Skip to the text

Prologus

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Incipit prologvs in sermone angelico de excellencia virginis.

Cum beata Birgitta, principissa Nericie de regno Suecie, per plures annos habitaret in Roma in domo cardinalatus, que est contigua ecclesie sancti Laurencii in Damaso, tunc ipsa ignorante, quales lecciones deberent legi per moniales in monasterio suo, quod Christus construi preceperat in Suecia, cuius regulam ipsemet dictauerat ad honorem beate Virginis, matris sue, ilico ipsa beata Birgitta orante et super hoc dubitante apparuit ei Christus dicens ei: "Ego mittam tibi angelum meum, qui lecturam in matutinis legendam per moniales in monasterio tuo ad honorem Virginis, matris mee, tibi reuelabit, et ipse eam tibi dictabit. Et tu scribe illam, prout ipse tibi dixerit!" Igitur beata Birgitta habens cameram, cuius fenestra ad altare maius respondebat, vnde corpus Christi cotidie videre poterat, preparabat se cotidie in eadem camera ad scribendum cum pugillari et carta et penna in manibus, postquam horas et oraciones suas legebat, et sic parata angelum Domini expectabat.

Qui veniens ponebat se prope eam a latere eius et stabat erectus honestissime, habens semper faciem cum reuerenti gestu respicientem versus altare, vbi corpus Christi reconditum erat. Et sic stans dictam lecturam, idest infrascriptas lecciones legendas in matutinis in dicto monasterio, que tractant de excellentissima excellencia ab eterno beate Marie Virginis, ipse dictabat distincte et ordinate in lingua materna beate Birgitte. Et ipsa illas cotidie deuotissime scribebat ab ore angeli et patri suo spirituali cotidie illa, que ipsa die scripserat, humiliter ostendebat. Sed contingebat aliquibus diebus, quod angelus non veniebat ad dictandum. Et illo die interrogata a suo patre spirituali de scriptura illius diei, si quam scripserat, tunc ipsa respondebat humiliter dicens:

"Pater, hodie nichil scripsi, quia exspectaui diu angelum Domini, qui dictaret, vt ego scriberem, et ipse non venit." Et tali modo ab ore angeli iste infrascriptus sermo angelicus de excellencia beate Marie Virginis dictatus et conscriptus fuit. Et eciam diuisus fuit ab angelo per lecciones ad legendum in matutinis per ebdomadam per totum anni circulum, vt infra sequitur. Postquam vero idem angelus perfecit dictamen istius sermonis, ait ad sponsam scribentem: "Ecce, iam ego sarsi tunicam regine celi, matri Dei; vos ergo eam, sicut poteritis, consuatis. Ergo, o beatissime moniales religionis sanctissime regule Saluatoris, quam ipse omnium saluator et conditor ore proprio vobis et mundo per sponsam tam benigne et humiliter ministrauit, preparate manus sancte operacionis ad suscipiendum cum maxima reuerencia et deuocione hunc sacrum sermonem, quem matri vestre beate Birgitte angelus Domini ex Dei precepto dictauit.

Aperite aures vestras ad audiendum tam sublimem et inauditam laudem nouam Marie, beatissime Virginis, et eius excellenciam ab eterno hic contentam humili mente cogitate, vt ea ruminando diligenter faucibus meditacionis degluciatis eius dulcedinem suauiter gustu contemplacionis. Et postea manus et corda vestra toto affectu coram Deo expandite ad reddendum ei de tanto beneficio vobis singulariter facto humillimas et deuotas graciarum acciones, quod vobis concedere dignetur eius beatissimus Filius, Rex angelorum, qui viuit et regnat perhenniter cum eadem in secula seculorum. Amen." Incipivnt rvbrice leccionvm, qve legi debent noctvrnatim in matvtinis per totam ebdomadam per tocivs anni circvlvm in monasteriis religionis monialivm regvle Salvatoris, qvam Christvs revelavit beate Birgitte de regno Svecie.

Chapter 1 of 22