Skip to the text

Laus Dei

Ego deprecabor Altissimum, qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero :1 qui præcipit soli, et non oritur ; et claudit stellas quasi sub signaculo.2 Excelsior cœlo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ? Longior terra mensura ejus, et latior mari. Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?3 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cœli non sunt mundi in conspectu ejus.4 Potestas et terror apud ipsum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.5 Numquid est numerus militum ejus? Et super quem non splendet lumen ipsius? Numquid justificari potest homo comparatus Deo? Ecce luna non splendet et stellæ non sunt puræ in conspectu ejus.6 Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. Qui ligat aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum. Columnæ cœli contremiscunt et pavent ad nutum ipsius. Spiritus Domini fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.7 Digne eum invenire non possumus, et enarrari non potest.8

†. Domine, exaudi, etc.

R. Et clamor meus, etc.

Oremus.

Trinitas supersimplex, supergloriosa, et tibi soli ad plenum nota ; in qua est inegressibilis immanensque diffusio, ubi singulæ Personæ in singulis vere et imperscrutabiliter sunt, totus in Filio Pater, totusque in Patre Filius, atque in utroque Spiritus Sanctus, in Spiritu Sancto quoque uterque : converte mentem nostram in te, ut simus tibi semper uniti, atque per affectum unum tecum ; inordinatos in nobis motus compescas, et animæ passiones benigne reformes. Cui honor, beatitudo, vita et regnum per sæcula infinita. Amen.

†. Domine, exaudi, etc.

R. Et clamor meus, etc.

†. Benedicamus Domino.

R. Deo gratias.

†. Animæ omnium fidelium, etc.

AD NONAM.

Adsit nobis, etc.

†. Cor mundum, etc.

R. Et spiritum rectum, etc.

†. Deus, in adjutorium, etc.

R. Domine, ad adjuvandum, etc.

†. Gloria Patri. Alleluia.910111213

Hymnus.

O creator Deus rerum, Ordinator specierum, Cuncta regens fortiter, Non occuparis mundum regens, Nec turbaris hunc disponens Conservansque stabiliter. Tu quem adorant Seraphim, Throni, Virtutes, Cherubim, Cœlorumque militiæ : Nos laudantes ne contemnas, Nostras preces ne repellas, Rex cœli, Princeps gloriæ. Genitori Genitoque Laus et jubilatio, Salus, honor, virtus quoque Sit et benedictio ; Procedenti ab utroque Compar sit laudatio. Amen.

Ant. Ei autem.

Footnotes

  1. Job v, 8, 9. ↩

  2. Job ix, 7. ↩

  3. Job xi, 8-10. ↩

  4. Job xv, 15. ↩

  5. Ibid. 11, 25. ↩

  6. Ibid. 11, 7, 8, 11. ↩

  7. Ibid. 11, 4. ↩

  8. Ibid. 11, 23. ↩

  9. Ephes. ii, 4; ↩

  10. Galat. iv, 4. ↩

  11. Hebr. i, 3. ↩

  12. Gen. i, 26, 27. ↩

  13. Boet. De Consolat. lib. i, metr. 5. ↩

Chapter 21 of 33