Constitutiones generales Narbonenses
Incipiunt Constitutiones generales Ordinis Fratrum Minorum editae et confirinatae in Capitulo generali apud Narbonam anno Domini 1260, decima lunii, terapore R. Patris Fratris Bonaventurae, octavi Ministri generalis, qui postea fuit cardinalis sanctae Romanae Ecclesiae et nunc canonizatus.
Quoniam, ut ail Sapiens, ubi non est sepes, diripielur possessio, necessarium est volentibus caespiritum paupertatis intratur, custodire illaesam, sepem illi circumdare disciplinae. Nequaquam igitur superlluunt morum observantiae regulares, quae non solum ad spiritualis vitae concordiam, decorem et custodiam suffragantur, verum etiam ut in pluribus intra perfectionis et puritatis Regulae promissae substantiam includuntur. Et has potissime explicare oporlet, ne per caliginem ignorantiae in transgressionis foveara incidatur. Nullus igitur de possessione virtutis glorietur in corde, si dissipator est sepis in conversatione. Si quis enim, teste Scripturai, putat, se religiosum esse, noii refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio. Oportet igitur, ori et ceteris sensibus et actibus et gestibus et moribus sepem circumdatam per honestatem regularium statutoruni a viris perfectis non destrui, sed servari, ne, duni dissipant sepem, mordeantur a colubro, secundum sententiam Sapientis. — NoH enim absque periculo parvipendi potest quod cum tanta difQcultate, tot laboribus et periculis, tot et taotis deliberationibus pro salute animarum a generali Capilulo statuitur, apud quod praecipua residet auctoritas Ordinis gubernandi. Si quis autem gravem reputat sarcinam huiusmodi statutorum, hoc cogitet apud se, quod, iuxla Apostolum, omnis disciplina in praesenli non est gaudii, sed moeroris, fructum autem pacatissimum iuslitiae exercitatis per eam afferet in futurum.
Quia vero confusio est tam intelligentiae quam memoriae inimica, expedit, ut Constitutionum varielas ad certos titulos reducatur.
Et primo ordinentur quae spectant ad Religionis ingressum.
Secundo, quae ad habitus qualitatem.
Terlio, quae ad observantiam paupertatis.
Quarto, quae ad formam interius conversandi.
Quinto, quae ad modum exterius exeundi.
Sexto, quae ad occupationes Fratrum.
Septimo, quae ad correctiones delinquentium.
Octavo, quae ad visitationes Provinciarum.
Nono, quae ad electionem Ministrorum.
Decimo, quae ad Capitulum provinciale.
Undecimo, quae spectant ad Capitulum generale.
Duodecimo, quae ad suffragia defunctorum.
De religionis ingressu.
Eubrica I.
Statuimus in principio, quod nullus ad Ordinem recipiatur, nisi expropriatus omnino, cum, secundum Evangelii veritatem et nostrae Regulae professionem, paupertas sit totius spiritualis aedificii primarium fundamentum.
Ordinamus etiam, ut nullus recipiatur citra decimum octavum annum, nisi per robur corporis, vel industriam sensus, seu per excellenlem aedificationem a decimo quinto anno et supra aetas secundum prudentium iudicium suppleatur.
Et quia non solum propter nostram salutem vocavit nos Deus, verum etiam propter aliorum aedificationem per exempla, consilia et salubria hortamenta; ordinamus, quod nullus recipiatur in Ordine nostro, nisi sit talis clericus, qui sit compelenter instructus in grammatica, vel logica; aut nisi sit talis laicus, de cuius ingressu esset valde celebris et famosa aedificatio in populo et in clero. — Si quem vero praeter hanc formata recipi oporteat propter familiaria ofQcia exercenda, non recipiatur absque urgente necessitate, et hoc de Ministri generalis licentia speciali. — A venientibus ad Ordinem nec ante receptionem nec post petatur res aliqua temporalis. Et si quid petitum fuerit acceptum, auferatur totaliter nec utatur. Et quicumque subditus vel praelatus, praeter id quod in Regula conceditur, de rebus venientium ad Ordinem se intromiserit quoquo modo, Iribus diebus in pane tantum et aqua ieiunet.
Recipiendus ad Ordinem, postquam examinatus fuerit secundum Regulam de flde et ecclesiasticis Sacramentis, interrogetur nihilominus de subscriptis, videlicet si corpore sit sanus, si conditione liber, si matrimonio non obstrlctus, si debitis expeditus, si excommunicalionis gravis vinculo non ligatus, si Religionem aliam non egressus, si voluntate promptus ad Religionis onera perferenda; tandem sibi Regula et asperitas Ordinis exponantur. — Ut autem novitii melius valeant informari, volumus, quod in qualibet Custodia a Ministro assignetur domus aliqua magis apta, vel duae, si una non sufficit, in qua, vel in quibus omnes novitii de Custodia coUocentur usque ad tempus professionis suae. Ad quos informandos assignetur Frater religiosus et circumspectus, qui eos doceat pure et frequenter confiteri, ardenter orare, honeste conversari, humiliter obedire, servare cordis bus, quod nuHus recipiatur nisi expropriatus omnino, quaeriet corporis puritatem, zeiare sacratissimam paupertatem et ad omois perfectionis apicem anhelare. Et ut vacent melius ad praedicta et ad divinum officium addiscendum, toto probationis tempore studio non intendant nec promoveanlur ad ordines sacros nec confessiones audiant, si fuerint sacerdotes, nec libros studii habeant specialiter assignatos. Si quos vero de saeculo attulerint, reponant eos sub custodia Guardiani. In scripturis vero aedificationis liceat eis secundum dispositionem magistri sui pro tempore occupari. Tempore vero novitialus non loquantur cum aliquo saeculari vel Religioso alterius Rehgionis sine licentia et socio assignato nec litteras vel aliud recipiant vel mittant sine licentia speciali.
Completo probationis tempore, si ad professionem digni fuerint iudicati, professionem faciant in hunc modum: « Ego frater N. voveo et promitto Deo et beatae Mariae Virgini et beato Francisco et omnibus Sanctis et tibi, Pater, toto tempore vitae meae servare Regulam Fratrum Minorum per dominum Honorium Papam conflrmatam, vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate». — Et qui eum recipit, promittat ei, si haec observaverit, vitam aeternam.
De OUALITATE HABITUS.
Rubrica II.
Cum Regula dicat, quod « Fratres omnes vestinientis vilibus induantur »; statuimus, ut veslimentorum vilitas attendatur in prelio pariter et colore. Omnino nigrae, vel penitus albae tunicae desuper non portentur nec de panno cardato, ubi alius haberi poterit bono modo. Fiant autem tunicae aptae, sine deformitate, non habentes superHuitatem in longitudine, vel latitudine.
Item, cum Regula dicat, quod « de Fratribus induendis Ministri tantum et Custodes sollicitam curam gerant », sub Custodum nomine dans etiam intelligi Guardianos; ordinamus, quod pannus aptus secundum Regulam communiter ematur pro Fratribus pro sii dispositione Guardiani. Et de illo communi panno Ministri, Custodes, Guardiani, lectores, confessores, praedicatores, procuratores et ceteri Fratres sine distinctione aliqua aut specialitate tam inferius quam superius induantur, nisi pro manifesta et evidenti necessitate cum aliquo per praelatos fuerit dispensandum. Si vero pannus aptus secundum formam praehabitam alicui offeratur, Guardiano tradatur, qui de illo provideat ei, vel cui magis viderit expedire. Si quis vero contra fecerit, una die tantum in pane et aqua ieiunet, et Custos eidem tunicara auferat et non restituat, et ad hoc firmiter teneatur. qui voluerint habere, et quod eas repetiare possint», nullus Frater inferiorem tunicam habeat nisi unam, vel simplicem repetiatam; si quis autem pluribus indiguerit, non habeat nisi de licentia eorum qui secunduin Regulam de Fratribus induendis « sollicitam curam debent gerere secundum loca et tempora et frigidas regiones ».
Item, contra superabundantiam vestrum ordinamus, quod nullus Frater habeat duos habitus, et quod Guardiani non dent alicui Fratri habitum vel lunicam novam, nisi prius resignet, si quam habet superfluam. Et tunicae, quibus communiter Fratres non utuntur ad necessitatem, pro tempore in communi reserventur.
Item, cum ab institutione nostri Ordinis de forma habilus sit sine calceamentis incedere, et Regula calceamenta non concedat, « nisi his qui necessitate coguntur»; ordinamus, ut nullus Frater vadat calceatus, nisi cuius evidens necessitas Fratribus innotescit, vel per Guardianum suum est coram Fratribus sufBciens iudicata. Et quotiescumque quis conlra ex deliberatione fecerit, toties dicat septeni Psalmos poenitentiales et tot recipiat disciplinas. Si quis vero e.x. consuetudine invenlus fuerit viliosus, ultra septem Psalmos comedat in terra coram Fratribus in conventu.
Item, qui calceamentis indigent non portent stivallos, sed calceos corrigiatos et ante fixos. Et habeantur calceamenta pro celebrandis Missis in communi, et Fratres occasione Missarum illis tunc et non alias calceentur. — Cingulum habeatur chorda communis, et nihil portetur appensum ad chordam. Item, non dormiant Fratres sine habitu, cingulo et femorahbus, nisi manifesta necessitate vel infirmitate cogantur. Sani Fratres in locis, in quibus morantur, culcitris et pulvinaribus de pluma non utantur. Excessus in tunicis, lectis et mantellis et calceamentis castigatione, qua convenit, reprimantur. Itaque in omnibus, quae ad habitum Fratrum spectant, ad imitationem patrum nostrorum reluceat semper austeritas, vilitas et paupertas.
OPUSCULUM XVni.
De OBSERVANTIA PAUPERTATIS.
Rubrica III.
Cuin Regula dicat, quod « Fratres non recipiant pecuniam per se, vel per interpositam personam »; statuimus, quod pecunia nec nomine oblationis nec alias recipiatur in locis Fratrum; et dicimus pecuniam non solum denarios, sed rem quamlibet, quae accipitur, ut vendatur. Et si forte aliqua ibi poneretur, nullo modo convertatur in usum Fratrum. Nihil tamen Fralres prorsus quoquo modo servare faciant vel deponi nisi propter necessitatem praesentem, vel de proximo imminentem. Caveant autem Fratres, ne pecuniam a dantibus seu offerentibus deputatam in aliquos certos usus ad alios nisi ex eorum voluntate commutent; nec auctoritate propria dent vel recipiant aliquid vel permutent sine suorum licentia praelatorum, quia hoc nullo modo fieri potest, salva Regulae puritate.
Item, altaria quaestuaria seu cippi vel similia ad recipiendam pecuniam nusquam pro Fratribus habeantur; nec patiantur Fratres in locis suis, aut in praedicationibus, quod cum bacinis, vel chirothecis vel similibus pecunia pro Fratribus coUigatur.
Item, Fratres, qui raorantur in locis, pecuniam a transeuntibus non petant nec peti faciant; licet tamen panem et vinum huraiiiter petere; nec pecuniam occasione paiiis vel vini prorsus recipi faciant ullo modo. A praelatis terram suam exeuntibus nihil petant. Et si quis scienter contra fecerit, pro qualibet vice una die tantum in pane et aqua ieiunet.
Item, in poenitentiis, quas imponunt, non faciant, sibi aliquid dari nec Fratribus nec personae nec ahcui loco speciali. Et cum in testamentis interfuerint, non procurent, sibi vel cognatis suis aliquid erogari; et quicumque scienter contra fecerit, tribus diebus in pane tantum et aqua ieiunet et ipso facto a confessionis officio sit suspensus, donec post iniunctam sibi condignam poenitentiam a praelato fuerit absolutus.
Item, nullum depositum servetur in locis Fratrum in auro et argento, gemmis, seu alia re pretiosa, solis libris exceptis, nisi aliquis necessitatis articulus emerserit, quem Fratres non possent absque gravi scandalo declinare; et tunc de Guardiani fiat hcentia, vel Vicarii cum consilio Discretorum. Et si quis contra fecerit, tribus diebus in pane tantum et aqua ieiunet. NuUus Frater quacumque ex causa pecuniam apud aliquem deponi sustineat vel servari sine licentia praelatorum et semper cum conscientia Guardiani, et hoc nulli concedatur, nisi pro evidenti necessiLate fuerit faciendum. Et quicumque in hoc inventus fuerit vitiosus, tanquam proprietarius puniatur, nisi eius innocentia per certa indicia excusetur. Eodem modo puniatur qui in contrahendis debitis pro se vel pro alio inventus fuerit vitiosus; et de hoc specialiter Ministri et Custodes inquirere teneantur, et de his quae huiusmodi expendentur, diligenter exigere rationem.
Nullus mutuum contrahat vel debitum, in quo Fratres se obligent ad solvendum, cum nihil proprium secundum Regulam habeamus; dicere tamen possunt, quod ad solutionem fldehter laborabunt et eleemosynas eis assignabunt, quando Deus ministraverit. Ministri, Custodes, Guardiani, procuratores et ahi offlciales de collatis et expensis reddant debitam rationem: itaque Minister in Capitulo provinciali et Custos ibidem coram Fratribus suae Custodiae, Guardianus et procurator semel infra quindecim dies coram aliquibus Discretis ad hoc a Fratribus loci assignatis; nec se nec locum aliquem in obligationem onerosam inducant absque provincialis Capituli consilio et assensu; et de obligationibus huiusraodi in quolibet provinciah Capitulo perquiratur. Tamen pro aediflciis construendis, vel pro locis mutandis vel ampliandis, aut eliam pro libris scribendis vel emendis debitum vel mutuum fleri firmiter prohibemus, nisi ubi Minister provinciahs ex causa necessaria viderit dispensandum. Si vero sine debito vel mutuo pecunia servata fuerit veloblata, de provincialis Ministri licentia, ubi necesse fuerit, fiant aediflcia iuxta dispositionem eius, limites non excedentia paupertatis. — Cum autem curiositas et superfluitas directe obvient paupertati, ordinamus, quod aediflciorum cwriositas in picturis, caelaturis, fenestris, columnis et huiusmodi, aut superfluitas in longitudine, latitudine et altitudine secundum loci conditionem arctius evitetur. Qui autem transgressores huius constitutionis fuerint graviter puniantur, et principales de locis irrevocabiliter expellantur, nisi per Ministrum generalem fuerint restituti. Et ad hoc flrmiter teneantur Visitatores, si Ministri fuerint negligentes. — Ecclesiae autem nullo modo flant testudinatae, excepta maiori capella. Carapanile ecclesiae ad modum turris de cetero nusquam flat. Item, fenestrae vitreae historiatae vel picturatae de cetero nusquam fiant, excepto quod in principali vitrea post maius altare non necessaria? Respondetur, quod ad ea quae spectant ad chori haberi possunt iinagines Crucifixi, beatae Virginis, beati loannis, beati Francisci et beati Antonii tantum. Et si de cetero factae fuerint, per Visitatores amoveantur.
Fratres aurifrigiatos vel sericos pannos non habeant [cingulis et stolis e.xceptis, nec talibus aliunde commodatis utantur ']. Et ubicumque invenli fuerint, per Visitatores Ordinis auferantur. Fratres in locis habentibus parochiale coemeterium ant baptisterium non morentur, si eos oporteat morluos sepelire et pueros baptizare.
Si autem Fratres in locis habentibus proprielatem morari contigerit, nec per se nec per interpositam personara de illa proprietate se aliquatenus inlromittaiit, nec ex paclo fructus eiusdem recipiant.
Item, sepultura iu locis Fratrum stricte servetur, ut nullum admittant, quem absque notabili scandalo potuerint declinare. Et quicumque scienter contra fecerit, duobus diebus tantum in pane et aqua ieiunet.
Item, nec pro Fratre aliquo nec pro loco aniraal aliquod ab Ordine, vel ab aliquo nomine Ordinis teneatur, exceptis nmrilegis et quibusdam avibus pro immiinditiis amovendis. Item, cum secundum Regulam Fratres nihil sibi appropriare debeant, ordinamus, quod Fratres nec per se nec per alium conveniant aliquem in iudicio pro re aliqua, vel iniuria temporali, ut in omnibus servetur puritas altissimae paupertatis.
De FORMA INTERIUS CONVERSANDI.
Rubrica IV.
Cum secundum Regulam teneamur duas Quadragesimas ieiunare, et inlermedia suadeatur cum benedictione divina; ex huiusmodi amore benedictionis statuimus, quod tah hora comedant Fratres, ut omnes, qui ieiunare volunt, non gravenlur, scilicet hora sexta. Apostolorum Vigiliae ieiunentur intus et extra, beatorum Philippi et lacobi et loannis Evangelistae et Barnabae tantum exceptis. Vigilia beati Bartholomaei ieiunetur, et festum secundura morem patriae fiat. Vigilia beati Francisci ieiunetur. leiunia Regulae in cibo quadragesimali serventur; et quo- 4b tiescumque quis contra fecerit, toties in pane tantum et aqua ieiuiiet, nisi in itinere posilus pisces habere non poterit vel pulmentum. Quadragesimalis ieiunii observantia a Quinquagesima inchoetur.
In locis Fratrum Fratres carnes non comedant uUo tempore, exceptis debilibus et infirmis. Et nomine debilimn nolumus intelligi hospites euntes intra suam provinciam, nisi pro necessitate vel utilitate communi contigerit eos prolixam viam ire; iiec minutos ratione minutionis; et quicumque contra fecerit, uno die sine dispensatione in pane tantum et aqua ieiunet. Possit tamen Guardianus illis providere, quos pro debihtate iudicaverit rationabiliter indigere. Quodsi manus scienter laxaverit ad alios, ad consimilem poenitentiam sit astrictus. Comestiones etiam carnium extra domum Fralrum per Fratres nullatenus procurentur; et quicumque contra fecerinl, tribus diebus in pane tantum et aqua ieiunent.
[Iteni, contra superfluitatem ciborum statuimus, quod Fratres tam in generali Capitulo quam in provinciali quam etiam in Conventu, sive in refeclorio, sive in ostalaria, sive infirmeria, uno tantum ferculo pro pietantia sint contenli et caveant pro posse a sumptuosis cibariis. Nec bibant in civitate vel villa, ubi Fratres morantur, nec comedant nisi cum praelatis et dominis terrarum et viris religiosis; et quicumque scienter contra fecerit, ad bibendam aquam in uno prandio intra hebdomadam obligetur. Item, in diebus Sabbatorum sagimine vel alia carnium pinguedine pulmenta non condianl, et nunquam coquinae Conventus commisceant carnes trilas].
Item, cum dicatur in Regula, quod « Fratres desiderare debent habere spiritum Domini et sanctam eius operationera, orare semper ad Deum puro corde »; ne devotionis fervor per inquietudinem multiloquii exstinguatur, ordinamus, quod silentium a dicto Completorio usque post Pretiosa servetur, exceptis hospitibus de novo venientibus et infirmis et eisdem ininistrantibus vel assistentibus, usque ad horam congruam de Guardiani sui hcentia speciah.
Sileatur etiam in claustro, dormitorio, choro, studio et refectorio, dum comeditur; et hoc tam a forensibus quam a residentibus observetur. Similiter hora dormitionis a Pascha usque ad festum Exaltationis sanctae Crucis. [Quohbet autem die post secundam mensam immediate pulsetur campana refectorii, et ex tunc silealur usque ad Nonam. In diebus ieiuniorum simili modo a pulsata campanelia sileatur, usquequo flat signum ad surgendum secundum spalium a Guardiano provide ordinatumj. Liceat tamen breviter et submisse significare quod necesse est. Et quotiescnmque aliquis scienter, leviter tamen, silentium fregerit, dicat pro qualibet vice unum Miserere mei, Deus, vel tribus vicibus Pater noster; si quis vero notabiliter contra fecerit per clamosam vel prolixam silenlii fractionem, dicat in Capitulo culpam suam, has differentias prout se dehquisse meminerit, exprimendo. — Dicimus autem clamosam, quae perturbare potest circumstantes, prolixam, quae protenditur ultra spatium Miserere mei, Deus, cui a Guardiano abstinentia a puhnento, vel a vino, vel ab utrisque secundum culpae exigentiam imponatur. NuUus Frater habeat cameram clausam [vel a dormitorio sequestratam, Ministris exceptis et lectoribus in generalibus studiis constitutis].
Item, nullus Frater a culparum Capitulo per praslatum aliquando eximatur; hospites etiam in jjg ultra trcs dies moram contraxerint, dicant in Capitulo culpas suas, et dicta culpa et accepta poenitentia, egrediantur. Omnes Fratres, tam clerici quam laici et forenses, post recreationem acceptam secundum exigentiam itineris et laboris veniant ad Completorium, et nullus remaneat sine causa legitima, et hoc de praelati sui Ucentia speciali. £t quicumque contra fecerit, uno prandio vino careat, vel pulmento.
Fratres omnes hospites suscipiantur in visceribus caritatis, maxime venientes de extraneis provinciis et longinquis. Et si quando Fratres Praedicatores ad loca nostra venerint, velut Fratres nostri Ordinis benigne et caritalive suscipiantur, et seminantes inter nos et ipsos scandala graviter puniantur.
Fratres quindecim vicibus radantur in anno temporibus consuetis, el sit rasura non modica, sicut decet Religiosos, sic ut inter ipsam el aurem non sint = plures, quam tres digiti. Tonsuram non desuper aures tam clerici quam laici facere procurent, et fiat temporibus opportunis. Et eisdem diebus communicent Fratres, nisi remanserint de Ucentia speciah. [Et tunc fiat sermo Fratribus in communi ']. Ad illud altissimum Sacramentum diligenter se praeparent Fratres oranes. Et ut hoc mehus fiat, statuimus, ut singuli determinatos de hcentia Guardiani habeant confessores, quibus bis ad minus conflteantur in qualibet septimana. Et de hoc soUiciti sint Guardiani, ut per utriusque Sacramenti frequentiam sanctae conversationis in utroque homine puritas observetur.
De modo exterius exeundi.
Rubrica V.
Cum Regula Fratribus per mundum euntibus maxime suadeat honestatem, statuiraus, ut nullus Frater raittatur, nisi sit raaturus moribus, vel cum socio provido et securo. Teneantur autem Fratres exeuntes in reditu suo secreto Guardiano excessus suos notabiles per obedientiam invicem intimare. Et si unus Frater velit alteri conflteri quod ipse alias sciverit, non recipiat nisi sub hac conditione, quod possit dicere Guardiano. Et ut discursus inutilis compescatur, ordinamus, quod Ministri extra Provinciam suam non mittant Fratres absque necessitate, vel evidenti utilitate, certum eis in litteris obedientialibus praeflgentes terrainum revertendi. Custos etiam extra Custodiam suam ad Ministrum, vel alias, et Guardianus extra terminum guardianiae suae Fratres non mittant, nisi pro urgenti necessitate, vel evidenti utilitate viderint faciendum, praefixo sibi brevi et certo terraino revertendi. Et quotiescumque quis contrafecerit praedictorura, toties ieiunet in pane et aqua. Et super huius constitutionis observantia diligenter a Visitatoribus inquiratur. Nullus Frater vadat pedes nec eques sine Fratre, aut sine Fratre socio alicubi eommoretur.
Nullus eliam Frater in via portet nec alibi pecuniam alicuius. Et quicumque contra fecerit, tribus da. diebus in pane tantum et aqua ieiunet. Inhibemus districte, ut nullus Frater bursarium secum ducat in via nec puerum saecularem, qui portet pecuniam propter ipsum. Et si quis contra fecerit, pro quaUbet refectione ab ipso recepta semel ieiunet in pane tantum et aqua. Fratres cum in itinere fuerint et ad tempus comedendi vel hospitandi pervenerint, ad Fratres veniant, nisi manifesta necessitate impediantur; et si quis contra hoc fecerit, una die tantura in pane et aqua ieiunet. Fratres transeuntes per viara nihil acquirant in terris, in quibus morantur Fratres, per quos transitum fecerint, nisi de licentia Custodis, vel Guardiani, et obediant eis, quaradiu raorantur ibidem, et de manifestis offensis, quas faciunt, eorundem correctioni subiaceant.
Fratribus sine obedientia vel sine testimonialibus htteris sui provincialis Ministri extra suara administrationem, vel Custodis extra suam Custodiam euntibus caputia et orania, quae portant, auferantur et non reddantur nisi in casu excusabili de consilio Discretorum; caputium tamen post diem septimum possit reddi. Idem fiat Fratri eunli sine socio, sive eques iverit, sive pedes. Hoc idem fiat ei qui portat pecuniam alicuius, vel bursarium secum ducit. Quodsi Guardianus, vel eius Vicarius poenam istam sic euntibus non inferret, tribus diebus in pane tantum et aqua ieiunet.
Fratres nihil portent in verbis vel scriptis, quod possit redundare in scandalum aliquorum, et scienter contrarium facientes probationis caputio el poena alia puniantur arbitrio Ministrorum secundum qualitatem delicti.
Nullus Frater ad Curiam doniini Papae vadat vel uiiltat Fralrem absque licentia generalis Ministri. Quodsi aliter iverint aliqui, statim per Procuratores Ordinis de Curia expellantur et de negotiis eorum se nullatenus intromittant.
Item, ad generalem Ministrum non miltatur pro licentia impetranda, nisi ardua causa vel urgens necessitas hoc requirat.
Inhibemus districte, quod nuUus Frater impetret per se vel per alium litteras a doniino Papa pro loco aliquo obtinendo sine generalis Ministri licentia speciah. Si contingat, Fratres alicuius provinciae incurrere manifestam necessitatem exenndi a locis suis in tanta multitudine, quod in eadem Provincia non possent aliquatenus sustentari; teneantur vicini Ministri sic exeuntes in suis Provinciis coliocare, dummodo ipsi per sui Ministri litteras transmittantur, facienles de eorundem Fralrum gravamine menlionem, salvo tamen remedio per proximum sequens generale Capitulum apponendo. Si autem huiusmodi constitutionis necessitas non affuerit, nuUus mittat Fratres ad aliquem Ministrum, nisi sibi prius constilerit de voluntate illius Ministri, qui velit eos sponte in sua provincia coUocare. Et si quis aliter missus fuerit, non recipiatur.
Si contingat, aliquem Fratrem onerosum et periculosum transferri de una provincia ad aliam ad E miUantur.
NARBONENSES. RUBR. Vl.
m morandum, teneatur firmiter Minister, de cuius provincia egreditur, significare Ministro, ad quem mittitur, periculosas conditiones illius, ut eidem, sicut expedit, caveatur. Hoc idem faciat Generalis.
Item, cum Regula dical, quod « Fratres non debeant equitare, nisi manifesta necessitate vel infirmitate cogantur »; ordinamus, quod quotiescumque aliquis equitaverit, toties in pane tantum et aqua ieiunet sedens in terra coram Fratribus, nisi cuius causa et necessilas fuerit sufficiens iudicata per praelatum cum consilio Discretorum. Idem dicimus de carrucis. Et si praelati in hoc fuerint culpabiles, per Visitatores acrius puniantur. Et nihilominus ministratores et Ministri culpabiles per eosdem Visitatores denuntientur Capitulo generali.
De occupationibus Fratrum.
Bubrica VI.
Cum Regula dicat, quod « Fratres, quibus dedit Dominus gratiam laborandi, laborent et devote »; ordinamus, quod Fratres lam clerici quam laici compellantur per suos Superiores in scribendo, studendo et aliis laboribus sibi competentibus exerceri. Et si quis notabiliter inventus fuerit otiosus, iuxta formam Apostoli usque ad satisfactionem condignani ab aliis sequestretur. Et si Superiores in hoc negligentes fuerint, a Visitatoribus punianlur, qui diligenter inquirant, qualiter ista constitutio servetur.
Si Fratres alicubi indigent obsequiis puerorum saecularium, intra domos Fratrum non iaceant nec ad interiora obsequia admittantur, videlicet infirmariae, refeclorii vel coquinae, sed magis ipsi Fratres pro Chrislo humilitalis officia non recusent. Et si quis Guardianus, vel vicarius, praeter evidentem necessitatis arliculum aliler fleri permiserit, pro qualibet vice una refecfione a pulmento abstineat, vel a vino.
OPUSCULUM XVllI.
Confessores audiant confessiones horis certis a provjnciali Capitulo ad hoc statutis. Nullus sacerdos confessiones Religiosorum aut saecularium audiat absque licentia sui provincialis Ministri, et obtenta licentia dioecesani episcopi, vel proprii sacerdotis, et nullus hanc licentiam petat sine sui Ministri licentia, vel Custodis. Item, Minister nuUos licentiet, nisi quos cum magna deliberatione discretos probaverit et securos; et hoc in provinciali Capitulo tantum fiat. Item, nullus Frater pro confessione audienda, seu quacumque aha de causa iuxta mulierem stet aut sedeat, nisi ubi ipse et eius socius libere possint mutuo se videre. Et caveant omnes Fratres a prolixis colloquiis mulierum. Et quicumque contra fecerit, a sociis accusetur.
Nullus Frater monasteria aUqua Monialium vel aliqua habitacula mulierum fleri aliqua ratione procuret. Nec a muliere votum continentiae requirat, seu oblatum recipiat, aut ad faciendum sibi obedientiam inducat. Et quicumque contra fecerit, tribus diebus tantum in pane et aqua ieiunet.
Nullus Frater procuret per se, vel per alium quoquo modo, committi sibi vel ahi Fratri aliqua negotia procuranda perreges, principes, vel praelalos, seu communitates, nec procuret, quod maneat vel equitet cum eisdem. Si quis contra fecerit, beneflciis Ordinis ipso facto indignus habeatur, et si sacerdos fuerit, ipso facto suspensus sit a confessionibus audiendis.
Item, quicumque Frater sine licentia Ministri generahs archiepiscopatum vel episcopatum receperit, nisi per talem obedientiam compellatur, quam transgrediendo peccaret mortaliter; ipsum statuto praesenti liberis suffragiis, societate et beneflciis Ordinis tam in vita quam in morte privamus. Idem de iUis statuimus, qui promoti sunt, quorum vita infamis in scandalum Ordinis noscitur redundare.
Item, nullus Frater ordines recipiat sine licentia sui provincialis Ministri, vel Custodis, cui provinciahs Minister hcentiam dederit. Et quicumque contra fecerit, a suscepto ordine suspendatur, quousque a generali seu provinciali Ministro secum fuerit dispensatum.
Nullus praedicatorum praedicet, quamvis secundum Regulam fuerit examinatus, cum prohibitus fuerit a suo Ministro provinciah.
Prohibemus, ut de cetero Fratres, qui nesciunt legere Psalterium, litteras non addiscant, nec alii eos doceant. Et si quis contra fecerit, a communione officii et mensae separetur usque ad satisfactionem condignam. Et de laicatu ad clericatum nullus ascendat absque licentia Capituli generalis.
Item, mittendi Parisios ad studendum primo exerceantur tribus, vel duobus annis post novitiatum in aliquo studio suae provinciae, vel nisi adeo fuerint litterati, quod post novitiatum continuo possint mitti. Non mittantur nisi tantum de auctoritate Ministri cum consilio et assensu Capituli provincialis. Taliter autem missi studeant quatuor annis ad minus, nisi adeo fuerint provecti, quod merito iudicentur idonei ad lecloris officium exsequendum.
Circa mitlendos autem attendatur, quod sint ad proficiendum habiles, fortes corpore, eloquentiae bonae et conversationis honestae, non contentiosi, sed miles et paciflci inter Fratres. Teneantur autem Fratres niittere illos quos iudicaverint idoneos magis secundum conditiones praemissas. Si autem aliquem miserint, qui propter defectus notabiles sit indignus; tribus diebus tantum in pane et aqua ieiunent, ilh scilicet, quorum consilio est transmissus. [Idem modus teneatur circa ahos, qui ad alia generalia studia transmittuntur, et eidem praecepto et poenae subiaceaf qui scienter consuluerit de aliquo, vel praesentaverit aliquem ad praedicationis vel confessionis officium, de cuius vita et spe proflciendi in exsecutione iniungendi talis sibi officii probabiliter dubitatur. Quodsi aliquis se, vel alium per saeculares personas procuraverit mitti ad studium generale; ipso facto omnibus officiis Ordinis sit privatus, quousque per Generalem secum fuerit dispensatum. Insuper quicumque procuraverit, se ad Ordinis officia promoveri, sicut indignus ab omnibus officiis repellatur].
Possit autem quaehbet provincia habefe duos studentes Parisius sine aliqua provisione, quibus provideatur in libris secundum arbitrium provinciahs Capituli et Ministri.
Teneantur studentes in suo reditu de tota provisione reddere rationem, et caveant, ne eleemosynas sibi missas pro libris in alios usus commutent, nec libros fieri faciant curiosos.
Item inhibemus, ne de cetero aliquod scriptum novum extra Ordinem publicetur, nisi prius examinatum fuerit per generalem Ministrum, vel provincialem et Deflnitores in Capitulo provinciali. Et quicumque contra fecerit, tribus diebus tantum in pane et aqua ieiunet et careat illo scripto. [Nullus Fratrum audeat aliquam opinionem asserere vel approbare scienter, quae a magistris nostris communiter reprobatur; nec opinionem singularem cuiuscumque suspectam vel calumniabilem, maxime contra fidem vel mores audeat defensare. Et qui contra fecerit, nisi admonitus per Ministrum resipuerit, ab omni doctrinae officio sit suspensus].
° E subiaceant.
OPUSCULUM XVm.
Nullus Frater libros scribat vel scribi faciat ad vendenduni, nec Minister provincialis audeat liabere vel retinere aliquos libros sine licentia Ministri generalis; nec aliqui Fratres accipiant vel habeant absque licenlia suorum provincialium Ministrorum; et nuUa Biblia emenda pretiura viginti librarum Turonensium e.cedat. Si contingat, aliquem Fratrem transferri de una Provincia ad aliam ad moranduni, libros sibi concessos ad usum possit habere; post mortem vero suam libri scripti vel empti de eleemosyna ad illam Provinciam revertantur, ad quam dicta eleeraosyna pertinebat; et ad hoc fideliter faciendum Ministri firmiter, in quorum Provinciis decesserit, teneantur. Et ut hoc nielius observetur, Fratres, qui transferuntur, relinquant in scripto nomina librorum valentium ultra quartam partem marchae Ministris illis, de quorum administrationibus transferuntur.
NuUus libros aliquos retineat sibi assignatos, nisi sint totaliter in Ordinis potestate, quod libere per Ministros dari valeant et auferri. Nullus Frater Bibliam, vel Testamentum de eleemosyna habeat, nisi sit ad studium aptus, vel ad praedicandum idoneus; et hoc de licentia suorum Ministrorum. Ministri, cum Fratres suos visitant, libros et res alias sibi faciant resignari, et si quem libros liabere praeter necessarios invenerint, dispensent cum Definitoribus in Capitulo provinciali non habentibus, volentibus de illis fructum facere animarum.
De CORRECTIONIBUS DELINQUENTIUM.
Rubrica VII.
Cura secundum Regulam Fratrum delinquentium correctio perlineat ad Ministrum, ordinamus, quod Fratres pro lapsu carnis, pro inobedientia conturaaci, pro receptione pecuniae per se vel per alium contra Regulam, pro enorrai furto, pro iniectione manuum violenta in alium ad Ministrum provincialem accedere non postponant. Haec quinque supradicta Ministrorum discretioni et arbitrio relinquunlur secundum expositionem domini Gregorii Papae, ut inspecta qualitate et quantitate culpae, et considerato statu personae, Fratribus, prout melius viderint, poenitentiam iniungant. [Ab excommunicalione vero pro iniectione manuum possit Custos absolvere, pro poenitentia ad Ministrum secundum Regulam transraittantur].
Nullus eiicialur, vel incarceretur nisi pro manifestn et enornii excessu. Enormem dicimus excessum vel ratione generis peccati, ul est lapsus car- Cud. primitus nddidit: omiies libri, quoil Iniipore siine S. lionav. — Tnm. VIII.
4S7 nis aut perfidia haeresis; vel ratione circurastantiae, sicut esl furtum rei notabilis, vel notorie factum, vel quia frequentius iteratum. [Et de similibus idem iudicium habeatur].
Quicumque inventus fuerit proprielarius, hbris omnibus et orani actu legitimo sit privatus; laici vero et clerici, qui libros vel officia non habent, probationis capulio puniantur. Et si quis talis in morte inventus fuerit, careat ecclesiastica sepultura.
Si Frater Fratri minabitur in persona, uno mense portare probationis caputium teneatur. Si autem manum levaverit, vel ahquid acceperit contra Fratrem, ei caputium probationis tribus mensibus imponatur. Si autem non graviter percusserit, praedictam probationem portet per annum; si autem graviter percusserit, et levis persona fuerit, post macerationem in carcere de Ordine expellatur; et si gravis persona fuerit, incarceretur. Eidem poenae subiaceat qui similia per alium procuraverit, vel ad huiusmodi facienda inventus fuerit machinari.
Si Frater aliquid fecerit, propter quod merito poenain carceris debeat sustinere, Guardianus vel Custos vel eorum Vicarii de consilio Discretorum possint ipsum detinere, sive sit eorum subditus sive non, donec per Ministrum, quid sit agendum de tali, fnerit deflnitum.
Personae notatae evidenter de colloquiis suspectis et consortiis mulierum, quae in Regula prohibentur, si admoniti et correcti sufficienter se non correxerint, si in officiis fuerint, absolvantur, nec taliter absoluti seu suspensi restituantur nisi in Capitulo provinciali. Officia Ordinis intelligimus non solum praelationis, sed praedicationis, confessionis, lectionis, visitalionis, definitionis et electionis ad Capitulum pro Discretis, et ad hoc Ministri flrmiter teneantur.
Si quis per conspirationem vel coniurationem vel malitiosam concordiam adversus aliquem superiorem Fratrem, et maxime praelatum se manifeste erexerit; omni officio Ordinis et actu legitimo privetur per Ministrum, quousque post condignam salisfactionem per Capitulum provinciale fuerit restitutus.
Appellatio in nostro Ordine sub interminatione anathematis nulla flat, cum non venerimus contendere, sed delicta potius emendare. Et quicumque contra fecerit, ipso facto ab omni actu legitimo sit suspensus; et nisi infra diem naturalem resipucrit, a communione Fratrura separetur.
In virtute Spiritus sancti el obedientiae prohibemus districte, ne quis causam depositionis iVIinistri generalis, provincialis, Custodis seu Guardiani, vel eorum excessum seu correctionem, aut secretum Capituli, seu dissensionem Definilorum vel Fratrum, vel aliquid aliud, unde Ordo noster possit lurbari, vel infamari, audeat scienter extra Ordinem publicare. Et si quis talium fuerit deprehensus, omni actu legitimo et ofQciis Ordinis privetur. Et cui liaec poena non competit, probationis caputio punialur, vel etiam gravius, secundum quod Ministro videbitur de consilio Discretorum.
Itera, sub interminatione anathematis prohibenius, ne quis verbo vel facto aliquo modo ad dividi- sionem nostri Ordinis laborare praesumat. Si quis autem ex deliberatione contra fecerit, tanquam excommunicatus el schismaticus ac destructor noslri Ordinis habeatur, et quousque satisfecerit, a communione omnium separetur.
Fratres incorrigibiles cum suis excessibus diligenter couscriptis et examinatis fideliter per Ministrum vel Custodem vel Visitatorem ad provinciale Capitulum Iransmittantur. Qui si adeo incorrigibiles fuerint, quod nec culpam humiliter cognoscere nec poenitentiam condignam subire voluerint, incarcerentur, vel de Ordine expellantur. Si vero poenitentiam recipiant et correctionem promittant, cum misericordia poenitentia imponatur; quam si portare contempserint, ad consueta vitia revertentes, in sequenti Capitulo poena consimili puniantur [id esl eiectionis vel carcerationis].
Item, nullus eiectus vel per se egressus niittatur et ad generalem Ministrum. Si tamen talis ad eum vej_gj,j, gjjj recipiat, sed Ministro vel provinciali Capitulo remittatur. Huiusmodi autem apostatae misericordiam postulantes recipiantur, salva Ordinis disciplina, nisi praeterita vita eorum receptione ipsos iuste reddat indignos. Nec aliquis apostata ad ofDcia Ordinis restituatur nisi per Ministrum in Capitulo provinciali cum Definitorum consilio et assensu; similiter nec ad habitum, nisi in casu excusabili fuerit visum Ministro de consilio Discretorum. Habens in Ordine ofQcium aUquod, si apostataverit cum notabili scandalo Ordinis, non restituatur in perpetuura absque dispensalione generalis Ministri.
Quilibet Minister provincialis habeat ordinariam iurisdictionem auctoritate generalis Ministri excommunicandi, capiendi et incarcerandi et alia poena puniendi super apostatas aliarum Provinciarum in Provinciis suis. Idem possint Custodes et Guardiaui in casu necessitatis.
Caveant autem Ministri et Custodes, quod non permittant, apostatas sive suae, sive alterius Provinciae in scandalum Ordinis evagari.
Quia vero qui negligit modica paulatim labilur ad maiora, ordinamus, quod Guardianus, vel eius Vicarius teneat Capitulum ad minus serael in qualibet septimana, in quo Fratres de quotidianis excessibus et negligentiis se accusent; et ne aliquid reprehensibile abscondatur, solliciti sint Guardiani orani sero ofQcinas Fratrura diligentius visitare. Custos etiam soUicitus sit corrigere, si qua fuerint in Fratribus suae Custodiae corrigenda. Et suflQciat ei semel in anno Fratres suos ordinarie visitare, nisi aliqua necessitas plus requirat. Et ne simplicioribus Fratribus ignorantia sit occasio delinquendi, Custos, cum visitat, iUis Regulam et Constitutiones in vulgari diligenter exponat.
Item, ne labor generalis Capituli sit inanis, et in contemptum veniat Ordinis disciplina, ordinamus, quod nullus siraplex sacerdos nec confessor nec Guardianus nec Custos nec provincialis Minister seu Visitator absolvat aliquem Fratrem, qui transgressus fuerit constitutiones, in quibus sunt poenae taxatae, nisi eas quas meruerit poenas faciat vel facere sit paratus. Et qui contra scienter fecerit, eius absolutio irrita sit et cassa; possint taaien poenae taxatae in poenas aequivalentes commutari per praelatos vel sacerdotes discretos, vel etiam in poenas arbitrarias, cum fuerit haesitatio in conscientia, vel oblivio in memoria, vel in corpore impotentia faciendi.
Ordinamus, quod nullus Minister provinciahs a poenitentia, quam posuerit Visitator, et nullus Custos a poenitentia, quam imposuerit Minister, nec Guardianus a poenitentia imposita a Custode, nec aliquis inferior a poenitentia Guardiani absolvat aliquem vel commutet absque licenlia imponentis. El si contra factum fuerit, ipsa absolutio sit inanis.
Ordinaraus insuper, quod Generalis nullum faciat generale statutum nisi in generali Capitulo cum DeQnitorura assensu, et quod nullum privilegium impetret, quod possit Regulae derogare, nec statutum aliquod aliler solvat vel laxet, nisi forte in speciali ex causa necessaria vel valde utili viderit dispensandum.
Caveanl autem provinciales Ministri a multitudine provincialium constitutionum et etiam quorumhbet praeceptorum propter oblivionis et transgressionis periculura evitandum.
De visitationibus provinciaruii.
Rubrica VIII.
Cum Regula dicat, quod « Fratres, qui sunt Mi-,.,;..... nistri et servi aliorum Fratrum, visitent et moneant fratres suos et caritative corrigant ipsos »; ad standum eis adiutorium et ad negligentiam corrigendam ordinamus, quod a tertio anno in tertium per speciales Visitatores visitetur totus Ordo, ita quod Eccli. 19, I: Et qui spernit modica paulatim decidet.
OPrSCULUM XVIII. quaelibet Provincia per ununi Visitatorem semel visitetur, cui detur socius unus discretus, qui succedat ei in otficio visitationis tempore iiifirmilatis vel mortis, cum quo etiain habere possit collationem et consilium in dubiis, non expressis personis, de quibus agitur, si fieri potest. Teneantur autem Ministri et Definitores bona fide providere ei de uno alio Fratre idoneo ratione honestatis, discretionis et zeli ad tale otBcium exsequendum. Si autem alterum illorum mori vel inflrmari contigerit, teneatur Custos illius Custodiae de Discretorum aliquorum consilio superstitem de idoneo socio providere. Assignentur aulem in generali Capitulo de aliis Provinciis secundum dispositionem Capituli generalis, ita quod post secundum Capitulum provinciale a generali tali teinpore incipiant visitare, quod expleta visitatione, provinciali Capitulo visitatae Provinciae valeant interesse, quod immediate praecedit sequens Capituhim generale. Isti visilent singula loca absque Constitutionum et perso- Datum et aedificiornm mutatione, in locis conventuahbus infra tres dies, in non conventualibus infra duos ad plus suum officium exsequentes. Qui postquam ad locum Fratrum pervenerint, exsequi incipiant infra tres dies, nisi manifesta et evidenti necessitate, aut communi Fratrum voluntate fuerit differendum.
Visitatores huiusmodi non intromittant se de occultis vel discrete correctis nec de discretione vel indiscretione correctionis discutiant, nisi talis indiscretio per Fratres fuerit accusata. Caveant etiam, ne super criminibus, de quibus infamia non processit, inquirant particulariter, antequam crimina huiusmodi in publico accusentur.
Procedatur ergo in hunc modum.
Primo legatur Regula in communi, deinde Constitutiones, postea praecipiatur in virtute obedientiae, ut omnes, qui interrogabuntur ab eis, respondeant bona fide, si sciunt, vel fama est, Fratrera praesentem vel absentem, de quo fiet interrogatio, excessisse contra aliquem articulum praedictorum, ita quod factum vel faraa probari possit.
Postea dicant Fratres singillatim culpas suas et egrediantur per ordinem, ita quod residui incusent egressum, de quo in publico fuerit aecusandus.
Districte per obedientiam inhibemus, ne personae accusantes accusalis vel aliis raodo aliquo scienter revelentur; quod maxime fieri de nominibus accusantium Ministrum prohibemus, nisi de crimine accusali in excnsatione sua petierint a suo Superiori, sibi accusantis et testium nomina relevari. Interdicimus etiam accusatis, ne scienter de nominibus accusantium se inquirant, nisi cum quis de crimine accusatur et petiit, sibi accusantium nomina revelari. [Et quicumque contra fecerit, revelando scilicet vel inquirendo, non possit nisi per Ministrum absolvi; quodsi Minister in culpa fuerit, de suis videlicet ac- Haec scripla siinl in calce. cusatoribus inquirendo scienter, vel accusatores aliorum indebite revelando, tribus diebus in pane tantura et aqua ieiunet ']. Nullus Frater accuset aliquem de aliquo, cuius veritas vel fama probari non possit. Qui vero contra fecerit pro eo, quod Fratrem commisisse asseruerit, poenam sustineat, quae accusato inlligi deberet, si de crimine illo convictus fuisset. Idera fiat de illo qui scienter aliquem de aliquo [accusaverit], de quo fuerit sufficienter correctus. Si vero in probatione infamiae, de qua tantum accusat, defecerit, pro culpae modo legitime puniatur. Accusationes, quae scribendae sunt, certis verbis iuxta approbationein Capituli conscribantur. Fratri etiam incusato, postquara revocatus fuerit, audientia non negetur. Teneantur autera Fratres Visitatoribus suis in his quae ad officiura suum pertinent, et non in aliis, obedire. Et in nullo teneatur aliquis Visitatori obedire, quod non possit per duos alios Fratres probari. quod excessus Ministri provincialis, et si aliqua invenerint difficilia, Capitulo provinciali reportent. Et tunc cum Ministro et Definitoribus correctionem coram illis tantum, qui sciunt, exerceant de inventis, nisi sit talis excessus, qui sit poena publica puniendus. Aliis vero agendis Capituli non intersint. Quidquid autera portaverit Visitator ad Capitulura provinciaie corrigenduni, ibideni vel de loco ad locuni deferat illud sub sigillo illius loci, in quo invenerit.
Si vero Visitator reputet, aliquid valde notabile in Provincia corrigendum, quod Minister et Definitores Capituli illius non possint vel nolint corrigere, seu corrigendum non reputent; casus instructus, cum rationibus opinionis utriusque conscriptus communiter sub sigillo Ministri et Visitatoris per Discretum Provinciae electum iturum ad Capitulum de Provincia, mittatur Capilulo generali, vel ad minus Visitatores per se, si Capitulum non conveniret, vel non consentiret.
Teneantur autem Visitatores per obedientiam flrmiter et districte et eorum socii, ne ea quae per visitationem cognoverint, scienter nescientibus revelent, vel extra Provinciam secuni portent, sed datis poenitentiis sine raora omnia in publico destruant vel comburant. Socii tamen Visitatorum Capitulo non intersint. Excessus autem Visitatorum, exarainati per provinciale Capitulum, transmittantur correctioni Capituli generalis, ita tamen, quod, si Visitator in Provincia illa fuerit, nuntietur eidein; si vero absens, significetur sibi per litteras speciales, ut se excusaturus compareat, si voluerit, Capitulo generali, alioquin de iis, in quibus accusatus fuerit, nihilominus puniatur. Caveant autem Visitatores a munusculis petendis vel accipiendis; quodsi culpabiles fuerint, accusentur Capitulo generali.
OPUSCULUM Xviii.
Insuper ordinamus, quod singulis annis visitetur domus Parisiensis per specialem Visitatorem mis- generali Ministro, qui, si invenerit aliquem insolentem, possit cum Ministro provinciali ipsum remittere ad suam Provinciam.
Visitatores Dominarum pauperum et eorum socii et provinciales Ministri aliqua munuscula ab eis non recipiant ullo modo; nec aliis Fratribus quibuscumque liceat ibi comedere vel de nocte dormire.
De electionibds Ministrorum.
Rubrica IX.
Cum secundum Regulam generalis Minister sit a Ministris provincialibus et Custodibus eligendus, ordinamus, quod ad electiones procedatur hoc modo.
Electoribus congregatis die ad eligendum praeflxa, primo invocata Spiritas sancti gratia, Disquisitores ad lioc assumti singulorum vota seorsum aliquantulum coram oculis omnium perquirant fideliter et conscribant; ita quod singuli, antequam recedant ab eis, audiant, qualiter conscripserint vota sua. Quibus per ordinem conscriptis, statim in eodem loco, antequam Fratres discedant vel colloquantur ad invicem, publicent in medium quae conscripserunt. Quodsi divina gratia inspirante in unum aliquem concordaverint, illius electio firma est absque aliqua quaestione. Si vero in partes aequales se diviserint, ille in quem plures medietate omnium eligentium consenserint, ex vi lalis electionis et praesentis constitutionis verus electus habeatur. Surgat tamen ex electoribus unus ad hoc deputatus et dicat: « In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Ego, frater N., nomine meo et omnium nostrum eligo talem Fralrem in generalem Ministrum Ordinis nostri ». Quo faclo statim incipiant: Te Deum laudamus.
Circa provinciales Ministros eligendos similiter procedatur, excepto: Te Detmi laudamus. S yero, iterato huiusmodi scrutinio, quoties videbitur electoribus expedire, contigerit, quod nuUus esset electus a maiori numero electorum, possint communiter compromittere in tres vel quinque Fratres idoneos et discretos, qui vice omnium de praeficiendo valeant providere.
Si vero generalem Ministrum mori contigerit ante festum S. Michaelis, Minister, in cuius ministratione moritur, vel Vicarius, teneatur significare sine dilatione Ministris omnibus, quibus poterit, bona fide, ut in Pentecoste sequenti fiat Capitulum generale. Si vero post dictura festum decesserit, nuntietur nihilominus, ut dictum est, non tamen fiat generale Capitulum anno illo,nisi alias eodem anno debuerit celebrari, sed celebrabitur in sequenti, et hoc in illo loco vel Provincia, ubi or- E quam citius. dinatum fuerat per generalem Ministrum celebrari. Minister vero Provinciae, ubi fiet Capitulum generale, potestatem habeat super alios in Capitulo coercendi eos in iis quae ad expeditionem Capituli pertinent, quousque electus sit generans Minister, si fuerit praesens electus, si vero absens, Minister vinciae, ubi flet Capitulum, assumtis secum duobus Ministris, uno transmontano et aUo cismontano, de se ipsis vel aliis de uno provideant Ministro, qui super alios usque ad finem Capituli habeat poteslatem. Quod etiam intelligimus, quandocumque alia de causa praedicto Capitulo Generalis non poterit interesse. firmandi per generalem Ministrum. Electores autem Ministrorum provincialium, postquam ad Capitulum convenerint, eligant praecise in die sequenti; ipsos taraen non oportet includi. Quodsi ipsa die non elegerint, ex tunc eis generalis Minister provideat de Ministro. Possit autem Minister provincialis ehgi de toto Ordine. Quodsi, provinciali Capitulo congregato, Ministrum provincialem mori contigerit ve! absolvi, possint Fralres in eodem provinciaU Capitulo congregati aUum sibi eligere in Minislrura, quamquam ad hoc missi non fuerint vel vocati. Si vero electores praefati in eligendo non convenerint, possint et debeant Provinciae de Vicario providere. Si autem, mortuo generali Ministro, aliquem provincialem Ministrum mori contigerit, et alium eUgi; statuimus, ut per Ministrum Provinciae vicinioris loco Capituli, in quo electio celebrabitur, et per duos Custodes eiusdem Provinciae, siraiUter viciniores, electione et electo legilirae examinatis et approbatis, electus confirmetur. Electus vero et Fratres, qui propter examinationem eleclionis et electi a praedictis Ministro et Custodibus fuerint vocati, eisdera in omnibus, quae ad exarainationem et confirmationem pertinent, teneanlur firmiter obedire.
Custos vero, in cuius Custodia moritur provincialis, postquam sibi de morte Ministri constiterit, certo die praefixo, in quo possit commode convenire Capitulum provinciale, teneatur, quanto citius poterit, convocare, nisi propinquus fuerit terminus provincialis CapituU celebrandi. Custos vero il- Uus Custodiae, in qua Capitulura celebrabitur, tenebit Capitulura, quousque Vicarius sit electus. In quo Capitulo, facta electione provincialis Ministri, instituatur Vicarius de consensu maioris partis CapituU, quousque iMinister in Provincia habeatur. Qui taliter institutus Fratres non mittat extra Provinciam ad manendum nec aliquos recipiat in sua Provincia moraturos. Itera, Fratres non transeant de una Custodia in aliam ad manendum, nisi evidens necessitas vel communis utilitas hoc requirat; et hoc de conscientia Custodum illorum, si fieri potest bono modo.
E ftiifi-it.
OPUSCULUM XVin. Item, non privet Custodiam vel locum vel Fratrem libris vel rebus aliis nisi ex causa urgente cum Fratrum loci consilio Discretorum.
De Custodibus autem et Guardianis provideatur requisito consilio Fratrura de Custodia in Capitulo existentium, Custodiae provideat de Custode. Quodsi ante provinciale Capitulum contigerit mori Custodem aliquem vel absolvi, Minister, requisito consilio sex Discretorum ad minus de Custodia, eidem Custodiae provideat de Custode.
Item, Minister in provinciali Capitulo cum consensu et consilio Definitorum, et requisito consilio Custodis et aliquorum Fratrum locis conventualibus provideat de Guardianis. Quodsi anle Capitulum provinciale Guardianum aliquem conventualem mori contigerit vel absolvi; si Minister ad locum illum commode accedere poterit, requisito aliquorum Discretorum de conventu eodem consilio, de Guardiano illi loco provideal. Conventum autem dicimus, ubi tredecim Fratres et supra possint continue commorari. [Si vero Guardianum non conventualem mori post Capitulum provinciale contigerit, Custos, requisito consensu Ministri, si est in Custodia, provideat illi loco deGuardiano; ne tamen illum amoveat sine Ministri licentia speciali]. In locis aulem non conventualibus Custos quilibet in sua Custodia Guardianos instituat, aliquorum loci consilio requisito; non tamen ipsos amoveat sine Ministri licentia.
Nullus praeficiatur in ofDcio Fratrum, nisi qui tis, cibis et lectis.
De Capitulo provinciali.
Rubrica X.
Cum Regula dicat, quod « Ministri et Custodes possint in singulis Provinciis Fratres ad Capitulum convocare »; ordinamus, ut singulis annis in singulis Provinciis provinciale Capitulum celebretur, iuxta quod magis congruerit cuilibet regioni, in qua locus et dies sequentis Capituli assignetur, ita quod redeuntes de Capitulo generali proximo praecedenti valeant interesse.
Ad istud Capitulum conveniant Custodes et Fratres de Provincia, secundum quod in provinciali Capitulo fuerit ordinatum, proviso tamen, quod multitudo venientium, quo melius poterit, evitetur.
In hoc Capitulo et in aliis electionibus vocem per se non habeant Fratres in Moiiasleriis commorantes. Admittantur tamen ad electionem Discreti ad m Capitulum mittendi in locis, iuxta quae morantur, sicut Fratres ceteri de Conventu.
Teneantur Fratres per obedientiam eligere quisitores zelum Dei et communis utilitatis habentes. Et quicumque contra fecerit scienter, tribus diebus in pane et aqua ieiunet. Hanc autem electionem faciant primo die, alioquin Custos eis provideat de Discreto.
Guardianus autem teneat Capitulum, quando de excessibus Ministri et Custodis et eorum insufficientia et de aliis transmittendis ad Capitulum provinciale inquiritur. Cum vero de Guardiani excessibus inquiritur, aliquis eorum institutus a Guardiano de consilio aliquorum Discretorum teneat Capitulum. Praedicti vero de excessibus et insufflcientia praelatorum diligenter inquirere teneantur; et alii Fratres teneantur bona fide veritatem de omnibus respondere. Custos vero huiusmodi scrutinio non intersit. Istud autem scrutinium ultra unius diei spatio nolumus prolungari. approbatum a maiore parle Fratrum locorum suorum, fldeliter conscriptum, leclum et sigiliatum coram omnibus loci sigillo, ut ad provinciale Capitulum destinetur. Quicumque contra fecerit, repeliatur a Capitulo, et nihilominus graviter puniatur. Quando autem discutiuntur mittenda ad provinciale Capitulum, diligenter examinentur gravia, quae proponuntur, et in speciali de facto, si vidit, de verbo, si audivit ab eo qui accusatur, et inquiratur de loco, tempore et modo. Et haec forma in visitatione qualibet observetur.
Excessus autem iMinistri et Custodis, Guardiani et aliorum, qui corrigendi fuerint, coram iliis lantum, qui noverunt excessus, in provinciali Capitulo audiantur, et qui corrigendi fuerint corrigantur, nisi talis sit excessus, qui sit poena publica puniendus. Item, excessus Guardiani, qui mittentur ad provinciale Capitulum, recitentur ei in publico coram Conventu suo, si ad dictum Capitulum non fuerit profecturus. Et si aliquid grave accidisset in Provincia, vel contigisset in via, quod alias ad Capitulum missum non esset; debeant Fratres, quibus notum est, coram Definitoribus accusare.
Isti in loco Capituli congregati ipsa die quiescant et deliberent usque inane diei sequentis. Et tunc, audita Missa, ingrediantur Capitulum, et invocata Spiritus sancti gratia, flat sermo Fratribus in comrauni. Deinde eligant de se ipsis tantum quatuor Definitores per disquisitionem trium, quos Minister, Custos et Guardianus loci, vel duo ipsorum, si tertius defuerit, ad hoc duxerit eligendos.
In huius Capituli principio Custodes et Guardiani conventuales per se, si praesentes fuerint,vel OPUSCULUM XVin. per litleras, si absentes, semper renuntiare teneantur. Quorum renuntiatio a Ministro, vel ab eo qui tenet Capitulum loco eius, cum Definitoribus in Qne Capituli, si videbitur, admittatur. Si autem Minister interesse non polerit, Vicarius eius, si fuerit, vel Custos, in cuius Custodia Capitulum celebratur, Capitulum teneat loco eius. — Praedicti vero Definitores possint corrigere provincialem Ministrum, definire et expedire cum ipso omnia, quae ad provinciaie Capitulum pertinebunt, quae sunthaec: collatio super transmissis ad Capitulum, correctio eorum quae provinciali Capitulo corrigenda notiflcabuntur; ordinatio eorum quae ad necessitatem vel honestatem morum Provinciae videbuntur pertinere, cum diversae Provinciae diversis consuetudinibus varientur; nullas tamen faciant constitutiones aut ordinationes ibidem absque maioris partis Capituh consilio et assensu; divisio Custodiarum, ordinatio locorum, receptio, mutatio vel divisio locorum, assignatio lil3rorum notabilium Fratrum decedentium vel ab Ordine recedentium. Et dicimus librum nolabUem. valentem dimidiam marcham argenti et supra. Definitoribus vero tempore suae definitionis nihil de huiusmodi libris erogetur.
Subditi autem, qui fuerunt Definitores in praecedenti generafi seu provinciali Capitulo, in proximo sequenti Capitulo non sint Definitores. Et dicimus hic subditos omnes sub Ministris provjncialibus constitutos. Praedicti etiam electores quintum ex se ipsis eligant, qui in hoc tantum possit articulo, videlicet, ut, si quatuor Definitores in correctione Ministri in partes aequales se diviserint, eorum sententia praevaleat, quam idem duxerit approbandam. Idem tamen quinlus, qui sic eligitur in Capitulo pro-, vinciali, non intelligatur pro Definitore, unde potest sequenti anno eligi Definitor. Electis igitur Definitorlbus, litterae, quae super facto provincialis Ministri a Fratribus locorum sunt transmissae, eisdem Definitoribus repraesententur; et si qui sint in eodem Capitulo, qui praeter illa quae scripta sunt, probabilia tamen, habeant dicere de Ministro, Deflnitoribus tantum dicant. Qui super scriptis aut taliter relatis, habita seorsum diligenti deUberatione, Ministrum corrigant secundum formam superius praetaxatam.
Et quandocumque Definitores voluerint aliquid in Capitulo de Ministro inquirere, teneatur ipse Minister de Capitulo exire; qui si incorrigibilis fuerit, ipsum ab officio ministerii suspendant et sine dilatione causam suspensionis sive incorrigibilitatis per Capitulum approbatam sub sigillo Vicarii et Custodis Ministro significent generali. Quo suspenso, Vicarium de consilio et assensu maioris partis Capituli Deflnitores constituant. Qui si insufliciens reputatur, eidem similiter significent, ita tamen, quod neutrum horum fiat absque maioris partis Capituli consilio et assensu.
Nihil mittatur ad generale Capitulum, quod non fuerit prius per provinciale Capitulum discussum, examinatum, probatum legitime et approbatum a maiori parte Capituli provincialis, fldeliter conscriptum, lectum et sigillalum coram omnibus sigiUis Ministri et Custodis et Guardiani loci, in quo Capitulum celebratur, nisi, facto provinciali Capitulo, adeo grave emergat, quod sine gravi periculo usque ad sequens provinciale Capitulum differri non possit. Et si talis eventus non tangat provincialem Ministrum, vel eius Vicarium, praeter alterius eorum consilium non mittatur; si vero Ministrum tangat, per Custodem, Guardianum et Fratres loci, ubi contingit primo discussum de consilio Vicarii destinetur. Si tangat Vicarium, ab eisdem discussum modo idoneo nuntietur Capitulo generali.
Teneantur autem Capitula provincialia per obedientiam scribere Capitulo generali de excessibus insufficientia Ministri, de receptione inutilium eundem et de statu et communi pace Provinciae sub eodem. Et si pax non fuerit, causam turbationis scribant; et sciant, quia secundum illa quae mittentur, procedetur in Capitulo generali.
Nihil autem scribatur Capitulo generali pro petendo Ministro vel commendando ipsum a Capitulo provinciali. Possunt tamen scribere, si quid habent dicere contra eum. Idem modus teneatur circa Custodes et Guardianos ad Capitulum provinciale.
De Capitulo generali.
Eubrica XI.
Cum Regula dicat, quod generale Capitulum flat, ubicumque et quandocumque a Ministro generali fuerit ordinatum, statuimus de voluntate generalis Ministri, ne ultra tres annos generale Capitulum differatur, nisi generalis Mmister cum generali Capitulo in proximo praecedenti Capitulo pro manifesta necessitate duxerit prolongandum. Item, propter labores Fratrum compatiendos ordinamus, quod generale Capitulum alternatim citra montes et ultra de celero celebretur, in quacumque Provincia vel loco generahs Minister duxerit ordinandum.
Ad generale Capitulum conveniant Minister quihbet cum uno tantum honesto socio et Custos electus a Custodibus et unus Discretus a provinciali Capitulo electus. Et si alterum istorum mori vel ita infirmari, quod non possit venire, contigerit, alius Custos a Custodibus et alius Discretus a Custodibus et Discretis aliquibus a Ministro vocatis eligatur. Si tamen contingat, aliquem ex praedictis vel aliquos E conlinget, et deinde recte discussum bis pro discussus.
" Ei quandocumque est ad marginem.
OPUSCULUM XVdl. non convenire, nihil eorum quae per Capitulum expedienda sunt, propter hoc omittatur. Si aiiqueni de venientibus ad CapituJum generaie contigerit manifeste impediri, neveniat; teneantur Fratres reliquum associare de loco ad locum, donec societas oecurrerit opportuna. Idem fiat de Fratribus euntibus pro confirmatione provincialis Ministri.
Minister autem provincialis, quando vadit ad Capitulum generale, [vel alias extra suam Provinciam, vel si inQrmatur, quod non possit provinciali Capitulo interesse, instituat Vicarium de consilio Discretorum. Vicarius vero sic in.stitutus a Ministro, si Minister in generali Capitalo absolutus fuerit, vel ipsum interim mori contigerit, remaneat Vicarius auctoritate generalis Ministri, usquequo provinciale Capitulum congregetur. Custos similiter, cum ad generale vadit Capitulum, instituat Vicarium in Custodia de aliquorum suae Custodiae '] consilio Discretorura.
Si vero tempore instanlis Capituli usque ad finem eiusdem aliqui alii ad locum Capituli venerint, eis habitus per Guardianuni loci vel eius Vicarium aufei'atur, et a loco Capituli statim cum probationis caputio emittantur, quod debeant per octo dies portare. Quodsi Guardianus vel eius Vicarius talibus sic non fecerint, una die tantum in pane et aqua ieiuneiil. Idem autem fiat venientibus ad provinciale Capitulum non vocatis. Si qui vero terminum constitutum praevenerint, una die tantum in pane et aqua ieiunent, sedentes in terra coram Fratribus.
Ordinamus, quod generalis Capituli Defmitores sint Ministri et unus subditus de qualibet Provincia in provinciali Capitulo ad hoc electus. Et dicimus hic subditos omnes sub Ministris prnvincialibus constitutos, salva tamen generalis Ministri correctione, absolutione, electione et confirmatione, quae secundum Regulam Ministris et Cuslodibus conceditur. In quo Capitulo Ministri semper per se, si praesentes fuerint, vel per litteras, si absentes, renuntiare teneantur. Quorum renunliatio a Generali, vel ab eo qui tenet Capitulum loco eius, cum assensu Capituli, si videbitur, admittatur. In omnibus autem memorati Capituli definitionibus sententia plurium indistincte praevaleat et inviolabiliter observetur, excepto, quod in multiplicatione vel divisione Provinciarum sententia duarum partiuui habeatur; nec ab ea aliquis appellare praesumat.
Congregati igitur Ministri el dicti Custodes feria sexta proxima ante festum Pentecostes, et non prius, quiescant et dehberent usque mane diei sequenlis; et tunc, audita Missa, ingressi Capitulum, cantent hymnum: Veni, Creator Spiritus etc., deinde versiculum: EmiUe Spirilum luum; Orationem: Deus, qui corda, usque per Chrislmn Dominum noslrum. Respondetur Amen.
Postea tractent de statu et correctione generalis Ministri hoc modo. Minister generalis in primis co- Praecedenlia scripla sunt in calce. ram omnibus se accuset; post haec egredialur. Quo egresso, Guardianus loci, assumtis secum aliquot discretis Fratribus de conventu, dictos Minislros cum Custodibus in conclavi recludat, ita quod nullatenus exire valeant, nec ullo modo alimenta aliqua miuistrentur, donec providerint, ut oportet, circa statum generalis Ministri. Et ad hoc tam includentes quam inclusi flrmiter teneantur. Itaque si quis contra fecerit, excommunicatus sit ipso facto.
Processus inclusorum sit talis. Minister provincialis illius Provinciae, in qua Capitulum celebratur, vel si ipse defuerit, Custos eius requirat in publico a singulis per ordinem, si quid habent dicere de excessibus vel insuflicientia generalis Ministri; qui etiam Minister, cum generalis Minister interesse nequiverit, Capitulum teneat loco eius, et singuli teneanlur bona fide accusare ipsum, de quibus reputaverinl incusandum. Quodsi aliquae accusaliones notabiles proponantur, dictus provincialis Minister, vel Custos cum duobus Discretis, quos ex praesentibus sibi ad hoc assumet, diligenter conscribant. Quas postquam conscripserint et mox in medium recitaveriut, eidem revocato audientia concedatur. Et eodem egresso, iterum super accusationibus et excusationibus communis collatio habeatur. Qua peracta, praedicti Disquisitores singulorum vota sicut in electione facienda publice perquirant, utrum eis appareat, dictum generalem Ministrum esse corrigendum tantum, vel etiam penitus amovendum. Quibus conscriptis et mox in medium recitatis, iuxta sententiam maioris partis medietate omnium ad correctionem eius vel amotionera procedatur hoc modo. Si tantum corrigendns fnerit, per Ministros et Custodes ibidem continuo corrigatur. Si vero penitus fuerit amovendus, praedicti tres Disquisitores eidem revocato seorsum et secreto prius suadeant voluntariam cessionera, et si incontinenti non cesserit, habeatur nihilominus proamoto; ac statim, ipso foras egresso et oslio, ut prius, firmiter obserato, ad electionem alterius procedatur, ita ut in mane diei sequentis habeat Ordo alium generalem Ministrum praesentem, vel absentera.
Feria secunda post Pentecostes mane cantatur Missa de Spiritu sancto; qua cantata, intrent Fratres locum Capituli, et fiat sermo Fratribus in conmiuni. Quo completo, recitetur nuraerus Fratrura defunctorura a terapore generalis Capituli proximo praeteriti, pro quibus dicatur Psalmus De profundis, in flne Requiem aeternam. Pater nosler. El ne nos. A porla infert. Requiescant in pace. Domine exaudi. Dominus vobiscum. Oratio:.Absolve.
Nuraerus autera Fratrura ibidera recitatus ad singulas Provincias deferatur, ut in singulis provincialibus Capitulis raodo siniili absolvantur. Post hoc litterae praesentandae praesententur, et recoraraendatitiae in flne Capituli legantur, et respondeatur de OPUSCULUM XVin. quibus fuerit respondendum. Hinc omnes, qui non debent interesse Capitulo, exeant.
Nullus Religiosus alterius Religionis vel professionis nullusque saecularis cuiuscumque ordinis, digjjjjfjg yg] yjjg tractatibus Capituli admittatur.
Missi ad excusandum Fratres, qui non venerint, audiantur. Deinde fiat coUatio super iis quae de Provinciis ad Capitulum sunt transmissa, et provideatur per generalem Ministrum et Definitores de singulis, ut oportet, de correctione corrigendorum et ordinatione ordinandorum. Et quaeratur diligenter, qualiter Regula et statuta generalis Capituli in singulis Provinciis fuerint cuslodita. Provideatur etiam de lectoribus, praedicatoribus, de mittendis inter Saracenos et alios infideles, de niittendis de una Provincia in aliam ad manenduni, de novis Provinciis capiendis et ministrationibus distinguendis et huiusmodi.
In fine assignetur locus, in quo sequens Capitulum celebretur. Et fiat communis confessio et absolutio, perseverantibus benedictio, apostatis anathematizatio. Postea cantetur: Te Deum laudamus, versiculus: Confiima hoc Deus, Oratio: Actiones noslras, in fine: per Christum. Similis solemnltas in fine provincialis Capituli observetur.
De sdffbagiis defunctordm.
Rubrica XII.
Ordinamus, quod pro Fratribus nostris et familiaribus defunctis, quorum recommendatio facta fuerit in Capitulo generali, quilibet sacerdos annuatim celebret unam Missam de mortuis, quilibet Frater clericus quinquaginta Psalmos, quilibet Frater laicus centum Pater noster. Et pro vivis familiaribus Missae et Psalmi et Pater noster totidem persolvantur.
Ordinamus etiam, ut pro cardinali, qui in Ordinis regimine decesserit, a quolibet sacerdote Ordinis tres Missae de mortuis celebrentur el a quolibet clerico unum Psalterium et a quolibet laico tercentum Pater noster.
Pro generah Ministro in officio decedente dicantur a sacerdote quolibet tres Missae, a quolibet clerico unum Psalterium et a quohbet laico tercentum Pater noster. Et pro illis qui vadunt ad Capitulum generale, si tunc contigerit, eos mori, una Missa dicatur a quolibet sacerdote.
' E adiungit de.
Ofiicium pro defunctis Fratribus et benefactoribus ter in anno solemniter celebretur, scilicet proxima die ante festum beatae Mariae Magdalenae et proxima die ante festum beati Michaelis et feria secunda post dominicam Septuagesimae; clerici Vesperas et Vigiiiam cum novem lectionibus et Missam cantent; laici dicant centum Pater noster. [Similiter officium flat pro patribus et matribus omnium Fratrum ultima die ante Mventum]. Obitus domini Innocentii Papae tertii 17. Kal. Augusti celebretur, obitus domini Gregorii noni 10. Kal. Septembris, similiter obitus domini Innocentii quarti 2. Idus Decembris celebretur, et in crastino domini Stephani cardinahs; similiter flat pro Procuratore Ordinis in officio decedente.
Haec sunt definitiones factae in Capitulo generali Narbonae praedicto, quamvis in aliquo renovatae et modificatae sint.
Quilibet Guardianus studeat soUicita diligentia in domo sua Constitutiones generales habere, quas ipse sub custodia reservet et caveat, quod ab extraneis nullatenus coramunicentur. Ipsas etiam Constitutiones faciat semel in mense suis Fratribus legi, ubi et quando sibi videbitur expedire, maxime septem capitula prima, quae omnem tangunt communitatem. Et istis publicatis veteres destruantur.
Studeant Ministri, quod usque ad sequens Capitulum generale littera Breviariorum et Missalium corrigatur ad exemplar verius, quod habere poterunt, secundum Constitutiones Ordinis approbatas.
Obsecrat generalis Minister cum generali Capitulo universo omnes Fratres, voluntarie in Quadragesima sancti Francisci in Conventu una refectione esse contentos ad amovendas multas deordinationes et ad oblinendam benedictionem paternam, exceptis liospitibus, debilibus et inflrmis.
interdicimus, quod nullus de cetero capiatur locus, unde Fratres absque congregatione bladi et vini vivere non possint; et ubicumque locorum huiusmodi abusio pro viribus exstirpetur.
Studeant Ministri Fratrum loquocitates restringere et Fratres ad silentium inducere in suis Capitulis, in mensis etiam extra refectorium, cum Capitulum generale in hoc concordaverit.
Pueri servitores Fratrum non servent pecuniam datam pro Fratribus. Ibi autem quaedam constitutiones omiltuntur, sed in fine plu- Collectiones pecuniarum pro Fratribus in Fratrum praedicationibus nullatenus fleri permittantur.
Thuribula, cruces et ampuUae de argenlo omnino amoveantur. Et de celero calices simplices liant in opere plano et pondus duarum marcharum et dimidiae non excedant; nec plures calices quam altaria habeantur, excepto nno pro Conventu.
Definimus, quod Custodes et Guardiani habeantur pro praelatis, et Generalis eis curam animarum committit, et Guardiani in omnibus obediant Custodibus suis. Caveant tamen, ne in suis ofQciis ad invicem se perturbent.
Generalis vult, quod Minister provincialis non committat alicui receptionem Fratrum extra suam Provinciani nisi in studiis generalibus; et quod Ministri transeuntes per alienas Provincias in recipiendo stricte se habeant, et quos recipiunt secum ducant cum flrmo proposito nullatenus remittendi.
Admodum testitudinatae non fiant ecclesiae nisi super altare absque licentia generalis Ministri.
Quaelibet domus in terminis Provinciarum habebit loca sibi viciniora, sive sint de suo= episcopatu vel regno, sive non, nisi ex causa speciali Generahs aliter daxerit ordinandum.
Declaratio domiiii Papae Innocentii quarti maneat suspensa, sicut fuit in Capitulo Metensi determinatum, et inhibemus districte, ne aliquis utatur ea in his, in quibus expositioni domini Gregorii noni contradicit.
Item, nullus confessor possit absolvere de tactibus impudicis, nisi qui hcentiam habuerit absolvendi de lapsu carnis; et si qui consueludinarie fuerint deprehensi, puniantur sicut de lapsu carnis. Idem dicimus de soilicitantibus ex certa scientia ad peccatum.
Capitulum generale punit Capitula provincialia, quae non scripserunt de statu Provinciarum suarum secundum generalem constitutionem positam sub praecepto, poena unius psaiterii quemlibet de Capitulo et unius diei in pane et aqua et trium disciplinarum, et sciant, quod amplius, si neglexerint, gravius punientur.
Inhibeant Ministri provinciales Fratribus cingula cum cultellis et bursis et bursas inferius latentes in tunica habitus.
' E omiuit prn Fratiiblis; totn hnec ordinatio deest in Fir.
46S Revocat generalis Minister omnia praecepta et edicta praecedentium generalium Ministrorum, sive lata fuerint in litteris sive in verbis.
Fiat otlicium duplex maius de beatissima Trinitate in octava Pentecostes. De quatuor Doctoribus, scilicet Augustino, Gregorio, Hieronymo et Ambrosio, fiat otficium seiniduplex. De sancto Bernardo fiat ofBcium die suo, scilicet 13. Kalendas Septembris.
De sancta Clara fiat ollicium duplex, sicut Papa mandavit, et nomen eius ponatur in iitania. Antiphona de sancta Maria semper dicatur post Completorium nisi triduo ante Pascha. Nomen beati Francisci in confessione ponatur. Cantetur interdum in Vesperis: Caelorum candor in commemoratione beati Francisci. In illa antiphona beati Francisci, quae sic incipit: Hic vir in vanitalibus nutrilus indecenter, flat talis mutatio, divinis charismatihus praeventus est clementer
Item sollicite servetur constitutio generalis, quae dicit, quod in locis Fratrum Fratres carnes non comedant ullo tempore, exceptis debilibus et infirmis, quibus Guardiani providere possint, secundum quod iudicaverint rationabiliter indigere; et illa etiam, quae dicit, quod Fratres in Capitulo generali vel provincialibus nullo modo carnes comedant.
Cingulum habeatur chorda communis et rudis, et nihil portetur appensum ad chordam. Nec cingula habeanlur interius cum cultellis et bursis, nec etiam bursae inferius in tunica habitus habeantur laterales.
Caveant Fratres pro posse a sumtuosis cibariis et uno ferculo sint contenti. Et in mensis suis vasis aut cyathis vitreis seu etiam stanneis non utantur.
Cum autem curiositas et superfluitas directe obvient paupertati, ordinamus, quod aediflciorum curiositas in picturis, caelaturis, fenestris et columnis et huiusmodi, in longitudine, latitudine secundum loci consuetudinem arctius evitetur. Campanile etiani ad modum turris de cetero nusquam fiat. Vitrinae quoque historiatae vel picturatae de cetero nusquam flant, excepto, quod in principali vitrea post maius altare possint habere imagines Crucifixi, beatae Virginis, beati Francisci et beati Antonii tantum.
Item, tabulae sumtuosae seu curiosae super altare vel ahbi de cetero nullae fiant. Et si de cetero huiusmodi vitreae vel tabulae sic factae fuerint, per OPUSCULUM XVm. CONSTITUTIONES Visitatores Provinciarum amoveantur etc. Qui autem fuerint transgressores constitutionis ipsius vel paragraphi graviter puniantur, et principales de locis irrevocabiliter expellantur, nisi per Ministrum generalem fuerint restituti. Et ad hoc firmiter teneantur Visitatores, si Ministri fuerint neghgentes; qui nihilominus loca illarum Provinciarum, quas visilant, in huiusmodi vitiosa denuntiare debeant generali Capitulo per obedientiam salutarem. Et propter excessus iam factos circa huiusmodi, ne trahantur in consuetudinem, praecipimus Fratribus universis, ut nullus per se vel per alium, per quascumque personas in Ordine vel extra Ordinem ducere vel inducere faciat vel procuret, talia fieri, vel Jicentiam a praelatis Ordinis de cetero postulari. Et ad observantiam praedictorum Ministri, Custodes, Guardiani et eorum Vicarii ac Visitatores per obedientiam teneantur, transgressores acriter puniendo et attentata in contrarium de cetero destruendo.
Item, thuribula, cruces, ampullae et quaecumque ya,sa vel ioiagines de auro vel argento per obedientiam amoveantur et de cetero per eandem obedientiam nullatenus habeantur, nisi in crucibus vel aliis de praedictis essent aliquae reliquiae venerandae, vel nisi esset pyxis vel vasculum aliquod pro Chrisli corpore, ut moris est, reportando. Et de cetero calices simplices fiant in opere et pondus duarum marcharum et dimidiae non excedant. Nec plures calices quam allaria habeantur, exceplo uno pro Conventu. Et ad haec Custodes et Guardiani per obedientiam teneantur. Nec auro frigialos vel sericosos pannos Fratres habeant alisque licenlia et dispositione Ministri et Deflnitorum in Capitulo provinciali, qui provideant, ut excessus in tahbus evitetur.
Fratres in locis suis habentes parochiale coemein locis habentibus proprietatem morari contigerit, nec per se nec per interposilam personam de illa proprietate se aliquatenus iutromittant iiec ex pacto fructus eiusdem percipiant.
Inhibemus etiam, ut nullus Frater inducat alihibendam. Et si aliqua taliter legata fuerit, nullo modo a Fratribus in iudicio exigatur.
Item, nec pro Fratre aliquo nec pro loco animal ahquod ab Ordine vel ab aliquo nomine Ordinis teneatur, exceptis murilegis et quibusdam avibus pro immunditiis removendis, nisi ex evidenti necessitate cum aliquo loco fuerit dispensandum per Ministrum cum consilio Capituli provinciahs.
Dominica prima de Adventu tres versus primi Responsorii dicantur a tribus alternatim iucipiendo a parte hebdomadarii, et Gloria Patri ab eisdem dicatur in medio chori simul ad pulpitum.
Ilem, laudes feriales legendae in festo sanctae Luciae sine capitulo, hymno, versiculo et oratione dicantur.
Nota, quod priraa rubrica, si Nativitas Domini venerit die lunae, Sabbato sequenti Oat offlcium de Nativitate totaliter secundum primam rubricam, quae dicit: hi illo die etc. Et in Missa dicatur totum officium maioris Missae Nativitatis praeter Epistolam: Apparuit benignitas etc., et Evaiigelium: Paslores locjiiebantur. Aliis autem temporibus dicantur omnia de Dominica secundum sequentem rubricam, quae incipit: Si Nativitas Domini etc. Tres Missae dicantur in Nativitate Domini soleinniter, et in prima Missa dicatur Ryrie eleison et Gloria de Dominica; in secunda vero Kyrie eleison et Gloria de minoribus duplicibus; in tertia vero de maioribus. Rubricae, quae dicit, quod bymni in Nativitate Domini et per Octavam dicantur cum Gloria libi, Domine, qui natus es, addatur: et usque ad Epiphaniam. Idem fiat in Responsoriis brevibus, in Prima scilicet, Christe, Fili etc. Si Epiphania, scilicet Octava eius, cadat in Sabbato, in secundis Vesperis a Capitulo in antea fil de Dominica, nec fiat commemoratio de Apostolis nec de beato Francisco nec de pace. In Coena Domini celebret quicumque vult, sed Sabbato sancto solus hebdomadarius. In ferialibus diebus infra Pascha et Pentecosten secundum Responsorium in Matutino et secundum Alleluia in Missa cantetur a duobus Fratribus. Semper cereus paschalis tollatur post diem Ascensionis et non ante, et accendatur in diebus solenmibus et dominicis ad minus in Missa.
Si Kalendae Septembris veniunt in die dominica, lob et 7'o&?a.s habent Dominicas debitas, /wrfei/i vero unum diem infra hebdomadam, Esther alium diem. Vel die Lunae veniunt, lob et Tobias elludith smgulas habent Dominieas, Esther autem unum diem. Vel die Matris et Mercurii, singulae habent Dorainicas singulas. Vel die lovis, tres priraae habent Dominicas debitas, Esther unum diera tantura. Vel si die Veneris vel Sabbati, tres primae historiae habent singulas Dorainicas, Esther autem duos dies. Rubrica vero de quinque Doniinicis el de historia Esther ponenda in Qualuor Temporibus deleatur omnino. — Si Missa defunctorum solemniter celebretur in die feriali, sicut in tribus ofliciis in Constitulione positis S vel praesente funere, vel consimilibus; habeant se
Chapter 1 of 2