Psalmus: 12
Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertis faciem tuam a me?
Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem?
Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Respice et exaudi me, Domine Deus meus.
D Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte; nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum.
Qui tribulant me exsultabunt, si motus fuero;1 ego autem in misericordia tua speravi.
Exsultabit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona tribuit mihi, et psallam nomini Domini altissimi.
Gloria Patri.
Ant. Caritas Dei diffundatur in cordibus nostris per Spiritum Sanctum:2 quem, Domine Pater, tribuas nobis.34
Hymnus.
Boet. De Consolat. lib. 1, metr. 5.
O stelliferi Conditor orbis, Qui perpetuo nixus solio, Rapido cœlum turbine versas, Legemque pati sidera cogis : Omnia certo fine gubernas, Rerum namque fœdera nectis.
O superfelix Trinitas, In qua omnis nobilitas, Fac nos semper petere Quod nobis scis proficere, Æternis ut te laudibus Laudemus in cœlestibus.
Te, summa, Deus, Trinitas, Collaudet omnis spiritus ; Te rerum universitas Adoret, laudet penitus. Quos in fide catholica Salvas, rege per sæcula. Amen.
Footnotes
Chapter 19 of 33