Caput 31
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus in Roma loquens sponse sue beate Birgitte predicit ei diem et modum mortis sue, ordinans, quid fiat de libris reuelacionum. Dicit eciam, quod multi erunt in mundo, qui illas recipient cum deuocione, quando ei placuerit, qui optinebunt graciam eius. Disponit eciam Dominus de corpore sponse sue, vbi debeat sepeliri.
Contigit quinque diebus ante diem obitus domine Birgitte, sepedicte sponse Christi, quod apparuit ei Dominus noster Ihesus Christus ante altare, quod erat in camera sua, et leta facie se ostendens ei dixit: "Ego feci tibi, sicut sponsus solet facere, qui abscondit se a sponsa sua, vt ab ea ardencius desideretur. Sic ego non visitaui te consolacionibus isto tempore, quia tempus probacionis tue erat. Ideo nunc iam probata procede et para te, quia iam tempus est, quod adimpleatur illud, quod promiseram tibi, scilicet quod ante altare meum in monacham vestieris et consecraberis. Et amodo reputaberis non solum sponsa mea, sed eciam monacha et mater in Watzstenum. Verumptamen scito, quod corpus tuum depones hic in Roma, donec venerit in locum sibi paratum, quia placet michi parcere tibi a laboribus tuis et voluntatem tuam recipere pro effectu."
Et conuersus ad Romam quasi conquerendo dixit: "O Roma mea, o Roma mea, papa contempnit te et non attendit ad verba mea, sed recipit dubia pro certis. Ideo non audiet amplius fistulam meam, quia tempus misericordie mee ponit in arbitrio suo." Deinde dixit sponse: "Tu autem dic priori, quod tradat omnia ista verba mea omnium reuelacionum fratribus et episcopo meo, cui dabo feruorem Spiritus mei, et complebo ei graciam meam. Et scias, quod venient homines illi, quando michi placuerit, qui cum suauitate et gaudio recipient verba ista celestium reuelacionum, que hactenus tibi facte sunt, et complebuntur omnia illa, que dicta sunt tibi. Et licet multis subtracta est gracia mea propter ingratitudinem eorum, alii tamen venient, qui surgent in locum illorum, et optinebunt graciam meam.
Inter vltima vero verba reuelacionum tibi factarum ponatur illa communis et vniuersalis reuelacio, quam tibi dedi in Neapoli. Quia iudicium meum adimplebitur super omnes gentes, que ad me cum humilitate non reuertuntur, sicut ibi ostensum tibi est." Hiis autem dictis et multis aliis, que hic non scribuntur, mencionem fecit et ordinacionem dicta Christi sponsa aliquarum personarum secum existencium, quas ante mortem coram Deo se vidisse dicebat. Post ista audita subiunxit Dominus dicens: "In mane dei quinti, postquam sumpseris sacramenta conuoca sigillatim personas presentes tecum existentes, quas tibi nominaui modo, et dicas eis illa, que facere debent. Et sic inter verba et manus eorum venies ad monasterium tuum, idest in gaudium meum, et corpus tuum locabitur in Watzstenum."
Deinde appropinquante die quinta in ipsa aurora iterum apparuit ei Christus consolando eam. Dicta vero missa et sacramentis perceptis cum maxima deuocione et reuerencia inter manus predictarum personarum emisit spiritum.
Chapter 33 of 33