Skip to the text

Epistola de tribus quaestionibus

  1. Innominato magistro spiritum intelligentiae et veritatis! Proponis, carissime, ut tibi tres articuli de jggyjj Fratrum Minorum absolvantur, de quibus te ostendis pluribus rationibus dubitare, scilicet de paupertate, labore manuum et studio scholarium et niagistrorum. — Cum enim Regula dicat, quod « Fratres non recipiant pecuniara per se vel per interpositam personam »; et rursum, <t nec domum nec locum nec aliquam rem sibi approprient »; videntur tibi Fratres in hoc Regulae contraire, cum tibi videantur pecuniam per interpositam personam recipere, hbros habere et domos, cum non possint harum rerum quas habent dominos assignare. — In labore etiam manuum sibi iniuncto, ut tibi videtur, sub praecepto, culpabiles tibi videntur, cum nec laici laborent in operibus mechanicis nec clerici in hbris manu propria scribendis, quin potius magnis sumtibus faciunt eos scribi, ac si apud se haberent numismatum percussores. — Postremo, in magisterio et studio philosophiae Fratres condemnas; cum Regula dicat, quod « non curent nescientes litteras htteras discere», Fratres pleruraque tam clerici quara magistri, qui etiam in saeculo philosophiam parura aut nihil audierunt, student, lectitant, scriptitant, iramo quod plus est, ianiant, dissipant et aedificant. Nec videtur libi, tantae humilitatis professoribus posse competere nomen magistri, cum hoc nomen videatur Dorainus in Evangelio Matthaei suis discipulis inhibere, quorum nos dicimur imitatores tanquam professores Evangelii Iesu Christi. — Haec, ut asseris, tibi in corde de statu et salute Fratrum scrupulum generant et tuam conscientiam inquietant. Super haec addis assertionem quorundam, qui tibi nisi sunt hanc conscientiam de Fratribus fabricare.

  2. Intende igitur in ea quae dicturus sim]; dabit enim tibi Dominus precibus gloriosae Virginis et

beati Francisci rectum m his omnibus intellectum. Supponis, quod Regula paupertatem praecipit, commendat laborem, vetat curiositatem; suppono et ego. Detestaris ob hoc receptiones pecuniarum, proprietates librorum atque domorum; vitupero et ego; immo et hoc nos fortiter omnes culpamus et persequimur; et in his convenimus. — Sed quod Fratres tales credis, aut si non credis, dubitas; in hoc penitus dissentimus. Nec enim hoc credo nec dubito, certum habens oppositum tanquam verum; non quod nullus talis sit in Ordine, qui non possit culpari in aliquo praedictorum, cum nec in duodecim Apostohs talis perfectio potuerit reperiri; sed communitatem status, de qua tu intelhgis, defendendam assumsi.

  1. Vide igitur, quid sentire debeas de receplione tiam in omnibus, quae subiungam. Non credo, te aliquatenus dubitare, quin pauperibus, quantumcumque extremam voverint paupertatem, liceat recipere eleemosynam, nisi velint se occidere; quod si nefas est, licet hoc Fratribus; quod nulUis sanae mentis ignorat. Non est igitur contra eorum professionem, si quis dives homo hanc eis ministrat manu propria. Quod si nohierit, potest eis ministrare per manum servi sui. Quod si ille servus non possit, sed committat alii, quare non liceat per tertiam manum, non videtur; quare ergo non possit usque ad decimam manum, non video. Quodsi dives, habens pecuniam, non habeat victum aut vestitum Fratribus necessarium, nonne potest ipse manu sua emere? Nonne potest pecuniam pro emptione ahi committere, et sic per multas manus in usus Fratrum expendere, pro relevandis eorum necessitatibus sine offensione Fratrum? Quis sanae mentis hoc dubitat? cum pecunia ita sit domini, dum committitur personae intermediae, ac si ipse dominus eam manu propria conservaret; nisi forte quis ita desipiat, ut dicat, quod pecunia in manu servientis posita transeat hoc ipso in eius dominium et desinat esse domini; quod penitus absurdum est.

  2. Quodsi dicas, quod dominus simphciter et absolute dare intendit Fratribus, dico et ego, quod nullus sanae mentis dare intendit Fratribus, nisi prout competit Regulae et professioni eorum. Quis enim daret eis eleemosynam, ut eos faceret perdere vitam aeternam? Dat ergo eo modo, quo Fratribus expedit, scihcet committendo alicui, qni per se eam dispenset in his rebus, quas Fratribus licet accipere, et sic pecunia illa, per quorumcumque manus transeat, nuUo modo spectat ad Fratres, quia semper est primi domini. Et per hoc manifestum est, quod « nec per se nec per interpositam personam » eara recipiunt. Fateor coram Deo, ila esse verum in conscientiis Fratrum.

  3. Quodsi forte mihi non credis, crede tamen ipsi domino Papae, qui, in utroque iure peritus, Ordinis et perfectionis aemulator, qui, ut ipse testatur, in conditione Regulae beato Francisco astitit et eius plenius intellectum cognovit, dicit, requisitus a Fratribus, quod « Fratres volentibus sibi elee mosynas facere possunt fidelem aliquem praesentare. Qui taliter praesentatus a Fratribus non est eorum nuntius, licet praesentetur ab ipsis, sed illius potius, cuius mandato solutionem facit, seu recipientis eandem ». Haec sunt verba ipsius. Quis ita desipit, ut si dicam alicui: iste fideliter exsequetur vel custodiet quod ei committes, quod propter hoc quidquid ille acceperit fiat meum? Et hcet haec verba non semper exprimantur, semper tamen habentur in corde, et semper ab aliis credimus sic accipi. Quis igitur tam improbusest, ut impugnare audeat hanc veritatera, per tanlorum virorum conscientiam sanam et discretam, per tantam rei evidentiam, et ut nihil desit, per Sedem apostolicam confirmatam? Certus sum, quod talis portabit iudicium.

  4. De lib7-is autem et utensilibus quid sentiam, audi. Clamat Regula expresse imponens

Fratribus auctoritatem et ofQcinm praedicandi, quod non credo in aliqua Regula alia reperiri. Si igitur praedicare non debent tjibulas, sed verba divina; et haec scire non possunt, nisi leant; nec legere, nisi habeant scripta: planissimum est, quod de perfectione Regulae est libros habere sicut et praedicare. Et sicut non obstat Ordinis paupertati habere Missalia ad cantandas Missas et Breviaria ad Horas dicendas; sic nec obstat libros habere et Biblias ad verba divina praedicanda. Licet igitur Fratribus libros habere.

Sed nunquid Regula sibi contraria est, quae alibi uiandat nihUhabere?.bsit hoc, ut in ea sit aliqua conlrarietas, sicut nec falsitas, cum tota de fonte Evangehi sit extracta, sicut mihi, qui parum novi, facile esset ostendere. Dico ergo, quod Fratribus horum concessus est usus, sed vetatur appropriatio. Nam non dicit Regula, quod Fratres nihil habeant nec aliqua re utantur, quod esset insanum; sed, quod «nihil sibi approprient ». Cui igitur liorum proprietas assignabitur? Respondeo ego, quod cuiuscunique sit, non est mea nec Ordinis, et hoc raihi sufQcit ad meae conscientiae puritatem. Ne taraen hominibus fugam parare videat, dico, harum rerum mobilium gubernatori et proteclori Ordinis cardinali potestatem et auctoritatem el providentiam a domino Papa esse concessam. Sic enim dominus Papa ait: « Nec vendi debent mobilia nec extra Ordinem commutari aut alienari quoquo modo, nisi Ecclesiae Romanae cardinalis, qui fuerit Ordinis gubernator, generali seu provincialibus Ministris super hoc auctoritatem praebuerit vel assensum».

  1. Sed dicis: Nunquid qui dant Biblias Fratri-!oi- bus, intendunt eas dare Papae aut cardinali? Dico et ego: Nunquid pater, qui dat Bibliam fiUo, intendit labefacere Ordinem filii et fllium suum facere filium diaboli? Credo, te responsurura, quod non. Dat igitur filio, intendens, quod Ordinis paupertas sit penitus illibata, ac per hoc, ut Ordo utatvr.

m proprietas autem sil eius cuius decrevit esse pastor Ordinis et Ecclesiae. An non credis, quodsi pater non posset filio librum dare nisi per manum alicuius, de quo praesumeret, quod non esset filii sui praedator, sed pastor, nonne daret'? Utique daret, ut filio coraraodaret ad usura. Et in hoc melius provisum est Ordini, Domino favente. Nam si librorum proprielas remaneret penes parentes, sic Ministri non possent auferre Fratribus libros, et essent quasi perpetui ad vitara. Nunc autem Ordo nihil sibi approprial in libris, dum Ministri libros nec vendere nec ahenare auctoritate propria possunt, nec Fratres subditi, dum frequenter resignant, et eis pro voluntate Ministroruni assignantur et auferuntur. Certus sunt, quod haec est conscientia Fratrum.

  1. Ut autem nihil remaneat, audi de domibus. Dico, do7nos non esse Fratrum; sed si de ofo quaeris, dico, quod dantium est et palronorum; si de aedificiis, pari ratione aedificantium, vel eorura quorum est solum, quia cedit solo unius, si unus aedifical, vel plurium, si plures. Mentior, nisi dominus Papa dicat: « Salvo locorum et donwrum dorainio illis, ad quos noscitur pertinere»; in loco intelligens solum, in domibus aedificia superaddita. Unde nec appropriamus nobis locum, cum dicamus, esse illorum qui Fratribus ipsum accoraraodant, nec aedificium, cum sit illorura qui dant impensas, vel cedat solo; nec etiam usum appropriaraus, nisi pro voluntate eorum qui Fratribus concedunt praedicta. Certus sura enim, quod haec est conscientia Fratrum. Nec obstat, si ahquando vidisti contrarium — quod non credo — quia indiscretio unius non debet ad omnes nec ad singulos retorqueri. — Si dicas, nos tanquam advenas et peregrinos debere ire de domo in domum; parcat illi Deus, qui primo hanc stultitiam cogitavit. Nonne beatus Franciscus aedificavit loca? Nunquid tanquam peregrinus ibat quotidie unam dictam? Nunquid et beatus Petrus, cura dicat

in prima Canonica sua: Obsecro vos tanquam advenas et peregrmos etc, voluit, quod omnes transirent de domo in domum? Cum enim dicat Ecclesiasticus: Vita nequam hospitandi de domo in domum; tam Petrus quam Franciscus filiis et discipulis suis non sanctam vitam, sed nequam imposuissent, si secundum praedictum intellectum nos similes esse peregrinis mandarent. Sed hoc dictum intellige, non ut currat similitudo quatuor pedibus, sed ut domos, in quibus habitamus, parum diligamus nec proprias reputemus, sicut peregrinus, qui transit in patriam, domum non dihgit in via tanquam propriam, sed utitur tanquam aliena Qui ahter sapit, ipse sua insipientia manifestat, quod nihil omnino sapit. Quomodo enim posset esse regimen et ordo praelatorum, qui ita districte manet in Ordine beati Francisci, si omnes essent instabiles et vagabundi per orbem? Hoc non sentit, nisi qui nihil vidit de Ordine.

  1. Veniam autem ad laborem manuum, ubi de multum iusistis, utrum sit consilium, vel praecepfem. Ego autem dico, non intendere beatum Franciscum manualem laborem nec praecipere nec consulere nec monere; sed supposita admonitione Apostoh =, Fratribus nimis vel minus sollicitis ad laborem dat formam laborandi. Quidam enim sic intendebant labori manuali, ut necaretur in eis devotio orationis; quod quia periculosum erat, cum activa debeat deservire contemplativae, dedit eis forraam sanctissimus Pater, ut « sic laborarent », qui laborare vellent, scirent et possent, « ut sanctae orationis et devotionis spiritum non exstinguerent». Hoc enim sequitur iu textu Regulae immediate. Unde attende, quod non dicit: praecipio vel consulo Fratribus, quod laborent, nec dicit: Fratres, qui possunt laborare vel operari sciunt, laborent; sed, « quibus dedit Dominus gratiam laborandi», quod non solum includit potentiam, sed etiam voluntatem laborandi. Sicut, si diceret: Fratres, quibus dedit Dominus gratiam lacrymandi, lacrymentur modeste, ita quod oculos non amittant; non praeciperet lacrymari; sic nunc intelligit. Ipse autem de labore manuum parvam vim faciebat nisi propter otium declinandum, quia, cum ipse fuerit Regulae observator perfectissimus, non credo, quod unquam lucratus fuerit de labore manuum duodecim denarios vel eorum valorem; sed potissime Fratres ad orationem monebat nec volebat, quod illam exstinguerent propter lucrum. — Unde provincialibus Ministris relinquitur, quod non permittant, Fratres suos esse otiosos; et ego una tecum, si qui tales sunt, iudico arguendos et verberibus puniendos tanquam servos malos et pigros. Non tamen propter hoc tibi displiceat Ordo, quia satis ibi invenies copiam laborandi tam in studio veritatis quam in exercitio humihtatis, pietatis et cuiuslibet alterius virtutis. Nam Fratrum est eleemosynam quaerere, coquinam facere, infirmis servire, scutellas lavare et in omnibus humilitatis exercitiis laborare, quae dulciora sunt Fratribus quam multa ofQcia dignitatis.

  2. Sed quid dicemus de ascendentibus cal/iedram? cum Regula dicat, quod « non curent nescientes litteras litteras discere » etc, cum etiam Evangelium dicat, quod nolimus vocari magistri. Dico ego, quod Regula non vetat studium litteratis, sed illitteratis et laicis. Vult enim iuxta Apostolum, quod unusquisque in ea vocatione, qua vocatus est, permaneat, ut ad clericatum de laicatu nullus ascendat, nec vult, quod clerici eflQciantur laici studium recusando; alioquin ipse transgressor fuisset, qui, cum paucas litteras sciret, postmodum in litteris profecit in Ordine, non solum orando, sed etiam legendo. Unde ut scias, quantum sibi placuerit studium sacrae Scripturae, audivi ego a Fratre, qui vivit, quod, cum novum testamentum venit ad manus eius, et plures Fratres non possent simul totum habere, dividebat per folia et singulis communicabat, ut omnes studerent, nec unus alterum impediret. Clericos etiam, quos ipse recipiebat ad Ordinem, in

summa reverentia habebat et in morte mandavit Fratribus, quod doctores sacrae Scriplurae in summa veneratione haberent tanquam illos, a quibus perciperent verba vitae. Unde cum nomen docloris veneraretur, intelligebat, hoc Evangelium non vetasse, alioquin Paulus Apostolus Evangeho contradiceret, qui se in secunda Epistola ad Timotheum magistrum gentium vocat, quod maioris impudentiae videtur,,quam si ab aliis vocaretur.

  1. Dico ergo, quod secundum dictum evangelicum ambitio et pompa huius nominis condemnanda quam qui Evangehum profltentur et servant? Nam, cum dicat Evangelium: Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum; quis sanae mentis dicat, ut magister et frater Alexander dives debuerit praedicare et docere: Beati pauperes spirilu, et idem ipse pauper effectus debuerit reticere? Certe, si Fratres decet addiscere elruminare tanquam munda animalia verba divina, et sibi ipsis sufficiunt in docendo; quis tam stultus est, ut dicat, quod doctrinam, quam eos decet facere et docere, debeant a non facientibus mendicare? Damno igitur tecum in magisterio pompam, sed commendo officium; damno Fratrem Minorem pomposum et dico eum magisterio penitus indignum; sed commendo studiosum, credens, quod nulli magis quam tah competit auctoritas docendi Evangehum Christi.

  2. Restat autem, ut Ae philosophantibus sX- quid subiungamus, amice carissime. Utinam in ceteris sicut et in hoc pariter concordemus! Fateor, displicent tibi curiositales, disphcent et mihi, displicent et Fratribus bonis, displicent et Deo et Angelis eius. Nec defendo circa scripta puerilia mussitantes, In testamento suo: El omnes theologos et qui minislrant sed detestor eos pariter tecum. Unum tibi et mihi consulo, ut habeamus zelum secundum scientiam nec detestemur plus, quam oportet, vel quod non oportet. Fortasse enim hoc inter peccata minuta et venialia computandum est. Vix enim grana absque paleis colligi possunt et verba divina sine verbis humanis. Haec autem omnia separantur per zelum compunctionis et slatum devotionis, quae faciunt, triticum veritatis a verborum paleis separari. Et fortasse aliqui videntur curiosi, qui magis sunt studiosi. Si quis enim studeret in dictis haereticorum, ut eorum sententias dechnando magis intelhgeret veritatem; nec curiosus nec haereticus, sed catholinem errorum, non deviat a puritate aliquando in his studere, maxime cum multae sint quaestiones fldei, quae sine his non possunt terminari. Unde si velimus nimis stricte iudicare, fortasse ipsos Sanctos, quod impium est, iudicabimus curiosos. Nam nullus melius naturam temporis et materiae describit quam Augustinus, inquirendo et disputando in hbro Confessionum; nullus melius mY(ts formarum et propaginem 7-erum quam ipse super Genesim ad litteram; nullus melius quaestiones de anima et de Deo quam ipse in libro de Trinitate; nuUus melius naturam creationis mundi quam idem in libro de Civitate Dei. Et ut breviter dicam, pauca aut nulla posuerunt magistri in scriptis suis, quin illa reperias in libris Augustini. Lege Augustinum de Doctrina christiana, ubi ostendit, quod non potest intelhgi sacra Scriptura sine aliarum scientiarum peritia; ostendit etiam, quod sicut fllii Israel asportaverunt vasa Aegypti, sic doctores theologi doctrinam philosophicam. Unde multa, quae non didicimus per philosophos et de dictis philosophiae, discimus per

Sanctos. Ac per hoc non debet tibi esse mirum, si minus fundati intrantes fiant in scientia in Ordine fundatiores.

  1. Sed esto, quod ista sint reprehensibilia et purgapda, non propter hoc retraharis, quia nuUus ad hoc compellitur, sed is magis amatur, qui magis est talium aspernator. Nec praelati talia praecipiunt, sed magis puniunt vitiosos. Nec tu propter tres vel quatuor vitiosos debes multos contemnere innocentes. Et si aliqui libris abundant ad tempus, aliis multo pluribus indigentibus poterunt dispensari, cum multo plures egeant, quam abundent. Nec te moveat, quod Fratres fuerunt in principio simphces et illitterati, immo magis debet hoc in te fldem Ordinis confirmare. Fateor coram Deo, quod hoc est, quod me fecit vitam beati Francisci maxime diligere,

quia similis est initio et perfectioni Ecclesiae, quae primo incepit a piscatoribus simplicibus et postmodum profecit ad doctores clarissimos et peritissimos; sic videbis in Religione beati Francisci, ut ostendat Deus quod non fuit per hominum prudentiam inventa, sed per Christura; et quia opera Christi non deflciunt, sed proflciunt, ostenditur, hoc opus fuisse divinum, dum ad consortium virorum simplicium etiam sapientes non sunt dedignati descendere, attendentes illud Aposloli: Si quis est inter vos sapiens, stultus fiat, ut sit sapiens.0%0, carissime, ut non nimis abundes in sensu tuo nec credas te prudentiorem nec meliorem omnibus, quos ad statum istum vocavit Dominus, et si te vocaverit, non recuses. Vale in Domino. Amen.

Chapter 1 of 1