Skip to the text

Epistola de imitatione Christi

  1. Frater, beatus.ugustinus loquebatur sic ad Dominum lesum Christum, dicens: « Scio, Domine, quod ingratitudo tibi multum displicet, quae est radix totius mali spiritualis et est ventus desiccans et urens omne bonuin et obstruens fontem divinae misericordiae super horainem, qna etiam multa mala oriuntur, et moriuntur viva opera et ultra non adipiscuntur ». Quia ergo ingratitudo est causa totius mah, oportet, quod homo regratiatur Deo de beneficiis, quae fecit ei Deus; et quanto sunt maiora beneficia, tanto oportet quod sint maiores gratiae. « Cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt (Jonorum », dicit Gregorius. Ut autem homo cognoscat, quantum est obligatus ad regratiandum Deo, oportet, ut cogitet, quanta beneficia fecit sibi Deus.

  2. Vide igitur, quanta beneficia fecit tibi Deus. Considera, quomodo te creavit, redemit et vocavit. Vide igitur primo, a quo te vocavit. Vocavit enim te de mundo pleno miseriis, pleno laqueis daemonum, ut trahant animas ad poenas damnationis aeternae. Vide secundo, ad quid te vocavit. Certe vocavit te, ut laudes eum et diligas eum. Hoc est enim madare Deum. Vide ergo, quomodo oportet te vivere, qui vocatus es ad ofQcium Angelorum. Vocavit te Deus de mundi miseriis et posuit te et deduxit te in viam rectam et turam eundi ad vitam aeternam. Maxima gratia haec est, quam fecit nobis Deus propter immensitatem bonitatis suae.

  3. Sed si petunt ab eo qui vocati sunt ad habendum vitam aeternam et dicant ei: Domine, tu creasti nos et vocasti nos ad habendum vitam aeternam; quid est ergo nobis faciendum, ut eam possidearaus? respondet: Et ego dispono vobis, sicut remus, per quam viam ipse arabulavit; et si dihgenter consideremus vitam Christi, qui est speculum sine macula, inveniemus, quod ipse primo ambulavit per viam profundae humilitalis. — Secundo, per viam extreniae paupertatis. — Tertio, per viam perfectae caritatis. — Quarto, per viara immensae patientiae. — Quinto, per viam admirabilis obedientiae.

Per istani viam oportet nos ambulare, si volumus Christum sequi et invenire. Ut enim dicit beatus loannes: Qui dicit, se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Oportet ergo, quod ipse ambulet per viam, in qua ambulavit Christus.

  1. Primo igitur dico, quod Christus ambulavit per viaui profundae humilitatis, quia tantum se humiliavit, ut lavaret pedes suis discipulis. Si ergo ipse Dei Filius, Rex Angelorum humiliavit se usque ad ofQcium vilissimum in eo, quod inclinavit se ad pedes discipulorum suorum; considera, quantum nos oportet humiliare. Non est enim magnum se humiliare superiori vel aequali, sed humihare se inferiori est maximum bonum et magnum meritum. Hic est modus, per quem homo potest cito acquirere magnam gratiam et efQci dives in amore Christi; et quantum se homo humiliat, tantum Deus illum exaltat. Crede mihi, carissime, quod si homo esset bene soUicitus humiliare se, plus gratiae acquireret in uno mense, quam alius in quadraginta annis.

  2. Invenitur in Vitis Patrum, quod quidam, multo temporo in cella reclusus, duxerat longo tempore arctissimam vilam; postea dubitavit de quadam quaeslione et petivit a Deo, ut ei ostenderet illius quaestionis verilatem; et tenor iihus erat: si Beati orant pro caris suis? Et si orant, qualiter orant? Et cum diu peteret, et Dominus non sibi ostenderet, se ipsum humiliavit et dixit: Video, quod parum profeci in servitio Dei; ideo Dominus non ostendit mihi veritatem quaestionis, de qua dubitavi. Sed ibo ad confralrem meum et peram ab eo, ut solvat mihi quaestionem, de qua dubito. Et cum vellet exire ostium cellulae suae, apparuit ei Angelus Domini et dixit ei: Scias, frater, quod tota vita tua et tota abstinentia tua non meruit, ut Dominus aperiret tibi quaestionem, de qua dubitasti. Sed ista humiliatio, qua te humiliasli et voluisti petere a fratre tuo, meruit et tantum placuit Deo, quod misit me ad te, ut respondeam tibi de quaestione tua. Primo tu tisti: si Beati orant pro catis suis? Scias, carissime, quod iusti orant pro Iiis quos in Domino amaverunt, et pro his qui eos invocant, ut a malo serventur et a tentationibus mundi liberentur, et si in errore sunt, ut corrigantur et eis celerius associentur. Secundo petisti: si orant, qualiter orant? Et dico tibi, quod desiderium eorum est oratio ipsorum. Quidquid enim desiderant sine dilatione percipiunt. illorum enim orare esl cruciatus olim corporis bene gesta pro Christo Deo repraesentare. Non tamen aliud orant, nisi quod Deus ipse disposuit facere; alioquin incassum orarent.

  3. Item, quidam Frater Minor, qui erat devotus Dominae nostrae, rogavit eam, ut ostenderet sibi viam; per quam magis posset placere Fiho suo. Cui Domina dixit: « Omnia vilia ofQcia de domo facias et humilia te ipsum ».

Item, fuit petitum a quodam sancto Patre, quid esset humilitas; et respondit, quod humilitas est magnum bonum et donum Dei. Et dixit, quod ad

hurailitatem homo venit isto modo, « ut labores corporales assuraere debeat et reputet se ipsum peccatorem, ut ponat se subiectum omnibus et non attendat aliena peccata, sed semper sua aspiciat et deprecetur Deum, ut ei parcat ». — Item, fuit petitum a quodam sancto Patre, quid esset proficere in Deum; qui respondit, quod proflcere erat humiliare se ipsum.

  1. Secundo, fuit vita Domini nostri Iesu Christi ad patibulum crucis, et non invenies in ea nisi maximam paupertatem »; et quanto quis est pauperior, tanto est magis Filio Dei similis et propinquior.

  2. Fuit quaesitum a beato Francisco, quod esset illud quod magis duceret liominem ad perfectionem; et ipse respondit, quod erat paupertas.

  3. Tertio, fuit Dominus noster Lesus Christus perfectae caritalis. Caritas enim, qua dilexit nos, traxit eum de caelo in terram; caritas fuit funis, quae tenuit eum iigatum ad columnam, quando crudeliter verberabatur. Dilexit namque nos plus quam se ipsum, quia mori voluit, ut nos viveremus; vendi voluit, ut nos redimeret de potestate diaboli; animam suam et corpus suum dedit pro nobis. Caritas est id, per quod cognoscitur, utrum quis sit verus Christi discipulus; sic enim dixit: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dileclionem habueritis ad invicem. Caritas est, quae facit hominem fllium et discipulum Christi. ascribal se ipsiiin honio pefcalorem el ponat se subiectum

  4. Fuit quaesitum a quodam sancto Patre, quae esset causa, quod uos die noctuque laboramus et non pervenimus ad perfectionem, sicut nostri Patres antiqui pervencrunt. Qui respondit, quod antiqui Patres habebant hoc, quod unus magis diligebat consolationem alterius quam suam, et ideo pervenerunt ad magnam perfectionem. Sed nos tantum laboramus et non pervenimus ad perfectionem, quia unusquisque quaerit suam propriam consolationem et utilitatem et non amat utilitatem et consolationem sui proximi. Si etiam cupias pervenire et acquirere magnam perfectionem in tempore parvo, studeas in omnibus, in quibus poteris, servire fratribus tuis, et plus ama consolationem et utilitatem alienam quam propriam. quam iniuste; et nunquam invenies, quod murmuraverit; sed tanquam agnus innocens ducebatur ubique; cum malediceretur, non maledicebat, cum paterelur, non comminabatur, sed sicut agnus mansuetissimus se permittebat tractari. Patientia est, quae frangit omnes insidias inimici. — Invenitur, quod qui dam semel audivit daemones simul loquentes, et fuit petitum ab uno, quomodo praevalebant contra monachos; qui respondit et dixit: Ego non possum eos vincere, quia, quando provoco eos ad iracundiam et discordiam, unus dicit culpam suam coram alio, et ille frangit totum per suam patientiam. — Hoc ergo, carissime, sit semper in ore tuo, scilicet quando tu

reprehendaris ab aliquo, dicas: Est culpa mea, habeo voluntatem melius faciendi aha vice.

  1. Quinto, fuit Dominus noster Lesus Christus admirabUis obedientiae; quapropter factus est obedie7is usque ad mortem, non qualemcumque mortem, sed usque ad morlem crucis quae erat magis acerba et magis vituperosa et inhonesta omni morte communi; et quia fuit multum obediens, ideo fuit multum exaltatus. Qui ergo vult exaltari studeat pure et perfecte obedire.

  2. Invenitur in Vitis Patrum quod « quidam sanctus Pater dixit, quod ille qui semper daret animam suam ad obediendura propter Deum, quod talis maius meritum haberet quam eremita, qui staret solitarius in deserto. Dicebat autem, quod narrabat quidara Pater sanctus, se vidisse quatuor ordines in caelo, quorum unus erat iilorura qni portaverant infirmitalem suam propter Deum patienter; alius eorum qui receperant pauperes ad hospitium; alius illorum qui steterant in solitudine; et quartus eorum qui propter Deum fuerant in obedientia; et vidit, quod illi qui fuerant in obedientia, habebant unam coronam auream plus quam alii, et fuit ei dictum, quod ideo habebant maiorem gloriam, quia ea quae fecerant, fecerant per obedientiam; omnes autem ahi habuerant aliquid propriae voluntatis ». Sacrificium obedientiae est maius sacriflcium omnium aliorum, quia dat propriam voluntatem ad sacrificium. Etideo, carissime, sit tuumstudium, si vis multura proficere et Deo placere, quod pure obedias in his quae tibi praecipiuntur.

  3. Et studeas, quod sis amicus orationis. Oratio enim te faciet esse humilera, patientem et obedientem; oratio le faciet habere omnia bona; oratio, inquam, te faciet Liabere Deum in hac vita et in vita aeterna. Dicebat enim sanctus Franciscus, quod impossibile sibi videbatur, quod ahquis posset proflcere in servitio Dei, nisi esset amicus orationis.

lo. Si vis, carissime, habere orationem, oportet, quod habeas silenlium; et si vis habere silentiura, oportet, quod habeas solitudinem. Invenitur in Vitis Patrum de quodam sancto Patre, qui veniens ad mortem, raonachi dixerunt ei, quod diceret eis aliquod verbum salutis; et ipse dixit: « Fralres, nil melius video quam tacere ». In hoc ergo sit studium tuum, carissime, scilicet quod, quando est terapus serviliorura, opereris quantum potes et cum silentio. Completo vero servitio, statim fugias ad solitudinem. Et caveas, ne in solitudine sis otiosus, quia otium in sohtudine est valde periculosum. — Quidam petivil a quodam sancto Patre, quomodo posset placere Deo et hominibus. Cui respondit Pater sanctus: Loquere pauca et operare multa.

Invenitur in Vitis Patrura quod « abbas Arsenius, cum adhuc in palatio esset, oravit ad Dominum, dicens: Domine, dirige me ad salutem. Et venit ei vox dicens: Arseni, fuge homines, et salvus eris. Idem ipse, descendens ad monachalem vitam, hoc est quod magis placet Deo quam aliud [C omitlit quam

rursum oravit, eundeni sermonem dicens: Domine, dirige me ad salutem; audivitque vocem dicentem sibi: Arseni, fuge, tace et quiesce. Haec enim sunt radices non peccandi, haec sunt principia salulis ».

  1. Itera, invenitur in dictis V'ilis sanctorum Patrum, quod «abbas Macarius dicebat fratribus suis: Post Missas ecclesiae fugite, fratres. El dixit ei unus Fratrura: Pater, ubi haberaus araplius fugere a solitudine ista? Et ipse abbas ponebat digitum super os suum, dicens: Istud est, quod fugiendum dico; et sic

Ed. I ciini C Itein, dktus abbax Arsenius, descendem ad intrabat in cellam suam, et claudens ostium, sedebat solus, perraanens in oratione'».

Si ista servaveris, carissirae, non dubilo, quod in parvo terapore venies ad magnam perfectionem. Ista verba sint tibi loco mei. Saepe ea lege, et quando legis, cogita, quod ego loquor tecum etdico tibi istfi verba. Orani sero, quando tu vis ire ad lectum, examina te ipsum, utrum vixeris in illo die secundura ista quae tibi scripsi. Vale in Domino et ora Deum pro rae.

  • Cod. C omiltit Ista verba sint tibi loco mei, continuans:

Chapter 1 of 1