Skip to the text

Psalmus: 32

Cantate Domino canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.

Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.

Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.

Verbo Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.

Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.1

Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.

Gloria Patri.

Ant. Credimus, confitemur et colimus te Deum Patrem omnipotentem, æternum, immensum; teque Dei Unigenitum, ex substantia Patris æternaliter natum; te quoque Spiritum Sanctum paracletum, ex utroque intemporaliter profluentem, atque utrique coadorandum et glorificandum: unum solum verum Deum.

Hymnus.

O fons beatitudinis, Fons omnis pulchritudinis, Superbeata Trinitas, Immensa, pura bonitas. Tu origo clementiæ, Mundanæ rector fabricæ, Unus essentialiter, Ac trinus personaliter. Tua mundet et fecundet Corda nostra gratia, Ut virtutum fructum ferant Expellendo vitia. Præsta, Pater piissime, Patrique compar Unice,

Cum Spiritu Paracleto Regnans per omne sæculum. Amen.

Footnotes

  1. Ps. xxxii, 3-9. ↩

Chapter 9 of 33