Expositio super Regulam Fratrum Minorum
CONFIEMATIO EEGULAE. nio commnnimus; quae talis est.
- Quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia, ad Galatas sexto;
plane Regulam, ab Innocentio Papa tertio approbatarn, a sequenti Honorio conflrniatam, a Gregorio nono declaratam, ut funiculus triplex non facile dirumpalur. Nec tamen in immensum gloriabimnr, sed secundum mensuram regulae, qua m.ensus est nobis Deus, ne in aliena regida gloriemur. Huius igitur Regulae rectitudinem, duce Domino, breviter declarabo, ut sit ei adhaerentibus declaratio solatium et adversantibus directio, qui obliquis et infectis eam intuentes oculis lumini attribuunt suarum vitium tenebrarum. — Regula igitur ipsa epistolari more a salutatione oritur, in narratione ducitur et in conclusione terminatur. In salutatione enim refulget apostolica clementia, pie pauperibus condescendens; in narratione patet apostolica sapientia, perfectionis summam brevitate perstringens; in conclusione tm?, auctoritas refulget et potentia, ser- Yos Christi perpetua protegens armatura.
- Prima pars, scilicet salutalio, duas habet particulas, quia continet salutationem et sequentium tur loannis vigesimo primo, quod stante Iesu in httore maris, Petrus succinxit se et misit se in nuwe, alii vero discipuli navigio venerunt. Per mare intelligitur saeculum ipsum, quod suscepit Petrus a Domino gubernandum; per navigium autem intelliguntur variae sortes discipulorum, qui in variis mundi partibus pontiflcium susceperunt. Unde et duae fuerunt naves, propter circumcisionem et praeputium, secundum Augustini sententiam super illud. Hinc Petrus, a petra dictus, a Domino positus est Ecclesiae fundamentum, Matthaei decimo sexto: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, uhiRabanus: «Utomnes per orbem credentes intelligant, quia, quicumque ab unitate fldei vel societate illius quolibet modo segregant se ipsos, nec a vinculis peccatorum absolvi nec ianuam possunt regni caelestis intrare». Hinc Petro Dominus dedit super alios Apostolos ordinariam potestatem; Lucae vigesimo secundo: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. — In huius rei figuram dicitur Sapientiae decimo octavo, quod in veste poderis, quam habebat Aaron, totus erat orbis terrarum. — Quodsi unus non esset, qui in omnes exercere iurisdictionem posset, nutaret status Ecclesiae. Si partibus discordantibus, non esset qui posset manum mittere in ambabus, fuisset synagoga felicior quam Ecclesia, quia illa habebat unum summum pontificem, qui omnes discordias poterat terminare, ut patet Deuteronomii decimo septimo.
Tantae autem auctoritati recte profundissima humilitas sociatur, cum dicitur: Servus servorum Dei, non istorum vel illorum, sed sapientium et insipientium, omnium et singulorum. Sic certe, ut legitur Ezechielis quadragesimo secundo: Gazophylacia templi fuerunt in superioribus humiliora. In statu enim suhlimi est ornamentum nobile humilitas profunda.
Sequitur: Dilectis filiis fratri Francisco et aliis fratribus dc Ordine Fratrum Minor'um salutem et apostoUcam benedictionem. Ecclesiastici tertio: Benedictio patris firmat domos filiorum. In hierarchicis eloquiis optime sonat nomen dilectionis, quia, ut dicit Dionysius, « totius hierarchiae flnis et consummatio est unitiva dilectio ».
- Sequitur secunda parlicula continens sequende tium confirmaMouem. Unde dicit: Solet annuere Sedes apostolica piis votis et honestis peteniium desidcrHs favorem benevolum impertiri. — Pium est quod ad Dei gloriam est directivum, quia pietas est cultus Dei; secundae ad Timotheum terlio: Qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. — Honestum est quod ad aediflcationem proximi ordinatur; ad Romanos decimo tertio: Sicut in die honeste ambulemus. Haec honestas a divinis est praecipue beneplacitis et non mundanis vanitatihus regulanda. Unde Hieronymus super Isaiae vigesimo: « Non erubuit Isaias nudus incedere, nihil honestius iudicans, quam Domino obedire ».
Sequitur: Eapropter dilecti in Domino filii, vestns piis precibus mclmati, Ordmis vestri Regulam a bonae memoriae Innocentio Papa, praedecessore nostro approbatam, annotatam praesentibus, auctorilate vobis apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, quae sunt, qui a Sede apostolica discordantes, Regulam istam dicant servari non posse, et per aliquid impium continere. Tales enim haeretici et schismatici, ut patet vigesima secunda distinctione, canone: Omnes sive patriarchici; item, Deuteronomii decimo septimo: Sequeris sententiam eorum nec declinabis ad dexteram, vel ad sinistram. Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio et decreto iudicis, morietur homo ille. — Ex praedictis etiam verbis patet, quod tota Regula Fratrum Minorum est mandatum apostolicum, et per consequens totum est authenticum, quidquid in eius serie continetur. — Sequitur textus. In NOMINE DOMINI INCIPIT Vita Minorum FrATBUM.
(CAPITULUM I.)
Eegula et vita Minorum Fratrum haec est, soilicet Domini nostri lesn Christi sanctum Evangelium observare,
- Regula et vita Minorum Fratrum liaec discernitur, quae sunt duodecim durissimi lapides, de quibus dicitur losue quarto S quod duodecini electi viri acceperunt de alveo lordanis, ubi steterunt sacerdotum pedes, duodecim lapides, ponentes in loco castrorum, ubi illa nocte deberent figere tentoria. Hoc est dicere, quod Fratres Minores tanquam viri a Domino, vero losue, electi, volentes pertransire lordanem et festinare ad terram promissionis, eligant sibi duodecim durissimos lapides, id est duodecim capitula Regulae evangelica et apostolica sentenlia conflrmata, de loco, ubi steterunt pedes sacerdotum, hoc est ad imitationem duodecim Apostolorum. — Tres primae rubricae radios recipiunt aquilonis; tres tertio loco positae ruinae obviant ab occasu; tres ultimae australibus deliciis sunt refertae; ut sic haec civitas in quadro posita in porlisque duodecim ornata duodecim apostolicis margaritis non timeat potentis insultum, pauperum et sapientum industria communita.
Trium autem primo positarum et orientalium rubricarum prima summarie Religionem instituit; secunda ad eam venientes recipit; tertia receptos interius et exterius instruit disciplina.
Et quia, ut patet ex Dionysio, substantia hierperfectiones per obedientiam, scilicet subditorum ad praelatos: idcirco prima rubrica duas habet partes, quarum prima summarie tangit huius hierarchiae, id est sacri ordinis, perfectionem; secunda describit obedientialem ordinationem, ibi: Frater Franciscus etc.
- Dicit ergo primo: Regula et vita. Regula ex hoc dicitur, quia « recte ducit ». « Rectum autem est, cuius medium non exit ab extremis »; et quia dicitur primae ad Timotheum sexto: Nihil intulimus in hunc mundum; haud dubium, quia nec aufei-re quid possumus. Illa ergo verissima dicitur Regula, quae docet, ut est possibile in vita, paupertatem nudissimam observare. Haec Regula etiam est vita, ut tota Fratrum conversatio Regulae applicetur, iuxta id quod legitur tertii Regum sexto: Operuit oninia laminis aureis ad regulam.
Minorum Fratrum, sic dictorum absolute, ut, de nullo dignitatis gradu contendentes nec sibi nomen honoris alicuius usurpantes, omnibus se humilitate, salvo Dei honore, subiiciant, ad nullam temporalem dignitatem seu magnitudinem, ut pauperrimi, purissimi et humilissimi aspirantes. Dicti sunt autem Minores, ad illorum imitationem, de quibus dicitur Matthaei vigesimo quinto: Quamdiu non fecislis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
- Eorum igitur Regula haec est, scilicet Domini nostri Iesu Christi sanctum Evangelium observare. Hoc idcirco dicitur, quia tota Regulae substantia de fonte trahitur evangelicae puritatis. Non est ergo haec Regula aut vita nova res, sed pi'ocul dubio renovata, magnaque est huiusmodi Regulae professoribus materia solatii, qui soli in hoc mundo vitam illam ad litteram profitentur, quam Apostolis ad praedicandum missis Dominus eommendavit
Sed cum dicat: Haec Regula est, sanctum scilicet Evangelium observare; nunquid voventes hanc Regulam vovent per consequens omnem Evangelii perfectionem? — Dico, quod non, cum in ipsa Regula, quam vovent, quaedam monitorie et exhortatorie subiungantur. Cum ergo non omnem Regulae partem voveant observare, multo magis non vovent quod non exprimitur in eadem. Cui simile est, quod super illud Psalmi ">: Vovete et reddite, dicit Glossa, quod <t quaedam vota sunt communia omnibus, ut vovere fidem et abrenuntiare diabolo et pompis eiusdem, non superbire, non occidere et huiusmodi, et de his praecipitur omnibus: Vovete et reddite ». Sicut ergo in iioc genere voti non intelligitur praeceptorie voveri ab omnibus Christianis, nisi quod praeceptorie imponitur ex lege Dei; sic nec tota perfectio evangelica vovetur ab huiusmodi Regulae professoribus, sed tantum illa eius pars, quae ex Regulae intentione illis imponitur obligatorie observanda. Vovent igitur Fratres totam Regulam secundum intentionem mandatoris partim ad observantiam, ut praeceptorie imposita, partim ad reverentiam et approbationem illorum quae non tam praeceptorie imponuntur quam monitorie proponuntur tali statui specialiter aemulanda, ut est illud quod infra dicitur: Orare semper ad Deum puro corde, habere humilitatem et patienliam in persecutione et infirmitate. Licet enim virtutum actus sint in praecepto, tanta tamen actuum praecellentia nulli imponitur praeceptorie, quanta in pluribus Regulae capitulis continetur. Vovent ergo Fratres eodem modo Evangehum, partim scihcet ad observantiam, partim ad reverentiam specialem, quam decet et congruit tanto statui aemulari.
Ex his ergo patet error dicentium, quod voveutes hanc Regulam vovent etiam omnia praeceptorie, quae in ipsa Regula continentur; hoc enim est contra Regulam manifeste, quae expresse dislinguit monitiones a praeceptis.
Sequitur: Vivendo in obedientia, sine proet sic omni convenit Christiano; primae Petri primo: Castificantes animas vestras in obedientia caritatis. Alio modo obedientia dicit statum eminentem huius virtutis, quando aliquis non tantum obedit Deo, verum etiam homini propter Deum; item, Deo obedit non tantum in necessariis, verum etiam in opestilatem et huiusmodi (secundum August.) ». Dein ex Cassioribus supererogationis et divinis inspirationibus universis, quantumcumque ditflcilibus et arduis,illius exemplo, qui factus est obediens usque ad mortem, ut dicitur ad Philippenses secundo, qui mori minime tenebatur. Haec obedientia ex verbo Domini descendit, qui dicit Matthaei decimo sexto: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum etc.
Sed triplex est sui abnegatio: una est necessaria per modum subcontrarietatis, qua homo in quibusdam suae voluntati renuntiat, ut in peccatis, in aliis vero, ut in indifferentibus, sibi suam retinet voluntatem. — Alia est sui abnegatio per modum contrarietatis, in illis scilicet, qui in omnibus vel simpliciter, vel accommode suae renuntiant voluntati, nihil volentes vel agentes secundum nutum suae voluntatis. De qua dicit quidam: « Nil ita fragrat Domino in odorem suavitatis, quam si mactetur Domino vitulus propriae voluntatis ». Nimirum altissimum est in homine voluntas rationalis; altissimum ergo est sacriOcium eam totaliter Domino consecrare, non tantum ipsi Deo obediendo, sed etiam homini propter Deum, cum et ipse ad hoc docendum parentum suorum subditus fuerit voluntati, ut legitur Lucae secundo. — Est etiam abnegatio tertia, quasi conlradictoria, quae vitam propriam exponit pro gloria Conditoris. gradus. Quidam enim in omnibus obediunt absolute, ut dictum est; quidam vero in omnibus accommode, utpote ad mediocritatem status sui pertinenlibus, propriae renuntiant voluntati; quia clerici saeculares in sacri ordinis susceptione renuntiant propriis voluntatibus, et ex tunc penitus debent subiici ecclesiasticae potestati, ut legitur Causa duodecima, quaestione prima, canone Non dicatis. ctorias, v. g. omnis homo iustus est, quidam homo iustus Amplius, sublimior est obedientia monachorum quam saecularium clericorum, ut patet Extra, de Oflicio ordinarii, capitulo Quanto. Monacliorum autem obedientia duobus constringitur: primo, quia obedientiara vovent, salva stabilitate ad locum; secundo, quia ad nihil obedire tenentur, quod Regulani suani transceudere demonstratur. — Altior est ergo obedientia illorum qui nullum habent in hoc mundo loci ius 'proprium, quo sua obedientia restringatur. Item, altior est illorum obedientia, quorum altior et arctior est Regula, ex qua tenentur eiusdem Regulae professores nihil respuere, nisi sit Regulae ipsi contrarium vel saluti, directe vel aliqualiter. Illi ergo soli abnegationis contrariae, secundo modo dictae gradus perfecte attingunt, qui in omnibus etiam indifferentibus subsunt beneplacitis alienis, qui nullum habent patrocinium loci slabilis vel regionis, ad quam eorum obedientia contrahatur, qui nihil sibi obedientialiter impositura possunt repellere quasi transcendens suam Regulam, nisi vergat in suae animae detrimentum. — Unde patet, quod errant qui dicunt, quod in omnibus Religionibus obedientia sit aequalis.
Sequitur: Sine proprio. Et boc etiam habet gradus. Nam secundum antiqua iura clericis habere proprium non licebat. Sunt adhuc etiam bona ecclesiastica, non propria, sed communia, id est communi utilitati viventium deputata. Sed quia etiam praeter haec licebat clericis saecularibus habere peculiaria propria, patet, quod altior est status monachorum quoad hoc, quibus non licet habere proprium ullo modo personale, sed tantum in communi. Sed quia in bonis communibus est periculum, sicut in propriis, ut patet ex avaritiis et aliis malis affluentiae terrenae frequenter annexis tam Religiosorum quam saecularium clericorum; ille status esl sincerior et a periculis divitiarum remotior, qui non habet affluentiam propriam vel communem, mobilem vel immobilem, ut non sit ei ex divitiis materia superbiendi, vel occasio lasciviendi, vel avaritiae incentivum. Crescit enim amor nummi, quantura ipsa pecunia crescit. Nihil igitur habet proprium Ordo Minorum Fratrum, nec aliqua ipsius Ordinis persona, sed uti servi Christi et serviles pro Christo elfecti, qui pro nobis formam servi accepit, in domibus vivunt alienis,illum imitantes, qui nullum habuit titulum proprii domicilii, ubi capiU suum sanctissimum reclinaret. Et propter ipsum utuntur libris et aliarum necessitatum utensilibus, quae iuris sunt alieni. Nam et « Christus alieno vescebatur cibo », ut dicit Hieronymus ad Nepotianum. Unde Gregorius nonus, hanc eandem Regulam elucidans et istam professionera ab omni alia distinguens, bene ait: « Dicimus, quod nec in communi nec in speciali debent pi-oprietatem habere, sed utensilium et librorum et eorum mobilium, quae licet habere, Ordo usum habeat, salvo locorum et domorum dominio illis, ad quos noscitur pertinere. Nec vendi debent mobilia vel extra Ordinem commutari aut alienari quoquo modo, nisi Ecclesiae Romanae cardinalis, qui pro tempore fuerit Ordinis gubernator, generali seu provincialibus Ministris, auctoritatem super hoc praebuerit vel assensum ».
Ex quo patet, quod omnia mobilia, quibus Ordo utitur, sunt nullo medio bona Romanae Ecclesiae, cuius auctoritate solus eiusdem Ecclesiae cardinalis et nullus eo inferior licentiam habet sine ipso eadem dispensandi. Cum igitur in aliis Rehgionibus bona sic sint communia personis, quod tamen sunt propria communitati, et sicut distingumitur ecclesiae, sic et possessiones ecclesiis propriae; ista ecclesia, quae est Fratrum Minorum communitas, nihil potest sibi vindicare per modum possessionis vel dominii communitati suae proprium. mobile, vel immobile, in lioc mundo. Posset quidem aestimari, quod in breviariis Ordo haberet ius dominii, quia nominatim in sequenti rubrica conceduntur, nisi sexta rubrica omnis rei, nulla excepta, dominiura ab Ordine excluderet manifeste.
Sequitur: Et in castitate. Cuius observantia, etsi omnibus Religiosis et clericis intra sacros existentibus est posita, tamen cum arctiori disciplina isti Ordini imponitur quam alicui aliorum, cum hic praeceptorie interdicatur Fratribus omne suspectum consortium, et ne ingrediantur interiores ofQcinas monialium nec etiam loca earum publica nisi ex speciali causa, maturitate debita praeexistente missarum ad talia personarum, ut sequentia amplius declarabunt. — Si quis ergo omnes Religiosos esse in his tribus volis pares asserit, obedientiae scilicet, expropriationis et castitatis, manifeste dicit falsum, ut in obedientia patuit, patet etiam et patebit quarta et sexta rubrica de expropriatione et paupertate, patet etiam de castitatis inviolabili honestate. Etsi enim castitas ipsa Religiosorum gradus non habet, multi tamen sunt gradus disciplinae eius honestatem inviolabiliter observandi. Haec est igitur huius perfectio swmmaria hierarchiae.
Sed cum obedientia, paupertas et castitas partes sint evangelicae doctrinae, utpote consilia evangelica; quare hic haec tria ab Evangelio distinguuntur, cum dicitur: sanctum Evangelium observare, vivenclo in obedientia etc. — Respondeo, quod duplex est perfectio: una formalis, quae consistit in habitibus et actibus virtutum; alia materialis, quae consistit in aggregatione consiliorum vel legum facientium seu ducentium ad statum perfectionis. Prima intelligitur specialiter nomine sancti Evangelii, quia haec perfectio principaliter est intenta in sancto Evangelio; ad ipsam enim omnia consilia evangelica ordinantur. Haec etiam est, quae praecipue in sermone Domini in monte pertractatur, cum dicitur: Beati, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum etc, et in aliis virtutum regulis, utpote de vitandis verbis otiosis et similibus. Alia vero perfectio, scilicet materialis, ab hac expresse distinguitur, cum dicitur: Vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate, utique consiliaria et celebri, de qua dicit Salvator Matthaei decimo nono: Quipotest capere capiat.
1 1. Sequitur de obedientiali eiusdem status ordinatione, per quam tota Religio reducitur ad hierarchiam Ecclesiae principalem; pro quo dicit: Frater Franciscus, hoc Sancti nomen fuit adventitium, cum loannes nomine proprio in regeneratione imponi diceretur primo a matre. — P7'omittit obedientiam. Etsi totus clerus et Religiosorum universitas teneatur firraiter apostolico Domino obedire, tamen Sanctus huic debito votum adiicit speciale, sciens, voto superveniente fortificari sacri Ordinis vinculum, et meritum geminari. — Et reverentiam. Est autem reverentia exhibitio honoris procedens a timore filiali et humili affectu, Ecclesiastici trigesimo secundo: Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. Quia reverentia humilitatis est actus, Fratres Minores, sicut humilitatis profundissimae professores, debent inter omnes summe revereri Summum Pontiflcem et alios pro gradu suo in ecclesiasticis ofificiis constitutos. — Domino Papae Honorio ac successoribus eius canonice intrantibus et Ecclesiae Romanae, hoc est, qui succedunt non facto tantum, sed iure, secundum formam canonum sublimati. — Et alii Fratres teneantur Fratri Francisco et eius successoribus obedire, ut catenae aureae uncinis mediis disponuntur ut sic inferiores a supremo vertice per gradus medios deducantur. Hic est enim motus rectus mentium divinarum, ut sanctus docet Dionysius. Et sic scala lacob ascendentibus et descendentibus adornatur; sic ascensu purpureo filiae Jerusalem pergunt in reclinatorium Salomonis.
° Cod. D tamen Frater Franciscus. Inferius Vat. voto su- (CAPITULUM n.) DE nS QUI VOLUNT VITAM ISTAM ACCIPERE ET QDALITEE finem flrmiter observare; et uxores non habent, vel si tiam eis dederint auctoritate dioecesani episcopi, voto con- Evangelii; quod vadant et vendant omnia sua et ea stusemetipsum.
- Si qui voluerinl hanc vitam accipere. Stratis liuius aediflcii fundamentis, restat providere de habitatoribus civitatis, ut scilicet recipiantur ad Ordinem venientes ad orientem, lucis radios suscepturi. Et haec pars quatuor habet. Primo agitur de ipsorum receptione; secundo, de probatione, ibi: Poslea concedanl; tertio, de professione, ibi: Finito vero anno; quarto, de professorum in vestitu et victu descriplione, ibi: Et illi qui iam.
Et quia circa receptionem tria concurrunt, scilicet recipientis auctoritas, recipiendi idoneitas et humilitas et Religionis requisita puritas, iuxta quod omne hierarchicum negotium dividitur in sanctas perfectiones et perfectores et perfectos, secundum Dionysium; primo agitur de pertinentibus ad recipientem; secundo agitur de pertinentibus ad recipiendi idoneitatem, ibi: Et si haec omnia; tertio, de pertinentibus ad Religionis puritatem, ibi: Dicantillis verbum sancti Evangelii. — Circa receptores duo tangit iuxta duas Ecclesiae claves, iuxta quod in hierarchia est ordo et scientia, ex quibus sequitur aclio; tangit primo circa receptores ctoem auctoritatis et ordinem potestatis; secundo, pertinentia ad clavem scientiae et discretionis, ibi: Ministri vero diligenter.
Dicit ergo: Si qui voluerint hanc vitam accipere. Loquendo conditionate, Dominum sequitur dicentem Matthaei decimo nono: Si vis per/ectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus etc. Religionis enim huius propositum, ut nullum terrenum exspectari possit emolumentum, nuUi necessitate imponitur nec carne et sanguine suggeritur, sed ab illo inspiratur, de quo dicitur loannis tertio: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo. — Et venerint ad Fratres noslros. Non hoc dicitur, quasi non liceat Fratribus non venientes exhortationibus praevenire, cum et ipse Dominus, homines ad discipulatum suum recipiens, plures corporah vocatione praevenisse legatur, ut Andream, Petrum et similes; quidam ipsum praevenerunt, dco corporaliter, se eius consortio offerendo, quorum etiam unus repulsus est, sicut patet Matthaei octavo. Venientium igitur ad Fratres quidam sunt a Fratribus praevenit, quidam vero ipsos sua devotione praeveniunt. Et de omnibus hic dicitur: Et venerint ad Fratres nostros. — Mittant eos ad sicos Ministros provinciales, quibus Cfr. Bonav., II. Sent. d. 9. Praenotata, ubi tres definltlones solummodo et non aliis recipiendi Fratres licentia concedatur. Ecce, clavis auctoritatis Ministris tantum reservatur.
Ista autem missio et ordinatio duas habet praecipue rationes. Prima est, ut receptorum seu recipiendorum constantia probetur. Secunda est, quia de Ministri prudentia amplius praesumitur, quod arte sciat piscaloria bonos in vasa sua eligere, malis vero, non idoneis, foras missis. Nomen autem Ministri sumitur Matthaei vigesimo, ubi dicitur: Qui maior est vestrum erit minister vester.
Et quia plurimorum ad Ordinem venientium est devotio manifesta suiEciensque ad receptionem saecularium discretio in conventibus Fratrum, maxiaie in loco generalium studiorum; ideo dominus Papa, non relaxans hanc Regulae partem, sed ad mentera eius dispensando aspiciens, ordinavit, ut in talibus locis discretis Fratribus receplionis auctoritas concedatur, sciens, quod dicit lex ff. de Legibus, quia (fscire leges non est verbum earum tenere, sed vim et potestalem »; et sexagesima prima distinctione, canone Statuimus, dicitur: « Ecclesiasticae prohibitiones proprias habent causas, quibus cessantibus, cessant et ipsae »; et Causa prima, quaestione prima, dicitur: « Quod pro necessitate temporis statutum est, cessanle necessitate, cessare debet ».
- Sed pro clave ducrelionis dicit: Ministri vero diHgenter examinent eos de fide catholica et de ecclesiasticis Sacramentis. Hoc pro illis dicitur partibus, ubi contingit, ahquos haereticos inveniri. Ad fidem catholicam pertinent omnia, quae ipsi fidei Obsequuntur. Unde quia Fratres ad fldei doctrinam ex intentione Regulae sunt vocati, ut sequentia manifestant, statutum est in Ordine, ne aliquis recipiatur ad Ordinem pro clerico, nisi fldei doctrinae habeat conveniens fundamentum, vel saltem pro fundamenti penuria aedificatio multitudinis recompenset, ut quod in talibus hngua non sufficit, vita clamet; et sic de minoribus examinatio in maioribus imphcatur: sicut ipse Dominus, Exodi vigesimo, inhibendo idololatriam inhibet omnem superstitionem, inhibendo haeresim inhibet omnis erroris perniciem, inhibendo homicidium iuhibet omnem personae iniustam laesionem, inhibendo moechiam inhibet fornicationem; praecipiendo honorem parentum, omnem hominem pro gradus sui merito, cum innotuerit, praecipit honorari, ut sic minora in maioribus commendentur. Sic etiam in praesenti minorum examinatio in maioribus implicatur.
b. Et si haec omnia credant et velint ea fideliter confite?-i. tiw agit de pertinentibus ad dorum idoneitatem, quae in duobus consistit: prima in ordine ad Deum, pro qua dicit: Et si haec omnia credanl, utique corde, et velint ea fideliter confiteri, quia ore fit confessio ad salutem, ad Roraanos decimo. Ex quo vere patet, quod recipiendi ad Ordinem istum debent parati esse ad martyriura. Et usquQ in finem firmiter observare, quia praeraium datur soli perseveranti. el iam monaslerium intraverint uxor'es, vel licentiam eis dederint, scilicet maritis, auctoritate dioecesani episcopi, voto continentiae iam emisso. Hoc dicitur, quia votura quoad hoc non soleranizatur, nisi vovens, mundo raoriens, in spiritualis patris penitus transeat potestatera, quod praecipue convenit sponsae Ecclesiae. — Et illius sint aelatis uxores, quod non possit de eis oriri suspicio. Aetas non rainus stabilitate virtutis quam tractu teraporis mensuranda videtur, quia dicitur Sapientiae quarto: Senecius venerabilis est, non diuturna neo annoruyn numero computata. Cani enim sunt sensus hominis, et aetas seneciutis vita immaculata. — In isto autem impedimento omnia alia intelliguntur, quae possent ineptitudinem ad ingressura Ordinis generare; sicut modus est istius Regulae dare ex sirailibus sirailia intelhgere et minora in maioribus pro ipsi fidei obsequuntur substituit ed. 1 ipsam fidem conse- OPDSCULUM XVr. EXPOSITIO SUPER implicare. Quae autem hic dicuntur, colliguntur Extra, de Conversione coniugatorum, capitulo Cum sis, et aliis pluribus.
- Dicant illis verbum sancli Evangelii. Hic agitur de tertio, scilicet de Religionis puritate, quae in tribus consistit: in venientiuui denudatione perfecta, in frugalitate recipientium manifesta, ibi: Et caveant Fralres et eorum Ministri, ne solliciti; tertio, in directione ad relevationem pauperum discreta, ibi: Si tamen consilimn requiratur.
Pro primo dicit: Dicant illis verbum sancti Evangelii, quod vadant et vendant omnia sua et ea studeant pauperibus erogare. Hoc enim sumitur de consilio Domini, Matthaei decimo nono; ut siiit scilicet nudi non solum corde, ut sunt qui cor divitiis habitis non apponunt, nec nudati tantum chlamyde cum loseph Aegyptiam fugiente, Genesis trigesimo nono, quem imitantur, qui, relictis implicativis, sibi retinent operimentum sufBciens nuditati et suo modo nudi nudam crucem sequuntur; sed sint etiam adeo nudi, ut sint spoliati sindone super nudo, ut a propinqniori cum adolescente diUgente Dominum prae ceteris, ut legitur Marci decimo quarto in textu et in Glossa, omni abiecto pondere, in nuditatis termino statui viae possibili Christi vestigia imitentur. — Quod si facere non potuerint, propter loci distantiam, vel propter lilium implicationem, sufficit eis bona vohmtas, fxm licite ceditur et omnia contemnuntur, iuxta illud Hieronymi ad Paulinum =: « Si habes res tuas, vende; si non habes, proiice. Nemo renuntiaturiis saeculo potest bene vendere quae contempsit, ut venderet».
Sequitur de puritate a parte recipienlium, cum addituc: Et caveant Fratres. Istud videtur dici prohibitorie, cum inhibeatur ut illicitum, quod colligitur ex hoc quod sequitur: Si tamen consilium requiralur. Ex quo enim licentia in hoc tantum datur, in alio denegatur. — El eorum Ministri, ne solliciti sint de rebus suis temporalibus, ut libere faciant de rebus suis, quidquid Dominus inspirave- FRATRUM MINORUM. CAP. 11. rit eis. Hoc sumitur ex exemplo Domini dicentis Matthaei decimo nono: Vende omnia, quaehabes, et da pauperibus. Secus erat in Actibus Apostolorum quarto, ubi dicilur, quod propter multitudinem virorum ac raulierum simul existenlium, inter quos nullus erat egens, Apostoli gerebant pecuniae pretii rerum venditarum ad tempus sollicitudinem, quam cito dimisernnt sicut impeditivam verbi Dei, sicut ledixit eis Matthaei decimo: Nolite possidere aurum neque argentum, quam illa quae constituta est sub Aposlolis multitudini priniitivae simul habitantium virorum et mulierum, ubi nullus eorum aliquid possidebat, neque suum aliquid esse dicebat, sed ipsum in communi cum aliis possidebat. Hanc regulam sub Apostolis constitutam instituit beatus Augustinus sibi et clericis suis, statuens, ne quid proprii possiderent. Sed quia vidit Augustinus, eam a clericis non servari, mutavit decretum eos habere proprium sustinendo, ut patet Causa duodecima, quaestione prima, canone Certe ego.
Hanc eandem multitudinis regulam iinitatus sanctus Benedictus mandavit, bona ad Ordinem venientium, nisi darentur pauperibus, adiungi rebus ecclesiae monachorum, ut ipsi, viventes sine proprio personali, haberent possessiones monasteriis proprias; quibus ipse nullum praefixit limitem terrenae affluentiae acquirendae, unde agrum agro non cessant usque hodie eorum plurimi copulare. — Alia fuit forma antiquorum monachorum, iuxta quod narrat Gregorius tertio Dialogorum de sancto Isaac monacho. Cui cum plurimi possessiones offerrent ad monasterium constituendum, illeomnia oblata respuens, « fortem tenebat sententiam, dicens: Monachus, qui in terra possessionem quaerit, monachus non est». Et Hieronymus ad Paulinum: « Ilabet unumquodque propositum principes suos; habeinus et nos principes propositi nostri, Paulos et Antonios. Item, noster princeps Ehas, noster EHseus, nostri duces fllii Prophetarum, qui habitabant in agris et solitudine et faciebant sibi tabernacula prope fluenta lordanis ». Idem etiam dicit in epitaphio Nepotiani: « Alii numraum addant nummo, et marsupium suffodientes matronarum opes venentur obsequiis. Sint ditiores monachi, quam erant saeculares, possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant, et suspiret eos Ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos ». Haec Hieronymus. Et tamen sancta est vivendi forma, si servetur, quam sanctus instituit Benedictus, quam quidam in nigris, quidam vero in albis a longe imitantur.
Beatus igitur Franciscus, videns pericula et sacrilegia afQuentiae terrenae, quam multi possident iu communi, elegit regulam ipsis Apostolis ad praedicandura missis a Domino constitutam, iniungens Fratribus, ne sollicitudinem habeant de rebus venientium ad Ordinem, ne sic vel Ordinis maculetur puritas, vel inquietudo ahqua generetur. — Sed ne res venientium inutiliter dispensentur, remedium conveniens adhibetur, cum subdit: Si tamen consilium requiratur, licentiam habeant Ministri mittendi eos ad aliquos Deum timentes, quorum comi- Uo bona sua pauperibus erogentur. — Haec licentia, sicut convenit Ministris, ita competit aliis, quibus ex privilegio apostolico recipiendi Fratres ad Ordinera est concessa, quoniam, concesso principali, accessoria etiam omnia conceduntur.
Postea concedant eis pannos probationis. Praemissa prima parte huius rubricae, in qua agitur de venientiura receptione; hic subiungitur secunda pars de eorum probatione quantum ad habite praecipue qualitatem. Didt ergo: Postea concedant eis pannos probationis, videlicet duas tunicas sine caputio. — Sed cum dicatur Matthaei decirao in regula Apostolorum: Neque duas tunicas, qualiter hic sanctus Franciscus concedit duas tunicas, qui superius dixit: Regula et vita Minorum Fratrum haec est, scilicet Domini nostri Iesu Christi sanctum Evangelium observare? — Respondeo: In Evangelio unius tunicae nomine vestilus designantur necessarii. Unde non habere duas tunicas est non ferre superflua vestimenta. Sed quia pro honestate necesse est, exteriorem tunicam in tudine et latitudine ab alia vel ahis differre; necessarium vestimentum bealus Franciscus in duas divisit tunicas, in una inteUigens exteriorera amictum, ut Fratres cappa tegantur, in aha intelligens omne corpori manifeste necessariura vestimentura.
Et cingulum, funera utique, quia dicitur Isaiae tertio: Erit pro zona funiculus, et Isaiae vigesirao secundo: Vocavit Dominus in die illa ad fletuni et ad planctum et ad cingulum sacci. Hoc cingulum funiculus est, quia sacci funibus cingi solent. Credo autem, sanctum Franciscum istud sibi cingulura elegisse, quia legitur Matthaei vigesirao septimo: Vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato. Vel certe ad littei-am, ut cinguh vilitas concordet habitus vihtati, ut hoc cinctorio armati, veritatis linea raultis aspera ab Ecclesia nitantur disturbare siraoniacos et alios scelerosos. Facto enim flagello de funiculis, Dominus vendentes et eraentes de temph sui flnibus noscitur eiecisse, ut patet loannis secundo. — Et bracas, quarum est necessitas manifesta in casibus innumeris, propter humanae miseriae tegumentura. Istarum bracarum non tangitur qualitas, ut liceat Fratribus, si nolunt tangere lini delicias, bracis uti laneis vel etiam cihcinis. — Et caparonem usque ad cingulum, ut raore antiquorum Religiosorum distinguatur habitus novitiorum ab habitu professorum. — Ab ista autem generah lege excipiens addit: Nisi eisdem Ministris aliud secumlum Deum aliquando videalur. Ex hoc Sancti verbo coDsuetudo processit, ut istud noviliatus insigne paucissimis concedatur, quia, crescente vanitate hominum, non est mirum, si humilitas minuatur
Finilo vero anno probalionis. Ilaec est terlia pars rubricae, in qua agitur de professione, primo quantum ad sui obligalionem volivam; secundo, quantum ad propositi slabilem perseveranliam, ibi: Et nullo modo licebit. — Dicit ergo: Finito vero anno probatianis. Nec enim ante annum completuni, licet possint se Deo prius immobiliter astringere, licet eos ad professionem admittere faciendam; in quo anno possunt experiri afilictiones frigoris et caloris. In cuius figura sterilis flcubea anno uno dimittitur, ne praecidatur, ut legitur Lucae decimo tertio, ut fructus ab ea agricolatus, adhibito flrao, exspectetur. — Finito vero anno probalionis, recipiantur ad obedientiam, supple: si sint idonei, promillentes vitam istam semper et Regulam observare. In qua promissione sic vovent totam Regulam, ut supra tactum est, ut non omni eius parti se obligatorie astringant. Vovent enim, se tolani Regulam pro regula babitnros secundum mandantis intentionem, ut quaedam ad observandum omnimode, quaedam ad habendum pro salularibus hortamentis. Ergo illa ad observantiam inviolabilem sunt vovenda, ista ad cautelam ex voto perenniter sunt habenda.
Et nullo modo. Hic tangit secundum, scilicet voti slabikm perseverantiam., dicens: Et nuUo modo licebit eis de ista Religione exire, post professionem. Exitur autem de Religione aliqua dupliciter: vel retrocedendo, et hoc revertendo ad saeculum, seu Religionem laxiorem, quorum ulrumque post professionem est apostalare et relro aspicere, vel p7'ocedendo, ut ad altiorem gradum, frngem scilicet melioris vitae, ascendendo, sicut faciunt qui se a laxioribus statibus ad Religiones transferunt arctiores. Primus modus exeundi est in omni Religione damnabilis; secundus est laudabilis, ubi est possibilis. Sed professo hanc Religionem est impossibilis, quod nisi Papa supponeret, in Regula praemittens: Et nullo modo licebit etc, non subiungeret: luxta mandalum domini Papae; quia secundum sanctum Evangelium; Nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro aptus est regno Dei. Si igitur non licet exire, quia non licet retro apicere: ergo omnis aJia Religio huic est retro, et apostaUie sunt omnes ab iiac Religione post professionem ad quamcumque aliam transeuntes.
Quodsi aliquos exire, vel pro peccatis suis ab hac Religione eiici contingat; si totis viribus instantes fuerint pro Religione bac recuperanda, nec gratiam invenire valentes; ex tunc in aliqua alia Religione rigida se salvare poterunt, si tamen, quantum in se est, maneant in desiderio ad statum suum pristinum revertendi. — Quodsi de licentia apostolica se glorientur aliqui aliter facientes, pro certissimo sciant, contra hanc Domini sententiam Papam nihil facere: Nemo mitlens manum ad aratrum etc. — Quodsi, mendaciis intervenientibus, aliquid contingat per tales a Sede apostolica impetrari, non est eis excusatio, sed accusationis duplicatio, dum, mendacio tantum Patrem circumvenientes, suae quaerunt apostasiae palUum, qui in votis non dispensat, nisi ubi suggerit pielas, et rationabilis aequitas recompensat. Et (juia obligati ad eundem Ordinem voto vel iuramento tenentur Domino integre solvere quod voverunt; qua ratione non licet Fratribus de hac Religione exire, quia boc est retro aspicere, nec licet obligatis ad islam Religionera quamcumque aliam profiteri vel ingredi ad manendum; immo peccant mortaliter tales in Religionibus aliis remanentes; peccant etiam recipientes ct consentieiiles, sicut apostasiae facinus promoventes.
la. Setl quid dicendum est de illis qui ad episcopale oDiciura ex his Fratribus assumuntur? Respondeo. Si, coacti per Ecclesiam, inevitabili necessitate suscipiant regimen animarum, non sunt reputandi ab Ordine egredi, si, quantum in ipsis est, semper appetant in sinu Ordinis confoveri. Quodsi, vocati ad episcopalera gradum nec coacti, ad eundem aspirant, ut fugiant aerumnas pauperum et Ordinis disciplinara; credo, eos in illius partem cessuros, qui dixit: Sedebo in monte testamenti in laterihus aquHonis. — Sed nunquid obligati ad Religionem istam excusabuntur ab ingressu per assumtionem sui ad curam pastoralem, vel aliam ecclesiasticam dignitatem? Certum est, quod non, ut patet Extra, de Voto, capitulo Per tuas, ubi Papa cuidam ad Religionem obligato el ante impletionem voli ad regimen ecclesiae assumto respondit in haec verba: ff Si tuam desideras sanare conscientiam, regiraen resignes ecclesiae memoratae ac reddas Domino votum, quod vovisti ».
- El illi qui iam etc. Hic subditur quarta pars huius rubricae, in qua agitur de vestitus et victus districtione, primo, quantum ad vestitum; secundo quantum ad victum, ibi: Quos moneo. — In prima parte tangit vestitus qualitatem et quantitatem; prirao, quantitatem; secundo, vilitatem, ibi: Et Fratres; et interponit pe<ZMm nudilatem, ut patet.
Dicit ergo: Et illi qui iam promiserunt obedientiam, professi scilicet, habeant unam tunicam caputio, iu qua habilus intelligitur, et aliam sine caputio qui voluerint habere. In alia tunica sine caputio intelligitur secundura statuta Ordinis unica simplex, vel repetiata, nec debent plures inferius haberi, a professis praecipue, nisi de superiorum arbitrio, quibus Regula committit talium soUicitudinem « secundum loca el tempora et frigidas regiones ». Dicit autera signanter: qui voluerint habere, quia varia sunt corporum robora et raultura differentes diversarum intemperies regionum. — Sed pro calceamentis addit: Et qui necessitale coguntur possint portare calceamenta; ubi advertendum, quod Regula solura pro necessitate cogente concedit calceamenta portare; ubi ergo non est necessitas, sicut in corpore robusti, vel ubi necessitas non cogit, sicut in negotiis gerendis, quae etsi per debiles solos expediri valent, potest tamen sine periculo dilTerri ipsorura expeditio, calceamentorum deportationem ipsa Regula indirecte inlerdicit.
FRATRUM MINORUM. CAP. 11.
Et quia verbum iUud sumitur de Evangelio, Matthaei decimo, ubi dicitur in regula Apostolorum: Neque calceamenta; patet, hic usum sandaborum minime prohiberi, quoniam, sicut dicitur Matthaei decirao: Neque calceamenta, evangelico more hanc complens sentenliam Marcus sexto capitulo: Praecepit eis, ne quid tollerent, sed calceatos sandaliis etc. Propter quod antiquae sculpturae pariter et picturae monstrant, Apostolos calceatos sandaliis incessisse. Unde Actuum duodecimo super illud: Calcea te caligas tuas, dicit Reda: « Pro caligis vel caligulis, ut quidam habent, Graecus habet mnc/alia. Hoc enim genus calcearaenti legitur in Evangelio Apostolis fuisse permissum ». Quae expositio extranea videretur, nisi diceret Papias, quod caligae sunt sandalia. — Quod autera dicit ibidem, scilicet Actuum duodecimo, Glossa interhnearis: « Angelo iubente, et Apostolo complente, datur exemplum non arabulandi sine calceamentis », non potest secundum litteram ad aliud genus calceamentorum retorqueri, quam ad illud, de quo loquitur textus ipse, sciUcet sandalia. Verbura etiam ipsius Glossae nullius est auctoritatis quoad hoc quod dicit: Angelo iubente; etsi ad personam Petri littera referatur, tamen iussio pro aliis mystice intelligitur referri, scilicet ad virtutes pedes spirituales raunientes, quae ibi in sandaliis designantur; sicut ad Ephesios sexto dicitur: Calceati pedes in praeparationem Evangelii; ibi vide Glossam. — Quod autem Christus alia calceamenta Apostolis inhibuerit, patet, quia super illud Matthaei decimo: Neque calceamenta, dicit Hieronymus: « Et Plato duas corporis summitates dicit non esse velandas, nec assuetara fleri debere mollitiem pitis et pedum; cum enira haec flrmitatera habuerint, cetera robustiora sunt». Item, Hieronymus ad Eustocbium: « Discipuli sine calceamentorum onere et vinculis pelliura ad praedicationera Evangelii destinantur. Milites, vestimentis Christi forte divisis, caligas non habebant, quas toUerent. Nec enim poterat habere Dominus quod prohibuerat in servis ». Ecce, quod Christus docuit sine calceamentis incedere, et quod ipse etiani hoc observavit. Hic tamen Hieronymus aliter utitur nomine caligarura, quam supra habitum est ex Beda et Papia. Item, Eusebius sexto Ecclesiasticae Historiae dicit, quod Origenes multis annis nudis incessit vestigiis, quia ipse Dominus discipulis calceamenta inhibuit. Item, Gregorius Nazianzenus libro de Reconcilialione monachi dicit: «Desiderabam videre sanctum illum et psallentem chorum, qui ad exemplum raelioris vitae ceteris omnibus vivunt, legis Dei atque Evangelii taciti praedicatores, in quibus ipse habitus praefert virtutis insignia, hirsutum caput, pedes nudi, apostolicis similes ». Idem patet de Hieronymo et sui temporis monachis. Dicit enim in Vitis Patrum capitulo de sancto loanne: « Ita omnia illa exasperantur loca, ut non solum nudos pedes, ut eramus nos, sed et calceamentis raunitos terebrent et secent». Haec Hieronymus. Item, obsecro, si Christus nudis pedibus minime incessisset, qualiter rationabiliter de Pharisaeo conquestus fuisset Dominus, Lucae septimo dicens: Aquam pedibus meis non dedisti etc.
Sed hic quidam sensui suo innitentes et ipsum Christi sensui praeferentes dicunt, melius esse, pro doctrina veritatis calceatum esse quam discalceatum, ne impediatur verbum Dei. — Sed attendant ilii, quod nulla forma aptior est Evangelii propagandi quam illa, in qua toti orbi fuit Evangelium praedicatum. Hoc autem factum est nudis pedibus. Unde Hieronymus in epistola ad Ageruchiam: «Discipuli, toto orbe peregrini, non aes in zona, non caligas habuere in pedibus ». Fateor, poenam esse asperam pedum nuditatem, in hieme quidem asperiorem propter frigiditatem, in aestate autem graviorem propter duritiem maiorem, quia caior plus comprimit terrae glebas quara frigus, et sole ascendente, cum gelu resolvilur in hieme, exsiccatur amplius in aestate; calor etiam findit et frangit gra- FRATRUM MINORUM. CAP. 11. viter pedes nudos. Et tamen ipsi Fratres cum Apostolo in frigore el nudilate ibant gaudenles, nec algoribus hierais nec ardoribus aestatis hactenus dimiserunt, quin nudis pedibus adierint remolissimas parles mundi. Testes sunt Tartari et barbari, pagani etSaraceni, catholioi et schismatici in multiplici parte mundi. Non est ergo eis pedum nuditas irapediniento verbi Dei, maxime, cum et Regula manifesle dicit: possint, necessilate cogcnte, calceamenta portare.
Sed isti sententiae de pedum nuditate, spretis Sanctorum testimoniis pi-aedictis, quidam obiiciunt in hunc modum. — Dicit Augustinus in libro de Haeresibus sexagesimo octavo capitulo: « Est haeresis nudis pedibus ambulantium, pro eo quod dixerit Dominus ad Moysen: Solve calceamentum de pedibus tuis; et quod propheta Isaias nudis pedibus legatur ambulasse. Ideo ergo haeresis est, non quia propter corporis afllictionem sic ambulant, sed quia divina testimonia taliter intelligunt ». Haec Augustinus. Ergo haereticum videtur pro divinis testimoniis nudis pedibus arabulare. — Item, idem libro de Consensu Evangelistarum exponens illud verbum Matthaei decimo dicit: « Calcearaenta cum dicit Matthaeus non esse portanda, curam prohibet, qua ideo putantur portanda, ne desint. Hoc etiam de duabus tunicis intelligendum est ». Haec Augustinus. — Item, loannis prinio dicitur de Christo: Cuius non sum dignus, ut solvam corrigiam calceamenti eius.
Ad primum dicendum, quod ilh haeretici turpiter erraverunt, putantes pro lege comrauni dictum fuisse Exodi tertio Moysi: Solve calceamentum de pedibus tuis; et Isaiae vigesimo: Solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tua tolle de pedibus tuis, quasi haec eis ita dicerentur, ut etiam ab aliis litteratorie servarentur. Hoc enim falsum est, quia verba illa secundum litteram ad illas duas personas tantum pertinebant, ut futura Ecclesiae mysteria figurarentur. Fratres autem Minores absit ne primit, pro exsiccatur (D siccatur) ed. I substituit duratur, pro verbis illis careant calceamentis, sed in hoc ipsum Dominum imitantur et Apostolos suos, quia hoc docet Evangelium manifeste; et qui hunc Evangelii inlellectum denegant haeretici sunt, cum in expositione textus Sanctorum sentenliis Graecorum et Latinorum sint contrarii et etiam ipsi textui manifeste. Unde Lucae vigesimo secundo dixit Dominus discipulis: Quando misi vos sine saeculo et pera et calceamentis, nunquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nihil.
Ad secundum dicendum, quod Dominus dicendo neque cakeamenta curam prohibet, sed non tantura solam curam, sed actum etiam deferendi; unde dicit consequenter in praedicto verbo Lucae, se misisse eos sine calceamentis simpliciter. Sicut enim dicendo neque duas tunicas prohibet et curam superfluorum vestimentorum et actum etiam superflua deferendi, sic dicendo neque calceamenta curam prohibet non tantum superfluorum, sed etiam penitus ne ferantur. Quodsi tantum superflua calceamenta inhibuisset, sicut et tunicas inhibuit superfluas; sicut dixit neque duas tunicas, dixisset etiam neque duo paria calceamenlorum et non simpliciter neque calceamenta. — Vel si, necessaria volens portari calceamenta, et curam prohibuit superfluorum, de illo calceamenti genere hoc intelligere est necesse, quod in Marco eis legitur concessum, scilicet de sandaliis, ut supra visum est. — Vel forte ideo curam prohibet, ne Apostoli adhuc rudes snspicarentur, calceamenta sibi defutura, si pro infirmitate eos in via positos talibus contingeret indigere. — Hanc autem pedum nuditatem noluit Dominus omnibus imponere, sed Apostohs tantum et aliis, qui in hoc eos sponte elegerinl imitari. nullus digiie consistere vel Deum videre polest, nisi qui cuncla
Ad tertium patet responsio per verbum Rabani dicentis super Malthaeum, quod in illo verbo « loannes Baptista nihil intendit, cum de calceamentis Domini dicit, nisi excellentiam eius et humihtatem suam » etc. Non ergo per hoc ponitur, Dominum calceamenta habuisse, sed quadam flgurativa locutione, quae Graece synaeresis dicitur, Christi in hoc excellentia declaratur. Vulgariter etiam talia dici solent, absque eo quod in taliter comparatis extrema comparationis ad litteram supponantur. — Item, illud verbum loannis a Sanctis omnibus mystice exponitur, quod etiam faciendum esse ex adiunctis coUigitur, ubi de arhoribus excidendis, de securibus et ventilabris facit eadem series mentionem. — Amplius, posito, quod Christus vel in pueritia, vel ante trigesimum annum calceamenta habuerit, non tamen ea habuit, postquam eorum usum discipulis inhibuit, qui coepit facit et docere.
Sed dicunt quidam, se legisse in libro Octoginta trium Quaestionum, Augustinum ibi dixisse, Christum usum fuisse calceamentis; quod satis est ridiculosum, cum idem Augustinus primo Retractationum capitulo penultimo ponat nomina et numerum et ordinem quaestionum illarum, in quarum nuUa tale aliquid continetur. Turpe est autem Sancto falsum imponere et pro defensione mendacii in apocryphis gloriari, quamquam, si sanctus Augustinus penitus hoc sensisset, quod absit, plus staretur sententiae omnium aliorum doctorum Graecorum et Lalinorum quam suo sensui adversanti; sicut etiam, sentenlia sua dimissa de altari thymiamatis, quae habelur Exodi trigesimo in Glossa, aliorum sententiae adhaeret Ecclesia ponens, ipsum fuisse extra sancta sanctorum; sicut etiam in hoc cimusj), neque longioris sententiae compendio.sam e.pressioquod ponit, omnia simul fuisse creata et per species distincta, et luciferum in primo nunc suae creationis fuisse a luce divisum, ul ipse non asserendo, sed inquirendo videtur innuere undecimo super Genesim, ut patet diligentius intuenti, cuius oppositum tenet Ecclesia; sicut etiam videtur dicere ad Dardanum, quod sanctificatio in utero loannis et leremiae tantum intelligitur « secundum praedestinationem ». Et multa alia similia. — Aniplius, quamvis in elucidatione problematum pius stetur Augustino quam Hieronymo, in expositione tamen textus prae ceteris statur sententiae Hieronymi translatoris, qui in diversis linguis intellectum prae ceteris etiam doctoribus didicit Scripturarum. Ipsius autem de calceamentis supra patet sentenlia.
Sed pro vestimentorum qualitate subdit: El enim sunt in usu verorum pauperum, sunt iuxta Ti- paupertatis regulam mensuranda. Haec vilitas in tribus attendenda est, scilicet in pretio et colore ac superadditis panni alterius assumentis. In pretio, inquam, quia paupertas vera niliil pretiosum liabet. Color etiam naturalis, non artificialis in veste haberi debet; aliter fruslra monerentur Fratres in sequentibus, minime iudicare utenles vestimentis coloratis. Terlium additur, ut saeculi slultitia in Fratrum habitu ostendatur; unde subdit: El possint ea repe- 40S tiare de saccis et aliis petiis cum benedictione Dei. Saccus duplex est, scilic«t lineus et laneus, secundum quod saccus dicitur omnis vestis vilis; et est saccus cilicinus, quo usi sunt Prophetae. Unde Isaiae vigesimo: Solve saccuni de lumbis tuis, ibi Hieronymus in Glossa: « Mira obedientia! solo cilicino induebatur, ut tradunt Hebraei ». Per alias petias aliorum pannorum diversitas intelligitur in substantia bilem exhibel mundo Deo efficitur pretiosus. Haec est benedictio eius qui apparuit in rubo, de qua dicitur Deuteronomii trigesimo tertio. Ipse enim Christus usus est vilissimis vestibus. Unde Chrysostomus super loannem homilia decima tertia: « Anlequam apparuisset Lesus, praedicabat eum loannes Baptista, ut facile susceptibile esset testimonium, ipso apparente, nihil vili indumento noc«nle ei. Ita enim vili circumamiciebatur forma et communi omnibus Christus, ut Samaritanae mulieres et meretrices et publicani cum magno ausu auderent ei appropinquare et loqui ». Haec Chrysostomus. Dicunt tamen quidam, quod tunica sua inconsutilis fuit de serico, vel purpura; quod nimis est absurdum, quoniam si quotidianum vestimentum eius purpureumextitisset, nunquam eum milites in purpura quasi in veste insolita illusissent 1°. Unde Chrysostomus super loannem, exponens quod dicitur de tunica Christi inconsutili. Commcnt. in Isai. 20, 2.), cfr. supra pag. 307, nola 5. Pro loannis decimo nono dicit, quod illa tunica fuit de viiiori genere vestrum Palaestinae; et loannes evangelista dixit quibusdam arguendo: « Emite vobis vestes sericas, ut ad tempus fulgeatis ». Et sanctus Martinus in Legenda sua dicit, Dominum lesum non se exhibuisse purpuratum. — De viiitate dicit Hieronynius ad Rusticum: « Sordidae vestes candidae mentis indicia sunt, vilis tunica contemptum saeculi probat». Aliter tamen de vestibus liortatus est Nepolianum in epistola ad ipsum, aliter etiam Eustochium, ut intuenli patet. — Et nota, quod Fratribus nulla hic vestimenta pellicea conceduntur.
Quos moneo etc. Hic agit de districtione dit insinuantem exhortationeni de ciborum viliiate, dicens: Quos moneo et exhorior, ne despiciant, in affectu, neque iudicent, contemnendo vel vilipendendo in cogitatu, homines, quos viderint mollibus vestimentis et coloratis induios. Unde Hieronymus ad Rusticum: « Vilis tunica contemptum saeculi probat, ita dumtaxat, ne animus tumeat, ne habitus sermoque dissentiant ». Et licet vitari non possit faciliter iudicium suspicionis vel haesitationis, cavendum est tamen penitus a iudicio definitionis, quo absolute utentes talibus contemnuntur.
Dti cibis et poiibus delicatis. Non est ergo Fratrum uti cibis et potibus delicatis, sicut nec uti vestibus coloratis. Hoc enim ad ius pertinet altissimae paupertatis, quae quanto est altior, tanto et arctior debet esse victus. Unde in comitivaChristi inventi sunt panes hordeacei, loannis sexto, et hoc in deserto; in civitate autem usus est pane triticeo, in quo et instituit Sacramentum. Similiter et in deserto ieiunavit quadraginta dierum spatio; inter homines autem existens, adeo se etiam peccatoribus in cibis et potibus conformabat, ut vorator et potator vini ab hominibus diceretur. Quid in hoc aliud tacite praedicat nisi damnationem hypocrisis, coram hominibus scilicet au- Ut liabetur V. Historiae certaminis Apostolorum, Iributae stere et in abscondito vivere delicate? Unde Matthaei duodecimo legitur, quod Iesu abeunte per sata, discipuli coeperunt vellere spicas. Ubi dicit, quod in hoc docuerunt « austeram vitam et non praeparatos, sed simplices cibos quaerere ». Unde certum est, quod paupertatem et poenitentiam profltentibus carnes in domibus suis sunt vitandae extra casum necessitatis dupHcis, scihcet vel inflrmitatis vel debilitatis manifestae; iuxta quod beatus Benedictus inhibet monachis « carnes quadrupedum, praeter illos qui sunt omnino debiles et aegroti ». Idcirco Ecclesia temporibus poenitentiae solet a carnibus abstinere. Qui ergo sunt poenitentiae perpetuae professores ab eis tutis et integris omni tempore debent abstinere, quantum patitur fragilitas humana. Nec hoc sufiQcit, nisi et a sumptuosis piscibus et marinis belluis studeant abstinere. Unde Gregorius ad Augustinum: « Qui a carne abstinent nequaquam sumptuosiora marinarum belluarum convivia praeparent ». Ridiculosa igitur videtur abstinentia, maxime pauperibus, carnes non tangere et pisces quaerere cariores. Et Hieronymus ad Paulinum: « Sit tibi vilis et vespertinus cibus; olera et legumina interdumque pisciculos paucos pro summis ducas deliciis ».
Sequitur: Sed magis unusquisque iudicet et despiciat semetipsum. Hoc enim verae humilitatis convenit professoribus se ipsos despicere et cabiles
(CAPITULUM m.)
De Drrao OFFicio et lEiinsio, et quomodo Featees DEBBANT lEE PEE MTOrDinu:.
Clerici faciant divimim officium secimdnm ordinem sanctae Eomanae Ecclesiae, excepto Psalterio, ex quo liabere ponuntur eis, liceat manducare.
- Clerici faciant divinum ofpcium etc. Haec terlia rubrica Fralres instruit disciplina Et haec pars habet Ires, quia primo agit de disciplina ordinante ad Deum laudandum el honorandum. Secundo agit de disciplina ieiunii, quae ordinat homineni ad se ipsum, ibi: El ieiunent. Tertio agit de ordinantibus ad aedificationeni proximorum, el hoc quantum ad ambulantes per mundum, ibi: Consulo vero.
In prima ergo parte primo informat clericos, deindc laicos.
- Dicit ergo: Clerici faciant divinum o/ficium de secundum ordinen sanctae Romanae Ecclesiae. Quod officium fuit in niaiori parte a sancto Gregogorio - et aliis Sanclis institutum. Excepto Psalterio, hoc dicitur, quia Ecclesia Romana utitur aha translatione psalterii, quam communiter habeatur, vel verius aliter emendala. Ex quo, scihcet officio, habere poterunt Breviaria.
Sed quare sanctus Franciscus, ex quo volebat, Fratres suos in praedicatione et studio per consequens exerceri, tam oneroso tamque prolixo eos officio oneravit? — Respondeo. Sanctus Franciscus optabat Romanae Ecclesiae vestigiis Religionem suam idcirco pro viribus copulare, quia sciebat, eam immediate subesse caelesti curiae et ab ipso fuisse Doraino institutam et a sanctis Patribus gubernatam, qui, habentes sapientiam et iudicia miltere toti mundo, secundum illud tamen prolixum officium laudaverunt Altissimum, sicut et laudat usque hodie Romana Ecclesia, regimini nihilominus intenta Ecclesiae universalis. Quibus etsi fuerit « maximae sollicitudinis inter homines necessilas, sciebant tamen, clarissimum esse lauduni meritum divinarum, et per consequens brevitatem laudum brevitatem arguere meritorum. Cum ergo nulli incumbat tanla sollicitudo vacandi sapientiae pro regimine vel illustratione Ecclesiae universalis sicut Ecclesiae Romanae, nulU pro Ecclesiae ministerio aut studio congruit illud officium abbreviare. Suspecta est ergo cuiuslibet nutricis pietas, quae affectum se putat transcendere tantae matris. — Praeterea, multum ad illuminalionem proficit piarum mentium laudum frequentatio divinarum; Psalmus: Sacrifi.cium laudis honorificahil me, et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei; Gregorius super Ezechielem: « Vox psaimodiae, cum per intentionem cordis agitur, per hanc omnipotenti Deo ad cor iter paratur, ut devotae menti vel prophetiae mysteria vel compuoctionis gratia infundantur ».
Pro informatione laicorum subdit: Laici vero dicant viginti quatuor Pater noster pro Matutino. Doceantur autem laici, quod haec tria vocabula Pater noster, qui es in caelis, pertinent ad animi praeparationem, quia, cum vult se nominari Deus patrem, dat flduciam impetrationis, quia pater libenter filiis thesaurizat. Cum vero dicitur noster, docet dilatationem affeclionis, ut nullus orationem suam ad se solum contrahat. Cum dicitur: qui es in caelis, excitat puritatem intentionis, ut orans sola caelestia orando requirat. Cum autem subdit: Sanctificetur etc, oratio subiungitur, quae in septem petitionibus continetur, quarum tres primae pertinent directe ad Dei honorem, quatuor sequentes ad petentium utilitatem. Cum enim dicitur: Sanctificetur nomen tuum, petitur, ut fidei veritas sanctissima cognoscatur ab infidelibus. Cum autem dicitur: Adveniat regnum tuum, petitur, ut eius legibus obediatur a credentibus. Cum dicitur: Fiat voluntas tua sicutin caelo et in terra, petitur, ut eius bonitas diligatur et propter se colatur ab inflrmis, sicut colitur a fortibus. — In quatuor autem petitionibus sequentibus primo petitur collatio omnis boni corpori et animae necessarii, cum dicitur: Panem nostrum quolidianum da nobis hodie; et petendo tantura pro hodie, excludit proterviam avaritiae, incerlitudinem vitae insinuando. Secundo subditur petitio amotionis omnis mali, prirao, quantum ad praeterita, cum dicit: Et dimitle nobis debita nostra, sicut et nos dimitlimus, ubi implicatur debitum innocentiaeS ut sciat, se ad malum suum petere, qui in corde suo ad alterum retinet rancorera irae. Secundo, quantum ad futura, ut detur gratia omnia devitandi peccatorum vel tentationum pericula, cum dicitur: Et ne nos inducas in tentationem, id est, ne induci permittas. Tertio, quantum ad praesentia raala exsilii universa, ut, habentes vitam in patientia, raortem optemus vitam istam, cum Domino placuerit, terminantem, cum dicitur: Sed libera nos a malo. Et haec omnia confirmantur, cum dicit: Amen. Ubi notandum, quod haec oratio inter omnes est praecipue veneranda, cura ab ipso Doraino nullo raedio fuerit instituta.
Dicit autem beatus Franciscus signanter viginti quatuor Pater noster pro Malutino, quia officium nocturnale excubias repraesentat civium supernorum, et illo tempore est sacrificium laudis Deo et Angelis acceptissimum. Numerus autera vigesiraus quartus est numerus Patrum utriusque testamenti. Duodecira enim fuerunt Patriarchae, per quos multiphcatus est populus credentium carnaliter; duodecim etiara Apostoli, per quos in novo testamento raultiplicatus est populus credentium spiritualiter. Petunt ergo Fratres, in mysterio huius numeri optantes in utriusque testamenti Patrura meritis exaudiri, quos non est dubium ad angelicum consortium pervenisse; vel cum viginti quatuor sint horae naturalis diei, oratio istius nuraeri petit retemporis universi. — Item, matutinae laudes, quae a clericis decantantur, novenario psalmorura, lectionum ac cantuum distinguuntur, ut angelicos novem ordines repraesentcnt. — Numerus autem vigesimns quartus generatur ex ductu ternarii in octonarium. In ternario autem numerus credendorum, in octonario iustitia intelhgitur agendorum; est enira secundura Augustinum numerus iustitiae unicuique sua tribuentis. Laici igitur, qui ad angelicas vel intelligenda mysteria non simplicitatem suara in fide et iustitia in hoc numero profltentur, dum octonarius ad iustitiam, ternarius ad fidem pertinet Trinitatis.
Sequitur: Pro Laudibus quinque. Sicut matutinum officium laudes signiflcat civium supernorum, sic offlcium Laudum cullura significat Eccksiae a mane Ecclesiae primilivae usque ad lucem claram, quam in fine saeculi exspectaraus. Incipiunt enim a regno Chrisli decorem induti in populo ludaeorum, per iubilum omnis terrae transeuntes, in populo gentium kicem pacis datam fatentur Ecclesiae, et duos Psalmos tertio copulando, duplicis populi concordiara repraesentant. Transeuntes autem per canticum trium puerorum in camino, laudes repraesentant Ecclesiae sub antichristo; et cum in tribus psalmis laudes iungunt ultimo, tempus post antichristum significant, quando cum Christianis qui usque tunc fuerunt ludaei et pagani in una flde sociati Dominum collaudabunt. Propter has quinque petitiones laudum ecclesiasticarum puto sanctum Franciscum hunc quinarium laicis assignasse, nisi in hoc forte numero differentia assignelur laudum caelestium et terrestrium; iuxta quod in hoc differunt hierarchiae, quia caelestis laudat Deum intellectuaUter, subcaelestis autem per sensibilia symbola, quae quidem orania per quinque sensus cognoscuntur, dum auditus laudat in canticis, visus in ornamentis, tactus in obsequiis, gustus in sacrificio altaris, olfactus in fragrantia thuris, et si qua similia ad fragrantiam adhibentur.
Sequitur: pro Prima, in qua Dominus ad pontifices et tyrannos ductus est; Tertia, in qua accusatus et iudicatus est, in qua et descendit Spiritus OPUSCULUM XVr. EXPOSITIO SUPER sanctus Sexta, in qua crucifixus est; Nona, in qua mortuus est; pro qualibet istarum horarum septem, ut septiformis gratia impetretur vel secundum septeni dona Spiritus.sancti, vel secundum septem Ecclesiae Sacramenla, quibus Deus suae indidit efTicaciam passionis. — Pro Vesperis autem duodecim; lioc ideo forte, quia Vesperae pro hora habent duodecima celebrari, ut pro omnium horarum diei praeteritac offensis oratione duodenaria Christi misericordia imploretur; vel ideo, quia per laudes vespertinas repraesentatur mundi vespera, in qua ipse Dominus incarnatus dies factus est et sibi duodecim horas in duodecim Apostolis copulavit. Unde legitur loannis undecimo: Nonne duodecim horae sunt diei? — Sequitur: Pro Complelorio septem, in quo omnium consummatio insinuatur, ut sicut Spiritus septiformis incipit et dirigit, ita per ipsuni etiam diei meritum consumnietur. Haec autem in universo sunt septuaginta sex Pater noster, quibus si oratio pro defunctis adiiciatur, numerus producitur septuagesimus septimus, ut omnium peccatorum remissio impetretur, quae hoc numero significatur per ductum septenarii in undecimum, ex quibus duobus praedictus numerus generatur, sicut patet ex Glossa in Matthaei deciinum octavum super illud: Sepluagies septies.
Et ieiunent. Hic agitur de ordinantibus hominem ad se ipsum, scihcet de ieiunio. Et loquitur de triplici Quadragesima, duas praeceptorie imponens, tertiam ad devolionis excilationem suadens. Tres siquidera leguntur quadraginta diebus continue ieiunasse: Moyses, ut patet Exodi trigesimo quarto, et Elias, tertio Regum decimo nono, et ipse Dominus, Matthaei quarto. Duplex autem est ieiunium, scilicet moeroris et gaudii. ieiunium moeroris est, quo carni placentia cibaria studio poenitentiae abscinduntur. ieiunium vero gaudii est, cum ipsum cor tantis est inunctum spiritualibusdeliciis, ut poena sit ei vacare mensis; et est per consequens delectabile ieiunare, cum ieiunatnr, non ut corpus affligatur, sed ne devotio interrumpatur, qua spiritus recreatur. ieiunium Moysi signiflcat moerorem pro dektione culpae, ieiunium autem Eliae signiflcat moerorem pro amotione omnis miseriae. Primum significat Quadragesima hiemis, secundum significat Quadragesima veris; vel melius prima Quadragesima refertur ad peccata p«(eto7'to expianda, secunda ad futura imminentia praecavenda. — ieiunium autem Christi significat ieiunium gaudii, quo non tantum a cibis, sed ab omnibus terrenis delectationibus abstinetur. Idcirco sanctus Franciscus duas Quadragesimas praecipiendo imposuit, tertiam vero cum benedictione Dei suasit, sciens, eam devotione sola et nsn coactione aliqua adimpleri.
Dicit ergo: Et ieiunenl a festo Omnium Sanctorum usque ad Nativitatem Domini. Sanctam vero Quadrage-nmam, quae incipit ab Epiphania usque ad conlinuos quadraginta dies, quam Dominus suo sancto ieiunio comecravit, qui voluntarie eam ieiunant benedicti sint a Domino, el qui nolunt non sint adstricti; sed aliam usque ad Resurreclionem Domini ieiunent. Nota, quod hic secundo fit mentio de benedictione, hic in victu et superius in vestitu. Aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta feria ieiunare, quia illa die voluit Dominus crucifigi. Tempore vero manifestae necessitatis, scilicet vel propter infirmitatem gravem, vel propter virtutem in labore inevitabili adeo deficientera, quod labor incumbens de necessitate aliter perfici non potest, non teneantur Fratres ieiunio corporali. Nota, quod dicit: non teneantur alio tempore, ex hoc ad dicti temporis eos monstrans ieiunium obligari; tentio enim obligationem iraportat, ut patet in ordine proximi ad proximum; cuni enim dicitur: iste tenetur illi in centum, sensus est, quia obligatur ad solvendum ei centum; ergo eadem ratione tentio obligalionem sonat in divinis.
Quodsi quaeras, quare tam parum ieiunii imposuit Fratribus observandum? respondeo, quod non estparum, quia indispensabiliter interius et exterius ieiunatur, cum aliter in aliis quibusdam sit, qui, magnum sibi dimidii anni imponentes circulum ieiunii, multum de vacuo interponunt, sed in abditis, ne sciatur, semper tamen conventu synecdochice ieiunante. — Praeterea, de ieiunio disciplinae parum repetit sanctus Franciscus in Evangelio expressum, quin potius ieiunantibus discipulis loannis ipse Dominus suos discipulos non ieiunantes de hoc legitur excusasse, quia parum solius gulae acceptat Dominus refrenationem, nisi ab omni abstineatur iuxta status exigentiam sensibili volnptate. — Ad gaudii igitur ieiunium volens Fratres omni tempore suspirare, iuxta evangelicam regulam minus de ieiunio moeroris iraponens, ad gaudii ieiunia informat in sequentibus, ut patebit.
Consulo vero. Hic agit de ordinantibus ad aedificationem aliorum, per mundum, scilicet a foris, tam ambidando quam in alienis domiljus quiescendo. — Circa primum primo informat ilinerationem; secundo excludit equitalionem, ibi: Et non debeant. In prima parte informat itineralionem ad vitandum malum, secundo ad tenendum bonum, ibi: Sed sint mites.
Pro primo dicit: Consulo vero, ad instruest vivit in moderationibus, in suis monitionibus relinquit contumeliam; el exhortor Fratres meos in Domino Iesu Christo, ad excitationem irascibilis, secundi Machabaeorum decimo quinto: Singulos illorum armavit non clypei et haslae munitione, sed sermonibus optimis ei hortamentis; ui quando va- Quae praecedunt Nota... divinis, sicut et ea quae in seq. duni per mundum, exemplo Christi et discipulorum suorum, non litigent, ahcui inferendo contumeliam; neque contendani verbis, pertinaciter afflrmando sententiam suam, vel iudicialiter litigando; nec alios iudieent, dubia in peiorem partem interpretando, ut sic servetur innocentia exterior et interior.
Sed pro bono tenendo subdit: Sed sint mites, cedendo improbitatibus; pacifici, minoritatis suae servando ordinem; eiynodesli, per disciplinam sensuum, operum etverborum; mansueti, moribus non impetnosi; et humiles, nullum honorem appetendo et omnem gloriam fngiendo. Nec hoc suCQcere eis debet, nisi defmitionem humilitatis in se studeant adimplere, quae talis est: Humilitas est virtus, qua homo, vera cognitione sui sibi vilescens, appetit tractari vihus et non sublimius gnbernari. Et pro speciali disciplina verborum addit: Honeste loquentes omnibus, sicul decet, omnem scilicet hominem pro sui status gradu reverendo. Haec est informatio itineralionis.
Sed quaeritur, an Fratres semper debeant improbitatibus cedere, praecipue cum in quibusdam locis vel civitatibus habitare minime permittuntur; et videtur, quod sic, quia dicitur Matlhaei decimo: Cum persequentur vos in una civitate, fugite in aliam. — Respondeo: Cum Fratres ex Regula non quaerant nisi salutem animarum in civitatibus, non debent cedere pro quolibet resistente, quia nihil pretiosius salute animarum Christi sanguine redemptarum. Aut igitur opponit se Fratribus episcopus, aut persona inferior, vel collegium aut saecularium aut claustralium personarum. Si episcopus opponat se, credo, quod cedendum est ad tempus, donec morte vel gratia Fratribus consentiat admittendis, nisi aliud duxerit ordinandum; et hoc patet ex nono capitulo huius Regulae infra. Si vero alii inferiores, vel collegia se opponant Fratribus, non credo, quod seraper tahum improbitatibus sit cedendum, nisi forte ad tempus, si scaniilalura immineat populo generale; unde Glossa dicit super dicto verbo Matthaei decimo: « Non debetis resistere, sed ad tempus declinare, ut aliis possitis prodesse ».
Sed pro seclusionc equitationis subdit: Et non debeant equitare, et per consequens nec bigare aut quadrigare, quae maioris sunt sumtus; nisi manifesta necessitate, prolixi vel impediri itineris, vel negotii urgentis, vel infirmitate cogantur. Dicit autem non debeant equitare, pro eo quod est debeant non equitare. — Sed illud videtur perfectioni conti-arium, quoniam multum itinerans necesse Iiabet cibis et potibus secundum laboris exigentiam plus quam equitans recreari, et per consequens plus dormire; hoc autem impedit exercitium spirituale, quia prolixae vigiliae summe sunt necessariae sanctitali: melius ergo esset equitai-e. — Respondeo. Exemplum Christi itinerantis et discipulorum suorum omnium est alteri praeferendum; et quamvis itineralio aliquem habeat defectuiu, longe tamen minorem quani equitatio, dum labor itineris vehementer corpus affligit et lasciviam excludit, ad quam equitatio plurimum disponit, non solum a corpore excludendo angusliam, quod non angustiatum mox in turpitudinem tendit, verum etiam calorem membrorum genitalium pluries inflammando. Unde cquitantem fateor aliquando plus vigilare extensive, itineranteni autem amplius intensive. In itinerantium aulem solatium Dominus ipse voluit usque ad sextam horam ambulans fatigare, ut legitur loannis quarto. Praeterea itinerantes possunt longe melius soiunolentiam vincere quam equilanles, et si sobrii sint, suflicientissime vigilare similiter et orare; unde Ecclesiastae decimo: Vidi servos in equis et principes quasi servos ambulantes super terram.
Et in quamcumque domum intraverint, mum dicant: Pax huic domui, secundum doctrinam Christi, Matthaei decimo. Optando autem pacem optamus omnem liberationem a malo et promotionem in bono. Est enim «pax tranquillitas ordinis*». — Et secundum sanctum Evangelium de omnibus cibis, qui apponuntur eis, liceat manducare. Signanter dicit liceat, non necessitatem imponendo, sed secundum indulgentiam permittendo, ut sciat, se contra Regulam non facere, si quis voluerit sublimius ambulare. — Adhuc notandum, quod dicit: liceat de omnibus manducare, non simpliciter, sed secundum sanctum Evangelium. Istud autem non conceditur nisi in praedicationis euntibus minislerio. Qui ergo pro animarum salute non circumeunt, in hac licentia ius non habent. — Item, dicendo secwndum sanctum Evangelium, licentiam temperat, ut scilicet fiat secundum regulam evangelicae honestatis. Unde cum verbum praedictum trahatur de Lucae decimo capitulo, ubi dicitur: Manducare quae apponuntur vobis; notandum, quod ibi immediale subiungitur: et curare infirmos, qui in illa sunt. Certum est, illud intelligi spiritualiter secundum principalem intellectum vocabuli. Non est autem modus curandi animas delicatioribus uti cibariis, quam illi utantur, in quorum mensis Fratres vescuntur. Iloc enim non est curare infirmos, sed a fortitudine ad inflrmitatem revocare. — Quando ergo principales personae domus et familiae abstinent a carnibus, non est secundum sanctuni Evangelium, Fratres in esu cariiium laxius ambulare. Item, ubi est ferculorum superfluitas, non est evangelicae sanctitatis superfluitatem usn suo, vel verius abusu approbare; sed magis, necessitate accepta, dissimulare prudenter quod nequit tunc sine scandalo reprehendi. Ilem, si aliqui Religiosi, receptores Fratrum, contra Regulam suam carnes comederent, iion esset evangelicae sanctitatis parlicipare cum praevaricatore in crimine, vel carnahlalem irregularem suo consortio confirmare.
(CAPITULUM IV.)
Quod Fratres non becipiant peouniam.
Praecipio firniiter Fratribus universis, ut nullo modo denarios vel pecuniam recipiant per se, vel per iuterpositam OPUSCULUM XVI. EXPOSmO SUPER expedire: eo semper salvo, ut, sicut dictum ost, denarios vel pecuniam non recipiant.
- Praecipio firmiter. Descriplis tribus porlis dominicae civitatis, per quas illucescit claritas orienprima excludit periculum ludae pro pecunia Dominum tradentis; secunda tollit periculum /?cte religionis iii otio viventis; lertia aufert periculum muUiludinis cleri in fine pro appropriatis communibus contendcnlis. Priinum aufert homini Deum; secundum aufert homiiii se ipsmn, quia otiosus in nullo est sibi fructuosus; tertium aufert homini proximum.
Prima pars habet duas, quia primo excludit pecuniae receptionem; secundo, providens subditorura quieti, imponit praelatis circa procurationem necessariorum sollicitudinem, ibi: Tamen pro necessitalihus infirmorum.
- Dicit ergo pro primo: Praecipio firmiter Fratribus universis, ut nullo modo denarios vel pecuniam recipiant per se, vel per interpositam personam. Circa quod sciendum, quod pecunia terrenum noinen est, magis redolens avaritiam quam nomen divitiarum, ut docet sanctus Augustinus septimo de Civitate Dei, capitulo duodecimo. Dicitur autem pecunia uno modo large quidquid temporaliter possideLur. Unde Augustinus libro de christiana dicit: « Totum, quidquid homines in terra possident, omnia, quorum dominisunt, pecunia vocatur, sive sit servus, sive ager ». Alio modo dicitur pecunia slricte, quod est mensura commutationis rerum, et sic accipitur Actuum octavo, ubi dicitur: Pecunia tua tecum sii in perdilionem et Proverbiorum septimo dicitur: Sacculum pecuniae tulit tecum; in die plenae lunae reversurus est domum suam. Hoc idem dicit Philosophus quarto Ethicorum. Volens igitur Dominus per servum Franciscum avaritiae radicem penitus excludere ab horto concluso et fonte signato, praecepit, ne recipiant Fratres denarios vel pecuniam vel ullam possessionem terrenam in pecoribus, sive generaliter in omnibus, quae paupertatem altissimam labefaciunL, et praecipue loquitur de pecunia numerata. Hoc aulem praeceplum trahitur ex Evangelio Matthaei, decimo capitulo, ubi dicitur: Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam, unde ibi dicit Glossa: a Duo sunt genera necessariorum: unum, quo einuntur necessaria, aliud ipsa necessaria; per pecuniam spicionis exclusio ad efficaciam
Secunda est terrenae soUicitudinis perfecta exstirpatio ad commendationem caeleslis providentiae circa illos qui divinis vacant obsequiis. Et has duas rationes tangit Hieronymus in Glossa dicens: « Si parabilia esse quodam modo debent, ob quod nummus in usum haec haberent, viderentur non causa salutis hominum praedicare, sed lucri; propemodum vitae necessaria amputat, ut.postoli, doclores verae religionis, qui instruebant, omnia divina providentia gubernari, se ipsos ostenderent nihil cogitare de crastino ». Haec Hieronymus.
Tertia huius mandali ratio est declaratio virtuHs ipsius Domini Salvatoris. Unde pro istis tribus causis dicit Chrysostomus super Matthaeum ibidem: « Mulla per hoc unum emendabat: primum quidem, non suspectos faciens Apostolos; secundo, eruens eos ab omni sollicitudine, ut vacationem omnem Dei verbo tribuant; tertio, docens eos suam virlutem. Hoc nempp eis posteadicit: Nunquid aliquid defuil vobis, quundo inisi vos nudos el discalceatos?
Quarta ratio est perfecta omnis amoris mundaui cxstirpatio, quia ma.ima inter possessiones cupiditas solet haberi pecuniae, Ecclesiastae decimo: Pecuniae obediunt omnia; item, quinto capitulo: Avarus non implebilur pecunia. Et Ambrosius dicit vigesimo quinto de Officiis: « Dominus ad discipulos ait: iolite possidere aurum neque argentum, quo velut falce pullulantem in pectore humano succidit avaritiam ». Chrysostomus etiara ail super « Radicem malorum confestim evellens ait: Ne possidealis aurum mque argentum; non dixit: Non accipite vobiscum, sed etiam, si aliunde possibile sit accipere, fugite perniciosarn hanc aegritudinem».
Quinta ralio est, ut statum innocentiae perdilae, ut erat possibile, reiovaret; in qua, si homo stetisset, omnia fuissent communia, et nulla proprietas contracta fuisset ad multitudinem aliquam vel personam. Unde Chrysostomus dicit, quod hoc dixerit, ut doceret eos recurrere ad statum, in quo horao erat ante peccatura.
FRATRUM MINORUM. C.P. IV.
Sexla ratio est ad doctrinam perfectissimae liberalitatis, quia, ut dicit Hieronymus in Epistola, «nemo perfectius erogat, quam qui nihilsibi reservat». Et si beatius est dare quam accipere, ut dicitur Actuum vigesimo, bealissimus est, qui sua omnia dedit et, ut est possibile, paucissima econtra recepit.
Septima ratio est indiuisa cordis intenlio circa praedicationem verbi Dei. Unde Chrysostomus super idem: « Orbi terrarum doclores missurus erat, propter hoc angelos eos ex hominibus constituit, ab omni absolvens vitae huius sollicitudine, ut una sola delineantur cura, quae est cura doctrinae».
Hanc igitur vitam sancti Apostoli tenuerunt et ante passionem Domini el post. Unde Actuum tertio pauperi eleemosynam petenti respondit Petrus: Argentum et aurum non est mihi; Glossa: « Memor praecepti Domini dicentis: Nolite possidere aurum » etc. Item, Ambrosius super Lucae decimo ait: « Apostolus Petrus, primus exseculor dorainicae sententiae, ostendit, non in vacuum effusa Domini mandata. Cum enim a paupere posceretur, ut ei aliquid pecuniae largiretur, ait: Argentum et aurum non est mihi. Tamen non tam in hoc gloriatur Petrus, quod aurum et ai-gentura non habeat, quara quod servet Doraini mandatum dicentis: Nolite possidere etc, hoc est, vides me Christi discipulum, et aurura a me requii-is »? Haec Arabrosius. Idem dicit Augustinus tertio de Mirabilibus sacrae Scripturae penultimo capitulo i. Hoc idem etiara servavit Paulus. Unde Chrysostomus de Laudibus Pauli: «Paulus pecunias non possedit; nara et ipsedixit: Usque in hanc horam et esurimus et sitimus ». Idera palet de sancto loanne evangelista in Legenda sua, qua utitur Ecclesia Romana. Hoc idem legitur de Simone et luda in Legenda sua. Dixerunt enim: « Nulla ratione possuraus accipere aurum, aut argentum, aut vestes, aut domos, aut praedia, aut servos, aut aucillas » etc. — Hic tamen advertendum est, cjuod praeceplum erat Apostolis nihil habere, ut supra visum est; et lioc servavit Paulus cum aliis. Permissum autem erat vivere de cibis et impendiis alienis, et non praeceptum. Unde Chrysostomus, ubi supra: « Oinnibus eos denudans, omnia eis dedit, permittens, eos in domibus illorum qui docentur, manere et nihil habentes introire ». Hoc idcirco dixerim, quia Paulus praeceptum de non possidendo nec ferendo pecuniam servavit, sicut Chrysostomus docet expresse in libro de Laudibus Pauli. Permissionem aulem de accipiendis corpori necessarns ab auditonbus aliquando tenuit, utens iure suo; unde secundae ad Corinlhios undecimo: Alias Ecclesias exspoliavi, accipiens stipendium acl ministerium vestrum. Aliquando non tenuit sublimius ambulando; unde prJmae ad Thessalonicenses secundo: Nocte et die laborantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vohis Evangelium Dei. Praeceptum ergo fuit nihil habere, permissum vero, non praeceptum, in mensis et de mensis vivere alienis.
Sed praedictae sententiae de apostolica paupertate videtur esse contrarium, quod Dominus ipse legitur loculos habuisse, ut legitur loannis duodecimo ct decimo tertio. Sufficit autem cliscipido, si sit sicut magister eius, ut dicitur in Matthaei decimo.
Item, si hoc verum esset, tunc episcopi et clerici ahi a tempore Silveslri essent in statu damnationis, ut etiam dicunt Manichaei; habent enim aurum et argentum.
Item, ex eadem ratione videtur, quod ista vita apostolica non sit aliis quam praelatis Ecclesiae Apostolis succedentibus imitanda, et, si non illis, nec aliis.
Item, si est aliquibus imitanda, sufficit, ut videtur, cam imitari, eis in itinere constitutis et non in domo manentibus, ubi oportet per deposita futuris periculis obviare. Unde Augustinus secundo de Sermone Domini in monte exponens illud: Nolite sollicili esse etc, dicit: « Satis apparet, Dominum nostrum non hoc improbare, si quis humano more ista procuret, sed si quis propter ista Deo militer».
Ad primum respondet Chrysostomus super loannem homilia septuagesima prima, ubi agitur de loculis Domini, dicens: « Qualiter non virgam, non peram, non aes iubens deferre, marsupium ferebat? Ad inopum ministerium, nt discas, quoniam valde pauperem et cruciPixum huiusmodi oportet facere multam procurationem. Multa enim ad nostram dispensans doctrinam agebat ». llaec Chrysostomus. Habuit ergo loculos pro aliis, et hoc dupliciter: pro aliis perfectis, Ecclesiae scilicet praelatis, ut doceat eos habere loculos pro necessitatibus pauperum relevandis. Unde Augustinus super loannem homilia sexagesima secunda i: « Habebat Dominus loculos et a fidehbus oblata conservans, et suoruni necessitatibus et ahis indigenlibus tribueiiat. Tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est instituta». Haec Augustinus. Ilaec est autem forma, de qua dicit Prosper: «Hoc est possidendo omnia contemnere, non sibi, sed aliis possidere ». In suos autem usus nunquam expresse legitur Dominus loculorum pecuniam convertisse, immo magis praetenditur contrarium super illud Matthaei decimo seplimo: Solve didrachma, ubi legitur, Dominum solvisse didrachma de pecunia miraculose in ore piscis reperta. Ibi enim dicit Hieronymus in Glossa: « Dominus tantae fuit paupertatis, ut unde daret tributa non haberet. Indas quidem communia in loculis habebat, sed res pauperum in usus suos convertere nefas duxit, id ipsum dans exemplum nobis ». Haec Hieronymus. — Item, habuit loculos pro aliis infirmis et imperfectis, qui habent loculos pro se ipsis, qui, etsi sint perfecti respectu habentium propria vel multa et magna, cum ipsi habeant pauca; sunt tainen in hoc imperfecti respectu illorum qui nihil habent penitus in hoc mundo. Quia nihil penitus habentes sunt in summo gradu in hac parte, ut est possibile statui humano, a mundi periculis et illecebris absoluti. Unde Hugo super Psalmum nonagesimum primum dicit: « Habebat Lesus loculos, conformans se imperfectis. Christus in XI. Apologia pauperum, c. 7. n. 38; textus originalis secunnuraero imperfeclornm inveniri voluit, ne praesumerent non accipientes et confunderentur accipientes». Haec verba Hugonis. Et super illud Psalmi: Producens foenum iumentis, dicit Augustinus: « Habuit Dominus loculos, et dictum est de quibusdam religiosis feminis, quod ministrabant ei de substantia sua. Futurus erat Paulus nihil tale aliquando requirens. Sed quia multi infinni ista quaesituri erant, magis infirmorum personam suscepit Christus. Sublimius Paulus, nunquid et Cliristo? Sublimius Christus, quia misericordius. Cum enim videret, Paulum ista non quaesiturum; providit, ne damnaret quaesiturum, et praebuit exemplura infirmo ». Haec Augustinus.
Quod autem dicit, quod praevidit, Paulum ista quaesiturum, intelligendura est aliquando et non semper; aliquando enim accepit et aliquando non, ut supra patuit. — Qui igitur tantum pro aliis habent loculos, ad boc aucloritale Ecclesiae compulsi, si, quantum in se est, optent pro se carere loculis, ad se autem servantes districtionem paupertatis, ut patitur infirmitas, in alios allluentes; si non habentur loculi in doctrinae praeiudicium vel irapediraentura; eos habent sine omni iraperfectione, quia conveniunt cum Christo in habendo et in habendi ratione. Qui autem habent loculos pro se ipsis habent eos ut infirmi, convenientes cum Christo in habendo, sed non in habendi modo; quia ipse non habuit loculos pro se ipso, ut visura est; sed cum hac inQrmitate tanto ad perfectionem appropinquant, quanto paucioribus sunt contenti.
Sed nunquid Cliristus semper loculos habuit? Dico, quod uou; immo comrauniter legitur vixisse de cibis alienis et in aliorum raensis; et Lucae octavo dicitur, quod sanctae mulieres comitabantur cura eo, ministrantes ei de facultatibus suis; et sine loculis et humana provisione, sicut Apostolos raisit, sic ipse civitates et castella circuivit pluries; propler quod Chrysostoraus super Matthaeura homilia vigesima secunda, tractans illud: Sufficit diei malilia sua, addit: « Ne possideatis aurum neque argentum neque peram in via, quia per opera, quae ostendit, legislationem, quae est a verbis, validiorem facit, quoniam facile est susceptibilis sermo operibus cer- 41S tificatus. Ubi ergo ostendit? Audi eum dicentem: Filius hominis non habet, ubi caput suum reclinet». Haec Chrysostomus.
Ecce, quod Christus legera datam Apostolis de loculis non habendis ipse implevit circumeundo per castra, in quibus non habuit, ubi caput suum sanctissimum reclinaret. Et licet quodam modo in- Ormura videalur secundum genus suum respectu perfectionis Pauli necessaria recipere illo modo, quo Dominus recepit a mulieribus secum itinerantibus, et comedendo in mensis alienis; longe tamen est sublimius, sic de alienis vivere, quod nihil ex eis possessorie habeatur, quam depositum recipere et pecuniara cum refertis promptuariis possidere. Propter quod Dorainus, modura illura in singularis perfectionis exeraplum commendans, Aposlolis habere loculos interdixit et ipse modum ipsura in niaiori parte, ut ostensura esl, custodivit. Unde nusqnara in textu evangelico fit mentio de loculis nisi sexta die ante articulum passionis, ubi de luda dicitur, quod fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat, loannis duodecimo. Et infra decimo tertio dicitur: Quidam pulabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Lesus: Eme ea quae nobis opus sunt ad diem festum, aul egenis ut aliquid daret.
Circa illud etiam tempus, inirao ipsa vespera, qua voluit coinprehendi, dispensavit cum stolis, ut possent habere loculos singuli, durante rabie persecutionis, raorluo Salvatore. Unde Lucae vigesimo secundo: Quando misi vos sine saeculo et pera el calceamentis, nunquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Niliil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum tollat, simiUler et peram, et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium; ibi Glossa Bedae dicit: « Non eadem vivendi regula persecutionis, qua pacis tempore discipulos informat. Missis enim ad praedicandum discipulis, praecepit eis, ne quid loUerent in via, ordinans, ut qui Evangelium annuntiat de Evangelio vivat. Instante vero mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregera persequente, congruara tempori regulam decrevit, permittens, ut tollant victui necessaria, donec, sopita persecutorum insania, tempus evangelizaiidi redeat ». Haec Glossa. — Igitur Apostoli missi ad praedicandum loculis caruerunt; tempore vero passionis et persecutionis dispensative loculos pro se ipsis habuerunt; tertio, bona multitudinis ad tempus dispensaverunt, et illam dispensationem tanquam impeditivam verbi Dei dimittentes, ad primariam reversi nuditatem, loculis caruerunt, ut supra visum est. — Praeterea, licet Domino volente porlati fuerint loculi a luda proditore, non tamen videtur in eis aliquid iuris possessorii vindicasse. Unde loannis decimo quarto: Venit pjHnceps mundi huius; el in me non habet quidquam. Glossa: « Noluit Dominus habere quod perderet; venit pauper, ne haberet diabolus quod auferret.
Respondeo ergo breviter ad obiectum de loculis, quod Christus aliquando habuit loculos pro aliis, ut ad hoc informaret Ecclesiae praelatos; item, habuit loculos pro infirmis consolandis, qui habent loculos pro se ipsis; sic in eorum solatium fugit, cum quaereretur lapidandus, ne desperent, si aliquando fugiant persequeotes. Sed in exemplum fortium se sponte obtulit passioni et pro ipsis in paupertate informandis caruit loculis quasi semper nec habitos tenebat possessorie reconditos, ut qui habent pro se ipsis et non gratia dispensationis loculos sciant, se in hac parte perfectionis apicem non tenere.
Cum dicit: Su/fwit discipulo etc, respondendum est, quod cum magister unus diversos docet discipulos, singulis in suis gradibus condescendens, sicut Apostolus inter perfectos loquebatur sapientiam, lac parvulis dans escam; non debet sufQcere discipulo lactis capaci in lacte semper sistere, etiam si lac bibat magister ei condescendens, sed magis ad hoc tendere, ut sit solidi cibi capax. Ita in proposito non debet discipulo sufQcere, ut sit sicut magister eius inflrmis condescendens, nisi, ut est possibile, gradatim in artis apices se extendat. Unde illud verbum: Su/ficit discipulo etc., pro solatio tribulationis dictura est specialiter, ut scilicet exemplo magistri in tribulationum sufferenlia viriliter perseverent.
Ad secundum dicendum, quod illa Manichaeorum calumnia processit ex insipientia manifesta. Praedicta enim paupertatis districtio non fuit imposila Apostolis ut praelatis, cum nondum illo tempore praelati essent nec etiam sacerdotes, sed tantum authentici praedicatores missi toti mundo in sanctitatis exemplum, ut superius est ostensum. Unde illa paupertatis districtio nullos ligat alios, nisi illos qui ad hoc sponte se obligant propter Christum. Non solum ergo post Silvestri tempora, immo statim in Ecclesiae principio ipsi Christi discipuH instituerunt praelatos in curarum suarum custodiis residentes, quibus nunquam fuit interdictum habere bona Ecclesiae sibi necessaria ac suis subditis pauperibus eroganda. Succedunt ergo episcopi Apostolis in culmine auctoritatis, in obligatione et debito virtutis et sanctitatis, sed non in forma illius dislrictae disciplinae et pauperlatis debito supradictae. Hoc reperies notatum et probatum Causa duodecima, quaestione prima, canone Videntes. Et Rernardus dicit secundo de Consideratione: « Nec est locus otio, ubi sedula urget soUicitudo omnium Ecclesiarum. Nam quid tibi dimisit sanctus Apostolus? Quod habeo, inquit, hoc tibi do. Quid illud? Unum scio: neque aurum neque argentum, cum ipse dicat: Argentum et aurum non esl mihi. Esto, ut alia quacumque ratione haec tibi vindices, sed non apostolico iure. Nec enim tibi dare quod non habuit potuit». Haec Rernardus.
Ad tertium dicendum, quod praelati ad vitam illam non tenentur, quia indifferenter omnibus proponitur eam volentibus imitari. Unde Hieronymus ad Hedibiam: « Vis perfecta esse et in primo stare fastigio dignitalis, fac quod fecerunt Apostoli. Vencle omnia, quae habes, el da pauperibus et sequere Salvatorem et nudam solamque crucem virtute nuda sequaris ».
la. Ad quartum dicendum, quod ista apostolica perfectio est non solum in itinere, sed domi etiam observanda, ut nullum depositum pecuniae habeatur ab his qui huius perfectionis regulam imitantur. Unde Chrysostomus super Matthaeum, homilia trigesima secunda, in fine expositionis litteralis de non possidendo aut portando aurum vel argentum dicit: «Si in aliena patria existentes et ad ignotos abeuiites nihil amplius oportet petere quotidiano cibo; multo magis domi manentes ». Item, vigesimo secundo Lucae super illud: Nunc qui habel sacculum, dicit Glossa: « In hoc nobis datur exemplum, ut nonnunquam, causa instante, quaedam de nostri propositi rigore sine culpa possimus intermittere; verbi gratia, si per inhospitales regiones iter agimus, plura viatici causa licet portare, quam domi habearaus ». Et expresse etiam in Evangelio aperte prohibet Apostolis possidere pecuniam et portare, ut patet ex Hieronymo super Matthaeum ibidem et Rabano. Haec fuit igitur paupertas apostolica ante passionem et post passionem ad tempus, tamen medio tempore paululum dispensatione Domini interrupta. Nec tamen omnes, ut dictum est, ad hoc tenentur. Et ideo verbum Augustini loquentis de communi statu hominum praecedentibus non repugnat.
- Sed istum Regulae articulum Fratres praevaricari videntur, dum recipiunt ut alii pauperes sibi pecunias erogatas. Si enim ille facit, cuius auctoritate fit; ipsorum autem auctoritate pro libitu eorum suis familiaribus pecunia pluries commendatur et ahquoties extra dantium potestatem: ergo ipsi pecuniam recipiuot, ut videtur.
Ad hoc patet responsio, quoniam dare et recipere opponuntur relative. Igitur de necessitate, sicut dare se habet ad translationem dominii et privationem dantis, ita recipere se habet ad dominii acquisitionem; sed nullus dat aliquid, nisi intendat, se privari dominio eius quod dat et ipsum transferre in alium: nullus ergo recipit proprie, secundum quod receptio opponitur dationi, nisi qui intendit sibi dominium rei acquirere. Unde versus: Argumentum autem factum ex falsi supposilione procedit, quia non Fratrum, sed mittentmm auctoritate pecunia custoditur. Unde dominium apud mittentes semper remanet, donec sit pro Fratrum necessitatibus commutata; quod probatur, quia dicit lex ff. de Acquirendo rerum dominio: « Rem in bonis nostris habere intelligimur, quoties possidentes exceptionem, aut amittentes ad recuperandum eam actionem haberaus ». Cum igitur ille qui misit pecuniam, si vivit, possit eam repetere sicut suam, nunquam a dominio suo recessit nec in ius Iransiit alienum. est, sed modo Fratribus licito et honesto. Cum enim intendat Fratres habere apud Deum intercessores, non intendit eos ob usum pecuniae suae conslituere praevaricatores. Manet ergo semper pecunia in bonis eius, donec sit pro Fratrum necessitatibus commutata. — Amplius, ponamus, quod intendat se privare dominio pecuniae, statim ut est ahcui Fratribus familiari commendata; dico, quod adhuc a Fratribus non recipitur, cum non intendant, quod aliqua pro eis recipiatur pecunia sicut sua, nec omnino consentiant, quod eis possessio acquiratur; sine consensu autem non acquiritur possessio; unde dicit lex ff. de Acquirenda rerum proprietate, quod « in amittenda possessione affectio eius qui possidet, est intuenda. Itaque si in fnndo sis, et tamen nolueris eum possidere, protinus amittes possessionem ». Nec etiam sine voluntate donatoris transfertur dominium, ut patet ff. de Acquirendo rerum dominio. Unde cum dator pecuniae intendat eam dare tantum, ut possit in Fratrum usum converti; nunquam vult, in eos dominium transferri, sed tantura pro ipsorum necessitatibus commutari. Item, ibidem dicit alia lex, quod <t furiosus non potest incipere possidere, quia affectionem possidendi non habet, licet rem corpore contingat »: ergo quamdiu manet Fratribus Yoluntas immobilis nullum ius possessorium sibi acquirendi, etiam si, quod absit, eorum manibus pro ipsorum necessitatibus pecunia inferatur, non tamen eam recipiunt, secundum quod receptio in eorum Regula inhibetur. IIoc pro lanto dixerim, quia non est eis inhibitura, quin possint recipere custodiam pecuniae alienae, sed ne consentiant in acquirendo sibi pecuniae ius proprium, vel comraune.
Aniplius, ponamus, quod pecunia tradatur 3. per manus diversas usque ad centesimam personam datori penitus ignotam. Dico, quod adhuc manet in bonis eius. Eo enim modo, quo tenuit eam auctoritate suapriraus, tenet et secundus et millesimus, quia dicit lex ff. de Acquirendo rerum dominio quod « traditio nihil amplius transferre debet vel potest ad eum qui accipit, quam est apud eum qui tradidit». Unde semper potest repetere huiusmodi pecuniam sicut suam qui ipsam pro Fratrum necessitatibus commendavit; potest enim mutare voluntatem suam et pro tanto. — Aliter est in ultimis voluntatibus defunctorum, quia eorura voluntas est immobilis. Et ideo, si contingat, exsecutores repetere pecuniam malitiose pro Fratrum necessitatibus commendatam; non est restituenda, cum sint contrarii ipsius testatoris ultimae voluntati. Quodsi ipsi malitiose pecuniam detineant contra formam testametiti nec eam velint commendare alicui fideh pro Fratrum necessitatibus dispensandam; possunt Fratres Ordinariis denuntiare iniuriam defuncti et suam sine perfectionis suae aliquo detrimento, nec tamen possunt iudicialiter repetere sicut suam, quamvis sit eis debita quaecuraque portio testamenti.
Quodsi quaeras, cuius sit pecunia legata; defuncti erogandis, non heredibus reservandis. Unde si Fratres eam omnino respuant, debet aliis pauperibus erogari.
Fratres igitur nullo modo, nec in pecoribus nec in quibuscumque aliis, recipiunt pecuniam, nec mutuo nec dono nec legato nec per se nec per interpositam personam, quia nec dominium nec possessionem sibi intendunt acquirere commune, vel proprium ullo modo. Nomen etiam pecuniae possessionera sonat, propter quod et lovi noraen pecuniae impositura est, « cuius secundum fabulas omnia sunt », ut patet septimo de Civitate Dei, capitulo undecirao et duodecirao. Unde cum sint divitiae testes et terrenae, pecuniae nomen tantummodo 7-am sonat, sicut docet sanctus Augustinus ibidem, et quod nomine pecuniae « vilissime et contumeliosissime deus nuncupatur », cum tamen idem dives dicatur. Recipere igitur pecuniam est recipere possessionem.
Haec est igitur summa praedictorum, scilicet quod Fratres pecuniam non recipiunt perse, vel per interpositam personam; patet tam a parte pecuniam mitlentium vel dominorum, quam a parte ipsam recipientium vel nuntiorura, quam etiara a parte Fratrum ipsorum; quoniam mittentes non intendunt Fralres facere praevaricatores, quos volunt habere pro se intercessores; receptores etiam pecuniae custodiunt eara non auctoritate Fratrura, sed mittentium, non, inquam, auctoritate Fratrum, licet custodiant eara voluntate eorum; fratres etiam non intendunt in pecunia sic missa vel custodita ius sessionis vel dominii sibi aliqualiter vindicare.
Sed pro secunda parte huius rubricae subbus aliae necessitates maiores intelliguntur; Minislri tantimi, quorura est ministrare et non ministrari exeraplo Domini, Matthaei vigesimo; et Custodes sollicitam curam gerant, quorum est curam gerere infirmorum. Nara Saraaritanus custos interpretatur, tur, taraen circa easdera personas dicunt modum officii in hoc Ordine praelatorum. Ministerium dicit c. 4, ubi dicitur: < Dicendum ergo, quod receptio cuiuslibet OPUSCULUM XV[. EXPOSITIO SUPER huDiilitateni, custodia autem vigilanliaai insinuat pastoralem, ne propter humilitatem sic diminuatur auctoritas et evigilantia, ut periclitetur Ordinis disciplina. Unde Isaiae vigesimo primo: Super custodiam ineam ego sum, stans lolis noctibus. Propter quod et ipse Minister generahs custos inferius in Regula appellatur. Hic autem nomine custodis intelliguntur etiam Guardiani, qui liabent cuslodiae immediate intendere pastorali. — Istis ergo tantum imponitur cura praedicta sollicita propter duo, scilicet ut nullus sui ipsius sit sollicitus; et quia dispensatio est necessaria secundum status varios, de qua addit: Secundum loca et tempora et frigidas regiones, siciU neccssitati viderint expedire. — luxta ergo has necessitates necesse est dispensative temperare rigorem; quod temperamentum a solis Ministris et Custodibus, in quibus Guardiani intelliguntur, debere fleri bic docetur. Eo semper salvo, ut, sicul dictum est, denarios vel pecuniam non recipiant. Hoc idcirco replical, ne pro ullius necessitatis periculo sustineant, labefactari Ordinis puritatem, sciens, per receptionem taliuni sub falso praetextu necessitatis plures in clero et claustro Deo et hominibus viluisse, 60 quod radix iniquilalis, Antiochus, qui interpretatur silentium paupertatis, templum Dei legitur in Machabaeorum historia profanasse, et contenebrescente studio sapientiae quasi sole, luna scientiae et studii iu sanguinem est commutata. — Haec est radix sapienliae beato Francisco divinitus inspirata, 7ie, vepribus et spinis pene in universa terra existentibus, terror spinarum el veprium veniat horto suo, quia de spinis uvae minime colliguntur.
(CAPITULUM V.)
De 3I0D0 LABORANDI.
Fratres illi, qnibus gratiam dedit Dominus laborandi, laborent fideliter et devote, ita quod, excluso otio, animae REGULAM FRATRUM MINORUM. C.P. V. sectatores.
- Fratres illi, quibus dedit Dominus gratiam laborandi. Post exclusum periculum ludae hic excludit periculum religionis flctae, ne sponsa Christi panem comedat otiosa. Primo informat labori babiles ad laborem. Secundo subdit laborandi triplicem rationem, ibi: Ita quod, excluso otio.
Pro primo dicit: Fratres illi, mn Am, omnes, sed illi quibus graliam dedit Dom.inus laborandi. In hac gratia intellige vires corporis et habilum artis acquisitum ac habilitatem etiam artem acquirendl; laborent /ideliter, respectu sui et proximi, et deuote, respectu Dei, ut scilicet labor ipse in Dei gloriam dirigatur. De cuiusmodi autem laboris genere loquatur, patet ex rationibus laboris, quae sunt tres, scilicet exclusio otiositatis, inflammatio devotionis, adeptio etiam sustentationis necessariae corporalis. Voluit ergo sanctus Franciscus summe, Fratribus imponi exercitium, quod perfectissime excludit otium, quod summe nulrit devotionis affectum, quod laudabiliori inodo corpori necessaria subministrat. Labor autem corporalis, etsi exclndat otium a corpore, tamen pro lanto ad modicum utilis est, quia a corde sordes et otiura non excludit, sicut patet in mechanicis, qui inter labores solent turpissimos sermones eructare. Studium autem sapientiae cor ipsum occupat; Proverbiorum vigesimo tertio i: Praebe, fili mi, cor tuum mihi; et Sapientiae octavo: Labores huius magnas habent virtutes. citat summae devotionis affectum; Sapientiae octavo: tribulis ficus? Isai. 7, 2i. seq.: Vepres enim et spinae erunt in Immortalis est in cogitatione sapienlia, el in amicitia illius deleclalio bona, el in operibus manuum iUius honestas sine defectione. Ideo addit Regula: Sanctae orationis et devotionis spiritum non exstinguant, cui debent celera temporalia deservire. — Modus autem laudabiiissiQius corpori necessaria acquirendi est in praedicationis et doctrinae laboribus exerceri. Labor enim mechanicus condigne certo pretio compensatur, non autem est digna compensatio receptio corporalium spiritualia seminanti; priraae ad Corinthios nono; Si vohis spiritualia seminamus, non est magnuni, si carnalia vestra melamus.
Ideo addit: De mercede vero laboris pro se et suis fratribus corporis necessaria recipiant; Lucae decimo: Dignus est enim operarius mercede sua. IIoc Apostolis existentibus praedicatoribus dictum est, quia praelati nondum erant illo tempore, ut supra patuit. Et ut sanctus docet Augustinus libro de Opere monachorum, quatuor generibus hominum 11- cet de Evangeho vivere, scihcet ministris altaris, qui sacriflcium offerunt pro populo, eidem divina canlica decantando; item, dispensatoribus Sacramentorum et evangelistis ac ilhs qui ante conversionem suam habebant sufQcienter, unde vivere poterant, quod pauperibus erogaveruut. — Praeler denarios vel pecuniam, ne aliquo modo transeant in ius Ordinis, quod nomen tertio inhibet propter triplex genus pecuniae, scilicet numeralium, terrae nascentium et pecorum, a quibus etiam est pecunia appellata. Unde ipse Dominus, universae perfectionis exemplar, nunquam legilur aliquo laboris genere laborasse, sciens, quod, licet Paulus, qui iiabuit spiritum in plenitudine et sapientiam sine studii labore, stipendiarie iaboraverit, non posset tamen hoc communiter fieri ab his qui circa procurandam salutem hominum sunt solhciti vita et verbo, sine huius soilicitudinis detrlmento. — Praeterea, labor sapientiae simpliciter melior est corporeo labore, quamvis in casu possit labor stipendiarius esse necessarius praedicanti. Dominus igitur quod simpliciter est praedicanti melius eligens, non iaboravit stipendiarie, ne doctores non laborantes arguerentur, vei labore tali impedirentur Viit. et D praedicationibus, et inferius pro certo prelio a studio verbi Dei; unde nec Paulus ubique, sed tantum alicubi iaboravit Quia igitur quidam Fratrum gratiam habent laborandi spiritualiter, quidam vero tantum corporaliter, omnibus dans regulam generalem, dicit, ut unusquisque data sibi gratia utatur: Fratres illi, quibus Dominus dedit gratiam.
Sed ne mercedis exactio turbet debitores, aut extra modum mendicitatis degeneret, addit: Et hoc humiliter, sicut decet servos Dei et paupertatis sanctissimae sectatores. — Sciendum autem, quod omne genus hominum ad aliquod genus exercitii utilis pro loco et tempore obligatur; praeceptorie enim dicitur Genesis tertio: In sudore vultus tui vesceris pane. Unde qui ad maiora apti non sunt praecepto Apostoh labore sunt corporeo exercendi; dicit enim secundae ad Thessalonicenses tertio: Audivimus enim, inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curio.se agentes; his autem, qui eiusmodisunt, denuntiamus etc. Impium est autem illud quod otiosis et curiosis imponitur, velle ad alios extendere, qui sublimioribus et utilioribus sunt intenti.
(CAPITULUM VI.) QUOD NIHIL APPKOPEIENT SIBI FeATRES, ET DE ELEEMOSYNA PETENDA ET DE PkATKIBDS INFIEMIS. nec aliquam rem; et tanquam peregrini et adyenae in lioo vadant pro eleemosyna confldenter; neo oportet, eos Terecundari, quia Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc vos, oarissimos fratres meos, lieredes et reges regni caevit. Haec sit portio vestra, quae perducit in terram viventium, cni, dilectissimi fratres, totaliter inhaerontes, derit, alii Fratres debent ei servire, sicut yellent sibi serviri.
- Fratres nihil sibi approprient. Hic tertio excludit tertium periculum, quod scilicet de appropriatis communibus noscitur processisse. Et haec pars habet quatuor. Primo inhibet appropriationem. Secundo imponit mendicationem, ibi: Vadant pro eleemosyna. Tertio excitat ad paupertatis inviotabilem amorem, ibi: Hac cst illa ceisitudo. Quarto infonnat Fratres ad mutuam consolationem, ibi: Et ubicumque sunt.
Dicit ergo pro primo: Fratres nihil sibi approprient. Quia supra inhibuit receptionem pecuniae; ne credatur, quod alia liceat admittere, utpote immobiiia, generali sermone excludit omnia, dicens: Nihil sibi approprient, supple: nec proprietate personali nec generali ipsius coinmunitatis, sicut dicit Papa Regulam declarando. Unde addit: Nec domuni nec locum nec aliquam rem. Hoc quidem recte, quia, cum dicat Seneca: « Tutissime viveretur, si haec duo verba tollerentur meum et tuum »; planuni est, his temporibus summum facere in Ecclesia tumultum nostrum et vestrum. — Et tanquam peregrini et advenae in hoc saeculo, in paupertate et humilitate Domino famulantes. Intentio plane est sancti Francisci, ut Fralres sicut servi utantur rebus in aliena positis potestate.
Sed quidam adversarii veritatis aliquando contra hoc obiecerunt, quia Causa duodecima, quaestione prima dicit canon: « Expedit, facultates Ecclesiae possideri et proprias perfectionis amore contemni ». Et coDsequenter eodem capitulo, ponens exemplum de sancto Paulino, qui, omnibus suis propriis distractis, factus est postea Ecclesiae episcopus, cuius facultates 2. fidelissime dispensavit, subdit: «Quo facto salis ostenditur, et propria debere propter perfectionem contemni, et tamen sine impedimento perfectionis posse Ecclesiae facultates, quae sunt profecto communes, possideri ». Haec Prosper. Ergo carere bonis communibus appropriatis nihil addit perfectioni.
Item, videtur ista forma vivendi falsum imponere Ecclesiae Dei. Clerici et Religiosi, qui habent bona ecclesiarum, non sunt domini eorum, sed usum tantum habent, quia dicit lex ff. de Rerum divisione, quod « quae divini sunt iuris in nuUius bonis sunt »: ergo clerici non habent dominium, sed usum tantum.
Item, res, quibus utuntur Fratres, aut sunt alicuius domini, aut non. Si nullius, conceduntur occupanti; si sunt in bonis alicuius, utpote Curiae Romanae, videtur ergo, quod Fratres, qui contemnunt propter servandam suam perfectionem, attribuendo illa Ecclesiae, imponunt ei imperfectionem; quod nefas est dicere, cum ipsa Ecclesia toti orbi sit posita in speculum et exemplum, ut patet decima nona distinctione, canone Enimvero.
Item, res, quibus utuntur Fratres, aut sunt propriae, aut communes. Si propriae, damnabiliter habentur; si sunt communes, ergo ipsi sunt de numero illorum, de quibus dicitur Actuum quarto: Erant illis omnia communia.
Item, Fratres utuntur rebus, quae consumuntur ipso usu; in talibus autem ab usu non differt dominium; dominium autem est appropriatio in sumnio: ergo talia sibi appropriant, ut cibos et vestes et huiusmodi.
Ad primum dicendum, quod sicut communitas rerum prius instituta est in caritatis incentivum, sic carentia omnis iuris proprii vel communis Apostolis imposita istis novissimis temporibus renovata est ad avaritiam exstirpandam, quae perniciosius hodie serpit in bonis Ecclesiae, quorura abusus est sacrilegium, quam in aliis quibuscumque. Cum ergo dicit, quia expedit, faculiates Ecclesiae possideri; fateor, inquam, expedit, quia dicitur Ecclesiastici trigesimo septimo: Non omnia omnibus expediunt, et non omni animae omne genus placet. Unde et Apostolus talia sibi minime expedire dicit primae ad Corinthios sexto: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Cuius causam addit dicens: Sed ego sub nullius redigar potestate, iudicis scilicet, repetendo aliquid tanquam meum. Expedit ergo absque dubio habere communia pro sustentatione ministrorum et etiam lex In tantum (6.) et II. Instit. tit. 1. Vat. perperam de Reegenorum. Expedit etiam modus alius his qui nolunt possessionum implicatione sub terrena redigi potestate, nil habere in proprio vel comniuni. Unde Hieronymus ad Demetriadem: « Apostolici est fastigii perfectaeque virtutis omnia vendere et pauperibus distribuere, et sic levem et expeditum cum Christo ad caelestia subvolare». — Et quod additur ibidem, quod «sine impedimento perfectionis possunt communia dispensari»; fateor verum esse, quia, ut supra tactum est, non repugnat perfectioni quantumcumque pauperis ecclesiastica bona, imperante Ecclesia, suscipere dispensanda, si, quantum in se est, dispensator semper eis carere optet, ad se, ut patitur fragiiitas, districtionem minime relaxando. Sic enim dispensans loculos habet non pro se, sed pro ahis, et in habendo et in habendi niodo conformis est Salvatori, ut supra patuit.
Ad secundum dicendum, quod licet illa quibus utitur Ecclesia, « in nuhius sint bonis » proprietarie quoad personam, sunt tamen propria communitatibus ecclesiarum. Unde dicitur Actuum quarto: Nec quisquam eorum ex his quae possidebal, aliquid suum esse dicebat: ergo possidebant in communi, sed non proprietarie, et pro tanto dicuntur taha in nulhus bonis esse, iuxta quod dicit lex ff. de Rerum divisione, quod « res pubhcae in nullius suntbonis; ipsius enim universitatis esse creduntur ». Non est tamen usquequaque simile de proprietatibus civitatum et ecclesiarum.
Ad tertium iam patet. Omnia enim mobilia, quibus Ordo ulitur, sunt mere et immediate ipsius Ecclesiae Romanae. Sic autem habere pro aliorum necessitate in eo qui ingreditur per ostium apostolico more, in nullo perfectioni repugnat, ut superius esl ostensum.
Ad quartum dicendum, quod res, quibus Fratres utuntur, sunt eis communes quantum ad ttsum, sed non tamen quantum ad dominium. De illis autem sanctis in lerusalem constitutis dictum est, quod erant omnia communia quantum ad possessionem.. Alii vero plurimi communem usum illarum rerum sine dominio habuerunt, sicut Apostoli, quando erant praesentes illi multitudini, ut patet Causa duodecima, quaestione prima, canone Dilectissimi.
Ad quintum concludendo dico, quod duplex est usus rerum. Quidam enim utuntur rebus auctoritate propria, ut domini; quidam aliena, ut servi, quia, ut dicit lex ff. de Peculio, «vestis, qua utitur servus, est de peculio domini ». Et ahbi dicit lex, quod « res, quae servo acquiritur, domino acquiritur ». In usu ergo illorum qui sua auctoritate utuntur rebus, huiusmodi non differt usus a dominio, in usu autem aliorum differt. Quia ergo Fratres Minores pro Christo serviles effecti sunt, utuntur relous, quas usu consumunt, nec tamen eis dominantur; et in hoc ipsum Dominum imitantur, « qui cibo vescebatur alieno"», in alienis domibus continue hospitando.
Sed quaeritur, ex quo Fratres habent tantum usum rerum, possuntne habere usum quaruracumque et quantarumcumque rerum?
Et videtur, quod sic, quia, tesle Gregorio, « census non est in culpa, sed affectus »: ergo sufflcit habere affectionem liberam, nec est vis de rebus, sive sint magnae sive parvae.
Item, vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona. Ronum autem adveniens bono auget ipsum: ergo carentia divitiarum nihil facit ad perfectionem.
Item, nonne multi Sancti leguntur in utroque testamento divitiis abundasse?
1 5. Respondeo ad quaestionem, quod cum Fratres sint professores altissimae paupertatis, oportet, ut omnia, quae in eorum usum veniunt, habeant, ut est possibile, parvitatem, vilitatem et asperitatem, quae tria paupertatem altissimam naturaliter consequuntur. Econtra enim divites habent affluentiam, gloriam et apparentiam et consolationem, quae (t nobis praeseritibus in conspectu omnium circumstantium a possunt divitiis comparari. Quia ergo paupertas, in quantuni est contraria divitiis, caret his tribus, sicut caret divitiis; necesse est, ut paupertas altissinia, ut est possibile, careat his tribus in sunimo. Non ergo competit veris pauperibus habere magnas areas vel sumluosa aedificia, aut quaecumque alia similia, non vasa ornata, non cellaria, non vinaria, non promptuaria instaurata; sed ut omnia, quantum patitur fragilitas, ad pauperlatis strictissimam regulam reducantur. Ideo addit: Sed tanquani peregrini el adveiiae in hoc saeculo.
Et ad dictum Gregorii dicendum: Fateor quidem, quod census non est in culpa essentialiter, vel causaliler, sed occasionaliter, quia afHuentia habita illicit animum possidentis. Unde Bernardus: « Haec est ratio non habendarum divitiarum praecipua, quia sine amore aut vix, aut nunquam haberi possunt».
Et per lioc patet responsio ad secundum, quia omnia sunt bona essenlialiler, sed occasionaliter niala sunt ex humana infirmitate. Unde Sapientiae decimo quarto: Creaturae Dei in odiicm faclae sunt et in tentationem animabus hominum el in muscipulam pedibus insipientium; et poeta dicit:
Crescit amor numnii, quanlum ipsa pecunia crescit.
Ad tertium dicendum, quod aliqui Sancti e. fuerunt divites, sed paucissimi. Unde diviles in singulari et cum conditione commendantur Ecclesiastici trigesimo primo, uhi dicitur: Dcalus dives, qui inventus est sine macula; sed pluraliler damnantur Lucae sexto, ubi dicitur: Vae vobis divilibus, qui habetis hic consolalionem vestram! lilis tamen omnibus Christus infmite praeponilur, qui se exhibuit doctorem paupertatis verbo pariter et exemplo. Quod autem melior elegit magis est eligendum.
Sequitur secunda pars rubricae: Vadant pro eleemosyna confidenter etc. — Sed contra hoc FRTRUM MINORUM. CAP. VI.
m videtur, quod de sanctis pauperibus in lerusalem congregatis dicitur Actuum quarto: Nec quisquani egens erat inter illos.
Sed ad hoc patet responsio ex praedictis in secunda rubrica, quia illi pauperes non omnino districtionem apostolicae paupertatis profltebantur, ut visum est; inter quos erant neophyti viri et mulieres, quibus subita egestas perniciosa forsitan exstitisset. Econtra Paulus dicit pro se et sibi conformibus primae ad Corinthios quarto: Usque in hanc horam esurimus et sitimus etc.; et secundae ad Corinthios undecimo: El cum essem apud vos et egereni, nuUi oncrosus fui.
- Item, obiicitur, quod licet Dominus pauper tuit, non tamen dicitur a quibusdam fuisse mendicus, ut videtur.
Item, Fratres mendicando videnlur gravare alios pauperes mendicos, penitus humano auxiliodestitutos.
Item, Actuum vigesimo: Bealius est magis dare quam accipere. dandi impossibilitate et necessitate etiam mendicandi, quia dicit Seneca: « Nil carius emitur, quani quod precibus conslat ». Inter omnia autem petitionum genera verecundissima est mendicitas. « Est enim mendicare ad misericordiam hominum vivere », ut dicit Augustinus super illud Psalmi. Nulantes transferanlur filii eius el mendicenl. Quid autem potest tam verecundum esse, quam in omiiium Christianorum misericordia se ponere? Hoc sciens sanctus Franciscus, subdit: Nec oportet, eos verecundari, quia Dominus etc.
Ipse enim Dominus mendicus fuit; unde Augustinus super illud Psalmi: Persecutus est hominem inopem. et mendicum, id est Christum ludas, inquit; et addit: « Mendicum autem illum quoniodo intelligere possumus, nisi forte, quia dixit mulieri Samaritanae: Da mihi hibere, et in cruce ait: SiHo ». — Amplius, quamvis eius omnia essent et ei ab omnibus deberentur, ipse tamen non est usus sua potestate talia exigendo. Nec enim exegit per imperium auctoritatis, sed per modum pauperis mendici, sicut dixit Zachaeo Lucae decimo nono: Festinans descende, quia hodie etc.; ibi Glossa: « Non iuvitatus se invitat ». — In tali etiam forma Apostoli processerunt, quibus licet omnia deberentur, tamen ut pauperes receperunt ex misericordia sibi datum ad necessitatem. — Item, Bernardus tractans illud ygj.jj,jj). Q-yy fddus esset Lesus amiorum duodecm, dicit: «Utte, inquit, Domine, per omnianostrae paupertati conformares et omnes vitae humanae caiamitates susciperes, quasi unus in turba pauperum stipem per ostia mendicabas ». — Huic concordat quod sanctus Augustinus, super Psalmum centesimum quadragesimum sextum, super illud: Qui producit in montibus foenum, dicit in originali: « Loculi erant commissi ludae proditori, et illi qui conferebant, in loculos Domini conferebant, nisi forte putatis, quod Dominus ibat et petebat, aut indigebat, cui Angeli serviebant. Quare egere voluit, nisi ut daret exemplum montibus, ut parerent foenum »? Haec Augustinus.
Ad tertium dicendum, sicut dicit Apostolus ad Romaoos decimo quinto: Prohaverunt Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in lerusalem. Placuit enim eis, et dehitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Ibi dicit Glossa, quod « erant debitores, quia illi pauperes miserant eis praedicatores ». Cum igitur isti pauperes Fratres toti mundo mittunt praedicatores, a toto mundo possunt accipere necessaria vitae suae. NuIIi ergo iniuriantur in hoc, quia legis teslimonio docetur, quod «nuUi facit iniuriam qui utitur iure suo »; nisi forte ideo faciunt iniuriam, quia quod possent accipere cum honore, accipiunt cum extrema confusione.
Item, omnia bona Ecclesiae Christi et omnes superfluitates divitum sunt una res publica pauperum. In participatione autem huius rei publicae tanto unusquisque minus alios laedit, quanto paucioribus est contentus. Hoc faciunt Fratres isti, qui, cum possent vivere ut alii clerici in statibus honoris et affluentiae, vivunt in statu ignominiae et aerumnae, mendicantes pro se ipsis, sicut Paulus pro aliis mendicavit, ut patet in Epistolis suis, in collectis pro pauperibus faciendis.
Ad ultimum dicendum, quod si beatius est magis dare quam accipere, beatissimi sunt qui omnia dederunt. Unde Hiero.nymus: « Nemo perfectius erogat, quam qui sibi nihil reservat». — Item, si recipere diminuit de beatitudine, ergo qui magis recipiunt magis deficiunt, et qui minus recipiunt minus deficiunt. In hac parte tales sunt isti pauperes in toto clero ex sua professione. — Item, licet dare sirapliciter sit beatius quam recipere, tamen cum circumstantia tantae humilitatis recipere est beatius quam dare. Unde ad receptionem discipulos suos Dominus informavit, quos nudos per saecula destinavit. — Vadant ergo Fratres pro eleemosyna confidenler; nec oportet, eos verecundari, quia Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo; sed glorientur, quia datum est eis pro nomine Iesu contumeliam pati, nihil habentibus in hoc mundo.
Sed pro tertio addit: Haec est illa celsitudo altissimae paupertatis. Quare altissimae, nisi quia a mundo remotissimae et per consequens caelorum regno summe vicinae, illi etiam vitae aeternae,ut est possibile, simillimae, ubi nihil terrenum est proprium, vel commune? Unde subdit: Quae vos, carissimos fratres meos, heredes et reges regni caelorum instituit; ideo heredes, quia omnia dimittentibus pro regno caelorum promittitur gloriae margarita; ideo reges, quia solutione facta plenarie pro re, ius emptori accuisitiim est in re empta. Idcirco dicitur Matthaei quinto: Beati pauperes spirilu, quoniam ipsorum esl regnum caelorum. Sunt ergo domini caelorum qui cuncta dederunt propter Deum, quamvis nondum sint in eius possessione. Ilunc autem modum regni acquirendi addit, dicens: Pauperes rebus fecil, virhUibus sublimavit. Ad hoc enim ordinatur paupertas ista, ut, resoluto per eam prohibente, virtutis sanctitas augeatur. Studeant ergo isti pauperes, sicut sunt ceteris arctiores paupertate, sic sint prae ceteris in virtutibus omnibus celsiores. — Haec sit portio vestra, quae perducit in terram viventium, 60 ipso, quo in terra morientium nihil quaerunt. Cui, dilectissimi fratres, totaliter inhaerentes, ut omnia, quae in usu Fratrum sunt, hanc praedicent paupertatem; nihil aliud pro nomine Domini nostri lesit, Christi in perpetuum sub caelo habere velitis. Ipse enim ita pauper exstitit, quod nihil habuit, quo posset eum diabolus spohare, ut supra patet.
Sed quia sic Fratribus depauperatis necesdens, quahter se debent habere Fratres ad alios sanos, et consequenter ad aegros. — Circa primuni inforniat eos ad veram et non fictam caritalem, et hoc in duobus: primo quoad familiarem et affabilem socialitatem; secundo, quoad necessitatum omnium relevationem. — Dicitergo: Et ubicumque sunt, in domo sive extra domum, et se invenerint Fratres, ostendant se domesticos invicem, non solum publice, sed familiariter et secrete; ideo addit: ut fllius matri suae; unde addit: Quia, si mater nutrit et diligit filium suum carnalem, quanto diligentius debet quis diligere, affeclu, etnutrire, effectu, fratrem suum spiritualem? Consequentia patet, quia amor gratuitus, scilicet caritatis, fortior est amore carnali, tum quia caritas superat mortis innatum horrorem, tum (pna caritas fundamentum habet sui bonum infinituin, propter quoil nihil fmitum praevaiet contra eam. — Haec autem exhortatio ex illa regula trahitur evangelica, loannis decimo tertio: In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem; ilein, Lucae vigesimo secundo: Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. — Sed pro aegrotis subdit: Et si quis eorum in infirmitatem ceciderit, alii Fratres debent ei servire, sicul vellent sibi serviri. Et hoc etiam ad eandem caritatem pertinet; unde Ecclesiastici septimo: Non te pigeat visitare infirmos; ex his enim in dilectione firmaberis; Malthaei septimo: Omnia, quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis.
(CAPITULUM VII.)
De POENITENTIA FeATRIBUS PECCANTIBUS rjtPONENDA.
Si qui Fratrum, instigante inimico, mortaliter peccaveet in aliis impediunt caritatem.
- Si qui Fratrum, instigante inimico, mortaliter peccaverint. Stabilitis duobus civitatis lateribus et sex portis in sex capitulis figuratis, hic agitur de tertio latere occidentali. Et haec pars habet tres partes, quia in prima agitur de lapso?-um relevatione a casu fugientium. In secunda agitur de principali Ordinis guhernatione et pertinentibus ad totius Ordinis immobilem statum. In tertia agitur de erectione aliorum a casu, praedicando verbum divinum.
Prima pars habet tres. Primo enim tangitur peccatorum debita ponderatio. Secundo eorundem Qpfjjgg correctio, ibi: Ipsi vero Ministri. Tertio subditur Ministrorum propria informatio, ibi: Et cavere debent.
Dicit ergo: Si qui Fratrum, instigante iniquauto enim aliquis maius habet studium pertanto fortioribus contra eum machinatur insidiis; mortaliter peccaverint, quod flt in omni voluntaria transgressione praecepti legis divinae et disciplinae. Pro illis peccatis, de quibus ordinatum fuerit inter Fratres, ut recurratur ad solos Ministros provinciales, iuxta quod Dominus maiorum daemonioruQi electionem suis miraculis reservavit, sicut patet Matthaei decimo seplimo. Teneantur praedicti Fratres ad eos recurrere, quam citius poterunt, sine mora. Hoc de notoriis tantum peccatis intelligitur, quia quae secreta sunt non sunt pubhcanda. Gravius enim est peccatum, quod in scandalum aliorum publice perpetratur, quam occultum, ceteris paribus; et ideo puniendum est gravius.
Sequitur secundum: Ipsi vero Minislri, si debeant vultus pecorum suorum cognoscere el in fide ac moribus ordinare. Istud autem dictum est pro Ordinis principio, in quo erat in ipso raritas sacerdotum, maxime quia sanctus Franciscus ex humilitate legitur sacerdotium fugisse, sicut et sanctus Benedictus. Cum misericordia iniungant illis poenitentiam. Cum misericordia, inquit, ne eveniat quod dicitur Ezechielis trigesimo quarto: Cum austeritate imperahatis eis et cum potentia, et dispersae sunt oves nieae, eo quod non essel pastor. — Si vero presbyteri non sunt, iniungi faciant per alios, sacerdotes Ordinis, sicut eis secundum Deum melius videbitur expedire.
Pro tertia parte subdit: Et cavere debent, Ministri, ne irascanfur. Ira enim est habitus cum assensu liberi arbitrii in malevolentiam ®. Hoc idcirco dixerim, quia vitare omnes passiones surreptitias irae non est in hominis potestate. Sufficit autem voluntatis rectitudinem custodire et motus huiusmodi irrationales citra consensum viriliter cohibere; Psalmus: Irascimini et nolite peccare. — Et conturhentur, id est turbulenti et terribiles efBciantur subditis suis; propter peccatum alicuius, quia ira et conturbatio in se et in aliis impediunt caritatem, quae est vita cordis; primae loannis tertio: Qui odit fratrem suum homicida est. Non autem prohibet iram per zelum, quae virtus est necessaria in peccatis corrigendis.
CCAPUT VIII.) De electione Geneealis Minister huius Featernitatis, ET DE CaPITULO PeNTECOSTES.
TJniversi Fratres unum de Fratribus istius Eeligionis teneantur semper habere g-eneralem Ministram et servum totius fraternitatis et ei teneantur firmiter obedire. Quo decedente, electio successoris flat a Ministris provincialibus et Custodibus in Capitulo Pentecostes, in quo provinciales Ministri teneantur semper insimul convenire, ubicumque a ad servitium et communem utilitatem Fratrum, teneantur Pentecostes Ministri et Custodes possint singuli, si volnerint et eis expedire videbitur, eodem anno in suis custodiis semel Fratres suos ad Capitulum convocare.
Universi Fratres unum de Fratribus istius Religionis. Hic secundo providetur adversus occasum principalis Ordinis gubernaiio quantum ad quatuor: primo, quantum ad generalis Ministri praefectionem et eiectionem. Secundo, quantum ad Capituli generalis celebrationem, ibi: Quo decedenle. Tertio, quantum ad absolutionem Ministri inutilis, ibi: El si aliquo tempore. Quarto, quantum ad celebrationem Capituli provincialis in singulis provinciis, ibi: Posl Capitulum vero Pentecostes.
Dicit ergo pro primo: Universi Fratres 1. unum de Fratribus istius Religionis teneantur semper habere generalem Ministrum et servum totius fraternitatis et ei teneanlur firmiter obedire; Ecclesiastici quinquagesimo: Circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano. In his autem verbis tangit eius auctoritatem in nomine generalitatis; tangit etiam eius humilitatem, cum dicit: ut sit servus totius fraternitatis, ut scilicet qui, dum subditus erat, obediebat uni, aut duobus, sciat, se, electum in generalera Ministrum, dfebere omnium necessitatibus obedire. Tangendo autem eius auctoritatem et humilitatem notat etiam miitatem, dicens: unum de Fratribus istius Religionis, quia sine uno capite nulla respublica stat'e bene potest. Unde unum Apostolum Dominus praefecit ceteris; Ezechielis trigesimo quarto: Suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; Matthaei duodecimo: Omne enim regnum in se divisum desolabitur.
Pro secunda parlicula addit: Quo dece- 2. dcnte, electio successoris pat a Ministris provincialibus et Custodibus in Cupilulo Penlecostes, in quo provinciales Ministri teneantur semper insimul convenire, ubicumque a generali Ministro fuerit constitutum, et dicit teneantur, ut ad hoc eos insinuet obligari; et hoe semel in tribus annis, vel ad alium terminum maiorem vel minorem, sicut a praedicto Ministro fuerit ordinatum, quia pro diversis necessitatibus oportet temporis spatium variare. In Capituli huius exemplum congregati discipuli receperunt Spiritum sanctum, ut legitur Actuum secundo.
k. Et pro tertia parte addit: Et si aliquo tem- 3. pore appareret universitati Minislrorum provincialium et Custodum, praedictum Minist?-um non esse sufficientem ad servitium el communem utilitatem Fratrum, teneantur praedicti Fratres, quibus electio data est, in nomine Domini, sine personarum acceptione ac nationum exceptione, alium sibi eligere in Custodem. Hoc nomen custodis actum dicit et non gradum, sicut nomen seraphim actum dicit, non ordinem — Isaiae sexto: Volavit ad me unus de Seraphim — secundum Dionysium.
- Pro quarta particula addit: Post Capitulum vero Pentecostes Ministri et Custodes possint si.nguli, si voluerint et eis expedire videbitur, eodem anno in suis custodiis semel Fratres suos ad Capitulum convocare. Non negat, quin possint etiam Capitula provincialia aliis annis celebrare, sed de isto fit specialiter mentio, quia est pi-ae ceteris necessarium, ut ordinationes generalis Capituli per Capitula provincialia celeriter publicentur, et ut possit de absolutis Ministris provincialibus provideri.
(CAPITULUM IX.)
De pr,u:dicatoeib0s.
Fratres non praedicent in episcopatn alicujus episcopi, abbreviatum fecit Dominus super terram.
Fratres non praedicent in episcopatu alicuius episcopi. Ilaec est tertia pars, in qua agitur de praedicatione Fratrum, pertinente ad leviathan exstirpandnm, ut slel mensa in latere aquilonis, ut dicitur Exodi vigesimo sexto. Et haec pars habet duas, quia primo agit de perlinentibus ad praedicantium auctoritatem; secundo, de pertinentibus ad praedicationis utilitatem et maturitatem, ibi: Moneo quoque et exhortor. pag. 262, nola 5. Vide Expositionem qualuor Magistrorum in auctoritate, s,dcelpraelalorum saecularium, quibus quos habet de personis idoneis provideri. — Pro primo dicit sic: Fralres non praedicent in episcopatu alicuius episcopi, cum ab eo illis fuerit contiadictum. Hoc ideo dicitur, quia Fratribus isle gradus licentiae sufQcere debet, quia praesumitur, eum consentire, si non contradicat. Unde Gregorius vigesimo secundo Moralium: « Pia pastorum mens, quia non propriam gloriam, sed auctoris sui quaerit, ab omnibus vult iuvari. Fidelis namque praedicator optat, si fieri valeat, ut veritatem, quam solus loqui non sufficit, ora cunctorum sonent ». Haec Gregorius. Unde in Lucae nono: Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eiicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur te nobiscum. Et ait ad illum Lesus: Nolite prohibere; qui enim non est adversum vos pro vobis est. Simile legitur Nuraerorura undecirao. Ne igitur irapediraentum esse possit verbi Dei exspectatio licenliae e.xpressae, ut ostendatur, praesumtara licentiam sufEcere his dumtaxat, quorum praedicatio est per Sedera apostolicam 5 approbata; loquitur negative, in principio dicens: Fratres non praedicent in episcopatu alicuius.
Sed ponamus, quod, episcopo acceptante et voluntatem eius debenf ibidem praedicare? — Videtur, quod non, quia oranis auctoritas concessa a quocumque iudice intelligitur concedi sine praeiudicio; sed praedicare in alienis parochiis, invito curam habente, est in praeiudiciura proprii pastoris: ergo nullam Fratribus suffragatur privilegium ad praedicandum plebi, contradicente proprio pastore.
Item, saltem nullus audire debet confessionem alicuius parocbiani alterius, quia per hoc impeditur, ne possit agnoscere vultum pecorum suorum, contra illud Proverbiorura vigesirao septiino: agnosce vultum pecoris tui.
Respondeo. Cura pastoralis non est dominium, sed dispensatio et ofQcium ecclesiasticae potestatis. Unde hierarchia, secundura Dionysium, est potestas ordinata ad disponendum sacrae omnia potestati subiecta. In potestatibus autem ordinatis quidquid potest inferior, potest etiam superior, et non e converso. Unde et ipse hierarcha habet totam potestatem in se adunatam, quae est in hierarchia per varios gradus distributa; unde « nominans hierarcham nominat omnem hierarchicam potestatem », ut docet Dionysius capitulo primo Ecclesiasticae Hierarchiae. Licet igitur hierarcha aliis tradat sibi subditis polestatera, raanet tamen apud eum ordinaria potestas ad agenda orania, quaecuraque per sibi subditos fleri possunt ad salutem fideliuni procurandam. Et quia quidquid potest ex ordinaria potestate seu auctoritate potest alteri coraraittere, et quod potest per se potest per aliura; potest in adiutorium sibi subditarura potestatum raittere opitulationes, quotiescumque sibi videlur expedire; alioquin nirais perichtaretur status Ecclesiae, si Papa vel inferior hierarcha, videns, sibi subditorum curae non sufiicere, nec se ipsuni posse oranibus adesse, non posset viros idoneos mittere vice sua. Unde si sacerdos curam habens nolit admittere Fratrem missura canonice, peccat raortahter; ad Roraanos decimo tertio: Qui potestati resislit Dei ordinationi resislit. — Si igitur resistat sacerdos, nitatur Frater eum huraihtate alhcere; quod si non possit, nisi scandalura iinmineat, debet Frater praedicationis officiura exercere. Quodsi omnino se sacerdos irrationabiliter opponat, vehemens est praesuratio contra ipsum; cedeodum est ad tempus malitiae, ne scandalura suscitetur, et denuntiandura est hierarchae riculum animarum.
Cum ergo dicit, quod est in praeiudicium sacerdotis; dicendum, quod nou, quia « nulli facit iniuriam qui utitur iure suo ». Non ergo iniuriatur ei episcopus mitlendo opitulationem, cum hoc facere possit de iure, ut supra visuni est. Nec iniuriatur opUidans illi quem iuvat in sarcina supportanda; pro tanto enim minuitur sacerdoti curam habenti pondus in districto iudicio Dei, quantum ab alio supportatur.
Et quod dico de praedicatione, intelligo etiam de confessionibus audiendis. Possunt enim Fratres apostolica ordinatione in privilegiis Ordinis expressa audire cuiuscumque sacerdotis parochianos, ipso inconsulto, vel etiam contradicente, si auctoritatem habeant ab episcopo audiendi. Et quia curia Romana hoc determinat, haereticum est aliud pertinaciter afDrmare; sicut patet vigesima secunda distinctione, canone Omnes. Patet etiam, Papam posse talia in Ecclesia ordinare, quia certum est, quod distinctio curarum et collatio iurisdictionum ab auctoritate processit Ecclesiae Romanae. Ergo quandocumque videtur ei ad salutem fidelium aliud expedire, potest aliud ordinare, dicente Augustino ad Macedonium, quod <t hoc solum recte agitur, ut vila hominum corrigatur ».
Ad obiectum de agnitione vultus respondeo, quod si sacerdos proprius sciret, posset et vellet sufQciens consilium super subditos impendere, nullus sanae mentis quaereret se immiscere confessionibus ad ipsum non pertinentibus audiendis. Certum est autem, quod quidam sacerdotes omnes suos subditos audire non possunt propter nmltitudinem subditorum. Unde cum ipsi soleant alios sibi adiungere sacerdotes commensales, vel extraneos ad tempus vocare pro iUis audiendis, quos ipsi nolunt, vel nesciunt, vel non possunt audire; impium est dicere, ipsos hoc posse, et episcopum hoc non posse. — Potest igitur episcopus aliquos mittere illis in adiutorium sacerdotibus propter ipsorum impotentiam, ignorantiam et accidiam, qua tepidi sunt in discutiendis conscientiis subditorum. Nec propter hoc tantum, scilicet propter insufficienliam sacerdotum in aliquo praedictorum trium, immo etiam propter maius bonum, quia in maiorem fervorem poenitentiae excitantur multi ex praedicatione et exemplis Fratrum quara plurium aliorum.
Potest autem nihilominus sacerdos agnoscere vultus pecorum suorum vel quantum ad exteriorem conversationem, vel quantum ad conscientias subditorum, scilicet si, postquam fuerint confessi Fratri, dicant in foro conscientiae sacerdoti, se confessos fuisse — quoniam in foro conscienliae cuilibet pro se et contra se est credendum — et aliqua etiam iiiterira venialia emergentia dicere. Quamquara non esset malum, immo certe plurimum expediens, omnium confessionem reiterare pro benedictione duplici acquirenda, nisi forte sacerdos ille esset ignarus plurimum, aut revelator confessionis, aut sollicitator ad peccandum, aut simoniacus, aut aliter scelerosus, quo pateat, ipsum ut malae conscientiae hominera non haljere zelum Dei pro aliis dirigendis. Impium est autem non credere audito a Fratre, cum credat audito a saeculari alio sacerdote, vel dicere, quod Frater impediat agnitionem vultus, quam non impedit alius saecularis.
In omnibus autem confessionibus audiendis consulo, auditores Fratres prms inquirere, qua de causa declinent auditorium proprii sacerdotis, et nisi eos inveniant pie molos et rationabili causa ductos, remittant eos ad proprios sacerdotes. Retrahuntur enim aliquando peccatores, saltem ad tempus, verecundia ab ausu peccandi in aspectu et praesentia proprii sacerdotis, si bonus est, eorura scelera cognoscentis. Sed quia hoc rarum est, non sunt propter hoc particulare et rarum bonum alia innumera dimittenda, quae per auditum Fratrum et aliorura Deum timentium procurantur.
Pro auctoritate habenda a praelatis Ordinis subdit: Et nullus Fratrum populo penitus audeat praedicare, nisi a Ministro generali huius fraternUalis fuerit examinatus el approbatus, et ab eo officium sibi praedicationis concessum. Circa quod notandum est, quod, ut superius dictum est, « cessante causa cessat effectus ». Certura est autem, quod nullus est examinandus, nisi de cuius suflicientia non constat. Idcirco Papa Regulam declarando definivit, quod qui examinatione non indigent non sunt ad generalem Ministrum miltendi pro ofQcio praedicandi. Aliud etiam privilegium examinationem committit discretis Fratribus aliis quod priyiiegium non discordat ab intentione Regulae, quae non intendit nisi periculis obviare, quod, Deo gratias, excludi potest per multiplicationem litteratorum per Ordinem ad talem examinationem sufBcientium et melius sic pericula excludentium, quam alio modo fieret, quia discursus et viarum multiplicium pericula sic vitantur. Sic Dorainus ipse christianae religionis institutor primo solus vocavit et informavit discipulos, secundo per alios Ecclesiam dilatavit 2.
Moiieo quoque. Hic secundo agit de pertihortor eosdem Fratres, ut in praedicatione, quam faciunt: ergo nullus debet praedicare, nisi sciat ipse sermonem faee7'e et sufficienter disponere. Unde subdit: Sint examinata, non temere ac sine deliberatione prolata, non sint nova aut suspecta, et casta eorum eloquia; Psalmus: Eloquia Domini imniixtionem non solum enormitatis, immo etiam omnis vanitatis seu verbi risum provocantis, seu fastum aut imperium praetendentis. Excludit etiam corruptionem intentionis; unde secundae ad Corinthios secundo: Non enim sumus, sicut plurimi, adulexaminatione indigere credunUir, miltantur ad ipsum, ut cum terantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur. Ex Deo, contra falsitatem; coram Deo, per maturitatera; in Christo, per intentionera puli: utilitatem, m mao yVdxAo; aedificatiohem,m bono faciendo; populi dicit, ne tantum praesumant, quod pauperibus et simplicibus praedicare conistam; poenam et gloriam, quantum ad vitam futurara; quod dicit, ne praedicent scilicet se ipsos, ut suam philosophiam ostendant et fimbrias magnificent. — Pro causa formali subdit: Cum brevi tate sermonis. Haec brevitas excludit verborum ambages et sententias involutas, verba etiam ardua supra capacitatera audientium; hoc patet per illud quod sequitur: Quia verbum abbreviatum fecit Dominus super terram. Ista enim abbreviatio non excludit, cum expedit, sermonis prolixitatem, quia Dominus ipse aliquando prolixe praedicavit, sicut patet loannis decimo tertio et Matthaei quinto. Sed brevilas dicitur ibi restrictio omnium legalium ad unura Christura; itera, exclusio caeremonialium et commendatio moralium; item, brevitas est caritas, quae Legem continet in se lotara. Ad litteram etiara studendum est brevitati, quia prolixitas generando fastidiura auditores retrahit pluries ab auditu.
Ex isto autem capitulo patet, quod Fratribus ex intentione beati Francisci incumbit sludere, quia sine studio non possunt verba modo debito examinare. Patet etiam, quod Fratres ex sua professione habent praedicare, in quorum Regula inter omnes specialis tractatus de praedicationis officio continetur; unde certissime constat, quod nullis Religiosis aliis plus competit praedicare ex ratione status sui, quam his qui hanc Regulam profitentur.
(CAPITULUM X.)
De ADMONITIONE ET COKRECTIONE FEATEtm.
Fratres, qni sunt Ministri et servi aliorum Fratrum, visitent et moneaut Fratres suos et humiliter et caritative perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
i. Fratres, qui sunt Minislri el servi aliorum Fratrum. Descriptis tribus huius civitatis lateribus, virtulum perfeclioneni, praecipue caritatis. Secunda docet servare famae sincerilatem a maculis, praecipue foeditatis. Te,2kSilientibus martyrium aperit adilum, docens infideiibus se iungere, domesticis abdicatis.
Prima pars Iiabet octo, quia primo imponit Ministris provincialibus diiigentiam curae. Secundo imponit subditis districtionem obedientiae, ibi: Fratres vero, gui sunt subditi. Tertio Fratribus gravatis dat remedium, ibi: El ubicumque sunt Fratres, qui scirent. Quarlo circa hoc subdit informationem Ministrorum, ibi: Ministri vero caritative et benigne. Quinto subdit informationem omnium Fratrum ad vitationem peccatorum, praecipue spiritualium, ibi: Moneo vero. Sexto informat eos ad devotionis spiritum et orationis exercitium, ibi: Sed attendant. Septimo, ad tolerantiam iniuriarum et aliorum gravaminum, ibi: Et habere hamilitatem. Octavo, ad caritatis complementum, ibi: Et diligere eos qui nos per.sequunlur.
Dicit ergo pro primo: Fratres, qui sunt Ministri el se.rvi aliorum Fratrum: Minislri in tualibus et servi in temporalibus; visitenl, socialiler et iudicialiter, Lucae vigesimo secundo: Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Et moneant, antequam praecipianl, Fratres suos, et hoc ad bene faciendum; ct humiliter, non imperiose, et caritalive, non contumeliose; econtra dicitur Ezechiflis Irigesimo quarto: Lateribus cl Immeris impingebalis el cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras. Hur militer ergo et caritative corrigant eos, exemplo Domini dicentis Malthaei vigesimo terlio: Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina cmigregat pullos suos sub alas! — Ipse tamen Dominus asperae correclionis dedit exemplum aliquando; unde facto fiagello de funiculis, expulit ementes et vendentes de templo, loannis secundo; et qui Petro carnali sensu ducto dixit: Vade retro, salana, Matthaei decimo sexto, durissime etiam Pharisaeos hypocritas increpavit, ut patet Matthaei vigesimo tertio et Lucae undecimo. — Non praecipientes eis aliquid, quod sit contra animam suam, utpote inhibitum lege divina, et Regulam nostram, inhibilum lege disciplinae.
Pro secunda parte rubricae subdit: Fratres vero, qui sunt subditi, recordentur, quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates. Et est propria voluntas omnis illa, quae divino imperio non ligatur, vel superiori regulae non adhaeret. Unde firmiter praecipio eis, ut obediant suis Ministris, id est omnibus praelatis Ordinis; et dicit: suis, ut de Provincialibus et aliis praelatis immediatis se loqui ostendat, qui supra de obedientia ad generalem Ministrum in primo capitulo est locutus. In omnibus, quae promiserunt Domino observare, supple: explicite vel implicite. Unde subdit: Etnon sunt contraria animae suae et Regulae nostrae, hoc supra expositum est.
Sequitur pro tertia parte: Et ubicumque sunt Fratres, qui scirent, per experimentura, et cognoscerenl, per rectum iudicium, se non posse Regulam spiritualiter observa?-e, hoc est in his praecipue, quae spiritualia sunt, ut tranquillitas cordis et puritas conscientiae. Non posse, inquit, vel propter tentationum gravitatem periculosam, ut in consortio mulierum, vel non po55e propter inquietudineni familiarum aut negotioruoi, vel non posse, quantum ad corporis necessaria, si non possent habere alicubi, salva Ordinis puritate, vel propter similia. Ad suos Ministros debeant et possint recurrere, qui debent esse refugium aflflictorum vice Domini dicentis Matthaei undecimo: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos; recurrere, inquam, vel per se, vel per nuntium, forma statutorum Ordinis observata in cundo, quia istud debitum non est exemplum ab obedientia statutorum.
b. Sequitur pro quarla parte: Ministri vero caritative, in corde, et benigne, in vultu et sermone, eos recipiant et tantam familiaritatem habeant circa ipsos, hoc est, tam familiares se ipsis exhibeant, ut dicere possint eis, Fratres ad eos recurrentes, et facere sicut domini servis suis. In hoc verbo sic Ministri inforniantur ad humilitatem, ut se quasi servos esse imaginentur Fratrum aliorum, et omnia verba sileant resonantia imperium et facta penitus deserant dominatum praetendentia, exemplo illius qui dixit Lucae vigesimo secundo: Qui maior est in vobis fiat sicut minor, et qui pi'aecessor est, sicut ministrator. Cum igitur dicitur: ut dicere possint eis et facere, informatio est Ministrorum, ne facto, aut verbo praetendant fastum, qui possit repellere subditos a flducia ad Ministros in nenimiam Ministrorum humilitatem, ne, sicut dicit Gregorius, durn nimis servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Unde qui dixit: Qui maior est vestrum fiat sicut minor, non dixit, ut qui minor est fiat sicut maior. — Nam ita debet esse, quod Ministri sint servi omnium Fralrum, servi quidem in his praecipue, quae ad salutem pertinent animarum; Lucae vigesimo secundo: Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat.
Sequitur pro quinta parte, in qua tangit octo genera peccatorum, dicens: Moneo vero et exhortor in Domino Iesu Christo, ut caveant Fratres ab omni superbia, quia, ut dicit Augustinus super illud Psakui: In ira consummationis, « alia vitia in male faclis timenda sunt, superbia in bene factis plus metuenda est». Ab omni, m(s.m, superbia, cordis, conversationis, operis et sermonis. Vana gloria, quae oritur ex superbia; hoc est Fratribus necessarium; unde Hieronymus super Matthaeum: « Eleganter in quodam volumine scriptum legimus: Ne quaeras gloriam, et non dolebis, cum inglorius fueris ». Invidia, quae infallibiliter superbiam comitatur; unde Augustinus super Psalmum quinquagesimum tenentur. — Secundam explicationem vel non posse propter octavum: « Superbiae comes esl invidentia, fieri enim non potest, ut superbus non invideat ». Avaritia, quae consistit in cupiditate rerum terrenarum non habitarum, item consistit in tenacitate rerum oblentarum quarumcumque in usum venientium; pro qua ulterius excludenda subdit: Cwa el sollicitudine huius saeculi, quae ex avaritia proveniunt; Matthaei sexto: Nolile sollicili esse, clicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus etc. Dicendo autem: soUicitudine huius saeculi, sic sollicitudinem saecntarem perimit, wi spirilualem sollicitudinem non exchidat, quae in procuranda animarum salute praecipue exercetur. Inhibendo etiam sollicitudinem saeculi, curiositatem percutit illorura qui immoderate student in sapientia saeculari. In culpam autem avaritiae et solliciludinis nimiae incidunt omnes superfluitates librorum aut vestrum aut arearum aut aediliciorum aut similium. Quae avaritia tunc est damnabilis, cum in gravamen aliorum pauperum in talibus eleemosynae supervacuae consumuntur. Detractione, quae oritur praecipue ex invidia et odio; unde excludendo detractionem odium etiam excludit et iram. Et murmuratione, quae ex impatientia et iudiciorura temeritate procedit. Omnia vilia spiritualia, quae Religiosos fragiles comitari solent, hic excludit, excepta accidia, quara in suo consequenter opposito dissuadet. — Curiositatem etiam laicorum cohibet, dicens: Et non curent nescientes litteras, id est laici, litteras discere. In quo verbo curiositatem cohibet, non tamen inhibet, quin ipsi teneantur litteras discere, si eis fuerit imperatum.
Sed cum ista sint mortaiia peccata in lege talium peccatorum aliquid est mortale et aliquid veniale. Mortale est omne peccatum, quo aliquid appetitur supra Deum. Hoc auteni supra Deum appetitur, quando aliquis pro re temporali desiderata obtinenda vellet aliquod peccatura raortale committere, quando eani aliter non posset obtinere, vel pro re iani obtenta non amittenda prius vellet peccatura mortale comraittere quam ipsa carere. Haec autem docet sanctus Augustinus de Civitate Dei vigesimo primo, capitulo vigesimo sexto: « Hoc est enim habere Ciiristum in fundamento, nihil Christo praeponere, sed in omnibus eius praeponere praequod Deura sibi in corde praeponit nec aliquid contra Deum faceret pro gloria assequenda, superbus est, sed non criminaliter; et istara hic deserere admonemur, omne etiam signum superbiae in gestu, habitu et sermone; et ita de aliis intellige consequenter. Qui ergo sollicitus est de saeculo contra Regulae honestatem, vel in tantum, ut illa dimittat, ad quae ex lege Dei vel voto Regulae tenetur, peccat mortaliter.
De detraclione autem est dilficilius explicare. Circa quod sciendum, quod detractor est qui verbo laedil alium, praecipue in absentia. Talis ergo aut mentitur, nt laedat, et hoc est generaliter mortale peccatum, cum sit perniciosum mendaciura; aut dicit verura, licel raalum, et hoc potest esse tripliciter: aut enim homo dicit malum de alio zelo iustitiae, quando et ubi dicenduin est; et hoc non est malum, sed bonum. Aut dicit malum desiderio et libidine vindictae vel odio personae, et hoc principali intentione; et talis peccat mortaliter. Aut dicit malum scitum ex lubricitate linguae, et hoc non est mortale, nisi ita contra prudentiam dicatur, ut possit in scandalum redundare. Zelo autem iustitiae potest quis dicere malum dupliciter: vel ut corrigatur, vel ut cavealnr. — Murmuratio etiam est peccatum niortale, cum impugnat scienter Dei iudicia, vel superioris auctoritatem, vel cum ordinatur ad scandalum suscitandum.
Pro sexta parte subdit: Sed attendant, quod super omnia desiderare debent habere spirituni Domini, quem supra dixit spiritum sanctae devotionis. Ista « devotio est pius et humilis affectus in Deum », qui ex compunctione generatur. Et sanctam eius operalionem. Oratio enim dicit Spiritus operationem, quia dicitur ad Romanos octavo: Spiritus postulat pro nobis gemitihus inenarrahi- Orare semper ad Deum puro corde; LullbuS. cae decimo octavo: Oportet semper orare et non deficere; et primae ad Thessalonicenses quinto: Sine intermissione orate. Hoc autem triplicem habet sensum, quorum duo tanguntur in Glossa Lucae decimo octavo: « Quia semper orare est canonicas horas quotidie debito raodo dicere. Itein, seinper orat qui semper bene agit». Tertio modo, semper orare est spiritum devotionis semper inviolabiiiter observare, quae habita inter quascumque occupationes solet gemitibus et suspiriis inenarrabilibus Christi clementiam implorare imperceptibiliter. Et ad hoc hic Regula, ut existimo, manuducit. Fratres igitur semper orantes accidiarn a se excludunt et per ieiunium gaudii omne carnale solatium procul pellunt, ubi ca- FRATRUM MINORUM. CP. X. venda est haeresis Massalianorum, quae habetur libro de Haeresibus.
Pro septima parte addit: El liabere humilitatem et patientiam. Praemittit humilitatem patientiae, quia fundamentum eius est, sicut econtra superbia est fundamentum impatientiae; Proverbiorum decimo tertio: Inter superbos semper iurgia sunt. In persecutione, quae est adversitas ab et in infirmitate, quae est adversitas ab intra. Et dicit in persecutione, quia, secundae ad Timotheum tertio, omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Item, primae ad Corinthios quarto: Usque in hanc horam esurimus et sitimus; ibi Glossa: « Libere et sine adulatione veritatem praedicantes et gesta pravae vitae arguentes gratiam non habent apud homines ». — Ad patientiam in ZM/?unitate pertinet, paucis obsequiis paucisque remediis contentum esse, iuxta exigentiam paupertatis, ut memores sint Fratres, quomodo olim monachi languentes aqua frigida vix ad sullicientiam utebantur.
In ultima parte subdit: Et diligere eos qui nos persequuntur, facto, et reprehendunt, nabiliter, et arguunt, rationabiliter. Quia dicit Dominus, Matthaei quinto: Diligite inimicos vestros. quanto magis amicos, el orate pro persequenlibus, in facto, et calumnianlibus vos, in falsi criminis impositione. Cuius rationem subdit, dicens: Beati, qui perseculionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Qui autem perseveraverit usque in finem hic saluus erit.
(CAPITULTJM XI.)
QUOD rRATEES NON INGBEDIAIITUE MONASTEEIA tres vel de Pratribus scandalum oriatur.
Praecipio firmiter. Hic docet Fratres famae sinceritatem servare a labe praecipue turpitudinis. Et haec pars habet tres. Prinio, inhibet generaliter consortia suspecta omnium niulierum. Secundo, cautelam adhibet circa consorlia monialium. Tertio, inhibet occasionem spiritualium cognationum.
Dicit ergo pro primo: Praecipio firmiter muliere, ubi locus et tempus, gestus et aspectus et aUa laudabilia indicia suspicionem probabiliter non excludunt. Quodsi locus quaeratur pro muherum colloquio solitarius, aut obscurus et tempus vel nocturnum, vel alias importunum, si gestus sit dissolutus, utpote ex nimia ad mulierem propinquitate, vel faciali ad eam conversione, fixis oculis, manibus iunctis; omne tale consortium est suspectum. Unde suspecta sunt consortia et colloquia, praedictis circumstantiis concurrentibus; item, si solitaria sint, aliorum excluso auditu, licet non visu; ex intentione, sine causa pia, maxime si sint solitarie prolongata, aut cum eadem persona sine ratione evidenti frequentata, suspecta sunt colloquia, sicut credo. Ad suspicionem autem mulierum facit aetas, vel conditio colloquentis. Illam autem suspicionem hic aestimo prohiberi, quae Fratri excitat enormis tentationis stimulum, vel quae crimini praestat fomentum, vel quae polest apud alios vel alium scandalum generare. Et hic aestimo omne suspectum prohiberi colloquium, quod ordinatur ad carnis immunditiam quamcumque, vel quod potest huius rei scandalum vel suspicionem probabiiiterexcitare; sicut Dominus prohibendo moechiam prohibet non solum minorem lapsum, qui est fornicatio, sed et omnem maiorem turpitudinem, qua corpus seminaliter inquinatur. Haec inhibitio de omnibus monialium domibus intelhgitur. Ubi enim maius est periculum colloquii, ibi prudentius necesse est ut obvietur. — illae aulem moniales sancti Damiani prae ceteris mulieribus ab humanis consortiis excluduntur; licet ergo in frequentalione earum posset oriri periculum propter quandam familiaritatem Fratrum maiorem, et propter hoc sit licentia adeundi talia loca Sedi apostolicae reservala; tamen, quia aliae moniales amplius se exponunt humanis colloquiis quam illae, necesse est, ut illud mandatum ad omnes monachas referatur, secundum expositionem domini Gregorii et indulgentiam de talibus visitandis. Et sicut monachi sunt non solum collegiati, verum etiam solitarii; sic et monachae et moniales intelligendae sunt non solum collegialae, verum etiam et quae inclusae dicuntur et solitariam vitam agunt. Et hae etiam sunt vitandae sicut collegiatae propter maius periculum solitudinis ex tenore praecepti, ut aestimo, praecedentis. Fralres hactenus intelligendum esse crediderint, cum earum Se- Sequitur pro tertia parte: Nec fiant compatres virorum vel mulierum, ne hac occasione inter Fratres vel de Fratribus scandalum oriatur. Hoc idem inhibetur monachis, Causa decima sexta, quaestione prima, canone PlaciiilK Et quia de similibus est ralio similis, scito, hic prohiberi omne Fratrum ad mulieres commercium, de quo posset Fratribus scandalum generari.
(CAPITULUM XII.)
De EUNTIBUS INTEE SAEAOENOS ET Alios INPIDELES.
Quicumque Fratrum divina inspiratione voluerint ire inter Saracenos et alios infideles, petant inde licentiam a Ministris provincialibus; Ministri vero nullis eundi licentendum. Ad haoc per obedientiam iniungo Ministris, ut nostri Iesu Christi, quod flrmiter promisimus, observemus.
Quicumque Fralrum. Hic tertio docet in martyrio consummare; et quia martyrium nullum est, nisi fiat. in ecclesiastica unitate, primo agit de primo; secundo, de secundo, ibi: Ad haec per obedientiam.
In priraa parte tangit Fratrum hoc desiderio flagrantium devotionem et Ministrorum examinantium discrelionem, dicens: Quicumque Fratrum divina inspiratione, non levitate, non impetuositate, non astutia subterfugiendae disciplinae, wo/Merm« w-e inter Saraeenos et alios infideles, ut paganos vel haereticos, vel schismaticos; petant inde licenliam a suis Ministris prouincialibus, signanter dicit petant licenliam, quia huius rei obedientia non est involuntariis imponenda. Unde subdit: Minisirivero nullis eundi licentiam. tribuant, nisi eis quos viderint esse idoneos ad miUendum. Idonei aulem sunt robusti corpore et constantes in fide, probati virlute et semper irreprehensibiliter conversati. Super his igitur el quae omissa reslaut vestra discretio [scil.
Sequitur pro secunda parte: Ad haec per obedientiam iniungo Ministris, ut petanl a Papa unum de sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus, qui sit gubernator, in bonis agendis, proteclor, ab oppressionibus alienis, et corrector, m dehctis, istius fraternitatis, ut semper subditi et subiecti pedibus eiusdem.mnctae Ecclesiae, stabiles in fide catholica, sine qua illud martyrium hil valeret, paupertateni, contra avaritiam, et humililalem, contra superbiam, et sanclum Eva.ngelium Domini nostri Iesu Chrisli, quantum ad virtutum perfectionem omnimodam, worf /Trmiter promisimus, id est, quatenus ipsum promisimus, observemus; ad Hebraeos secundo: Propterea abundanlius oportet observare nos ea quae audivimus, ne forte pereffluamus.
Quaeritur de praeceptis Regulae, quae scilicel universaliter intelligenda sunt praeceptorie imponi, et in quibus possint praelati Ordinis dispensare.
Ad hoc respondeo, quod Regula ista praeceptis est plena, et, ut puto, pene omnia in ea posita sunt praecepta, ubi aliquid expresse additum, ut monitionis vel exhortationis vocabulum vel consimile, aliud non declarat. Praeceptorum autem istorum tria sunt genera: in quibusdam enim ponitur expresse praecipiendi verbum, ut prae ceteris commendentur; et illa sic transeunt in votum, ul in nullo eorum Ordo valeat dispensare.
Aliud est genus praeceptorum, quibus addilur verbum tentionis vel debiti vel aliquod simile, ex quo obligatio declaralur. Vocabulura autem tenlionis, licet obligationem importet, non tamen sic districte sicut vocabulum praecepti ad illud faciendum ligat, cui tentionis vocabulum est adiunctum. Quod patet, quia, cum homo homini teneri dicitur in aliqua pecuniae quantitate; certum est, quod tentio obligationem importat vel ad solvendum, vel ad satisfaciendum alio modo, nisi debitum velit creditor remittere debitori. — Unde licet teyilio obligationem sonet, potest tamen Ordo in particulari et in casu cum aliquo dispensare in sic dictis, exceptis ilUs, in quibus patet, intentionem Regulae omnino praeceptorie obligare, vel quorum transgressio scandalum, vel deordinalionem notabilem generaret; verbi gratia, cum dicitur primo capitulo: Alii Fralres teneantur Fratri Francisco el eius successoribus obe- (lire; patet, quod in hoc non potest Ordo aliquatenus dispensare. Sic etiam octavo capitulo, ubi dicitur: Uniuersi Fratres unum de Fratribus istius Religionis teneanlur semper habere generalem Ministrum; et infra eodem capitulo: Teneanlur praedicti Fratres, quibus electio data est, in nomine Domini alium sibi eligere in Custodem, et sic in verbi gratia, cum dicitur tertio capitulo: Non teneantur nisi sexla feria ieiunare, credo, quod citra manifestam necessitatem subditus teneretur ieiunium solvere, si Superior imperaret, nisi esset solutio ieiunii in scandalum aliorum. Similiter intelligo in illo verbo septimi capituli: Teneantur praedicti Fratres ad eos recurrere, et in quibusdam aliis; nihil tamen horum potest Ordo generaliter immutare.
Est etiam terlium genus, ubi nec additur praecipere nec teneri, sicut patet in secundo capitulo in pertineiitibus ad receptionem ad Ordinem venientium, et in tertio in spectantibiis ad divinum officium et in pluribus aliis consequenter, ubi multa exstanl praecepla ex intentione mandaloris, ubi eorum transgressio scandalum et deordinationem notabilem generaret. Circa quorum dispensationeni in particulari intelligo idem, quod circa praecepta secundi ordinis est praedictum; inter quae etiam alia, quae non praeceptorie inserunlur; nec in speciali amplius definio, nisi ut omnia Regulae verba cum reverentia recipiantur, et ipsorum transgressio penitus devitetur, cuni certum sit, Regulam pro lege dari,nec aliquis a lege avertitur, quin ad tenebras convertatur.
(Explicit Bulla Honorii III. et Megula Fratrum Minorum.)
- Nulli ergo. Haec est pars tertia epistolae, aliarum conclusiva, ubi duo sunt notabilia, scilicet Regulae stabilitio et temporis determinatio.
Pro primo dicit: NuUi ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmalionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Quod tamen faciunt detractores, Regulam ipsam et Regulae declarationem et Fratrum conversationem trino ordine dentium lacerantes. Unde caveant ab eo quod sequitur: Si quis aulem hoc allentare praesunuerit, indignationem omnipotentis Dci et beatorum Pelri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
- Pro tempore addit: Datum Laterani, td est in sede imperiali Christi nomini consecrata, tertio kalendas Decembris, die scilicet sancti Saturnini, quae est prima soieninitalum anni, secundum revo- Iiitionem Romani officii, ul pateat, hanc Regulam esse renovativam gaudii, quod annus benignilatis Domini introduxit; quae est etiam Vigilia sancti Andreae Apostoli, ut sciant omnes, huius Regulae observantiam esse vigiliam praeambulam ad thronum indiciarium cum gloria possidendum. Pontifwalus nostri anno octavo, ut octava gratiae et gloriae commendetur. Amen.
Chapter 1 of 1