Epistola de sandaliis Apostolorum
- Talis lector tali lectori spiritum intelligentiae sanioris.
Quoniam, secundum Apostolum loannem, Deus verilas est, qui contra veritatem offendit, maxime evangelicam, cuius Cliristus specialiter auctor est, contra Christum offendere comprobatur. Super eo igitur, quod Clirislura et suos sanctos Apostolos atque discipulos non discalceatos, sed calceatos incessisse coram peritorum multitudine praedicasti, quam temere contra veritatem evangelicam offenderis, perpendere poteris ex subscriptis.
Ait enim Chrysostomus super Matthaeum: « Apostoh cuDi una tunica et discalceati circumibant totum mundum et superabant ». — Itera, Hieronymus ad Ageruchiam: « Apostoli, toto orbe peregrini, non aes in zona, non virgam in manu, non caligas habuere in pedibus ». Item, ad Rusticum monachum ponit idera. Item, in epistola ad Eustochium dicit sic: « Moyses et Lesus Nave nudis in terra sancta iubentur pedibus incedere, Apostoli sine vincuHs pellium et onere calceamentorum ad praedicationem novi destinantur Evansehi. Milites, vestiraentis Iesu forte divisis, cahgas non habuere, quas toUerent. Non enim habere Dominus poterat quod servos suos habere prohibuerat ». — In hac auctoritate perpendere potest tua prudentia, quod Dominus noster Lesus non tantura calceamenta terapore passionis non habuit, sed etiam habere primo non potuit; coepit enim facere et docere, Actuum primo. — Item, Augustinus libro vigesimo secundo contraFaustum dicit sic: «Quod scribitur Lucae vigesimo secundo: Quando misi vos sine saeculo, sine pera, sine calceamentis, non transierunt Domini verba, sed et discipulorum obtemperantium facta secuta sunt».
Item, in vita beati Martialis: « Sanctus Domini Martialis, pergens ad praedicandum, non equo vehebatur aut asino, non quohbet iumento, nec calceamenta propriis induebat pedibus, sed iuxta Domini et magistri sui Iesu Christi sententiam, quam ipse sibi et ahis Apostolis inculcare solebat, ut, pergentes de civitate in civitatem, non sacculum neque peram secum tollerent nec calceamenta; nudis incedens pedibus, iraitalor Christi atque beati Petri Apostolorum principis, consanguinei sui, in omnibus, quae ipse Dominus praecepit, existere curabat ». — Item, in vita beati Frontonis discipuli scribitur sic: « Beatus Fronto castra, urbes et vicina loca calceatus tantum sandaliis peragrans, gentium catervis divini verbi semina erogabat ». — Item, in Marthae et Magdalenae vitis legitur, quod vel sandaliis utebantur, vel nudis pedibus incedebant.
De sandaliis autem dicitur Marci sexto: Calceatos sandcdUs; Glossa: « Ut neque pes tectus sit neque nudus ad terram ». — Item ad Ephesios sexto et Mattiiaei decimo dicitur in Glossa, sandaliis vel soleis usos Apostolos fuisse. Papias autem dicit: « Sandaiia autem sunt calceamenta desuper corium de non habentia ». — Item, Eusebius Caesareensis libro sexto ecclesiasticae Historiae, capitulo De kiudibus Origenis, dicit sic: « Ante omnia Origenes praecepta evangelica et voces Salvatoris summo amore et studio implenda esse censebat, quibus praecipitur, duas tunicas non habendas, nec calceamentis utendum, nec de crastino cogilanduni ». Et sequitur ita: « Denique per raultos annos absque omni calceamento nudis traditur incessisse vestigiis». — Item, Gregorius Nazianzenus: « Optabam homines videre, qui viverent ad exemplum, praedicatores Evangelii Christi, nudis pedibus incedentes, propter regnum pauperes, propter paupertatem reges ».
Cernis, puto, si proprie sapis, quod duo illustrissimi Graecorum doctores praeceptum evangelicum de non portandis calceamentis ad litteram censuerunt observandum. Quodsi fortassis in hac sententia praesumseris dicere, praedictos duos doctores haeresim sapuisse; per praedictas et post dicendas auctoritates doctorum Latinorum catholicorum calumniari in hac parte praedictos doctores convinceris manifeste. — Item, in vitis Patrum, in monachorum perfectorum laudibus legitur in pluribus locis, quod nudis vestigiis incedebant. — Item, Hieronymus in libro contra lovinianum reprehendit ipsum, quod cum prius tanquam perfectus monachus nudis pedibus incessit, postea, a perfectione apostatans monachali, calceamenta deaurata portabat.
Item, Actuum duodecimo: Calcea te caligas tuas; ad haec est una Glossa: « Petrus propter rigorem carceris ligamenta ad horam laxabat, ut, tunica circa pedes demissa, frigus noctis utcumque temperaret, exemplum praebens infirmis, ut, cum molestia corporali vel iniuria tentantur humana, liceat aliquid laxare de rigore propositi ». Sicut ergo Petrus in eo, quod circa pedes tunicam demisit ad liorara propter rigorem carceris, exemplum inflrmis praebuit et rigorera laxavit, ita et in eo, quod ad horam tantura caligas habuit, si tanieii habuit. In fine tamen praedictae Glossae caligae Petri spiritualiter exponuntur sic: « Quod dictum est: Sint lumbi vestri praecincti, Lucae duodecimo, et calceali pedes in praeparalioneni Evangelii pacis, ad Ephesios sexto, spiritualium virtutum verbique praedicandi resumere iubentur insignia ». — Textus etiam Calcea te ad litteram intellectus, non dissonat a prae- I dictis auctoritatibus et inferius annotandis, sed omnino etiam concordat. Nam ubi Latinus interpres dicit caligas, Graecus dicit sandalia. Sunt autem sandalia, sicut dicit Magister in Historia, soleae vel perones; secundum Papiam vero caligae dicuntur quasi caligulae, quia super pedem coliigantur, vel etiam, quia calce ligantur, sicut cernimus in solea sancti Petri, quas usque hodie Romae servatur, et etiam. pjcturis et iu caelaturis antiquarum apostolicarum imaginum et novarum, in quibus omnibus vel cum soleis vel nudis pedibus exprimuntur.
Non tibi blandiaris, cum audis, quia sandaiia sunt caligae, quia secundum Papiam « sandalia sunt caligae vel calceamenta desuper corium non habentia». Ridiculosum igitur est valde, quod litteratus hoc neget, quod clamant lapides et testantur. Interlineare autem, quo dicitur super illo verbo: « Exemplum datur non sine calceamentis ambulandi, Angelo iubente et Apostolo complente », solvitur per principium Interlinearis, ubi dicitur: « Caligae sunt calceamenti genus», et de illis intelligitur. Nec videtur authenticum, sed ponitur magistrale, vel spirituaUter intelligendum est, ut est illud ad Ephesios sexto: Calceati pedes etc., Glossa: « Haec calceamenta virtutum debet liabere praedicator, ne ille qui praedicat pede menlis terram tangat, id est, pro terrenis faciat. Hac signiflcatione dicit Marcus, Apostolos sandaliis calceari vel soleis, scilicet ut neque pes sit tectus, neque nudus ad terram ». Hic, ut cernis, manifeste dicit Glossa, et est Augustini, quid sunt sandalia, quia soleae, et quod virtutum calceamentis debent veri Apostoli calceari.
Amplius, super illud Lucae vigesimo secundo: Quando misi vos sine saeculo et pera et calceamentis etc., Glossa dicit sic: « Non eadem vendi regula persecutionis, quae pacis tempore discipulos informat. Missis quidem discipulis ad praedicandum, ne quid in via tollerent, praecipit; instante autem mortis articulo, et tota illa gente Pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decrevit, permittens, ut tollant victui necessaria ». Ex hac Glossa patet, quod ad regulam apostoUcam pertinet nihil in via tollere et sine calceamentis incedere. Et hcet persecutionis tempore aliquid in via tollere permittatur, de calceamentis tamen comportandis etiam persecutionis tempore nec textus innuit nec Glossa.
Ex praedictis testimoniis clarius innotescit, quid de Domini nostri Iesu Christi et suorum Apostolorum atque discipulorum calceamentis iuxta veritatem evangelicam et Sanctorum expositiones docendum sit pariter et servandum. Sed his omnibus testiflcationibus flrmissimis atque claris sancti gelii sanctiones sunt incomparabiliter clariores. Scribitur enim Matthaei decimo: Nolile possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam. Item, Marci sexto: Praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, non peram, non panem neque in zonis aes, sed calceatos sandaliis. Item, Lucae decimo: lite portare sacculum neqite peram neque calceamenta.
Quod autem Domini haec verba mandata non tantum spiritualiter, sed etiam ad litteram fuerint observata, patet ex auctoritatibus praedictis; patet etiam ex picturis et caeiaturis antiquissimis laicorum; patet etiam ex ipsis sandaliis Apostolorum et Christi discipulorum, quae usque in hodiernum diem in plerisque locis ad huius veritatis adstipulationem et devotionem fidelium reservantur; patet etiam ex Glossa Marci superius allegala; patet etiam ibidem ex alia Glossa: « Matthaeus et Lucas memorant, Dominum dixisse discipulis, ut nec virgam ferrent; Marcus, ne quid tollerent nisi virgani tantum. Sed illi accipiunt 7-ealiler virgam, Marcus per virgam potestatem accipiendi necessaria a subdilis ». Ergo sicut et Matthaeus et Lucas virgam realiter accipiunt, sic et calceamenta. « Et Plato dicit, duas summitates corporis non esse velandas, neque assuetam fieri mollitiem debere capitis et pedum; cum haec habuerint firmitatem, cetera robustiora sunt ». Item, magister in Historia qui dicit sic: « Non portabitis calceamenta neque virgam. Secundum Marcum sandahis vel soleis, id est peronibus uti iussi sunt ». Item, losue quinto: Solve calceamentum tiium de pedibus tuis, Glossa: « Hi sunt pedes, quos lavit Lesus ». Non autem ignorat prudentia tua, Dominum lesum non tantum pedes Apostolorum spirituales, sed etiam corporales humiliter abluisse.
Patet etiam postremo per gloriosum Christi signiferum Franciscum, qui, Spirilu sancto revelante, luxta htteralem mtellectum praedicti praecepti Ordinem suum et Regulam instituit, Domino cooperanle et sermonem confirmanle sequentibus signis, et etiam servavit; et iuxta hunc inlellectum per se ad providentiam signis praecedentibus confirtantum ab Apostolis intellecta fuerunt et servata, ergo illud quod ibidem inseritur: Gratis accepistis, gratis date; et illud: Infirmos curare, mortuos suscitare; et illud: Nolile possidere aurum neque argentum etc. Quod quam perniciosum sit et evangelicae veritati adversum, tua peritia non ignorat. Ubi, quaeso, esset illud Petri Actuum tertio: Argentum el auruni non est mihi? et illud Actuum octavo: Pecunia iua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri? et illud Actuum nono: Dansque illi manum erexit eam, in suscitatione Tabithae? Haec ergo si ab Apostolis fuerunt intellecta ad litteram et servata, ergo et illud de calceamentis ab Apostolis non portandis, quae praedictis sine medio connectuntur. — Praeterea, Graeci praedicantes Evangelium, quos cernunt pecuniam non accipere nec calceatos incedere, sed sandaliis, vel soleis uti, apostolicos nuncupant et ut Christi discipulos venerantur. Monachi etiam Indiae, sicut ille retulit mihi, qui vidit, calceamentis non utuntur, nudis pedibus incedentes.
Haec autem scripsi tuae peritiae, ut de cetero contra tot et tanta testimonia Christum et eius perfectissimos discipulos non infames et evangelicae veritatis regulam ut lux clarissimam expositione tua mystica non obscures. Nam, secundum quandam Glossam super Matthaeum, « pravus est auditor, qui manifesta vult obscure intelligi ». Innuit etiam Gregorius in Moralibus in prooemio trifariae Scripturae modum: « Sunt enim quae historice vel ad litteram intelligi nequeunt, ut illud lob: Suspendium elegit anima mea; et illud: Pereat dies, in qua natus sum; quaedam historice, moraliter et allegorice intelliguntur; quaedam, in quibus qui sensum litterae negligit oblatum veritatis sibi luraen abscondit». Certum est autem ex praedictis, trium Evangelistarum sententias superius allegatas non in primo genere, sed in secundo et tertio contineri.
Ceterum, quod quatuor Evangelistae, loannis Baptistae humilitatem admirabilem praedicantes, introducunt ipsum dicentem, quod non sit dignus solvere corrigiam calceamentorum Christi, sive ipsius calceamenta portare; quod spirituahter intelligendum sit, ex Glossis Sanctorum annotatis ibidem clarius innotescit. Dicitur loannis primo: Non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti; ubi Glossa: « Non ait: non solvam; solvit enim, quando ipsura manifeslavit el de Divinitate et humanitate ipsius multa aperuit; sed: non sum dignus, scilicet ait, quia ad hoc agendum se indignum putavit ». Item, Lucae tertio: Non sum dignus solvere corrigiam calceamentonm eius; Glossa: « Non sum dignus mysterium solvere incarnationis, vel nomen sponsi non mihi usurpo, nec sponsus credi, sed amicus sponsi volo». Item, Marci prinio: Non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceameniorum eius; Hieronymus: « Id est incarnationis mysterium, quando Verbum caro factum est». Item, Matthaei tertio: Non sum dignus calceamenta eius portare; Glossa: « Intendebat hic ostendere excellentiam Christi et sui humilitatem ». Et in eadem Glossa exponitur allegorice, ut prius.
Forte autem loannes Baptista in verbis propositis ad litteram intellectis non Christum calceatum dicere intendit, sed iuxta praedictam Glossam: « Intendebat » etc, maiestatem Christi magnificans et suam humilitatem praedicans, usitatum modum loquendi tenuit, sicut de homine valde nobili non lavante manus suas posset dicere pauper humilis: Non sum dignus aquam effundere super manus eius. — Nisi forte quispiam verba proposita volens exponere, dicat, quod Christus eo tempore, quo loannes Baptista sententias protulit ante dictas, nondum publice praedicabat, nondum regulam ediderat, nondum in deserto, exemplum dans poenitentiae, ieiunaverat — quod utique verum est — et ideo vult dicere, quod calceamentis tunc temporis ulebatur; quod utique videtur a Glossis omnibus et Sanctorum expositionibus alienum.
Sive autem hoc fuerit, sive non; ex praedictis manifeste concluditur, quod post institutionem apostolicae regulae Christus suique discipuli sine calceamentis ad htteram incesserunt. Nam, secundum Hieronymum, Christus non habuit quod non habendum docuit, qui primo coepit facere et docere. Idcirco periculosum est valde, iramo ridiculosum asserere, aliter Christum, ahter Apostolos vixisse, et Christum regulam non servasse, et Apostolos aliud quam Christum habuisse perfectionis exemplum, cum, discipulum esse perfectum, si sit sicut magister suus, et servum non esse domino suo maiorem, evangelica veritas contestetur, et ut simus imitatores Domini, sicut et ipse Christi, nos Paulus Apostolus exhortetur.
Tu igitur, qui Evangelii doctor es et seetator, si huius evangelicae perfectionis apicem non attingis usu, attingas saltem ajfeciu pio, affatu veridico et catholico intellectu, et noli Evangelii candidissimam margaritam tortis expositionibus conculcare, noh contra evangehcorum pedum nuditatem pelles mortuas defensare. Si enim contra sententias Evangehi calceamenta defenderis, timendum est, ne dias lunicas et cum pera pecuniam defendere contendas. Doceat ergo te unctio veritatem, ut, si quid incautius contra Evangelium praedicasti, studeas revocare. Ne contemptum te reputes, quod in hac epistola tecum singulariter sim locutus; hoc enim mihi amor caritatis privatae suasit, praesertim quia malui consuetudinem imitari doctorum illustrium et Sanctorum quam vulgarem facetiam populorum. Vale in Domino.
Chapter 1 of 1