Skip to the text

Officium de passione Domini

OFFICIUM DE PASSIOXE DOMIXI '

-t:<:>io-90-*-

Ad matutinum.

DOMiNE, labia mea aperies. il. El os meum anniintiabit laudem luam.

f. Deus, in adiutorium meum intende. ifi. Domine, ad adiuvandum me festina. Gloria Patri elc. Alleluia. Invitatoriim. Christum captum et derisum. flagellatum et crucifixum, * Venite adoremus.

Psalmus 94.

VENiTE, exsultemus Domino, iubilemus Deo saUitari nostro: praeoccupemus faciem eius in confessione, et in psalmis iubilemus ei.

Christum captum et derisum, flagellatum et crucifixum , venite adoremus.

Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos: quoniam non repellet Dominus plebem suam, quia in manu eius sunl omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.

Venite adoremus.

Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus eius: venite, adoremus, et procidamus anle Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus nosler: nos autem populus eius et oves pascuae eius.

Christum captum et derisum, flagellatum et crucifixum, venite adoremus.

Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri , probaverunt et viderunt opera mea.

Venite adoremus.

Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde: ipsi vero non cognoverunt vias meas, quibus iuravi in iramea, si introibunt in requiem meam.

Christum captum et derisum, flagellatum et crucifixum , venite adoremus.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Sicut

tionum fonna plerumque aucta vel penitus mutata est. Pro sua parliculiri devotione multi hunc libellum precum proprio sensui accommodare vohieruni.

r

eral in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Venite adoremus.

Christum captum et derisum, flagellalum et cruciGxum, venite adoremus.

Hymnus.

N passione Domini ,

Qua datur salus homini , Sit nostrum refrigerium Et cordis desiderium.

Portemus in memoria Dolores et opprobria, Chrisli coronam spineam, Crucem, clavos et lanceara,

Et plagas sacratissimas, Omni laude dignissimas, Acelum, fel, arundinem Et mortis amaritudinera.

Haec omnia nos satient Et dulciter inebrient. Nos repleant virtutibus Et gloriosis fructibus.

Te crucifixum colimus Et toto corde poscimus, Ut nos Sanctorum coelibus Coniungas in caelestibus.

Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortera passo pro populo In aspero patibulo. Araen.

Ad nocturnum.

AntipL Insurrexerunt.

Psalmus 2.

QUARE fremuerunt gentes, " et populi meditati sunt inania?

Astilerunt reges terrae, et principes convenerunt in unum " adversus Dominum, et adversus Christum eius.

Dirumpamus vincula eorum: " et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.

Qui habitat in caelis, irridebit eos:' et Dorainus subsannabit eos.

Tunc loquetur ad eos in ira sua, * et in furore suo conturbabit eos.

Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, " praedicans praeceptum eius.

Dominus dixit ad me: '' Fihus meus es tu, ego hodie genui te.

Postula a me, et dabo tibi gentes heredilatem luam, " et possessionem tuam terminos terrae.

Reges eos in virga ferrea, '' et tanquam vas figuli confringes eos.

Et nunc reges inteUigile: '' erudimini qui iudicatis terram.

Servire Domino in timore : " et exsultate ei cum Iremore.

Apprehendite disciplinam, nequando irascalur Dominus, '' et pereatis de via iusta.

Cum exarserit in brevi ira eius: '' beati omnes, qui confidunt in eo.

Antiph. Insurrexerunt in me viri sine misericordia, et non pepercerunt animae meae.

t. Reliqui domum meam, dimisi hereditalem meam.. Dedi dilectam animam meam in manus peccatorum.

Pater noster.

Absolulio. Passio Domini nostri Iesu Christi perducat nos ad gaudia paradisi. ". Amen.

lube domne benedicere. Bened. Per suam sanctam passionem det nobis Dominus suam benedictionem. if;. Amen.

Lectio prima.

AppREHENDiT Pilatus lesum et flagellavit. Et mihtes, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum et dicebant: Ave, Rex ludaeorum. Et dabant ei alapaset exspuentes in eum, acceperunt arundinem et percutiebant capul eius. Tu autem.

lube domne benedicere. Bened. Per virlutem sanctae crucis perducat nos Dominus ad gaudia verae lucis. ifi. Amen.

Lectio secunda.

8USCEPERUNT autem mililes lesum et eduxerunt, et baiulans sibi crucem, exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, Hebraice autem Golgotha, ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem lesum. Lesus autem dicebat: Pater dimitte illis; non enim sciunt, quid faciuntTu autem.

i. Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. " Quotidie apud vos eram in templo docens, et non tenuistis me, et ecce, flagellatum ducitis ad crucifigendum. t. Cumque iniecissent manus in lesum et tenuissent eum, dixit ad eos. Quotidie apud vosl

lube domne benedicere. Bened, Sanguinis Christi aspersio sit nobis sempiterna salus et protectio. i. Amen.

Lectio tertia,

PosTEA sciens Lesus, quia omnia consummata sunt, ut impleretur Scriptura, dixit: Sitio. Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori

eius. Cuni ergo accepisset Lesus acelum, dixit: ConsumDiatum est, et inclinato capite, tradidit spiritumTu autem.

T. Tenebrae factae sunt, dum crucifixissent lesum ludaei. Et circa horam nonam exclamavit Lesus voce magna: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? * Et inclinato capite, emisit spiritum. f. Exclamans Lesus voce magna, ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et inclinato. Gloria Patri. Et inclinato-.

Ad laudes.

Deus, in adiutorium meum intende etc. Antiph. Contumelias.

Psalmus 12.

UsQUEQUO, Domine, oblivisceris me in finem? * Usquequo avertis faciem tuam a me? Quamdiu ponam consilia in anima mea, * dolorem in corde meo per diem?

Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?

Exsultabit cor meum in salutari tuo: cantabo Domino, qui bona tribuit mihi: * et psallam nomini Domini altissimi.

Anliph, Contumelias et terrores passus sum ab eis, et Dominus mecum est tanquam bellator fortis.

Capitulum,

SpiRiTus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus '.. Deo gratias.

Hymnus.

CHRisTUM ducem, qui per crucem Redemit nos ab hostibus, Laudet coetus noster laetus, Exsultet caelum laudibus

Poena fortis tuae mortis Et sanguinis effusio Corda terant, ut te quaerant, Iesu, riostra redemptio.

Per felices cicatrices, Sputa, flagella, verbera, Nobis grata sunt collata Aeterna Christi munera.

Nostrum tangat cor, ut plangat, Tuorum sanguis vulnerum, In quo toti simus toti, Conditor alme siderum.

Passionis tuae donis, Salvator, nos inebria, Qua fidelis dare velis Beata nobis gaudia.

Laus, honor Ghristo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. f. Dedit percutienti se maxiilam., Saturatus est opprobriis

Ad Benedictus. Antipli. Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Oratio,

DOMiNE Iesu Christe , qui hora matutina pro salute humani generis tradi , capi , hgari , flagellari , colaphis caedi et conspui voluisti: fac nos, quaesumus, contumehas et opprobria pro tui nominis gloria laelanter suscipere, et sic huius tuae sacratissimae passionis memoriam continue recordari; ut ad tuae resurrectionis consortium mereamur fehciter pervenire. Qui vivis et regnas etc.

Ad primam.

Deus, in adiutorium meum intende etc. Hymnus, \u, qui velatus facie Fuisti, sol iustiliae, Flexis illusus genibus, Crebris caesus verberibus.

T

Te pelimus attentius, Ut sis nobis propitius , Et per tuam clementiam Perducas nos ad gloriam.

Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. Antiph. Faciem meam.

Psalmus 42.

IUDiCA me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta , " ab homine iniquo et doloso erue me.

Quia lu es, Deus, fortitudo mea: "' quare me repulisti , et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?

Emitte lucem tuam et verilatem tuam: * ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum , et in tabernacula lua.

Et introibo ad altare Dei:' ad Deum, qui laetificat iuventutem meam.

Confitebor tibi in cithara, Deus Deus meus: * quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?

Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: * salutare vultus mei, et Deus meus.

Antiph, Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.

R

Capitulum.

ECOGiTATE cum qui talem sustinuit adversum semetipsum a peccatoribus conlradictionem, ul non

faligemini animis vestris deficienles \ i. Deo gratias.

f, Cum malediceretur, non maledicebat.. Et cum pateretur , non comminabatur

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

Oratio.

DOMiNE Iesu Chrisle, qui hora diei prima pro nobis peccatoribus, Pilato praesidi praesentatus, ludex iudicum durissimum iudicium pertulisti: tibi humihter supphcamus, ut nobis miseris subvenias iudicandis, ne in extremo iudicio aelerno damnemur supplicio, sed tuis in caelestibus mereamur fideUbus sociari. Qui vivis et regnas etc.

Ad tertiam.

Deus, in adiutorium meum intende etc. Hymnus.

HORA qui ductus tertia Fuisti ad supplicia, Chrisle, ferendo humeris Crucem pro nobis miseris. Fac nos sic le dihgere, Vitamque sanctam ducere, Ut mereamur requie Frui caelestis palriae.

' Hebr. 12, 3.

Laus, honor Christo vendito El sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. Antip/i. Dominus.

Psalmus 6.

ExAUDi, Deus, oralionem meam, cum deprecor: * a timore inimici eripe animam meam.

Protexisti me a conventu mahgnantium: * a multitudine operantium iniquitatem.

Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: * intenderunt arcum rem amararn, ut sagittent in occultis immaculatum.

Subito sagittabunt eum, et non timebunt: * firmaverunt sibi sermonem nequam.

Narraverunt, ut absconderent laqueos: * dixerunt: Quis videbit eos?

Scrutati sunt iniquitates: * defecerunt scrutantes scrutinio.

Accedet homo ad cor altum: ''' et exaltabitur Deus.

Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum:

Anliph. Dominus lanquam ovis ad occisionem ductus est et non aperuit os suum.

Capitulum.

CHRisTus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius K. Deo gratias.

f. Oblatus est, quia ipse voluit. i. Et peccata nostra ipse portavit.

Kyrie eleison. Chrisle eleison. Kyrie eleison.

Oratio.

DOMiNE Iesu Christe, Fih Dei vivi, qui hora diei tertia ad crucis tormentum pro mundi salute ductus es: te suppliciter exoramus; ut per virtutem tuae sacratissimae passionis omnia peccata nostra deleas et ad tuae beatitudinis gloriam sempiternam misericorditer nos perducas. Qui vivis et regnas etc.

Ad sextam.

Deus, in adiutorium meum intende elc. Hymnus.

CBUCEM pro nobis subiit, Et stans in illa suiit Lesus, sacratis manibus Clavis fossus et pedibus.

Honor et benedictio Sit crucifixo Filio,

Qui suo nos supplicio Rederait ab exsilio.

Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. Antiph. Posuerunt.

Psalmus 115.

CREDiDi, propter quod locutus sum: " ego autem humihatus sum nimis.

Ego dixi in excessu meo: " Omnis homo mendax.

Quid retribuam Domino, " pro omnibus, quae retribuit mihi ?

Gahcem salutaris accipiam : * et nomen Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam coram onmi populo eius: " pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius.

0 Domine, quia ego servus tuus: '' ego servus tuus, et filius ancillae tuae.

Dirupisli vincula mea: "' tibi sacrificabo hostiam laudis, el nomen Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius: " in atriis domus Domini, in medio tui, lerusalem.

Antiph. Posuerunt super caput eius causam ipsius scriptam : Lesus Nazarenus, Rex ludaeorum \

Capitulum.

TRADEBAT autem iudicanti se iniuste, qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignura, ut peccatis mortui iustitiae vivamus, cuius livore sanati sumus. i. Deo gralias.

f. Oblatus est, quia ipse voluit. li. Et peccata noslra ipse portavit.

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

» Oratio.

DOMiNE Iesu Christe, qui hora diei sexta crucis patibulum ascendisti, in qua, salutem nostram sitiens, felle et aceto te potare permisisli: le suppliciter deprecamur; nt accenso et inflammato corde nostro sitire nos facias tuae calicem passionis. Qui vivis et regnas Deus elc.

Ad nonam.

Deus, in adiutorium meum intende etc. 'Hymnus.

BEATA Christi passio Sit nostra liberatio, Ut per hanc nobis gaudia Parata sint caelestia.

Gloria Christo Domino, Qui pendens in patibulo, Clamans emisit spiritum, Mundumque salvans perditum.

28

Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. Antiph. Et cum accepisset.

Psalmus 141.

VocE mea ad Dominum clamavi: '' voce mea ad Dominum deprecatus sum:

Effundo in conspectu eius orationem meam, * et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.

In deficiendo ex me spiritum meum, '' et tu cognovisti semilas meas.

In via hac, qua ambulabam, '' absconderunt laqueum mihi.

Considerabam ad dexteram et videbam: * el non erat qui cognosceret me.

Periit fuga a me, ''"' et non est qui requirat animam meam.

Clamavi ad te, Domine, " dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.

Intende ad deprecationem meam: " quia humihatus sum nimis.

Libera me a persequenlibus me: '' quia confortati sunt super me.

Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo: '" me exspectant iusti, donec retribuas mihi.

Antip/i. Cum accepisset Lesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inchnato capite, emisit spiritum \

' Cfr. loan. 19, 30.

Capitulum.

DECEBAT eum, per quem omnia el propter quem omnia facta sunt, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salulis eorum per passionem consummari '.. Deo gratias.

f. Tradidit in mortem animam suam. i. Et cum viris sceleratis deputatus est.

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

Oratio.

DOMiNE Iesu Christe, qui hora diei nona, expansis in cruce manibus et inclinato capite, Deo Patri spiritum tradidisti et clave mortis tuae dignantissime paradisum reserasti: concede nobis indignis supplicibus tuis; ut in hora mortis nostrae animas nostras ad te, qui verus paradisus es, facias misericorditer pervenire. Qui vivis et regnas etc.

Ad vesperas.

Deus, in adiutorium meum intende etc. Antiph. Dignus es.

Psalmus 29.

I-xALTABO te, Domine, quoniam suscepisti me: * nec \i delectasti inimicos meos super me.

Domine Deus meus, clamavi ad le, ■'' et sanasti me.

Domine, eduxisti ab inferno animam meam: * salvasti me a descendentibus in lacum.

Psallite Domino, sancti eius: * et confitemini memoriae sanctitatis eius.

Quoniam ira in indignatione eius: '' et vita in voluntate eius.

Ad vesperum demorabitur fletus: '' et ad matutinum laetitia.

Ego autem dixi in abundantia mea: * Non movebor in aeternum.

Domine, in voluntate tua, * praestitisti decori meo virtutem.

Avertisti faciem tuam a me, * et factus sum conturbatus.

Ad te, Domine, clamabo: * et ad Deum meum deprecabor.

Quae utilitas in sanguine meo, -' dum descendo in corruptionem ?

Nunquid confitebitur tibi pulvis, * aut annuntiabit veritatem tuam ?

Audivit Dominus, et misertus est mei: * Dominus factus est adiutor meus.

Convertisti planctum meum in gaudium mihi: '' conscidisti saccura meum, et circumdedisti me laetitia.

Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar:* Domine Deus meus, in aeternum confilebor tibi.

Antiph. Dignus es, Domine, accipere librum et aperire septem signacula eius, quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo K

Q'

Capitulmn.

ViDEMus lesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. i. Deo gratias.

Hymnus.

ui pressura mortis dura Solvisti nexus criminum, Nos ad pacem duc veracem , Iesu , corona Virginum

In flageilis potum fellis Bibisti amarissime Pro peccalis perpetratis, Aeterne Rex altissime.

Omni genti recolenti Tuae mortis supplicium Da virtutem et salutem, Iesu, redemptor omnium.

In amara crucis ara Fudisti rivos sanguinis, Iesu digne, Rex benigne, Consors paterni luminis.

Sanguis Christi, qui fuisti Peremptor hostis invidi,

Fac secure nos venire Ad coenam Agni providi.

Laus, honor Chrislo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. f. Disciphna pacis nostrae super eum. ifi. Quia hvore eius sanati sumus \

Ad Magnificat. Antiph. Accessit pastor noster bonuSj fons aquae vivae, quia animam suam posuit pro ovibus suis et pro suo grege mori dignatus est.

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

Oratio.

DOMiNE Iesu Christe, qui hora vespertina, pro humana salute iam morte peremptus, de cruce deponi et in tuae Matris manibus, ut pie creditur, recipi voluisti: concede propitius; ut depositis peccatorum nostrorum sarcinis, anle conspectum divinae Maiestatis tuae praesentari valeamus. Qui vivis et regnas etc.

Ad completorium.

f. Converte nos, Deus salutaris noster. i. Et averte iram tuam a nobis.

Deus, in adiutorium meum intende etc.

Antiph. Plangent eum.

Psalmus 87.

DOMiNE Deus salulis meae: * in die clamavi, et nocte coram te.

Intret in conspectu tuo oratio mea; " inclina aurem tuam ad precem meam:

Quia repleta est malis anima mea: " et vita mea inferno appropinquavit.

Aestimatus sum cum descendenlibus in lacum : -' factus sum sicut homo sine adiutorio, inler mortuos liber.

Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius: " et ipsi de manu tua repulsi sunt.

Posuerunt me in lacu inferiori: '' in tenebrosis, et in umbra mortis.

Super me confirmatus est furor tuus: " et omnes fluctus tuos induxisti super me.

Longe fecisti notos meos a me : "' posuerunt me abominationem sibi.

Traditus sum, et non egrediebar: * oculi mei languerunt prae inopia.

Clamavi ad te, Domine, tota die: '' expandi ad te manus meas.

Nunquid mortuis facies mirabilia: * aut medici suscilabunl, et confitebuntur tibi ?

Nunquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam, * et veritatem tuam in perditione?

Nunquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua: * et iuslitia tua in terra oblivionis ?

Et ego ad te , Domine , clamavi : * et mane oratio mea praeveniet te.

Ut quid, Domine, repellis orationem meam: * avertis faciem tuam a me?

Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea: '' exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.

In me transierunt irae tuae: "" et terrores tui conturbaverunt me.

Circumdederunt me sicut aqua tota die: '• circumdederunt me simul.

Elongasti a me amicum et proximum: '' et notos meos a miseria.

Antiph, Plangent eum quasi unigenitum, quia innocens Dominus occisus est'.

a'

Hymnus.

ui iacuisti morluus In petra rex innocuus, Fac nos in te quiescere, Sanctamque vitam ducere.

Succurre nobis, Domine, Quos redemisti sanguine, Et duc nos ad caelestia Aelernae pacis gaudia.

Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen.

Capitulum.

CHRisTO in carne passo, el vos eadem cogitalione armamini. e. Deo gratias '. t. Et faclus est in pace locus eius. i. Et habitatio eius in Sion.

Antiph. Salvator mundi.

Canticum Siineonis. Luc. 2, 29.

NUNC dimittis servum tuum, Domine, * secundum verbum tuum in pace:

Quia viderunt oculi mei " salutare tuum.

Quod parasti * ante faciem omnium populorum:

Lumen ad revelationem Gentium, '• et gloriam plebis tuae Israel.

Antiph. Salvator mundi, salva nos, qui per crucem et sanguinem redemisti nos, auxiliare nobis, te deprecamur, Deus noster.

Kyrie eleison, Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster.

Oratio.

DOMiNE Iesu Christe, qui hora diei ultima in sepulcro quievisti, et a Matre tua moeslissima et ab ahis muheribus planctus et lamentatus fuisti: fac nos, quaesumus, passionis tuae compunctione lacrymis abundare et tota cordis devotione ipsam passionem tuam semper plangere eamque quasi recentem in ardenti desiderio retinere. Qui vivis/t regnas etc.

Chapter 1 of 1