Epistolae officiales
S. Bonavenlura, electus Minister generalis, ad omnes Ministros provinciales et Custodes Ordinis Fratrum Minorum.
In Christo sibi carissimis Ministris et Custodibus universis, Frater Bonaventura, Ordinis Minorum generalis Minister et servus, salutem et pacem, quae exsuperat omnem sensum. actionis et propter repugnantiam voluntatis; quia tamen durum est contra stimulum calcitrare tantae congregationis et Summi Pontiticis, ac per hoc et altissimi Dei voluntati pertinaciter resistendo; sarcinae gravi et quasi importabih humeros supposui imbecilles, sperans de adiutorio virtutis Omnipotentis et confidens de adminiculo vestrae sollicitudinis in id ipsum. Nam etsi sit impossibile homini quantumcumque forti, industrio et experto totam tanti oneris sarcinam suis humeris baiulare, si tamen, divisa in partes et humeris imposila diversorum, viriliter a quohbet comportetur, non est quan- In opusculo XIX. cum litulo Epistolae ofpciales compopti sitis ad exstirpanda mala, promovenda bona, refovenda debiha et fortia confortanda; videns me speculatorem datum domui Israel, ne sanguis animaruni de manibus meis requiratur, cogitavi quaedam vobis breviter scribere, quae verbotenus, si in Capitulo generah fuissem, hbentius enodassem. — Nunc autem, quia pericula temporum urgent et laesiones conscientiarura nec non et scandala mundanorum, quibus, cum Ordo deberet esse sanctitatis totius speculuni, in diversis orbis partibus in taedium vertitur et contemptum; quae mihi de consiho Discretorum visa sunt corrigenda, nec penitus tacens nec omnino exprimens nec nova slatuens nec vincula superinducens nec onera gravia alhgans aliis et imponens, sed tanquam annuntialor veritatis breviter exprimo, videns illa nullatenus reticenda.
Sane perquirenti mihi causas, cur splendor nostri Ordinis quodam modo obfuscatur, Ordo exterius inficilur, et nitor conscientiarum interius defoedatur; occurrit negotiorum multiphcitas, qua pecunia, nostri Ordinis paupertati super omnia inimica, avide petitur, incaute recipitur et incautius rae; F Epistola ad totum Ordinem. Infra post Minist)-is Vat. et F
contreclatur. — Occurrit quorundam Fratrum otiositas, quae sentina est omniuin vitiorum, qna plurimi consopiti, monstruosum quendam statum inter contemplativam et activam eligentes S non tam carnaliter quam crudeliter sanguinem comedunt animarum. — Occurrit evagatio plurimorum, qui propter solatium suorum corporum, gravando eos, per quos transeunt, non exempla post se relinquunt vitae, sed scandala polius animarum. — Occurrit importuna petitio, propter quam - omnes transeuntes per terras adeo abhorrent Fratrum occursum, ut eis timeant quasi praedonibus obviare. — Occurrit aediflciorum constructio sumtuosa et curiosa, quae pacem Fratrum inquietat, amicos gravat et hominum perversis iudiciis multipliciter nos exponit. — Occurrit multiplicatio familiaritatura, quam Regula nostra prohibet, ex qua suspiciones, infamationes et scandala plurima oriuntur. — Occurrit impi-ovida commissio ofQciorum, qua Fratribus nondum usquequaque probatis nec carne maceralis nec spiritu roboratis imponuntur ofDcia vix portanda. — Occurrit etiam sepulturarum et testamentorum avida quaedam invasio, non sine magna turbatione cieri et maxime sacerdotum parochialium. — Occurrit mutatio locorura frequens et sumtuosa cum quadam violentia et perturbatione terrarum, cum nota inconstantiae, non sine praeiudicio paupertatis. — Occurrit tandem sumtuositas expensarum. Nam cum Fratres nolint paucis esse contenti, et caritas hominum refriguerit, facti sumus omnibus onerosi, magisque fiemus in posterura, nisi remedium celeriter apponatur.
- Licet autem plurimi reperiantur, qui non sunt culpabiles in aliquo praedictorura, tamen oranes involvit haec maledictio, nisi a non facientibus his qui faciunt, resistalur; cum luce clarius omnia supradicta in maximum et nullo modo dissimulandum vergant nostri Ordinis detriraentura, licet tepidis et indevotis et secundum carnem sapientibus, considerantibus consuetudinem et allegantibus multitudinem quasi facilia et excusabilia ac irremediabilia videantur. — Excitetur ergo cordis nostri devotio et fervor ad zelum, et electis negotialoribus de domo Palris caelestis, Fratres omnes ad orationis et devotionis studium accendatis, restringatis receptionem multitudinis, quia modis omnibus volo, quod constitutio de receptione stricte servetur. Pravas praedictorum vitiorum consuetudines viriliter resecetis, quia, licet videatur Fratribus grave, requirit tamen hoc perfectio professionis nostrae, requirit tribulationis incursus, requirit mundus; clamat hoc beatus Franciscus et sanguis Christi aspersus el Doininus de excelsis. silentium; intentos exaltandis domibus profundius depriraatis; familiaritates quaerentes arceatis ad solitudinem; ofQcia praedicationis et confessionis cum multo examine iraponatis; constitutionem olim faclam de testamentis et de novo de sepulturis faciatis arctius observari; locorum vero mutationem nullatenus concedatis alicui ante Capitulum generale. Nara de consilio Discretorum propter scandala vitanda iuxta praedecessoris inci mandatum hoc milii reservo, districle per obedientiam iubendo, ut nullus deinceps locum mutet sine raea licentia speciali. Discant etiam Fratres modicis esse contenti, quia vehementer a sapientibus et rationabiliter formidatur, quod oportebit, eos modicis esse contentos, velint nolinl.
b. Si igitur obedientes fueritis verbo per epistolam, et hoc per Visitatores intellexero, quos volo super praedictis corrigendis tam in capitibus quam in membris diligentius vigilare, gratias agam omnium Conditori et vobis. Quodsi aliter, quod absit, acciderit; indubitanter sciatis, quod nullatenus patietur conscientia mea praedicta sub silentio pertransire. Licet enim non sit mei propositi novis vos vinculis innodare, oportet me tamen, conscienlia compellente, totis viribus exstirpationi intendere praedictorura, quatenus, vitatis scandalis, ut tenemur, Regulae, quam vovimus, sine cuius observatione salvari non possumus, et veritatera perspicaciter videamus et impleamus professionem et totis viribus puritatem custodiamus, quae impugnatur evidenter ex oranibus supradictis. Datum Parisius anno Doraini 1237 in festo Georgii Martyris. Hanc autem litteram legi in singulis Conventibus vestrae Provinciae faciatis.
Ad omnes Ordinis Ministros provinciales.
- In Christo sibi carissimo Fratri B. Saucelis, Provinciae N. Ministro Frater Bonaventura, Ordinis Fratrum Minorum Minister generalis et servus, salutem et pacem in Domino sempiternam.
Quoniam ad hoc potissimum invigilare debet sollicita cura rectoris, ut in commisso sibi grege jg,jjujjj yirtutis accrescat, claudatur via vitiis, et detur moribus disciplina; diligenti deliberatione praehabita, visum est tam mihi quam Definitoribus Capituli generalis, ut Ministris singulis aliqua ibidem examinata et discussa litteratorie demandarem ipsosque sollicitos redderem ad eos potissimum abusus tollendos de medio, quibus sinceritas Religionis inficitur, perfectionis celsitudo deprimitur, et sanctitatis claritas obfuscatur. — Sane cum evangelici culminis observata perfectio haclenns spectabiles et araabiles nos mundo reddiderit oninique favore ac reverentia dignos; ecce, iam nunc multitudine in proclivia tendente, et reraissius agentibus his qui praesunt, vitiorum quaedam sentes cernuntur succrescere, quae, dum sacrura hoc venerandumque collegium despicabile, onerosum et odibile reddunt plurimis, convertunt in scandalum quod cunctis esse debuerat in exeinplum.
Nara frequentia discursus et importunitas quaestus viles nos et graves efficiunt, pro eo vide- licet, quod dum paucis noluraus esse contenti et aedificia sumtuosa conaraur erigere, vilia summo studio quaeritantes, nobilia per incuriam perdimus, cum murorum curiosa constructio destructionem generet morum, et aedificiorum ad excelsa porrectio prostrationem pariat animarum. — Perhorreo quorundara procacinra audaciara, qua contra Patris nostri doctrinam coram laicis praedicando in Ecclesiae praelatos, ipsorum acta suggillando, consurgunt, non nisi scandala, iurgia et odia serainant et non solum ipsorum, verum etiam Dei provocant iram, cuni divina constet lege sancitura, ne quis malediccU surdo nec ponat offendiculum coram caeco. — Sed et sepulturarum ac testamentorum litigiosa et avida quaedam invasio cum exclusione illorum, ad quos animarum cura spectare dignoscitur, non modicum nos clero toti fecit exosos, sicut experientia docente percepimus, et ipse sanctissimus Pater Pontifex Summus, dorainus Cleraens, Fratres omnes ad cavendum huiusmodi pia providentia per me voluit commonere.
Horum autem oraniura hanc puto potissimara rationein et causam, quod ea quae provida cura per totius Ordinis providentiam in generali Capitulo statuuntur, parvipenduntur a Fratribus et habentur pro nihilo; nec tamen Iransgressores huiusmodi disciplina debita castigantur, sicque flt divini permissione iudicii, ut spernentes modica in maxima decidanl; quia, dum disciplina negligitur, insolentiae crescunt, ac per hoc interior negligentia circa exercitationem virtutum exterius procedit in scandalum per eorum pateiitera ruinam, qui stare videbantur in oculis aliorum. Ex quo fit, ut sanctae Religionis splendor praefulgidus in pallorem degeneret, sanctitatis pulcritudo sordescat, bonae opinionis odor computreat, et nomen Domini blasphemetur. — Ne igitur sanguis animarum non solum nostrae sollicitudini commissarum, sed etiam omnium, quae ad lumen sanctae Religionis per viam salutis incedunt, de nostris manibus requiratur, caritatis tuae zelum, quantura possum, efflcaciori mandato duxi praesentibus excitandum, adiurans te per aspersionem sanguinis Crucifixi et per stigmata passionis eius, quae in sacro Patris nostri corpore indubitabili claritate fulserunt, ut sicut Christi servus fldelis et prudens ad praefatarnm exstirpationem pestium toto te animi vigore succingas, tota inentis attentione invigiles totoque fervore spiritus succendaris.
Et priraum quidem ad sanctae orationis studium Fratres tuae curae commissos efficaciter incitans, ad Regulae promissae observantiam sinceram inducas pariter et compellas, pestiferos et insolentes, nullius verendo faciem, evellens et destruens, dissipans et disperdens, vel carcerali mancipando custodiae, vel a coraraunitate sacri collegii expellendo, iuxta quod pietatis simul et iustitiae lex exposcit; ne, dum crudeli misericordia uni membro putrido parcitur, in totius corporis sospitatem putrens corruptio diffundatur. — Et quoniam paupertas est nostri Ordinis praerogativa sublimis, ne nobilis haec margarila conculcanda porcis viliter exponatur, discnrsuum causara et quaestuum, sumtuositatem scilicet aedificiorum librorumque, vestiuin ac ciborum, sic studeas amputare, quod a professionis excellentia vitae observantia non discordet. Foedum est enim profanumque mendacium summae pauperlatis voluntarium se professorem asserere et rerum penuriara pati nolle, interius divitum instar affluere et exterius more pauperum mendicare. — Inhibeas etiam Fratribus Hrmlter et districte, quia tam divino quam canonico prohibetur imperio, ne praelatorum vitam coram populo carpant, sed polius reverentiam exhibeant non tantum bonis et modeslis, verum eliam dyscolis % quia etiam hoc exigit sacrum mysterium christiQcae unctionis. — Mandes etiam Fratribus universis, ut pacem clericorum omnium tam in testamentis quam in sepulturis, quantum iu eis est, sic studeant observare, ut nullam habeant contra nos occasionem iustae querelae, simulque saeculo toti clarescat, quod non commoda rerum, sed lucra quaerimus aniraarum.
Denique, quia bis et aliis deordinationibus innumeris per statuta Ordinis via praecluditur, volo, ut per loca Fratrum ea sic diligenter conscribi, legi facias et servari, ut qui professione virtutum praecipui credimur, nequaquam morum incompositione postremi merito censeamur. His igitur, carissime Fraler, tara efficaci studio non cesses intendere, quod et Deus gralum habeat, et ego tuae obedientiae promptitudinem et sollicitudinis vigilantiam zelumque Ordinis sacri possim non immerito commendare. Et ut hoc melius fiat, volo, ut praesenlium series oranibus Fratribus tuae Provinciae per te, vel per Custodes, quoties opportunum fuerit, explicetur.
Ad Fratres Custodem et Guardianum Pisarum.
In Christo sibi carissimis Fratribus Custodi et Guardiano Pisano Frater Bonaventura, Ordinis Fratrum Minorum generalis Minister et servus, salutem et pacem in Doraino sempiternam.
Sororibus Monasterii de Pisis Ordinis sanctae Clarae ob animarum suarum salutem facere volens gratiam specialem, mfrascrjpta per vos a Fratribus ad hoc idoneis exhiberi concedo: videlicet quod in festo Omnium Sanclorum nec non et sanctae Clarae, et quando aliqua Sororum dicti Monasterii de praesente luce migraverit, illuc sex Fralres idoneos, computato confessore ipsarum et socio, transmittalis causa praedicationis et officii celebrandi; ita dumtaxat, quod earum confessor et socius in praedictarum exsequiis defunctarum ingrediantur solummodo Monasterium memoratum. Quando etiam familiares seu conversos earum infirmari vel mori contigerit, praedicti confessor et socius illuc accedant pro exsequiis et Sacramenlis necessariis ministrandis. Concedo quoque, quod ab Adventu usque ad Nativitatera Domiiii confessor Dominarum et socius apud locum dicti Monasterii pro divinorum officiorum celebratione continue raorentur. Sane in festo Nativitatis dominicae et in tota maiori Hebdomada duos Fratres idoneos confessori et socio adiungatis, ibidem praefatis temporibus et in Nativitatis Doniini, Resurrectionis et Pentecosles soleinniis et per eoruni Octavas pro divinis celebrandis officiis moraturos. Concedo vero, ut, gravi periculo praefato Monasterio imminente, et pro necessariis consiliis exhibendis mittatis illuc Fratres providos et discretos; qui etiam morari possint ibidem ad necessarium subsidiura et iuvamen tempore praefati periculi ipsis Sororibus impendendum. Fratres insuper, magistri lignoruui et lapidura possint praedictum Monasterium ingredi pro designandis et faciendis operibus opportunis. Supradicta omnia, tu Custos, si praesens fueris, et tu Guardiane, absente Custode, secundum praelibatam formam per Fratres ad hoc idoneos faciatis niemoratis Sororibus exhiberi. Valere in Domino et orate pro me. Datum Parisius XVII. Kalendas lunii anno Domini MCCLXXII.
Ad Fratrem. Laurentium.
In Christo sibi carissimo Fratri Laurentio, in administratione Tusciae Visilatori pauperum Dominarum,
kTl Frater Bonaventura, Ordinis Fratrum Minorum generalis Minister et servus, salutem et pacem in Domino sempiternam.
Dignum est et consonum rationi, quod spiritualium Ordo virorum ad ea se promptum exhibeat, quae divinum honorem respiciunt, animarum salutem procurant, naturali sunt consona pietati. Quia Ordo Sororum sanctae Clarae venerabili Patri nostro loanni, sancli Nicolai in carcere diacono cardinali, per Summum Pontificem est commissus, et quod idem dominus sub spe adiutorii nostri Ordinis et pro nostra pace et libertate servanda eundem in suam curam suscepit; conveniens est et decens, quod eidem domino prompto animo assistamus. De tua itaque providentia et probitate confisus, de Fratrum consilio Discretorum, mandamus tibi per obedientiam salutarem, quatenus visitationis officiura circa Monasteria Ordinis supradicti intra administrationem Tusciae constituta, quae iuxta formam inferius annotatara, libertatis nostrae instrumenta publica sive parentes litteras dederunl, vel dederint, exsequaris. — Et quia opus istud ad salutem animarum respicit, pro quibus Lesus Christus sanguinem suum fudit, sic prudenter, sic modesle, sic iuste, sic misericorditer, sic constanter praedicti opus ofTicii exsequaris, quod laus sit Christo, exstirpatio vitiorum, aedificatio virtutum Bt devotarum consolatio animarura. — Et ut prosecutioni huius oflicii valeas intendere, ut oportet, Minister tuus teneatur tibi praesentium iussione de socio idoneo providere, et ad hoc ipsum Custos, in cuius Custodia visitationem feceris, si socium tuum impediri contigerit, sit astrictus. Cum autem accesseris ad aliquod Monasterium visitandum, in quo Fratres non resideant, Guardianus proximioris loci, vel eius Vicarius providere tibi de altero socio teneatur, et uterque istorura sociorum tibi speciahter assignatus ingrediatur tecum Monasterium, cum pro visitationis oflicio fuerit opportunum. — Formam autem super visitationis offlcio, quae tibi transmittitur per dictum dorainura cardinalem, tara quoad Regulae susceptionem quam alia in ipsa contenta, diligenter observes et efficaciter, secundum gratiam a Domino tibi datam, observare procures; cavens ab introductione Fratrum in ipsa Monasteria, exceptis duobus te associantibus ad tuura officium exsequendum; ab omni etiam acceptatione munusculorum et a ceteris omnibus, quae mali speciem possunt prae- Scilicet loan. de Ursinis Caieiano, qui fuit Ordini Minotendere quoquo modo. Neque pro huiusmodi absolutione ofiicii ad rae venias, sed quam citius poteris, illud exsequi studeas diligenter. Sic autem sollicite ac solemniter praemissis insistas, quod tuum officium esse possit in conspectu divinae Maiestatis acceptum ac fructuosura et consolatorium Monasteriis meraoratis praefatoque doraino cardinali — qui flrmam gerit fiduciara, quod huiusraodi offlciura per te sollicile debeat exerceri — nec non et Ordini nostro, qui sibi ad supportandum hoc onus, quod humeris suis imposuit, in hac parte voluit offerri iuvamen. Nihil ob tuum defectum quoad Deum vel homines valeat imputari; quinimo tara conscientia ipsius domini cardinalis, quam tua et Fratrum nostri Ordinis, qui sibi de speciah gratia in hoc humiliter condescendit, in tuto proinde conquiescat. — Forma vero instrnmenti pubhci, seu litterarum nostrae libertatis haec est: « Nos talis... Abbatissa et Sorores talis... Monasterii, pro nobis et Monasterio nostro dicimus et confitemur et etiam recognoscimus, quod Ordo Fratrum Minorum, vel Fratres eiusdera Ordinis nobis, seu Monasterio, seu personis in eo degentibus, ad obsequiaha Monasterio exhibenda aliquatenus ex debito nou tenentur. Et idcirco dicti Ordinis Fratibus praecavere volentes, ne per aliqua obsequia, vel ministeria, quae nobis dicti Fratres de facto, sna liberalitate vel raera gratia exhibebunt, ex quantacumque diuturnitate teraporis possit eis praeiudiciura generari; proraittimus tibi Fratri N. nomine Ordinis et Fratrum recipienti et stipulanti, quod ministeria vel obsequia ab eis taliter exhibenda nullo unquara tempore occasione procurationis huiusmodi ex debito non petemus nec super eis movebimus contra eundem Ordinem vel Fratres ipsius Ordinis ahquam quaestionem. Et in huiusmodi testiraonium volumus fieri hoc publicum instrumentum et sigilli Conventus nostri raunimine roborari».
Datum Assisii III. Non. Octobris anno Domini MCCLXIV. Pontiflcatus domini Urbani IV. anno III (?).
Ad Fratres universos.
Universis Fratribus praesentes litteras inspecturis Frater Bonaventura, Ordinis Fratrura Minorum generahs Minister et servus, salutem et pacem in Domino sempiternam.
2 De hoc vide Wadding., Annales ad an. 1264, n. 7. et Cum ego relatione perceperim fide digna, quod sanctissimus Pater noster Franciscus caslrum Monzambani et alia loca, quae circa lacum Gardae ex parte Veronensium habitantur, concesserit Fratribus commorantibus in loco quodam iuxta dictum lacum in Riparia Brixiensi, et ipsi eadem concessione per multa tempora iam sint usi, et considerem, fore dignum id quod voluit Pater noster, ab aliquo non infringi; mando Fratribus oranibus et iniungo in meritum obedientiae salutaris, quatenus memorata superius loca Fratribus supradicti eremitorii libere dimittant ad necessaria postulanda, nihil petentes in illis; non obstante constitutione Capituli generalis, per quam termini ad quaerendum locis vicinioribus conceduntur. Valere in Domino et orate pro me.
Datum Parisiis MCCLXVI, sexto Kalendas lunii.
Ad abbatem sanctae Mariae Blesensis.
Venerabili et religioso viro domino abbati sanctae Mariae de Burgo Medio Wesensis Ordinis sancti Augustini ceterisque Canonicis Converitus eiusdem, Frater Bonaventura, Ordinis Fratrum Minorum generalis Minister et servus, salutem et pacem in Domino sempiternam.
Desiderio multo desideravi atque desidero, quod omnis lurbationis materia, propter quam de Fratribus Dostris Blesensibus visi estis hactenus conqueri, de medio, quantum possit secundum Deum fieri, tolleretur, essentque vobis Fratres praedicti subiectibiles, quantum decet, omni humilitate, sicut olim, amicabiles et devoti; ut sic illibata omnino fraterna staret inter vos et illos caritas et illa Christi pax, quae exsuperat omnem sensum. Cupiens igitur et volens id facere, quoad possum, concessionem illam domorum, arearum et platearum, seu rerum qualiltore Brixiano commorantium, in qua ipsis Fratribus ralum rumlibet aliarum, quas Frater Petrus, nostri Ordinis Minister provincialis in Turonia, cum beneplacito et assensu Fratrum nostrorum Conventus Blesensis vobis libere fecit, prout manifeste apparet in litteris praefati Ministri provincialis expressam de iis omnibus facientibus mentionera, approbo et confirmo; et praedicta omnia, quae dominus comes Blesensis, seu quisque aUus, nomine eleemosynae Fratribus contulit meraoratis, volo etdecerno, quod habeatis et libere teneatis; vobisque assero, quod nec ego per me faciam nec per Fratres nostros scienter fieri permittam aliquid contra concessionem praedictam, aut per quod dictarum rerum facla vobis concessio videatur quomodolibet impediri. Et ut teneatis et indubitanter credatis, quod vos tanquam patres in Christo amicos et dominos, sicut decet, habere intendimus et pacificationem perpetuam vobiscum desideramus; omnem assecurationem, quam possum, ex parte mea et Fratrura facio vobis auctoritate praesentium super omnibus superius memoratis.
Datura Parisius XIII. Kalendas Aprihs, anno Doraini MCCLXXIII. Quam sanclus Bonavenlura misit abbatissae et Sororibus sanctae Clarae Monasterii de Assisio.
In Christo Iesu filiabus dileclis, abbatissae Dominarum pauperum de Assisio Monasterii sanctae Clarae ac eiusdem Sororibus universis Frater Bonaventura, Ordinis Minorum Fratrum generalis Minister et servus, salutera et cura beatissimis virginibus paratis, quocumque ierit Agnus, sequi.
Intelligens nuper, dilectae in Doraino filiae, per carissiraura nostrura fratrem Leonem, quondam socium sancti Patris, quomodo velut sponsae Regis aeterni servire Christo pauperi crucifixo in omni Frater Angelus de Perusio, artium doctor et sacrae theolode puritate studeatis, gavisus sum in Doraino vehementer, devolionem vestram exhortans praesentibus et inducens, ut beatissimae Matris vestrae per pauperculum sanctum Franciscum a Spiritu sancto edoctae virtutum vestigia sollicite comitantes, « nihil aliud sub caelo in perpetuum habere velitis», nisi quod docuit ipsa Mater, videlicet lesum Christuni et hunc crucifixum, post cuius sanguinis odorem exemplo Matris, filiae dilectae, currentes, paupertatis speculum, humilitatis exemplum, patientiae scutum, obedientiae titulum viriliter apprehendatis, atque divini amoris igne succensae, cor vestrum totaliter illi detis, qui pro nobis in cruce suum obtulit Deo Patri, fragrantia redolentes, Christi, Virginis Filii et prudentium virginum Sponsi, bonus oclor in his qui salvi fiunt, et in his qui pcreunt, exislatis. Ita vigilanter continuatis affectibus, spiritu devotionis ferventes, ut, cum, facto clamore, Sponsus advenerit, plenis lampadibus mentium oleo caritatis et gaudii, sibi feliciter obviare possitis, cum ipso, fatuis exclusis virginibus, ad aeternae iucunditatis nuptias intraturae, ubi Christus sponsas suas discumbere faciet cum Angelis et electis et transiens ministrabit illis, panem scilicet vitae et carnes Agni occisi et piscem assum in cruce, coctum igne amoris, quo ferventissime vos dilexit, et poculum dabit de vino condito humanitatis et Divinitatis suae, quo bibunt amici et sobrietate miriflca inebriantur carissimi, abscondita quandoque timentibus dulcedinis multitudine perfruentes, aspicientes semper in illum qui est speciosus forma non solum prae filiis hominum, verura etiara prae millibus Angelorum, immo in quera Angeli desiderant prospicere, quia candor est lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et splendor gloriae paradisi. Huic ergo, carissimae filiae, tanquam bono nostro perpetuo giter adhaerentes, cum bene vobis fuerit, me peccatorera suae ineffabili cleraentiae coraraendate, assidue deprecantes, quatenus ad sui mirabilis norainis gloriam et honorem in salutem pauperculi gregis mihi comraissi raisericorditer dirigere gressus meos valeat. Datura in monte sancto Alvernae.
' Respicitur Cant. 8, 2. etS, 1: Bibite et inebriamini, ca-
Chapter 1 of 1