Prologus
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Incipit prologus in libro celesti reuelacionum Dei.
Stupor et mirabilia audita sunt in terra nostra. Mirabile siquidem erat, quod zelator legis, Moyses, igneam legem in ulcionem peccatorum de medio ignis zeli Dei audiret. Sed stupendius est, quod hodie humiles et mansueti spiritu vocem Iesu Christi, Dei et hominis, audiunt, ut olim Helias in sibilo aure tenuis audiuit. Qui enim durissimum, ignarum et rudem populum zelo iusticie sue legi sue primum subdidit per timorem, nunc in lenitate misericordie populum, utraque lege, scilicet veteri et noua, eruditum, subdere disponit per amorem. Precesserat enim spiritus grandis terroris Dei, subuertens montes superborum et conterens petras induratorum cordium, et commocio penitencie, conturbantis mentes ad salutem, et ignis diuine dileccionis, in euangelio Christi coruscantis per euidentissima magne caritatis eius ad suos indicia, qui semetipsum pro eis tradidit in mortem, ne ipsi in eternum morerentur, et suorum ad ipsum, semetipsos pro gloria eius tradencium, ut sic quodammodo loquar.
In hoc igne Deus non secundum sue diuinitatis excellenciam sed secundum nostre seruilitatis humilem condicionem apparuit, in qua mundum redemit. Et sequitur iam sibilus lenitatis diuine misericordie, omnes propter preces et merita matris misericordie, virginis Marie, ab estu peccati ad auram placidissime misericordie conuocans. Et in hac aura Dominus, cui proprium est misereri, omnipotenciam sue diuinitatis in sublimitate maxime miseracionis manifestat, ut inexcusabiles sint omnes, apparente diuino iudicio, qui misericordiam, tam leniter et dulciter exhibitam, contempserunt. Vel numquid non inexcusabiliter dignus est iusticia diuini iudicii feriri, qui tam dulcibus verbis et operibus quam huius reuelacionis series continet oblatam sibi contempnit et respuit miseracionem?
Quapropter preparent omnes animos, expandant omnes voluntatum suarum sinus, ut mensura misericordie bona, scilicet super meritum conferta, super speratum coagitata, super desiderium et omnem cogitacionem supereffluens, per mediatricem Dei et hominum a filio suo, fonte scilicet omnis pietatis, infundatur. Nec suspicio ulla fallacis spiritus mentibus ista legencium obrepat. Non enim credendum est, quod spiritus malignus vel vere iustos decipiat, vel peccatores in melius conuertat, vel caritatem, quam non habet, frigidis cordibus infundere queat, vel in aliquo gloriam Dei, cui inuidet, promoueat. Sicut enim impossibile est, quod spiritus veritatis vel loquatur mendacium, vel a iusticia quemquam auertat, vel superbiam et inuidiam cordibus sibi subditis inspiret, vel omnipotentis Dei contemptum adducat, sic spiritui falsitatis opposita horum malorum propter inolitam ei malignitatem et nequiciam omnino sunt interdicta.
Aut si quis forte hec, vel aliquid horum bonorum, spiritui maligno possibilia esse ad faciendum contendat, consequens est, ut opposita horum spiritui benigno et sancto possibilia esse concedat. Et veniet ineuitabilis error, ut mala Deo et bona diabolo tribuantur et iustorum princeps et rector credatur diabolus, impiorum vero fautor et instigator Deus esse blasphemetur. Quod si quis vere iustum discernere velit, ne per fucatam iusticiam decipiatur, sciat, quod a vere iusto relegata sunt: primum omnia vere mala, quantum ad eternam mortem operantur, scilicet luxuria, cupiditas et superbia; deinde eciam falsa bona, scilicet virtus vane glorie ad se ostentandum, vel pusillanimis ad iusticiam defendendum, vel amaro zelo feruens ad alios iudicandum, ut sic in iusticia sit humilis ex virtute, stabilis ex humilitate, tranquillus ex animi stabilitate.
Unde et vere iustus nec gloriam propriam querit, ut per hanc a diabolo decipiatur, nec pusillanimitate a defensione iusticie recedit, ut per hoc a malignitate hominum vincatur, nec turbacionibus quibuscumque succumbit, ut status animi eius a recte racionis fundamento feruore impaciencie euertatur. Non enim in hoc iustus non est quicumque, quod ei turbacio mentis accidit, si tamen turbacio eum a paciencie et ceterarum virtutum fundamento non euertit. Unde et Christus, cum ex tristicia et turbacione agonie mentis dixisset ad Patrem: "Transfer calicem hunc a me!", ostendens, quod turbacio illa animum suum a fundamento virtutum non euerterat, adiunxit: "Verumptamen non sicut ego volo sed sicut tu."
Nec minus hoc quam, quod superius dictum est in preallegata figura, notare poterit. Spiritus enim grandis est vana gloria, que omnem virtutum eminenciam, que est in modum moncium, omnemque constanciam, que est ut firmitas petrarum, subuertit. Et terror comminacionum et persequencium commouet corda, ut cedant importunitatibus hominum. Ignisque zeli exardescit in iusto, nondum virtute paciencie et mansuetudinis perfecto, contra peccatores, ut patet in Phariseo, qui de iusticia sua gloriabatur et indignacionis igne contra publicanum, sicut et Symon contra Magdalenam, feruebat. Sed non est in tali feruore Dominus, et ideo datur diabolo temptandi et decipiendi locus. Talia de sponsa Christi, quam sibi in huiusmodi gracie ministerium elegerat, suspicanda non sunt. Que, adhuc in coniugio viuens, maritum suum ad continencie perfeccionem adduxit, ut multis annis simul sine exaccione et reddicione debiti coniugalis viuerent. Iamque adhuc ligata matrimonio sobrietatem vidualem in victu et vestitu preferebat. Deuocioque cordis eius et oracionum instancia magnam in ea future religionis et gracie perfeccionem premonstrabat.
Cumque iam a lege viri soluta esset, bona sua heredibus et pauperibus distribuens et a mundi retinaculis se expediens et Christum pauperem pauper sequens, nichil sibi nisi simplicissimum victum et vestitum contemptibilem retinebat. Propter quod et eam, que omnem mundi consolacionem reiecerat, Christus mirandis consolacionibus et graciis visitabat. In quibus omnibus non suam sed Dei gloriam querens, latere quidem ob humilitatis custodiam maluisset, nisi quantum ad proximorum salutem se per imperium spiritus, vel pocius Christi, in spiritu sibi apparentis, certis se personis manifestare iussa fuit. Optabatque obprobriis et contumeliis suis Christi cumulare gloriam. Veritate, mansuetudine et iusticia formam vite Christi in se exprimens, eciam a minimis et vilibus personis gratis et impune ledi sufferebat.
Quis talem vitam existimet ludibriis patere demonum Christumque tante impietatis arguere audebit, ut non tueretur in se sperantem et non se sed ipsum ex dileccionis eius plenitudine glorificantem? Vel numquid bonus sponsus castam coniugem et fidelem exponit adultero illudendam? Cedat igitur temeritas stulti iudicii et detur locus glorie et gracie Dei, que tanto maior esse cognoscitur, quanto ignorancie et modice fidei nostre videtur incredibilior. Quis enim, nisi eiusdem spiritus gracia preuentus, credere poterit, quod Christus, residens in celo, loquatur femine, in hac mortalitate adhuc degenti? Sed sicut - ex ipsius Christi verbis accepimus -, cum aspiciuntur montes et silue, videtur celum eminencie eorum propinquum, licet non sit, sic et Christus, in celo regnans, spirituali visione propinquus videri poterit, quantumlibet corporali presencia remotus sit. Cuiusmodi visioni localis distancia nequit preiudicare.
O vere stupenda et superadmiranda apparicio et gracia et certe omni nacioni, que sub celo est, reuelanda, qua Christus, tam grauiter flagiciis Christianorum lesus, ut vix ulle reliquie seminis iusticie inueniantur, misericordiam exhibet ingratis et reos allicit ad veniam flagitandam! Sane stupendior est hec apparicio illa, qua se per carnem monstrauit. Illa carnis superficiem carnalibus oculis ingessit, hec Deum et hominem spiritualibus oculis ingerit. Per illam moriturus mortalibus loquebatur, per hanc semper victurus morituris, ut immortales fiant, loquitur. Per illam ambulans in terra in humanis diuina monstrabat, per hanc regnans in celo humana diuinis reconciliat. In illa debitum iusticie moriendo pro nobis soluit, in hac indebite nobis peccatoribus misericordie munus largiri promittit.
Tam stupenda, inquam, est hec admirabilis apparicio, qud vix credi potest et a parua humani cordis capacitate comprehendi virtus tanti miraculi. Nam licet ipsa racio veritatem virtute plenam in ipsis verbis et operibus, que in apparicione hac audiuntur et experimento probantur, inueniat, infirmitas tamen ipsa non capit, quod racio audiencium verba et experiencium beneficia capiendum dicit. Nam et ego ipse, qui hec scripsi, licet certissime michi de hoc spiritu per verba et opera plene veritas constiterit, vix tamen ipse capio, quod tamen omni accepcione dignissimum esse iudico. Nedum existimare queam, omnes hoc auditores credere posse, qui verba non audierunt et opera nescierunt. Sicut et de Christi resurreccione dicitur, quod paulatim per multa argumenta monstrata est, quia totam simul nouitatem miraculi fragilia mortalium pectora capere non potuerunt, sic et in hoc miraculo Christum facturum credo: longiorum curriculo temporum magnitudinem miraculi multis virtutum argumentis notam facere, quam oculi cordis peccatorum, assueti tenebris, non possunt subito agnoscere.
Hoc tamen mentes omnium preparare ad faciliorem acceptacionem veritatis debet, quod tot verba totque miracula non aliam fidem predicant, nisi quam Christus predicauit. Non nouum nobis Christum inducunt sed eundem, qui pro nobis passus fuit. Nichil veritati, que in Christo est, subtrahunt aut addunt, sed misericordie, que tanto in eis habundancior ostenditur, quanto iam peccatorum miseria super id, quod umquam fuerat, cognoscitur maior. Gracias ergo Patri misericordiarum et Deo tocius consolacionis agamus, qui in tot senescentis mundi miseriis tot misericordiis occurrit miseris, ne labantur in baratrum desperacionis. Qui enim sobrie et fideliter verba presentis libri, que respectu multorum pauca sunt, attendere voluerit, dubitare non poterit verba - non illius, que virtute vacua est, sed eius, que virtute plena est, veritatis - dici non potuisse nisi a spiritu veritatis.
Qui eciam opera eius probare voluerit, inueniet fidedignos testes, quibus operum veritatem, si voluerit, comprobabit. Inicium autem huius reuelacionis facte ad predictam dominam, transmissum ad me, qui hunc prologum premisi, ut ceteris illud notum facerem, taliter a Christo assumebatur: "Diabolus tripliciter peccauit, scilicet superbia, eo quod ipsum bene creaui, cupiditate, qua michi non solummodo par sed et superior esse ambiuit, et voluptate, qua tantum diuinitatis mee gloria delectabatur, ut libenter, si potuisset, me occidisset, ut loco mei regnare potuisset. Et ob hoc de celo corruens, hiis tribus peccatis mundum repleuit et per ea humanum genus violauit. Propter quod ego hominem assumpsi et in mundum veni, ut humilitate mea eius superbiam annichilarem, paupertate mea eius cupiditatem destruerem. Et grauissimam crucis penam subii, ut eius abhominabilem concupiscenciam exterminarem et homini sanguine cordis mei et morte mea celum aperirem, peccatis suis preclusum, si tamen ipse velit, quantum in ipso est, ad hec operari.
Sed nunc homines regni Suecie, specialiter illud hominum genus, quod curiale seu militare dicitur, peccant, sicut ante diabolus peccauit. Superbiunt enim de pulchris corporibus, que eis dedi. Diuicias ambiunt, quas eis dare nolui. Abhominabili concupiscencia sic defluunt, ut, si eis possibile esset, magis me occiderent quam voluptatibus suis carere vellent, aut iudicium meum horribile, quod eis pro peccatis suis imminet, sustinerent. Et ideo corpora illa, de quibus superbiunt, occidentur gladio, lancea et securi. Membra illa speciosa, de quibus gloriantur, bestie et volucres lacerabunt. Bona, que contra voluntatem meam congregant, alieni diripient et ipsi egebunt. Propter abhominabiles autem voluptates suas Patri meo tantum displicent, quod eos admittere non dignatur ad faciei sue visionem. Et quia me, si possent, libenter occiderent, ipsi ad inferna manibus diaboli tradentur, ab eo eterna morte occidendi.
Hoc autem iudicium diu ante regno Suecie superduxissem, nisi preces amicorum meorum, qui inter eos sunt, obsisterent, qui me ad misericordiam inclinant. Et ideo veniet tempus, quando eosdem amicos meos ad me colligam, ne videant mala, que illi regno superducam. Verumptamen aliqui amicorum meorum tunc viuent et videbunt in cumulum suorum meritorum. Nunc igitur, quia reges et principes et prelati ex beneficiis meis me cognoscere nolunt, ut ad me veniant, ego pauperes, debiles, infantes et miserabiles personas congregabo, quibus loca eorum repleam, ne in exercitu meo ob eorum absenciam aliquis sit defectus." Cum autem persona, cui hec fiebat reuelacio, ingemisceret et iudicium nimis durum conquereretur, adiunxit Dominus: "Quamdiu viuit homo, aditus celestis regni illi apertus est. Si ipsi nouerint mutare vitam, ego sentenciam noui mitigare."
Sed et opera, que ad presens occurrunt, presentis veritatis confirmatiua, hec sunt: Primum, quod una ignara mulier hec proponit, que nec fingere vult, cum sit nobilis et probate vite, in humilitate et viduitate viuens et, si vellet, nesciret nec minimum confingere, cum sit simplicissima et mansuetissima. Secundum est, quod conscriptor horum, cum sit religiosissimus et simplicissimus, nulla racione volens manum mittere ad scribendum, reputans se propter ignoranciam suam ad tantum opus minus idoneum, coactus fuit metu mortis a Christo et fere mortuus, donec consensit; et consensu facto subito curatus est non successu temporis. Tercium est, quod unus demoniacus in Osgocia, presentibus duobus fidedignis testibus, ad verba oris predicti religiosi, quorum formam hec mulier a Christo audiuit et frater secundum Christi imperium ad demonem dixit, purgatus est.
Quartum est, ut alter demoniacus in Suecia, presentibus tribus fidedignis testibus, eodem modo purgatus est per eundem religiosum. Quintum est conuersio unius publice meretricis per beate Virginis, cum Christo dicte domine apparentis, subuencionem. Sextum est conuersio plurium magnatorum in regno, qui tempore et loco una voce cordis sui mocionem in melius experti, nisi ingrati fuerint Christo, ab ipso factam ad verba eius ab ipso missa fatebuntur.
Chapter 1 of 61