Prologus
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Iste liber reuelacionum celestium est vltimus et has reuelaciones huius libri habuit domina Birgitta in Roma et quando iuit prima vice peregrinando ad Neapolim et ad Sanctum Angelum de Monte Gargano. Post reuersionem vero dum esset in Roma, habuit aliquas, que hic continentur, et ibidem fuit sibi dictum diuinitus in visione a Christo, quod iret vltra mare peregrinando ad sanctam ciuitatem Iherusalem. In illo autem viagio vltramarino habuit quamplures reuelaciones tam in Neapolim quam in Iherusalem et Bethleem, sicut diuinitus ei antea promissum fuit, vt supra in libro questionum in vltima reuelacione sibi data in regno Suecie continetur. Et postquam reuersa fuit ad Romam de Iherusalem, habuit eciam aliquas, que hic continentur. Et tunc mortua est dicta domina in Vrbe.
Cui antequam moreretur predictum fuit a Christo in visione tempus et dies, quo mori debebat, vt hic omnia lacius inferius continentur.
Chapter 1 of 33