Skip to the text

Sermo super Regulam Fratrum Minorum

  1. Idem sapiamus et in eadem permaneamus regula. Istud verbum dupliciter exponitur, vel potest exponi dupliciter: litteraliter, et sic est Apostoli Pauli loquentis ad Philippenses tertio; moraliter, et sic est verbum sancti Francisci, loquentis ad filios suos, id est ad Fratres Minores, quos hortatur ad contemplationis, secundum illud ad Colossenses: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram, quoniam in terris est amaritudo, secundum illud Isaiae: In pace amaritudo mea, in caelestibus vero est dulcedo, secundum illud Petri: Si tamen gustastis, quoniam dulcis est Dominus. Dulcedinem participat triplex potentia animae, scilicet memoria, intelligentia et voluntas, ita quod memoria informatur aeternitate, intelligentia veritate, voluntas caritate. Quod docet Augustinus duodecimo de Trinitate dicens: « Contemplationi aeternorum quanto intendit mens et adhaeret, tanto ad imaginem Dei formatur, et quanto est contemplatio limpidior, tanto est imago Dei expressior ».

  2. Secundo hortatur ad uniformitatem professionis, cum dicit: Ei in eadem permaneamus regula, quam scilicet accepi in monte contemplationis — sicut Moyses legem accepit in monte Sinai — quam Papa Honorius confirmavit, secundum illud: « Eapropter, dilecti in Domino filii », et sequitur: « auctoritate apostolica conflrmamus »; quam vobis tradidi, sicut Moyses legem acceptam flliis Israel; quam professi estis per obedientiam salutarem, secundum illud secundi capituli: « Finito anno probationis, recipiantur ad obedientiam, promittentes vitam istam et Regulam semper observare »; secundae ad Corinthios decimo: Nos non in immensum gloriamur, quia hoc solius Dei est, qui est immensus et inflnitus, sed nos gloriamur secundum mensuram regulae, quam mensus est nobis Deus. Istud potest quilibet Frater dicere: « Nos non in immensuni gloriamiir, quia hoc solius Dei est, qui est immensus et inflnitus, sed nos gloriamur secundum mensuram Regulae, quam mensus est nobis Deus, quam mensus est nobis beatus Franciscus, quam mensus est Papa Innocentius, qui eam approbavit, quam mensus est Papa Hooorius, qui eam conflrmavit; quoniam qui perseveraverit in ea usque in finem, hic salvus erit, secundum quod dicitur in flne decimi capituli, secundum quod dicit Augustinus exponendo primum capitulum suae Regulae.

  3. Regula idem est quod norma; et dicitur a regulando, quia per eam subiectus quilibet regulatur, scilicet quoad Deum. Quilibet autem Frater per Regulam suam quadrupliciter regulatur, scilicet quoad Deuni, quoad mundum, quoad se ipsum et quoad fratrem suum.

k. Quoad Deum quadrupliciter: primo quoad exstirpationem omnium vitiorum, quia Deus et Frater vitiosus non simul cohabitant, sicut lux et tenebra, quia Deus lux est, et tenebra vitium. Ideo dine capilulo decimo: « Admoneo et exhortor omnes Fratres meos in Domino Iesu Christo, ut caveant ab omni superbia »; et tangit ibi triplex vitium principale: quoad Deum, quoad mundumel quoad proximum. Quoad Deum tangit matrem et prolem, cum dicit: « Ab omni superbia », quae est mater, « vanagioria, invidia», quae sunt proles superbiae, secundum Gregorium. Et signanter dicit: « Ab omni superbia », quia superbia est respectu superioris, inferioris et paris. Unde super illud lob: Parvulum occidit invidia, dicit Gregorius: « Superbus invidet superioribus, quia non aequalur eis, paribus, quia aequantur ei, inferioribus, ne aequentur ei ». Ideo dicit Augustinus libro octavo de Trinitate: « Quanto sumus a tumore superbiae saniores, tanto sumus divina dilectione pleniores».

b. Secundo tangit vitium principale quoad munritia»; prolem, cumdicit: « cura et sollicitudine », quia cura et sollicitudo huius saeculi surgit de avaritia; ideo dicitur primae ad Timotheum primo: Radix omnium malorum cupidilas, quam quidam appetentes, erraverunt a fide, quia fldes dirigit ad invisibilia; secundum Augustinum, « fides est credere quod non vides ». Cupiditas et avaritia dirigit ad ista visibilia; unde dicit Augustinus libro nono de Trinitate: « Cupiditas est, quando creatura diligitur propter se, caritas, quando diligitur propter Deum ». Sequitur: Et inseruerunt se doloribus multis, quia cupiditas et avaritia per curam et solliciludinem saeculi multis doloribus aflligunlur.

  1. Tertio tangit vitium principale quoad proximum, cum dicit: « Detractione et murmuratione ». Ideo dicitur Ecclesiastae decimo: Si mordeat serpens in silenlio, nihil minus habet eo, qui occulle detrahit. Morsus iste multum virus infundit Ordini, quia turbat mullos pacem habentes; et ideo susurrones el detractores Deo sunt odibiles, ad Romanos primo.

  2. Secundo quoad plantalionem omnium virtutum. Sed duplex est virtus, scilicet ordinans in Deum per mentis elevationem, ordinans in proximum per paciflcam conversalionem. Ordinans in Deum est devolio; unde distinctione trigesima octava, canone Sedulo; « Sicut oratori coram iudice necessaria est eloquentia, sic necessaria est oranti devotio ». Sod duplex est devotio: quaedam determinata, quaedam indelenninata. Determinatam tangit tripliciter: qno.(l clericos tertio capilulo: « Clerici faciant divinum officium»; ex quo est divinum, multam requirit devotionem, unde dicit Augustinus libro de Civitate Dei: « Quanto quis sancti desiderii est plenior, tanto est eius oratio efficacior». — Secundo, quoad laicos, cum dicit: «Laici vero dicant viginti quatuor Pater noster » etc. Et determinatur ibi devotio tam clericorum quam laicorum quoad divinum officiura, id est ad septem Horas canonicas. — Tertio, quoad defunclos, cum dicit: « Et orent pro defunctis », tam clerici scilicet quam laici, quia sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare.

  3. Devotionem vero indeterminalam- ad omne tangit capitulo decimo tripliciter, scilicet quoad excellentiam, effluentiam et permanentiam. Qmad excellentiam, cum dicit: «Attendant, quod super omnia desiderare debent liabere spiritum Doraini », quia, sicut dicilur ad Romanos, si cjuis habet spiritum Dei, hie est eius; qui non habet spiritum Dei non est eius. — Quoad effluentiam, cum dicit: « Et sanctam eius operationem », quia, si spiritus Dei intrat, ostendit se protinus in operatione extra, quia secundum Isaiam: Omnia opera nostra operatus es, et in nobis et per nos. — Quoad permanenliam, cum dicit: « Orare semper ad Deum puro corde». Ille semper orat, cuius devotio non inlerrumpitur

  4. Item, virtus ordinans in proxinmm estpax. Unde dicit Augustinus: « Pax est hominum ordinata concordia». Ideo dicit beatus Franciscus capitulo tertio: « Consulo, moneo et exhortor Fratres meos iii Domino Iesu Christo, ut, quando vadunt per mundum, non litigent, sed sint mites et pacifici, modesti » etc. Sint mites qnoad animum, paci/ici quoad verbum, modesti quoad factum, mansueti quoad proximum, humiles quoad Deum; honeste loquentes omnibus, sicut decet, quoad exemplum. « Mitis est qui non patitur ab ira», secundum Philosophum quarto Topicorum; «pacifici sunt, in quibus iam ordinata sunt omnia », secundum Augustinum in hbro Retractationum. Ideo dicit: Beali pacipci, quoniam filii Dei vocabunlur, quia Deus est, in quo omnia ordinata sunt. « Modestia, secundum Augustinum, libro de Beata Vita, dicta est a modo, in quo nec plus nec minus est »; unde qui nec est superfluus neque diminutus vir est modestus. Super illud ad Galatas quinto: Fructus spirilus est modeslia, Glossa: « Modestus est qui modestum animum servat et qui modura in dictis et factis servat». « Mansuetus, secundum Philosophum quarto Ethicorum, est qui irascitur, ex quibus oportet et ut oportet et quando oportet et ubi oportet». dus est qui non servat niodum in his; quia facile est irasci, sed irasci cum debitis circumstantiis est difficile. « Humilitas, secundum Bernardum de duodecim Gradibus humilitatis, est virtus, qua homo sua verissiraa agnitione sibi ipsi vilescit».

  5. Tertio, quoad zelum animarum. Super ilhid: Sacrificate sacrificium iustitiae, dicit Glossa: «Nullum sacrificium tantum placet Deo, quantum zelus aiiimarum ». Sed duplex est zelus animarum, scilicet quoad fideles et quoad infideles. Zelum enim aniraarum quoad fideles tangit capitulo tertio dupliciter, scilicet quoad temporalia et quoad spiritualia, ita quod spirituaUa praecedant temporalia; dicens: <t In quamcumque domum intraverint », scilicet ad petendum aliquid temporale, « primum dicant: Pax huic domui»: jtax pectoris, pax temporis, pax aeternilalis; de qua dicit Isaias: Sedebit populus meus in pulcriludine pa.cis.

H. Zelum animarum quoad infideks tangit capitulo duodecimo tripliciter: ex parte principii moventis, medii exsequentis et termini consummanlis. Ex parte principii moventis, cum dicit: « Quicumque Fratrum divina inspiratione voluerint ire inter Saracenos et alios infldeles ». Ex parte medii exsequentis, cum dicit: « Petant inde licentiam a suis Ministris». Ex parte termini consummantis, cum dicit: « Ministri vero nuUis eundi licentiam tribuant, nisi eis quos viderint esse idoneos ad mittendum».

  1. Quarto, quoad consummationem omnium honorum. Nihil enim valet incipere, nisi quis valeat consummare. Bonorum consummatio sola coronat, secundum illud: Consummatus in brevi, explevil tempora muUa. Haec consummatio tria requirit, scilicet stabilem vitam, operationem rectam et intentionem continuatam. — Stabilem vitam tangit, cum dicitur capitulo secundo: « Nullo modo licebit eis de ista Religione exire iuxta mandatum domini Papae», quia Papa mandat in fine, « quod nulli ausu temerario liceat huic Regulae contraire ». Spiritus sanctn& causstt stabilitatem, Sapientiae septimo: Est enim in illa spiritus intelligentiae subtilis, stabilis, mobilis: stabilis in Deo, mobilis nd omne opus bonum. Spiritus malignus causat instabilitatem; unde dicitur in Osee, quod spiritus ligavit eum in alis suis; et Threnorum primo: Peccatum peccavit lerusalem, propterea instabiiis facta est.

  2. Operationem rectam tangit, cum dicit: « Nemo mittens manum ad aratrum ». Aratrum est Religio praescindens terram cordis nostri et eradicans spinas et tribulos vitiorum, ut inseratur sen)en gratiae. Semper ergo manus debet coniungi aratro, ut bona opera Religionis videantur in regulato, quia, si manum deponat, indirecte sulcat arator. Inde dicitur Ecclesiastici trigesimo octavo: Cor suum dabit ad versandos sulcos; hoc fecerat lob, qui dixit: Si terra mea adversum me clamat, et sulci eius deflent. Sulci deflent, quando Religiosus facit opera inordinata, quia tunc seminat mala in sulcis iniustitiae et metet ea in septuplum, Ecclesiastici septimo.

  3. Intentionem continuatam tangit, cum dicit: « Aspiciens retro ». Unde Genesis decimo nono legitur, quod uxor Lot aspiciens retro versa esl in statuam salis, quia homines Sodomitae pessimi erant, secundum quod scribitur ibi. Sic et mundani nunc pessimi sunt, quia secundum loannem totus mundus in maligno posilus est. Qui ergo educitur per gratiam divinam, ut salvetur in monte Religionis, et postea aspiciens retro per apostasiam, vertitur in statuam salis, id est condimentum stantium, quia permanentes in Ordine districtiores, cautiores et devotiores efQciuntur. Ideo dicit Apostolus: Quae retro sunt obliviscens, ad anteriora me extendo.

  4. Haec est regula aurea, quae sic ordinat Fratrem quoad Deum; quam concupiscens Achor, abstulit, losue septimo; et bene regula aM?m, quia, sicut aurum praevalet inter alia metalla, sic Regula beati Francisci inter omnes Regulas, eo quod perfectissime sit fundata super vitam evangelicam, secundum quod dicitur primo capitulo: « Regula et vita Minorum Fratrum haec est, scilicet Domini nostri Iesu Christi sanctum Evangelium observare ». Quamvis autem hoc quod de Aclior dicitur, quod concupiscens regulam auream totahter secundum litteralem sensura accipiatur in malo, scilicet de furto; secundum moralem vero intellectum accipitur in bono, quia Aclior fratris lumen vel altitudo interpretatur quia, quicumque concupiscit tenere Regulam, est lumen fratris sui et altitudo, quia de lumine conversationis sanctae ducit eum ad altitudinem caelestis patriae.

1 6. Secundo, Frater regulatur per Regulam suam quoad mundum quadrupliciter: primo, per contemptum omnium mundanorum. Res autem mundanae aut sunt mobiles, aut immobiles. Res mobiles exchidit quarto capitulo et tangit ibi tria, scilicet prohibitionem ipsam, prohibitionis materiam, prohibitionis formam. Prohibitionem ipsam, cum dicit: « Praecipio flrmiter Fratribus universis »; prohibitionis materiam: « ut nullo modo denarios vel pecuniam recipiant»; prohibitionis formam: «persevel per interpositam personam». Quod exponit Gregorius, quod auctoritate propria hoc non faciant, sed dantis vel recipientis.

  1. Res immobiles excludit sexto capitulo, dicens: « Fratres nihil sibi approprient » etc, et tangit ibi duo: meritum et praemium; meritum ibi: « Fratres nihil sibi approprient» etc; praemium ibi: « Haec est illa celsitudo » etc. — Meritum tangit quadrupliciter: quoad habilationem, cum dicit: «Nihil sibi approprient, nec domum nec locum nec aliquam rem », scilicet mobilem vel immobilem, quia vult, quod Fratres sint Rechabitae, de quibus dicitur leremiae trigesimo quinlo: Pater noster praecepit nobis dicens, ut domus non aedificaremus etc — Secundo, quoad itinerationem dicit: « Sed tanquam peregrini et advenae in hoc saeculo in paupertate et humilitate Domino famulantes». Hinc inolevit consuetudo, quod Fratres mittuntur de domo ad domum, ut cognoscant se peregrinos et advenas super terram, quia qui hoc dicunt signiflcant, se patriam inquirere, secundum Apostolum ad Hebraeos. — Tertio, quoad possessionem per hoc quod dicit: « Sed vadant pro eleemosyna confldenter». Per boc, quod iubet, eos ire pro eleemosyna, excludit possessiones ab Ordine, quia falso dicuntur possessores, eo quod possidentes ea relinquunt omnia in morte et nudi abscedant, secundum illud Apostoli: Nihil intulimus in hunc mundum etc — Quarto, quoad assimilationem dicit: « Non oportet, eos verecundari, quia Dominus pro nobis se pauperem fecit in hoc mundo», quasi diceret: si pro nobis se fecit pauperem, et nos pro ipso debemus esse pauperes, omnia mundana, sicut ipse, contemnendo; fugit enim, cum vellent ipsum facere regem.

  2. Secundo, tangit praemium quadrupliciter: primo, quoad coronationem regalem, ibi: «Haec est illa celsitudo allissimae paupertatis, quae, vos carissimos Fratres, heredes et reges regni caelorum instituit». Unde enim dicit: altissima paupertas? Quia transcenditcacuminaomnium temporalium dignilatum, secundum Augustinum, libro de Civitate Dei. Ideo dicit Apostolus, quod altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis. — Secundo, quoad sublimationem virtualem, ibi: « Pauperes rebus fecil, virtutibus sublimavit ». Haec est vera subhmitas, quae permanet, quia omnes huius mundi dignitates transeunt et cadunt, secundum illud: Est dives, cum nihil habeat, et est pauper, cum in multis divitiis sit. — Tertio, quoad exsultationem- aeternalem, ibi: « Haec est portio vestra, quae perducit in terram viventium»; illic, scilicet in terra viventium, est iucunditas et exsultatio aeternalis, hic momentanea et temporalis; ideo dicit Apostolus: Paulus, servus Iesu Christi, in spem vitae aeternae, quam promisit qui non meniitur Deus. — Quarto, quoad adhaesionem triumphalem, ibi: « Cui, dilectissimi fratres, totaliter inhaerentes, nihil aliud pro nomine Domini nostri Iesu Christi in perpetuum sub caelo habere velitis». Propterea dicitur Lucae decimo: Porro unum est neces.sarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea; Glossa: « Optima pars et unum necessarium est soli Deo inhaerere».

° Cap. 13, 14: Non enim habemus hic manenlem civila-

  1. Secundo, pe sui diiudicationem et non aliorum, capitulo secundo, et ponit ibi quinque: primo suum hortamentum, ibi: « Moneo et exhortor »; secundo, removet contemptum, ibi: « Ne despiciant neque iudicent homines »; tertio, describit mundanorum vestitum, ibi: «Quos viderint nioilibus vestimentis et coioratis indutos»; quarto, declarat ipsorum victum, ibi: « Uti cibis et potibus deiicatis»; quinto, remittil ad conscientiae lalibulum, ibi: « Sed unusquisque iudicet et despiciat semetipsum », secundum iiiud Apostoli ad Corinthios: Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur; et alibi ad Roraanos: Tu quis es, qui iudicas alienum servum? «id est, cuius vaientiae, aut auctoritatis es»? secundum Glossam. Omnes enim iustitiae nostrae sunt ut pannus menstruatae, secundum Isaiain. Qui hoc intuetur trabem in oculo proprio considerat, non festucam in oculo fratris sui.

  2. Tertio, per lolerantiam passionum. Mundus enim subministrat mulliplicem passionem, secundum illud loannis: In mundo pressuram habebitis. Sed dupiex est ds&w. extrinseca e,, intrinseca; et utramque tangit beatus Franciscus capitulo decimo. Passio intrinseca causatur ab inaequaiitate et corruptione humorum in corpore, passio extrinseca causatur ab lioste inimico; et utramque debemus sustinere patienter, secundum quod docel ibidem, quod « Fratres debent esse patientes in persecutione et in infirmitate»: in perseculione, ecce, passio exlrinseca; in infirmitate, ecce, passio intrinseca, ut per ponduspassionum et poenae veniamus ad pondus gloriae. Quanto enim magis opprimebantur fdii Israel, tanto magis crescebant, secundum quod Exodi prinio dicitur; crescebanl, inquam, per gratiam in praesenti et gloriam in futuro. lioc tangit Apostolus dicens: Id quod in praesenli est momentaneum et leve tribulalionis nostrae, supra moduni in sublimitate aeternum gloriae pondus operalur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videnlur. Quae enim videnlur temporalia sunt, quae autem non videnlur aeterna.sunt. Ideo in aiio loco dicit, quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.

  3. Quarto, per dislinctani informationem hominum, nono capitulo: « Moneo » etc, ubi tangit tria: aliquid ex parte praedicatoris, aliquid ex parte audiloris, aliquid ex parte sermonis. Ex parte praedieatoris duo, cum dicit: «Moneo et exhorlor, ut in praedicatione, quam faciunt Fratres, sint casta et examinata eorum eloquia »: examinata in devotione, casta in pronuntiatione; in devotione bene debent examinari, secundum quod dicitur Apocalypsis ultimo: Qui audit dicat: Veni; qui audit, scilicet per internam inspirationem, dical: Veni, per aperlam praedicationem, quia Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines, secunda Petri. — Debent etiam esse casta in pronunliatione, quia « res castae et iustae dicuntur, quando sunt tales, quales castus et iustus ageret », secundo Ethicorum. — Ex parte auditoris etiam debent esseduo; ideo subiungit: «Ad utilitatem et aedificationem populi», ut sit utilitas respectu meriti, et aedificatio respectu praemii. Aiiter nihil valet sermo, secundum Apostolum, qui dicit: Eratis in aera loquentes. — Ex parte sermonis duo: quoad statum praesentem, « annuntiando eis vitia et virtutes»; quoad statum futurum, «poenam et gloriam cum brevitate sermonis ».

  4. De his quatuor simul dicitur Levitici decimo nono: Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regida, in pondere, in mensura. In iudicio quoad primum, quia iustum iudicium requirit, ut qui contempsit cuncta mundana non rursum his implicetur. In regula quoad secundum, quia recta regula hoc exigit, ut potius se quis iudicet et despiciat quam alterum. In pondere quoad tertium, quia vita praesens nunquam caret pondere persecutionum et tribuiationum, ideo patienter sustineamus, ut ad pondus gloriae perveniamus. In mensura quoad quartura, quia verba nostra debent esse mensurata « ad utilitatem et ad aediflcationem populi ».

  5. Tertio, reguiatur Frater per Regulam suam quoad se ipsum et iioc quatuor niodis: primo, per humilitatem in habitu, quam describit tripliciter: qnoiA indumentum, calceamentum, viae vehiculum. — Indumentwm describit tripliciter capitulo secundo: primo, ratione vilitalis, ibi: « Fratres omnes vestimentis viribus iiiduantur », quia secundum Apostolum ad Hebraeos: Sancti circuierunt in metotis, in pellibus caprinis etc. — Secundo, ratione tenuitatis, ibidem: « Qui promiserunt obedientiam habeant unam tunicam cum caputio et aliam sine caputio, qui voluerint habere ». Prima est in iussione, secunda in permissione; attendit enim hic Evangelium: Neque duas tunicas habealis. — Tertio, ratione asperitaiis, ibi: « Et possint ea repetiare de saccis et aliis petiis cum benedictione Dei». Conversi enim antiquitus induebantur sacco; sicut 7-ex Ninive descendit de folio suo, indutus est sacco; et Isaias indutus est sacco et disealceatus ivit per niediam civitatem. — Calceamentum describit dupliciter: ralione arctationis, ibidem secundo capitulo: « Qui necessitate coguntur »; ratione concessionis: « possint portare calceamenta ». Ideo arctat calceamentum, quia qui vult clivum olivarum ascendere cum David, id est gratiam fecundantem et ilhiminantem, oportet, ut caput cooperiat contemplatione divina et sit discalceatus quoad terrena. — Viae vehiculum describit dupliciter tertio capitulo: primo, quoad inhibitionem, ibi: « Non debeant equitare »; secundo, quoad declarationem, ibi: « Nisi manifesta necessitate vel infirmitate cogantur». Christus enim non legitur equitasse, sed asinasse semel, secundum Beriiardum. Unde dicit Salomon: Vidi servos in equis et principes ambulare super terram.

  6. Secundo, regulatur quoad se ipsum per sobrietatem in victu, quam describit dupliciter, scilicet quoad cibum et qnoad ieiunium. Quoad cibum, terlio capitulo quadrupliciter, scilicet ex parte docenlis, auctoritate.m, ibi: « Secundum sanctum Evangelium »; ex parte cibi, varietalem, ibi: « De omnibus cibis »; ex parle ministrantis, liberalitatem, ibi: « Qui apponuntur eis »; ex parte manducantis, libertatem, ibi: « Liceat eis manducare». Hanc libertatem ideo concedit Fratribus, ut reficiant illos spiritualiter, qui reflciunt eos carnaliter, secundum illud: Transi hospes et orna mensam. Unde Fratres hospites debent ornare mensas saecularium bonis exemplis et auctoritalibus devotis. Hoc intendebat Christus, super quo fundat se beatus Franciscus, quando dixit discipuhs suis Lucae decimo: In quamcumque domum intraverilis... manducare quaecumque apponuntur vobis et curare infirmos, qui in ea sunt; curare infirmos spiritualiter verbo et exemplo.

  7. Secundo,.dXi%, sobrietalem quoad ieiunium. Sed duplex est ieiunium, scihcet necessitatis et voluntatis. ieiunium necessitatis describitur tripliciter: quoad interpolationem, terlio capitulo: « Teneantur sexta feria ieiunare »; quoad continuationem, ibidem: « Et ieiunent a festo Omnium Sanctorum usque ad Nativitatem Domini »; sequitur: «Etaliam usque ad Resurrectionem Domini ieiunent»; qmdid dispensationem, ibidem: « Tempore vero nianifestae necessitatis non teneantur Fratres ieiunio corporah ». Et bene est nunc ieiunandum, quia per cibum prostravit nos diabolus in paradiso; ideo dicit Christus Marci nono: Hoc genus daemoniorum non eiicitur nisi in ieiunio et oratione; Glossa: « ieiunio sanantur pestes corporis, oratione pestes mentis». — ieiunium voluntatis describitur quadrupliciter: ratione tempo- 7'is, ibidem: « Sanctam Quadragesimam, quae incipit ab Epiphania Domini ». Item, ratione exemplaris, ibi: « Quani Dominus suo sancto ieiunio consecravit». Item, ratione operis, ibi: « Qui voluntarie eam ieiunent». Item, ratione mercedis, ibi: « Benedicti sint a Domino », benedictione gratiae et benedictione gloriae: benedictione gratiae: Benedixit nos omni virtute; benedictione gloriae: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum.

  8. Tertio, quoad exercitiuni in opere. Frater enim nullo modo debet esse otiosus, quia multaniala docuit otiosilas, Ecclesiastici trigesimo tertio. Opus autem describit multiphciter quinto capilulo: primo, quoad initium, ibi: «Fralres ilh, quibus dedit Dominus gratiam laborandi »; quoad exercitium et actum, ibi: « Laborent »; item, quoad modum, ibi: «Fideliter et devote»; iten), quosid statum et pi'opositum, ibi: « Ita quod, excluso otio animae inimico»; item, quoad provocativum et conservativum, ibi: «Sanctae orationis et devotionis spiritum non exstinguant»; item, quoad pretium, ibi: « De mercede vero» etc. Vult autem, Fratres laborare, quia, secundum lob, primum dicite: Pax huic domui... Et in quamcumque civitatem nascitur homo ad laborem, et cito requiescimus a laboribus nostris, ut dicitur in Apocalypsi: Amodo iam dicit Spirilus, ut requiescant a laboribus suis. Ideo secundum iiiud Sapientis: Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec scientia est apud inferos, qiio tu properas.

  9. Quarto, per continentiam in mente et corperpore, capitulo undecimo: « Praecipio firmiter Fraei tribus universis»; et excludit ibi tria, quoniam mcontinentia vel est in facto, et hoc excludit ibi: « Nec habeant suspecta consortia»; vel est in verbo, et hoc excludit ibi: « Neque consilia mulierum»; vel in occasione et familiaritate, et hoc excludit ibi: « Nec ingrediantur monasleria nionacharum ». Debet ergo Frater studere castitati et subiicere corpus suum ignobiiius nobiliori, secundum illud Apostoli: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, scilicet « rationis », secundum Glossam. Huic consonat Philosophus primo Ethicorum: « Continens est qui concupiscibile repugnans rationi subiicit rationi ». Averroes super octavo Physicorum dicit, quod « castitas generatur ex cognitione scientiarum speculalivarum et per expulsionem eorum quae accidunt ex materia, per retentionem legum divinaruni et obedientiam legum naturalium»; et tangit quatuor per ordinem necessaria castitati: priino, quod castus versetur in illis speculativis caelestium, secundum illud Apostoli: Nostra conversatio in caelis est. Secundo, quod expellat formas materiaks de corde, secundum illud lob: Pepigi foedus cum oculis meis, ut non cogitarem de virgine. Tertio, ut retineat legem divinam: Non moechaberis. Quarto, ut lex fomitis obediat legi rationis, quia etiam in sanctis et electis solet recalcitrare, secundum illud Aposloli: Video aliam legem in membris meis repugnanlem legi mentis meae. — De his quatuor dicitur secundae confirmatur. ad Corinthios decimo: Spem habemus non in aliena regida in his quae praeparata sunt, gloriari. Vere spem habet Frater bene regulatus quoad se ipsum in his bonis operibus, quae ab ipso sunt praeparata ad vitam aeternam, gloriari, quia sic in propria regula et non in aliena gloriabitur. cent in episcopatu alicuius episcopi » etc. Respectu cardinalis, duodecirao capitulo: « Ad haec per obedientiam iniungo Ministris, ut petant a domino Papa unum » etc. Respectu Papae, primo capitulo: « Frater Franciscus promittit obedientiam et reverentiam domino Papae Honorio ac successoribus eius canonice intrantibus et Ecclesiae Romanae». tur; hanc describit quinque modis: primo, quoad quehumilitatem, ibi: «Fratres, qui sunt subditi ». Secundo, quoad facilitatem, ibi: « Recordentur, quod propter Deum abnegavernnt proprias voluntates». Tertio, quoad aucto7-itatem, ibi: « Firmiter praecipioeis». Quarto, quoad generalitatem, ibi: « Ut obediant suis Ministris in omnibus, quae promiserunt Domino observare ». Quinto, quoad puritatem, ibi: « Et Don sunt contraria animae suae et Regulae nostrae ». Anima dupliciter potest considerari: primo, Distinctio. quoad esse primum, scilicet subslantiale, et sic non habet contrarium; secundo, quantum ad esse secundum, scilicet morale, et sic peccatum est ei contrarium et Regulae. Et quia Christus fuit pro nobis obediens usque ad mortem, ideo Pater noster obedientiam posuit sub praecepto, quia melior est quam victimae, et quia vir obediens loquitur victorias.

  10. Secundo, in subdito debet esse malae conscientiae poeniludo. Haec poenitudo duplex est: vel quoad peccatum commissum, vel quoad peccatum committendum. Quoad peccatum commissum, septimo capitulo: « Si qui Fratrum, instigante inimico » etc. Et tangit ibi peccatum commissum quadrupliciter: quoad tentationem, ibi: « Si qui Fratrum, instigante inimico ». — Secundo, quoad transgressionem, ibi: « Mortaliter peccaverint ». — Tertio, quoad peccati expressionem, ibi: « Pro illis peccatis, de quibus ordinatum fuerit inter Fratres, ut recurratur ad solos Ministros provinciales ». — Quarto, quoad satisfactionem, ibi: «Teneantur praedicti Fratres ad eos recurrere, quam citius poterunt, sine raora ». Unde dicitur Apocalypsis secundo: Memento, unde excideris, et age poenitentiam et prima opera fac.

  11. Secundo, est malae conscientiae poenitudo quoad peccatum commiltendum. Et hoc tangitur tripliciter decimo capitulo: primo, quoad distantiam loci, ibi: « Ubicumque sunt Fratres ». Secundo, quoad occasionem periculi, ibi: « Qui scirent et cognoscerent, se non posse Regulam spiritualiter observare ». Tertio, quoad accelerationem remedii, ibi: « Ad suos Ministros debeant et possint recurrere ». Super illud lacobi: Confitemini alterutrum peccala veslra, dicit Glossa, « quod maiora maioribus, minora minoribus pandenda sunt». Unde maiora iudicia referebantur ad Moysen, minores minora iudicabant, secundum quod dicitur Exodi decimo octavo.

  12. Tertio, debet esse amoris plenitudo; sed duplex est dileclio: quoad amicos et quoad inimicos. Quoad amicos describit sexto capitulo quadrupliciter: primo, quoad familiaritatem, ibi: «Ubicumque sunt et se invenerint Fratres, ostendant se domesticos invicem inler se ». — Secundo, quoad comrwumcabilitatem, ibi: « Et secure manifestet unus alteri necessitatem suam ». Ad quid manifestaret, nisi alius necessaria communicaret? Familiaritas in proximo ostenditur, cum dicitur: « Domesticos »; ubicumque ergo venerint Fratres, debent recipi, acsi in eadem domo fuissent nutriti. — Tertio, quoa.d protiilatem, ibi: « Quodsi mater diligit et nutrit fllium suum carnalem, quanto diligentius debet quis diligere » etc., quasi diceret: si illa efQcitur prona ratione naturae in dilectione carnali, tu debes esse pronior ratione gratiae in dilectione spirituali. — Quarto, quoad infatigabilitatem, ibi: « Et si quis eorum in infirmitatem ceciderit, alii Fratres » etc. Ideo dicit Apostolus: Caritas fraternitatis maneat in vobis; et Petrus: Subministrate in fide virtutem; sequilur: Jn patientia fraternitatis amorem. Haec enim, si vobiscum adsint, non constituent vos sine fructu.

  13. Dilectionem quoad inimicos tangit decimo capitulo: « Fratres debent diligere eos qui nos persequunlur », scilicet odio, « reprehendunt », consilio, « arguunt », verbo. « Quia dicit Dominus: Diligite inimicos vestros ct orate pro persequentibus » etc. Tales enim fabricant nostram coronam, secundum illud: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores. Hic oportet tundi et dolari, quia malleus el securis et omne ferramentum non audietur in domo Domini. Ideo bene sequitur: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.

  14. Quarto, debet esse scandali sollicitudo. Sed duplex est scandalum, scilicet quoad contentionem et quoad cognalionem. Quoad cognationem facit duo: primo, prohibet cognationem spiritualem, undecimo capitulo: « Nec flant compatres virorum vel mulierum ». Secundo, subdit causam et rationem, ibi: « Ne hac occasione inter Fratres vel de Fratribus scandalum oriatur », quia vae illi, per quem scandalum venit! — Quoad contentionem facit duo, tertio capitulo: primo, ponit suam informationem, ibi: « Moneo et exhortor fratres meos in Domino Iesu Christo». Secundo, >omt exhortationis expressionem, ibi: « Quando vadunt per mundum, non litigent neque contendant verbis », quia in pace factus tuit] iudicabant plebem omni tempore, quidquid autem gravius OPUSCULUM XVn. SERMO esl locus eius; lacobi quarto: Unde belki et liles in vobis? Nonne quia carnales estis?

  15. Qui istis quatuor modis regulati fuerint, sunl sicut ministri Salomonis, quia operabantur opere quadro ad regulam, tertii Regum sexto. Ibidem dicitur, quod Salomon operiebal omnia laminis aureis opere quadro ad regulam. Subditus enim quadratus in virtutibus stabilis est nec mobilis ad vilia, ad quodcumque latus ponatur, in adversitate sive in prosperitate, talis operitur laminis aureis a suo praelato, id est multis commendationibus; vel operitur laininis aureis a Deo, id est donis et virtutibus, et hoc opere quadro in resurrectione, id est quatuor dotibus corporis. Ad illam regulam aelernam, quae est rectificatio et directio omnium incurvatorum, dos perducat etc.

  16. Si Frater est superior, quatuor raodis regulatur quoad inferiorem: primo, quoad receptionem; hanc describit multipliciter capitulo secundo, scilicet quod soli Ministri Fratres recipiant. Item, quod de fide et ecclesiasticis Sacramentis eos examinent. Item, quod coniunctos matrimonialiter auctoritale dioecesani dissolvant. Item, quod de rebus venientium ad Ordinem se non intromittaiit. Item, quod habitum congruentem, scilicet probationis, eis imponant. Item, quod finito anno novitiatus, ad professionem eos recipiant. Haec poteslas Ministrorum descendit ab uno capite, scilicet generali Ministro, qui semper debet Ordini praesidere, quia, secundum quod dicitur octavo capitulo, « universi Fratres unum de Fratribus islius Religionis debent semper habere generalem Ministrum ». Hunc, si non esl, Ministri et Custodes debent eligere. Item, si insufjiciens est, debenl ipsum absolvere in Capitulo generali. Singuli etiam Ministri, « possint in suis custodiis Fratres suos ad Capitulum convocare singulis annis », ut, sicut ipsi recipiunt influentiam regiminis a Ministro generali, ita in suis Capilulis Custodes el Guardiani. Sicut ergo Moyses sollicitudinem generalem habuit de populo Israelitico et plures in partem sollicitudinis vocavit, sic Ministri generales de toto Ordine habent sollicitudinem generalem, et partialera Ministri provinciales et Custodes et Guardiani.

  17. Secundo, quoad correptionem, decimo capitulo: « Fratres, qui sunt Ministri el servi aliorum Fratrum » etc. Haec correctio tria requirit: sollicitudinem, aplitudinem et rectitudinem. Solliciludinem. tangit ibidem, cum dicit: « Visitent et moneant Fralres suos»: visitent, corripiendo; moneant,Gxhortando. — Aplitudinem tangit, cuin dicit: « Humiliter et caritative corrigant eos »; ita ut humililas sit ex parte correcti, et carita.s ex parte corrigentis, ut ex caritate corrigat delinquentem, non ex rancore. Unde utraque virtus respicere debet et correctum et corrigentem. — Rectitudinem tangit, cum dicit: « Non praecipientes eis aliquid, quod sit contra animam suam et Regulam nostram »; Ecclesiastici decimo nono: Corripe amicum tuum, saepe enim fit commissio. Multa enim est pronitas, secundum illud: Sensus et Innnana cogitatio in malum prona sunl, propter hoc septies in die cadit iustus, et ideo oportet, eum relevari per correctionem.

  18. Terlio, per compassionem. Sed duplex est compassio: veniae et providentiae. Compassionem WMitte tangitdupliciter: quoad auctoritatem et quoad subauctoritatem. Quoad auctoritatem, septimo capitulo: « Ministri, si presbyteri sunt, cum misericordia iniuiigant illis poenitentiam ». Subuiiciorilalem tangit, cuni dicit: « Si vero presbyteri non sint, iniungi faciant per alios, sacerdotes Ordinis » etc. — Compassionem providentiae insinuat tripliciter quarto capitulo: quoad personas providenles, ibi: « Ministri et Custodes sollicitam curam gerant »; quoad personas, quibus debet fieri provisio, ibi: « Pro necessitatibus inQrmorum et aliis Fratribus induendis »; quoad modum providentiae, ibi: « Secundum loca et tempora et frigidas regiones ». Multi modica compassione moventur erga subditos, in quorum persona dixit Moyses: Nunquid ego concepi et genui hanc multitudinem, vt dicas mihi: Porta eos in sinu tuo, sicut nulrix gestare solet infantulum? Huic consonat Apostolus dicens: Tanquam si nutrix foveat parvulum suum, sic desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium, sed et animas nostras. Haec fuit vera conipassio ad subditum.

  19. Quarto, quoad dilectionem et pacem. Sed duplex est pax, scilicet quoad praelatum corrigentem et quoad Fratrem peccanlem. Pacem quoad praelalum corrigentem describit tripliciter septimo capitulo: primo, ponit monimenium, ibi: « Cavere debent ». Secundo, excludit impetum, ibi: « Ne irascantur et conturbentur propter peccatum alicuius ». Tertio, subiungit nocumentum, ibi: « Quia ira et conturbatio in se et in aliis impedinnt caritatem ».

  20. Pacem quoad Fralrem peccantem describit quadpupliciter: quoad paternam affectionem, decimo capitulo: « Ministri vero caritative et benigne eos recipiant ». Quoad fraternam cotTectionem, ibi: « Et tantam familiaritatem habeant circa ipsos ». Quoad benevolentiam et firmam assecurationem, ibi: « Ut dicere possint eis et facere sicut domini servis suis ». Quoad perfectam humilitatem, ibi: « Nam ita debet esse, quod Ministri sint servi omnium Fratrum ». Hanc humilitatem habuit Paulus apostolus, dicens: Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus. Perfectus enim praelatus indignum se debet reputare, ut praesit aliis, quia forte subditi meliores sunt ipso coram Deo. Ideo noli velle fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere vitia, Ecclesiastici septimo.

1 Epist. I. Cor. 15, 9.

  1. Praelatus istis quatuor modis regulatus potest dicere illud secundae ad Corinthios decimo: Spem habeamus crescenlis fidei vestrae, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantia. Sub tali praelato crescunt subditi in flde et aliis virtutibus. Et ipse praelatus secundum hanc regulam, quam habet ad subditos sibi, magnificatur in praesenti per gratiam et in futuro per gloriam, quia, secundum Apostolum, qui bene praesunt duplici honore digni habebuntur. Et hoc in maxima abundantia, quia potens est Deus omnem gratiam et gloriam in tahbus facere abundare, ad Corinthios.

Quicumque ergo hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, pax scilicet temporis, quia in praesenti non aspere visitantur; pax etiam aeternitatis, de qua dicitur in Isaia: Sedebit populus meus in pulcritudine pacis. Ad quam pacem auctor pacis et amator nos perducat. Amen. les non solum honore sublimi debent digni iudicari, sed et

Chapter 1 of 1