinali amplissimo, Joannes Christophorus AMADUTIUS.

Qui litteris operam navant, quique eruditis pabulum praebere student statis quibusdam operibus, id potissimum curant, ut primum varietate rerum omnibus placeant, tum ut ea, quae uniuscujusque intersint, singulis consentanea faciant. Vides, cardinalis amplissime, me in eo esse, ut anecdotis quibusdam opusculis varias litteratorum classes detinendas oblectandasque susceperim; quod ut assequar, varia tum idiomatis et orationis, tum aetatis et argumenti diversitate distinctas lucubrationes jamdiu mihi edendas proposui. Quare si quae sunt quae praecipue spectari debeant hac praesertim temporum corruptione, quae se miris litterarum scientiarumque progressibus foede immiscuit, ea esse cum primis censui, quae ad sacra pertinerent, quaeque vel fidei praestantiam, vel morum castitatem praeseferrent. Verum quam ipse unquam gratiam inirem, si hujusmodi res munusculi instar iis praeberem, qui ludicris levibusque crepundiis assueti (nam caeteros, qui impiis nefariisque commentis detinentur, utpote omnino aspernandos non moror) gravia ac severa quaeque ad stomachum usque fastidiunt? Sua ergo sponte fluit cogitatio, quae ad te unum deligendum, cui beati Bernardi abbatis Clarae-Vallensis epistolam adhuc anecdotam inscriberem ac nuncuparem, me nunc potissimum commonefecit. Tu, qui ea studia sedulo coluisti, quae tuum institutum in primis decent, qui ad bibliothecam omni scriptorum genere instruendam in Ariminensi clericum regularium collegio animum tot annorum spatio intendisti, quique eos praesertim auctores consectaris, qui et tuam praeclaram dignitatem, et pastoralem procurationem praeceptis, et exemplis juvent, ac excitent, libentissime quidem excipies opusculum, quod a clarissimo, sanctissimoque Cisterciensis ordinis alumno concinnatum tibi nunc statuo. Is enim fuit divus Bernardus, ut singulos fore hominum ordines instituendos epistolis suis sibi proposuisse visus fuerit: quandoquidem laicos, monachos, clericos, abbates, episcopos, cardinales, et ipsos quoque summos pontifices in Eugenio III scriptis suis pro dignitate erudivit, atque informavit, singulis praebens castigatioris vitae perquam apta documenta. Epistola quam nunc profero ea est qua laicum variis humanae, rectae tamen honestaeque politices praeceptis imbuendum suscipiat; quorum sane plura cum privatum hominem, quem se esse sentiat semper unusquisque quantacunque dignitate praecellat, respiciant, facile singuli ea vindicent atque arripiant quae sibi peculiariter convenire intellexerint. Nulla vero in caeteris, sive epistolis, sive scriptis quibuscunque S. Bernardi abbatis mentio occurrit hominis ad quem epistolam hanc hactenus ineditam inscriptam animadvertimus. Qui vero et epistolas et scripta caetera sanctissimi hujus Ecclesiae doctoris, atque ea potissimum quae Mabillonius tanquam genuina et a spuriis distincta proposuit, accurata lectione percurrerit, facile in hac etiam styli dulcedinem, orationis ardorem, eloquii sanctitatem, sententiarum gravitatem, leporum copiam, quae eidem potissimum tribuuntur, non aegre deprehendet. Quod si id asserere detrectaverit, saltem anxium sancti scriptoris imitatorem hanc scripsisse epistolam fateri omnino cogetur. Hanc nos quidem obtinuimus a viro clarissimo Angelo M. Bandinio, qui ex codice membranaceo saeculi XIV, ineuntis, bibliothecae Mediceo-Laurentianae, cui ipse pro meritis suis pareest, excripsit, et ut ederemus, nobis pro sua humanitate indulsit. Exstat ipsa etiam in duobus aliis ejusdem bibliothecae codicibus, quos omnes ipse accurate recensuit; quod dum primum facit, epistolae ingenuitatem in aliquod suspicionis dubium revocare videtur, forte ut severioribus critices regulis, quas docti interdum impensius amant, morem gerat. Habet et ipsa bibliotheca alios codices divi Bernardi opera continentes, et ea quidem quae in Mabilloniana editione desiderentur. Cum illa vero nec pauca, nec exigua sint, ac multo egeant examine, seduloque comparationis studio, eadem nunc innuisse sufficiat, rejectis interim in imam oram eorumdem indiciis, quae praesto esse possint iis quibus hanc spartam deinceps ornare libeat. Porro alibi etiam alia habentur sancti nostri doctoris opera, quae absunt a laudata editione, quaeque forte eadem quoque ac quae exstant in codicibus Mediceo-Laurentianis esse possent; quod sane nonnisi diligenti perquisitione assequi quis poterit. Scilicet cl. Martinus Gerbertius abbas S Blasii in Silva Nigra ait in Itinere Alemannico haberi in mss. operibus sancti Bernardi asservatis in bibliotheca Augustae Vindelicorum nonnulla quae haudquaquam in Mabillonii editione occurrant, quaeque examen aliquod postulent. Insuper ipse ibidem profert epistolam omnino brevem, erutam ex cod. ms. saeculi XIII bibliothecae Ochenhusanae, quam S. Bernardus G. de Stopho scribit, quaeque in laudata editione frustra quaereretur. Non aspernanda quidem, imo plurimi aestimanda illius scriptoris opera, quae ecclesiasticam traditionem, et Patrum seriem claudant, quaeque scholasticorum barbariem, quae mox religionem, in scientias, ac litteras irrepsit, feliciter antevertant. Nec te interim pigebit, Cardinalis amplissime, si insuper addam epistolam alteram, non eam quidem a divo Bernardo exaratam, sed a matrona quadam, quae ab ejus concilio, disciplinaque penderet, ad ipsum scriptam. Non te quidem latet, sanctissimum abbatem nostrum cum pluribus lectissimis feminis epistolarum commercium exercuisse, ut docent ipsius epistolae a Mabillonio recensitae, ac datae ad reginam Jerosolymorum, ad Mathildem reginam Anglorum, ad Sanciam sororem imp. Hispaniae, ad ducissam Lotharingiae, ad ducissam Burgundiae, ad Ermengardam quamdam comitissam Britanniae, ad Idam comitissam Nivernensem, ad Blesensem comitissam, ad Beatricem nobilem, et religiosam matronam, ad Sophiam virginem, ad abbatissam Faberniacensem, ac postremo tandem ad nonnullas sanctimoniales. Amanuensis fortasse incuria (nisi id alia etiam culpa factum fuerit) matronae, quae hanc nostram epistolam scripsit, nomen nobis invidit; neque etiam institutae a nobis hac de re observationes quidquam lucis attulerunt. Hanc, epistolam quinetiam nobis communicavit laudatus Bandinius, qui ipsam ex codice altero Mediceo Laurentiano, eoque membranaceo saeculi XV eruere sategit, nobisque edendam concessit. Quam vellem, ut ego gratum, et obsequentem in te animum meum prodere nunc studui, sic tu meam hanc voluntatem, et observantiam aequi bonique consuleres! Sed quid ab antiqua tua, planeque singulari humanitate nunc mihi polliceri non dubitem? Quae quidem humanitas etsi stimulis non egeat, nec precibus locum relinquat, patere tamen, Cardinalis amplissime, ut de ea jugiter mihi conservanda tanquam de re mihi tum charissima, tum spectatissima, cujus instar eorum, aui pretiosas res possident sollicitum esse decet, te majorem in modum exorandum nunc censeam. Vale.

Datis Romae Idibus Augusti anno a Christo nato 1780.

10 Gratioso militi et felici RAYMUNDO, domino Castri Ambruosii, BERNARDUS in senium deductus salutem.

Doceri petis a nobis de cura et modo rei familiaris utilius gubernandae, et qualiter patresfamilias debeant se habere, ad quod tibi respondemus. Licet omnium rerum mundanarum status, et exitus sub fortuna laborent, non tamen hoc timore est vivendi regula omittenda. Audi ergo, et attende. Quod si in tua domo sumptus et reditus sunt aequales, casus inopinatus poterit destruere statum ejus. Status hominis negligentis domus est ruinosa. Quid est negligentia gubernantis domum? Ignis validus in domo accensus. Discute diligenter eorum diligentiam, et propositum, qui tua administrant. Labenti, nondum lapso facultatibus minus verecundum est abstinere quam cadere. Saepius revidere, quae tua sunt, quomodo sint, magna prudentia est. Cogita de cibo et potu animalium tuorum; nam esuriunt, et non petunt. Nuptiae sumptuosae damnum, sine honore conferunt. Sumptus pro militia honorabilis est, sumptus pro juvando amicos rationabilis est. Sumptus pro juvando prodigos perditus est. Familiam grosso cibo, non delicato nutrias. Qui gulosus effectus est, vix aliter quam morte mores mutabit. Gulositas vilis et negligentis hominis putredo est; gulositas solliciti et diligentis hominis solatium est. Diebus paschalibus abundanter, non delicate pasce familiam tuam. Fac gulam litigare cum bursa, et cave cujus advocatus existas. Si autem inter gulam et bursam judex existas, saepius, sed non semper pro bursa sententiam feras. Nam gula affectionibus probat, et sic testibus non juratis, bursa evidenter probat, jam arcis et cellario vacuatis, vel in brevi tempore vacuandis: tunc male judicas contra gulam, quando avaritia ligat bursam; nunquam recte inter gulam et bursam avaritia judicabit. Quid est avaritia? Sui homicida. Quid est avaritia? Paupertatis timor. Semper in paupertate vives: recte vivit avarus in se, non perdens divitias, sed aliis reservando. Melius est aliis reservare, quam in se perdere. Si abundas blado, non diligas canestrum. Diligens canestrum cupit esse pauperum homicida. Vende bladum, cum satis valet, non quando per pauperem emi non potest. Vicinis minori pretio vende, etiam inimicis; non semper gladio, sed saepe servitio vincitur inimicus. Superbia contra vicinum balenum est; exspectas tonitru cum sagitta. Habes inimicum capitalem, in carcere positus es, habes inimicum, quaeras tuum oculum pro custode. Si habes inimicum, conversationem non habeas cum ignotis. Semper cogita quod inimicus sagax cogitat inimici vias. Debilitas inimici non est loco pacis, sed tregua ad tempus. Si te securus non cogitare, quae tu cogitas, inimicum, periculo te exponis. De feminis tuis suspectis quid agant, ignorantiam, non scientiam quaeras. Postquam sciveris crimen uxoris, a nullo medico curaberis: dolorem de mala uxore tunc mitigabis, quando audies de uxoribus alienis. Cor nobile et altum non inquirit de operibus mulierum; malam uxorem potius risu, quam baculo castigabis. Femina meretrix et senex omnes divitias annullabit; femina senex et meretrix, si lex permitteret, viva sepelienda esset. De vestibus nota quod vestis sumptuosa probatio est pauci sensus. Vestis minus apparens cito vicinis taedium parit: stude bonitate placere, non veste. Mulieris petitio habentis vestes, et vestes quaerentis, non indicat firmitatem. De amicis teneas quod major est amicus qui sua tribuit quam qui seipsum offert; de illis magna est copia amicorum. Amicum non reputes qui te praesentem laudat; si consulis amico, non quaeras placere sibi, sed rationi. Dicas in consulendo amico, sic mihi videtur, non praecise sic agendum est. Facilius de malo exitu consilii redargutio sequetur quam de bono laus. Audivi quod te visitant joculatores, attende quae sequuntur. Homo joculatoribus intendens, cito uxorem habebit, cujus nomen est paupertas. Sed quis erit hujus uxoris filius? Derisio. Placet tibi verbum joculatoris, finge te non audire, et alia cogitare: ridens et gaudens de verbis joculatoris jam pignus sibi dedit. Joculatores improperantes digni sunt suspendio. Quid est joculator, mala improperans? Animal homicidium secum portans. Joculatores instrumentorum Deo placuerunt. Audi de famulis. Famulum alti cordis repelle ut futurum inimicum. Famulum tuis moribus blandientem repelle. Famulo et vicino te laudantibus resiste, alias te cogitat decepisse. Famulum de facili se verecundantem dilige ut filium. Si vis aedificare, inducat te necessitas, non voluntas. Cupiditas aedificandi aedificando non tollitur, nimia et inordinata aedificandi cupiditas parit, et exspectat aedificiorum venditionem. Turris completa et arca vacuata faciunt valde tarde hominem sapientem. Vis aliquando vendere, cave partem haereditatis non vendas te potentiori, sed potius minori pretio, te minori. Totum autem vende plus offerenti. Melius est gravem pati famem quam patrimonii venditionem; sed melius est partem vendere, quam te usuris subjicere. Quid est usura? Legalis latro, praedicens quod intendit. Nihil emes in consortio potentioris: parvum consortem patienter sustineas, ne tibi societ fortiorem. Quaesivisti de usu vini. Qui in diversitate et abundantia vinorum est sobrius, ille est terrenus Deus. Ebrietas nil recte agit, nisi cum in lutum cadit. Sentis vinum, fuge consortium. Sentis vinum, quaere somnum, antequam colloquium. Qui se esse ebrium verbis excusat, suam ebrietatem aperte accusat. Male sedet in juvene vina cognoscere. Fuge medicum scientia plenum, exercitio non probatum. Fuge medicum ebrium. Cave tibi a medico volente in te experiri qualiter alios de simili morbo curabit. Caniculos valde parvos dimitte. Clericis et reginis canes custodes utiles sunt. Canes ad venandum plus constant quam conferant. Habentem filios dispensatorem tuorum bonorum non instituas. Sed dices: Si aversetur fortuna, quid prodest vivendi doctrina? Audi quod de hoc viderim stultos omittentes continentiam, et tandem se excusatos sub fortuna; et venit aliquando fortuna, sed servans doctrinam raro accusabit fortunam. Raro enim diligentiam cum infortunio sociabis, et rarius a pigritia infortunium separabis. Exspectat piger sibi subveniri a Deo, qui vigilare praecepit in mundo. Tu ergo vigila, et levitatem expendendi cum gravitate lucrandi compensa. Appropinquat senectus; consulo quod Deo potius quam tuo filio te committas. Disponis legatum; consulo quod prius servitoribus quam sacerdotibus solvi mandes. Diligentibus personam tuam non committas animam. Committe animam tuam diligenti animam suam. Dispone de rebus ante morbum; saepe quis efficitur infirmitatis servus, et servus testari non potest. Liber ergo testeris, antequam servus efficiaris. Sufficit tibi quod dictum est de testamentis. De filiis audi. Mortuo patre, quaerunt divisionem, si nobiles sunt; melior est saepe eorum aspersio per mundum, quam haereditatis divisio. Si laboratores sunt, faciant quod volunt; si mercatores, tutior est divisio quam communio, ne unius infortunium aliis imputetur. Mater autem forsan remaritari quaerit; stulte agit; sed ut peccata sua deploret, utinam ipsa senex accipiat juvenem, nam non ipsam, sed sua quaesivit; quibus habitis, bibet cum eo doloris calicem quem optavit, ad quod eam perducat meta suae vitae damnabilis senectutis. Amen.

Deo gratias.

( Litteras matronae cujusdam vide infra inter epistolas diversorum ad S. Bernardum, sub num. 477.)

Chapter 456 of 491