Skip to the text

Epistola continens viginti quinque memorialia

In Christo suo dilecto Fratri N. Frater Bonaventura, confrater eius in Domino, qualicumque homine veteri iam exuto, Christo vivere et mori mundo.

  1. Quoniam, dilecte mi frater in Domino, adhuc i- me in praesentia tibi posito, mihi instantissime supplicasti, ut te in posterum aliquibus spiritualis exhortationis litteruhs visitarem; novi, frater, quod haec dicens ardentes prunas congeris super capul meum. Verumtamen, quia affectuose instando duritiae meae superbiam tua supplici humilitate vicisti in tantum, ut hoc ipsum iam promitterem quod optabas — quamvis dignum magis foret, hoc me a te quidem suscipere, quam me tibi huiusmodi destinare — quia tamen instantia tuae devotionis me compeilit, stultum fieri in parte ista; sicut potero, quahtercumque experiar quod hortaris; non tibi tamen alia specialia scribens, nisi ea quae, quamvis rudia et simpUcia, mihi ipsi coUigere proponebam, ex quibus iam plurima bene nosti. Sed interim, ailoquens tuani dilectionem, carissime, cum nullus, sicut experientia certa docet, perfecte Deo servire possit, nisi omnino procuret dissolvere se a mundo; oportet, si sequi volumus Dominum Salvatorem, voci nos propheticae obedire, ut, impietalis colligationibus dissolulis, dissolvamus fasciculos deprimentes, quatenus a terrenis actibus expediti, sequamur liberis gressibus Redemptorem, quia, iuxla Apostoli testimonium, 7iemo militans Deo debet se negotiis saecularibus implicare.

  2. Nunquam ergo de aliqua re creata, nisi in quantum nostrum excitet divini amoris et dilectionis affectum, cor nostrum esse sollicitum permittamus, quia multiplex rerum labentium varietas, plus debito ruminata, non solum animum distrahendo pacatae mentis gratam interrumpit quietem, verum etiam, in animo gignendo phantasmata turbulentae quassationis molestia importune impellit eandem. Sed potius, afifectionum omnium terrenarum sarcina onerosa deposita, absque retardationis gravedine curramus ad illum qui nos invitat, in quo est animarum opulenta refectio et pax summa, quae exsuperat omnem sensum.

nobiscum? 0 vere pietatis vox: Venite ad me, inquit, et ego reficiam vos. 0 Dei nostri dignatio admirabilis, o caritas ineffabilis! Quis enim aliquando fecit talia? Quis unquam audivit, qnme conspexit similia'? Ecce, invitat inimicos, hortatur reos, allicit ingratos. Venite, inquit, ad me omnes et discite a me, tollite iugum meum super vos et invenietis requiem animabus vestris. 0 verba dulcissima, 0 verba suavissima, o verba deifica et penelrahiliora omni gladio ancipiti, intima praecor(iorum eviscerantia nimiaque replela dulcedine, usque ad divisionem animae et spiritus pertingenlia! — Expergiscere nunc, 0 anima christiana, ad tantae benignitalis amorem, ad dulcedinis tantae saporem et ad tantae suavitatis odorem. Certe, qui ista non sentit infirraus est, alienatus est, iam proximat morti Inardesce, quaeso, o anima mea, pinguesce, dulcesce in misericordia Dei tui, in mansuetudine Dei tui, Sponsi tui in caritate, dilecti tui inardesce fervore, pinguesce amore et dulcesce sapore; nemo te prohibeat intrare, tenere, gustare.

  1. Quid amplius quaerimus, quid exspectamus, quid desideramus?!n hoc enim uno habemus omnia bona. Sed heu, o insania nostra mirabilis! 0 infirmitas miserabilis! 0 vesania detestabilis! Nara vocamur ad requiera, et sequiraur laborem; invitamur ad solatium, et quaerimus dolorera; proraittitur nobis gaudium, et appetimus raoerorem. Miserabilis prorsus infirmitas miserrimaque perversitas! lam enim quasi insensibiles facti suraus et quasi deteriores simulacris, habentes oculos, et non videntes; aures, et non audientes; rationem, et non discernentes, amarum in dulce et dulce in amarum ponentes.

  2. 0 Deus, unde nobis tantae perversitatis correctio; unde nobis tantae offensionis satisfactio? Certe.j.j invenituf in nobis, nisi tuo munere tribuatur. Tu enim solus potes nos corrigere, tu solus pro nostris deliciis satisfacere, qui solus nosti figmentum noslrum, salus et redemptio nostra, qui solum in illis hoc facis, qui se miseros conspicientes in imis, a te solum relevari se posse confidunt.

  3. Levemus ergo ad Deum mentis nostrae oculos in directura et videamus, ubi nunc prostrati sumus, quoniam qui proprium casum ignorat surgere minus curat. Cognoscentes vero clamemus in fortitudine ad Dominum de profundis, ut nobis adiutricera porrigat misericordiae suae manura, quae abbreviari nunquam poterit ad salvandum. Non, quaeso, confidentiam araittamus, magnam remunerationem habentem i. Adeamus thronum gratiae eius cum fiducia, finem noslrae fidei reportantes, salutem scilicet animarum nostrarum. NuUa nobis insit cunctatio. lara enim vita nos vocat, salus exspectat, tribulatio compellit intrare. Quid ergo facimus? Quid pigritamus? Quid moras — Festinemus ingredi in illam 7'equiem iucunditatis aeternae, ubi sunt magna et inscrutahilia et mirabilia, quorum non est numerus. Ascendat, quaeso, lerusalem super cor nostrum, suspiremus ad patriam nostram, tendaraus sursum ad matrem nostram; introeamus in potentias Domini et intuearaur Regem nostrum mansuetum super eam regnantem, et liquescant in miserationibus eius corda nostra.

  4. Agamus illi gratias toto corde, qui defectum nostrae ingratitudinis non considerans, a nobis non abstulit suae misericordiae pietatera, desideriura nobis tribuens ipsius viam currere mandatonim, quam sine desiderio nullus currere potest. Quod quidem munus non est parvipendendura, sed grande reputandum, cum hoc Prophetarum ille eximius se asserat concupisse: Concupivit, mqmi, anima mea

desiderare iustifieationes tuas in omni tempore. Sed quia hoc ipsum desiderium aliquando nimia tepiditate nostrae incuriae et negligentiae lassescit, cogitavi quaedam incitationis huius memorialia anno- 'tare, in quibus fugienda pateant et sequenda, quae quidem cum effectu affectuose quotidie speculantes, pristino vigore resumto, tamdiu infatigabiliter virtutibus et gratiis in caritate divina crescamus, quoadusque perfectum veniat desiderium coUium aeternorum 2. — Ponuntur autem memorialium praedictorum prius quaedam generalia octo, aliis postmodum specialibus subsequentibus.

ExPLiciT Prologus.

Sunt ergo haec virtutes quaedam probatae in iuvenibus et scalae salutis, per quas sine dubio ad perfectionem virtutum et culmen gloriae possunt ascendere, fideliter exercitati per eas, videlicet sancta verecundia in cunctis verbis et actibus suis, tarditas loquendi, promptitudo obediendi, frequentatio orationis, fugere otium et dissoluliones, pure et frequenter confiteri, libenler servire et infructuosum consortium devilare. Hae namque sunt margaritae quaedam fulgentes, quae possessorem suum Deo et Angelis et hominibus faciunt gratiosum. Cum autem placuit ei qui te segregavit ex utero matris tuae et vocavit per gratiam suam, ut in te revelaret imaginem Filii sui, de miserabili Aegyptiaca servitute te Iransferens in libertatem fdiorum Dei, iamque in viam novi hominis inceperis pedem ponere, quae inter timorem et amor'em humilitatis est seraita constituta; tunc per eandem humilitatis viam ad eminentiora conscendens, poteris te in altioribus exercere, ex quibus certa memorialia subscribuntur.

  1. De concupiscentiis morlificandis.

Primum ergo oportet ante omnia, te concupientem vestigia sequi Salvatoris, ut, spem tuam tolam flxam habens in Domino, de ouinibus mundi huius consolationibus penitus desperes.

;2. De viliis exstirpandis.

Secundum est, ut ab omnibus viliis et concupiscentiis malis, in quantum sustinet humana conditio, te ipsum studeas penitus emundare, ut fermento veteri lotius malitiae et nequitiae expurgato, ambules in novitate vilae post Christum, quia, nisi prius huiusmodi catenas iniquitatis confregeris, anima tua, in tenebris aggi-avala, ad caelestia non poterit elevari.

  1. De colligationibus resecandis.

Tertium est, ut a te ipso dissolvas oranem colligationem extrinsecara, ut mente possis totahter Domino colligari.

  1. De Iribulationibus cum patientia tolerandis.

Quartum, ut araore Altissirai omnes niundi huius persecutiones aequanimiter feras, immo, si possibile est, cunctas pro voto suscipiens, solum in Christi passionibus delecteris, renuensque temporalem laetitiam, in ipsis tribulationibus hilarescas, oranes reputans tibi esse ad purgationem peccarainura lucrumque animae tuae praeparatas.

  1. Ut de nulla re conqueraris.-

Quintum, ut, cura Creatorem tuum et oranium te sentias offendisse, rationeni tibi fieri non poscas ab aliqua creatura.

  1. De paupertate et despectu sui ipsius.

Sextum, ut habens despectui lemetipsum et cupiens ab omnibus te haberi > zelansque sacratissimam paupertatem, in omnibus, quae ad te spectant, asperitatem, viiitatem et parcilatem habeas, quantum potes; non tamen in aliis requiras, sed potius laetus et gaudens de omni consolatione fraterna, eis, si

oportet, obsequendo et ministrando assistas, omni consolatione eos reputans esse dignos, nisi, quod absit, ita tibi in aliquo pateret divina offensa, quod omni excusatione careret; de qua compatiendo et limendo ex intimo corde doleas, quantum potes.

  1. De honorihus fugiendis.

Septimum, ut, vivens omni tempore in timore, blanditias huius saeculi, honores, glorias vel favores aurasque vanae gloriae quasi mortiferas pestes omnino fugias toto posse, stansque continuo in te ipso, omni hora habeas te suspectum, quia, si tui ipsius perfecte victoriam fueris assecutus, nullus hostis interior vel exterior ulterius tibi nocebit.

  1. De humilitate vera.

Octavum, ut amore illius qui, cum sit Domisubiiciens se voluntarie hominum potestati; humiliando te ipsum, omnem hominem reputes tuum dominum et te verissime reputes servum omnium et in omnibus circa hominem te reputes sicut servum. Sic enim tranquillitatem et pacem cum omnibus perpetuam obtinens, scandalum penitus ignorabis.

  1. De pace animae, et quomoclo habeatur.

Nonum, ut nihil eorum tangas, quae te spirituali utilitate non tangunt, hoc est, de nuUa re cures vel implices te in aliquo exterius vel interius quoquo modo, ubi non invenis animae tuae lucrum, neque etiam in huiusmodi te ab aliquo implicari permittas; mirabile enim hic latet mysterium absconditum inexpertis.

  1. De custodia sensuum.

Decimum, ut visui ac ori ceterisque corporis sensibus omnimodam custodiam ponas ita, ut nihil prorsus velis videre, audire vel tangere nisi utilia animae tuae. Linguam etiam perfecte restringas, ut nihil loquaris nisi interrogatus, vel necessitate vel evidenti utilitate coactus, et tunc cum reverentia et timore animique dulcedine breviter et submisse, si potes, semper devitans prolixitatem verborum eorumque occasiones iuxta posse praecidens.

  1. De solitudine et vigiliis.

Undecimum, ut gratam sanctamque solitudinem desiderans, omni tempore operationem vigiliarum habeas pretiosam, in ipsis semper offerens Deo orationes tuas cum attentione verborum, devotionis fervore, humilitate profunda.

  1. De divino officio.

Duodecimum; ut, cum- debes divinum ofBcium celebrare, ita factus in te ipso quielus, ut obliviscaris omnium terrenorum, quatenus fixa mente caelestibus insistendo mysteriis, cum tanta illud devotione, reverentia, gaudio ac timore persolvas, quasi inter Angelorum agmina constitutus, divino conspectui laudes praesentialiter offeras cum eisdem.

  1. Quod super omnia habeas in devotione Virginem gloriosam.

Tertiumdecimum, ut gloriosam Reginam, Domini nostri Matrem, in summo habeas omni tempore venerationis affectu et in cunctis ad eam necessitatum articulis ac pressuris tanquam ad refugium tutissimum te convertas, ipsius tutelae praesidium flagitando, eamque in tuam suscipiens advocatam, devotissime ac secure tuam ei causam committas, quae Mater est misericordiae, quotidie studens ei specialem ac singularem reverentiam exhibere. Et ut tua devotio sit accepta et reverentia grata, ipsius puritatis munditiam, omni virtute mente et corpore illibatam in te ipso servando, toto conatu nitatis humilitatis ac mansuetudinis eius vestigia imitari.

  1. Quod fugienda sint consortia mulierum.

Quartumdecimura, ut ubique mulieres omnes iuvenesque imberbes praeter necessitatis vel manifestae utilitatis causam devites. — Unum, ubicumque fueris, elige tibi patrem, virum quidem sanctum, discretum, mansuetum et pium, doctum potius experientia operis quam sublimitate sermonis, qui te verbis et exeraplis efficacibus et ignitis ad divinum

amorem instruat et inflammet, ad quem in cunctis necessitatibus tuis possis habere recursum et spirituale solamen.

  1. De fuga accidiae et Iustitiae.

Quintumdecimum, ut omnem frigiditatem accidiae et tristitiae, in qua latet via confusionis, « quae ducit ad mortem)), a te ipso summo studio depellens, interius exteriusque serenus semper et Iranquillus existas. Nulli ullo modo contradicas vel resistas in aliquo, sed potius omni modo per omnia omnibus acquiescas, dummodo divinae laudi vel saluti animae non obsistat.

  1. Quod de omnibus habeas bonum exemplum.

Sextumdecimum, ut affectiones tuas omnes ac voluntates conformes divinae voluntati. Omnia te aedificent neque te deaediflcet aliquid in hoc mundo puritatis et innocentiae gratia divino tibi munere elargitac. Nec aliorum plus debito defectibus perturbatus, iniquitati addendo iniquitatem, alienis sordibus poUuaris, ne, dum cupis alios de pelago liberare, deterius ipse corruas in profundum. Potius igitur omnia, quibus non potes sine detrimento prodesse, operiens caritate benigna, illi summae sapientiae derelinquas, quae novit bona de malis elicere quibuscumque; sicque in bonis omnibus pariter atque malis spiritualem, Domino concedente, poteris reperire profectum.

  1. De custodia cordis.

Deciraum septimum, ut cor tuum servans omni custodia solisque spiritualibus exercitiis deditum, nuUae ibi rerum visibihum imagines imprimantur, ut, a creaturis omnibus aUenum, libere possit vacare omnium Creatori.

  1. De caritate ad proximos.

Decimum octavum, ut imaginem ac similitudinem Maiestatis divinae considerans in cunctis hominibus.

49S ita omnes diUgas intimae caritatis affectu omniumque, et maxinie inflrmorum et quorumcumque indigentium curam geras, dummodo circa spiritualia tibi non Gat nociva distractio; sicut bona mater diligit atque curat unicum suum filium praedilectum.

  1. De orationibus cum operibus sanctis.

Decimum nonum, ut continue mentem tuam ita habeas ordinatam cum Deo, quod omne opus tuum atque exercitium tam mentis quam corporis sit oralio, omniaque servitia, et maxime humiliora cum tanto facias caritatis fervore, ac si ea Christo corporaliter exhiberes. Quod certe debes et potes veraciter cogitare, quoniam ipse dixit in Evangelio: QujOd uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis.

  1. De obedientia sancta.

Vigesimum, ut honorem et reverentiam omnibus exhibeas tam debitam quam devotam, sanctissimae obedientiae normam non solum in magnis et dubiis, verum etiam in minimis quasi pupillam oculi studeas semper servare illaesam, obediens quidem non solum maioribus et praelatis, verum etiam minoribus omnibus, te subiiciens quibuscumque, abnegando te ipsum pro Christo. In bonis et indifferentibus semper alterius studeas facere voluntatem, in nullo praebens te alicui onerosum, sed polius in caritate Christi diligens universos, te ipsum omnibus communiter gratum reddens. — AfTabilitates, amicitias et familiaritates fugias singulares; summopere caveas, ne unquam verbo, facto vel gestu alicuius rancoris, odii, clamoris, iniuriae, turbationis, murraurationis, detractionis, scandaU, vel adulationis et quorumcumque similium aliqua ratione vei modo, per te vel per alium, causa vel occasio fias.

  1. Quod consolationes et tribulationes occulte teneas.

Vigesimum primum, ut virtutes vel gratias spirituales, quas in te vel per te divina misericordia lla EFG; edd. in bonis operibus.

operari dignatur, tribulationes quoque et proelia virtutisque propositum vel similia ab omnibus abscondere studeas, quantum potes; his taraen exceplis, quae proprio sacerdoti in propria debent accusatione detegi, nisi forte alicui tuo speciali ac probato amico ea spiritualis utilitatis gratia revelares, cuius consilium vel doctrinam in liuiusmodi credas tibi posse valere. SoUicitus semper sis furari tempus ubique, ut possis solitae orationi et meditationi sanctae vacare, ut seclendo solitarius elevatus sis desiderio ad superna.

  1. Quod Deum semper et ubique habeas in memoria.

Vigesimum secundum, ut, solutus ab omnibus nihilque terreni desiderans, iam contemptis omnibus creaturis, tanto mentis conatu desideriique fervore circa tuum Creatorem intendas, ut quasi oranium inferiorura oblitus, quidquid agas, ubicumque steteris et quibuscumque negotiis impliceris, die ac nocte, omni momento et orani hora, Deum semper habeas in meraoria, credens et cogitans, te esse verissime coram eo, et ipsum cogitans undique te conspicere. Haec autem cogita cum magna reverentia ac timore pariter ac tremore, cum summa quoque discretione torum veniam postulando; nunc sacratissimae passionis Filii Dei gladio compassionis confossus, coram eius cruce, vulneratus cum eo, lacrymosus et flebilis apparendo; nunc totius vitae illius decursum tuae obliquitati velut rectitudinis lineam proponendo; nunc innumerabilia et immensa eius beneficia raente pertractane, gratiarum actionibus insistendo; nunc stimulis ipsius amoris ardentissime punctus, ipsum in creaturis omnibus intuendo; nunc potentiam, nunc sapientiam, nunc bonitatem et clementiam eius attendens, eum magnifice in cunctis suis operibus collaudando; nunc desiderio patriae caelestis attractus, ad ipsum gemebundis suspiriis anhelando; nunc circa nos viscera inaestiraabilis caritatis eius aspiciens, laetabunda quadam et excessiva admiratione corde et animo in ipso deficiendo; nunc te praecipitem, nunc te fugientem., nunc Deum te tenentem, sublevantem j et attrahentem, nunc te ingratura per omnia existentem considerans, ineffabilibus divinae misericordiae visceribus tibi patefactis, nimio in eo caritatis ardore te conferens, totum te fletibus resolvendo; nunc vero occultissima, profundissima, admirabiiissima i et summe arcana nimiumque stupenda iudicia iusti-! tiae eius diligenter atlendens, eum in omnibus cum sumrao amore, ingenti quoque timore ac tremore fidelis et constans, discretus, supplex et humilis ve- i nerando, prae omnibus autera continuam et vivam memoriam ipsius sacratissimae passionis in anima et corpore tuo ferens.

  1. De sollicila custodia sui ipsius.

Vigesimum tertiura, ut super custodiam tuam vigilans, omni tempore ab antiqui hostis fraudibus, i qui, saepe se in angelum lucis transfigurans, in omni soiaili via hominum laqueos tendit et retia, ut animas nostras valeat captivare, sollicitudine te cautissima tuearis, venantium laqueos fugiens sicut passer, tantaeque puritatis humilitate sancta in oculis tuis fias, ut nec subtilissima eius retia te valeant continere; a quibus sane tunc poteris liberari illaesus, cum effectus fueris Israel, continue mentalibus oculis videns Deum, quia non dormitabit neque dormiel eius custos.

  1. De pura confessione peccatorum.

Vigesimum quartura, ut tenens indefessum instituti sancti rigorem, sacris ardoribus caelestium desideriorum succensus, mentis ac corporis munditiae pulcritudinem, innocentiae puritatem conscientiaeque teneritudinem illibate conservans, cura diligentissima caveas, ne unquam tependo in aliquo desipias. Ad quod quidem diligentius et purius observandura quohbet horam canonicam, considerans et discutiens Codd. E G in eum. Subinde pro te flelibus E F te in

attentissime, qualiter de hora in horani ambulaveris digne Deo, sine macula in iustitiae seniita. Et quia nemo est, qui sic disciplinam et iustitiam servel, ut nihil penitus negligat vel omittat; ideo necessarium est, ut ad poenitentiae lavacrum recurrens, cum dolore et gemitu saepissime tuae accusationi insislas. In qua quidem accusatione sive confessione integre, veraciter et pure, sine omni velamine excusalionis vel occultationis seu palliationis per ordinem omnes tuos retexendo defectus sacerdoti proprio tanquam Deo debes intimare, narrando prius omissiones, quas in his quae sunt ad Deum, fecisti, et maxime in oratione quantum ad duplicem eius partem, mentalem scilicet et vocalem; deinde defeclus in observatione iustitiae quoad proximum; post haec commissiones, qms egisti ex mala custodia sensuum et sensibus adiacentium affectionum et cogitationum.

Hanc autem confessionem semper debet contritio et satisfactio comitari, ut doleas videlicet de offensis, el occasiones peccati praecidere, quantumcumque per amorem videantur tibi coniunctae; quia tunc iuxta Salvatoris sententiam eruendus est oculus scandalizans, id est occasiones peccati, quae quidem apparent Dobis delectabiles nimium, etiam si multum nobis displiceant earuni effectus. Unde fortissimum est in hac pugna certamen; et ideo oportet, servum Dei esse caecum, surdum, mutum et insensibilem ad omnia, in quibus non invenit animae suae lucrum. — Ut autem ad divinorum praeceptorum eiusque disciphnae caelestis observantiam in supradictis et in ceteris aliis sollicitius intendas ac ferventius accendaris, studeas ista quinque semel ad minus inter diem et noctem affectuose et morose omni tempore sincera mente tractare, quam scilicet sit brevis vila nostra, quam lubrica via, quam mors incerta, quae p7-aemia iustis, quae supplicia parantur iniustis, ut non sit servitium sine timore nec gaudium sine tremore.

  1. Quales esse debeamus in nostra reputalione, quamvis perfecli.

Vigesimum quintuni et ultimum est, ut,cum, divina gratia largiente, omnia bene feceris, te servum inutilem et peccatorem recognoscens, omni beneflcio Dei reputes te indignum, semper tamen robustissimam fidem tenens, repletus caritate divina, fiducia magna sperans, ab ipso misericordissimo Patre misericordiae tibi viscera aperiri; ut — cum indefessus profundae humihtatis firmissima ieceris fidei fundamenta erexerisque lucidissimos parieles continuae ac fervidae caritatis, decoratos omnium virtutum picturis, tectumque desideratae spei bealissimae posueris gloriosum — tandem, omnibus ordinate dispositis, summus ille caelestis inhabitator dulcisque hospes fldelium animarura, cuius deliciae sunt esse cum filiis hominum, tamdiu tecum dignetur habitare per gratiam in praesenti exsilio, quousque post terminum vitae huius in caelestis beatitudinis patria, gloriosa stola perpetuae immortalitatis indutus, claritatem vultus eius cum omnibus Sanctis cernere merearis in iubilo, ubi erit summa felicitas et aeterna beatitudo, flnis et complementum omnium desideriorum nostrorum.

Hoc verumtamen adhuc scias indubitanter, carissime frater, quod nisi perfecte abnegaveris temetipsum, sequi non poteris vestigia Salvatoris et sine sollicitudine continua et labore eius gratiam adipisci nequibis, et nisi assidue pulsaveris portas eius, ingredi non poteris ad pacem mentis, et nisi te instanter in timore Dei tenueris, cito domus tua corruet in profundum. Et si fldeliter et constanter exercitatus fueris in praedictis, spero in misericordia Salvatoris, quod ipse te gratia sua dignum faciet in praesenti, secumque potieris gloria in futuro. Amen.

Haec autem, carissime, non ideo tibi scripsi, quia te crederem talibus indigere, sed quia haec eadem parvitatem, cogitavi ea tibi tanquam coadiutori fldeli communicare, ut quod mea pusillanimitate negligentiaque teporis omittitur tua magnanimitate fervorisque sollicitudine restauretur, maxime cum te concordem quasi omnibus votis meis in huiusmodi simpiicioribus plurimum delectari cognoscam. Quapropter, carissime in Christo, haec ea, rogo, caritate suscipias, qua illa tibi me scio devotionis affectione

' Cod. E credebam, FG credam. Inferius post sed quia

misisse, ut videlicet his omnibus supra dictis, quorum quidem disciplina in praesenti non videtur esse gaudii, sed moeroris, ita per caelestium studiorum exercitia te studeas mancipare, ut pacalissimum iustitiae fructum afferant in futuro, et exspectationis eius dulci memoria etiam in praesenti anima tua gustu devotionis, adipe et pinguedine repleatur in Christo Iesu, Domino nostro, cui me aridum et verbosum potius quam devotura devotis tuis orationibus commendabis; cui est honor et gloria, decus et imperium per inflnita saecula saeculorum. Amen.

Chapter 1 of 1