Praefatio
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Scribere me aliquid et devotio jubet, et prohibet occupatio. Verumtamen quia praepediente corporali modestia, fratrum ad praesens non valeo sectari conventum; id tantillum otii, quod vel mihi de somno fraudans in noctibus intercipere sinor, non sinam otiosum. Libet ergo tentare id potissimum aggredi, quod saepe animum pulsavit; loqui videlicet aliquid in laudibus Virginis matris, super illa lectione evangelica, in qua, Luca referente, Dominicae Annuntiationis continetur historia. Ad quod sane opus faciendum etsi nulla fratrum (quorum me profectibus deservire necesse est) vel necessitas urgeat, vel utilitas moveat [ alias moneat]; dum tamen ex hoc non impediar, quo ad quaeque ipsorum necessaria minus paratus inveniar, non arbitror eos debere gravari, si propriae satisfacio devotioni.
Chapter 2 of 6