Articulus 4
EXPLANATIO CAPITULI QUARTI : ORATIONI INSTATE, VIGILANTES IN EA.
REDIT Apostolus ad generalem exhortationem, seque discipulorum suorum precibus commendat. Orationi pro vobis ac aliis fusæ instate, id est, instanter seu diligenter ac perseveranter intendite, vigilantes, id est vigili mente durantes, imo et pernoctantes in ea, exemplo Christi, de quo scriptum est in Evangelio:1 Erat Jesus pernoctans in oratione Dei. Indesinenter ergo, vigilanter et affectuose orandum est.2 Propter quod ait Salvator: Oportet semper orare, et non deficere. In Ecclesiastico quoque scriptum legitur:3 Non impediaris orare semper;4 et, Ante orationem præpara animam tuam. Denique libenter vacare nos convenit orationi, pensantes illud Chrysostomi: Considera quanta tibi concessa est felicitas, quanta gloria attributa, orationibus fabulari cum Deo, cum
Christo miscere colloquia, optare quod velis, quod desideras postulare. Dicit quoque Chrysostomus, quod orans in conventu vel in publico, nil novi facere debet quod adspiciant alii, vel clamando, vel pectus percutiendo, vel manus extendendo. Sic ergo orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione, id est, orationi gratiarum actionem de præteritis bonis miscete, quia hoc plurimum confert ad obtinendum quod petitur. Nam et dilectionem accendit, benevolentiam captat, et ad potiora disponit.
Orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis, id est, os meum seu labia unde verba egrediuntur velut ex janua, ipse aperiat (sicut ait Psalmista: Domine, labia mea aperies), hoc est, ut Deus gratiam menti meæ infundat, per quam ad loquendum divinitus movear, et non tam ego loquar, quam Spiritus Sanctus per me:56 prout in libro Regum David aiebat, Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam;7 ad loquendum mysterium Christi, id est ad prædicandum divina secreta de Christo, videlicet incarnationem, passionem, ascensionem, etc. Ex iis constat, quod nemo nostrum adeo perfectus seu virtuosus esse debet in oculis suis, ut non curet orationis suffragium etiam ab inferioribus flagitare, quum videat sacratissimum istum divinissimumque Apostolum tam frequenter atque humiliter pro se orari efflagitare. Propter quod prædicationis officium etiam vinctus sum jam apud Ephesum. Unde patet Apostolum hanc scripsisse epistolam de carcere Ephesi. — Aperiat, inquam, mihi Dominus ostium sermonis, ut manifestem illud, id est, prædictum Christi mysterium clare enuntiem et exponam, ut consequar præmium sempiternum, quemadmodum Sapientia ipsa loquitur: Qui elucidant me, vitam æternam habebunt;8 ita, id est tam efficaciter et constanter, ut oportet me loqui, id est aliis intimare mysteria Christi propter gratiam apostolatus mihi concessam.
Consequenter admonet eos ad conversationem exemplarem. In sapientia ambulate ad eos, id est, prudenter et exemplariter vivite coram illis, qui foris sunt, qui ad Christi gregem et Ecclesiæ unitatem non pertinent, vel coram quibuscumque extraneis et ignotis, ne scandalizentur. Unde alio loco docet Apostolus:9 Honeste ambuletis ad eos qui foris sunt; et Christus in Evangelio, Luceat lux vestra coram hominibus.10 Patet ergo quod secundum Apostolum, curandum est nobis de fama honesta, non ob propriam laudem, sed ad Dei honorem et proximorum salutem. Propter quod apud Ecclesiasten legitur:11 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa; et alibi: Curam habe de bono nomine;12 hoc enim magis proderit tibi quam mille thesauri.13 Hinc etiam inverecundo et de inhonesto nomine non curanti, dictum est per Jeremiam:14 Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Tempus redimentes, id est fructuose expendentes.
Sermo vester semper in gratia, id est per gratiam Dei, sale sit conditus, id est sapientiali discretione temperatus.15 Sermo enim opportunus optimus est, teste Scriptura. Porro per sal, sapientia seu discretio designatur. Nam sicut sal est condimentum ciborum, ita discretio est condimentum verborum operumque bonorum.
Propter quod in Levitico jubetur: In omni sacrificio offeres sal.16 Apostolis quoque dicitur: Vos estis sal terræ. Et iterum præcepit Christus:17 Habete in vobis sal. Ut sciatis quomodo, id est quam diversimode, quando, quo fine, ubi, quantum et qualiter, oporteat vos unicuique, id est omnibus interrogantibus, respondere, aliter scilicet docto, aliter indocto, aliter fideli, aliter infideli.18 In Proverbiis enim scriptum est: Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem.19 Hinc Petrus in prima sua Canonica ait: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est fide et spe.20
Quæ circa me sunt, id est statum meum et adversa quæ patior, omnia vobis proprio ore nota faciet Tychicus lator hujus epistolæ, carissimus frater noster, et fidelis minister Christi in prædicando, et conservus noster in Domino. Quem misi ad vos in hoc ipsum, id est propter hanc causam; et etiam ut cognoscat quæ circa vos sunt, id est statum vestrum, et consoletur corda vestra, verbis benignis inducendo vos ad patientiam, commemorando quoque æterna futuraque gaudia vobis parata, instruendo etiam non esse servanda cærimonialia legis Mosaicæ. Misi, inquam, cum Onesimo carissimo, et fideli fratre nostro spirituali, qui est ex vobis oriundus. Erat autem servus Philemonis civis Colossensis, sicut patebit plenius in epistola ad Philemonem. Qui Tychicus atque2122
Onesimus omnia quæ hic in Epheso aguntur, nota facient vobis. Cum his duobus misit Apostolus præsentem epistolam, propter majorem Colossensium certificationem, ut scirent epistolam vere ab Apostolo missam.
Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, id est mecum captus, et Marcus, qui alio nomine dicebatur Joannes, consobrinus Barnabæ apostoli:23 erant enim filii sororum. De quo Marco accepistis materialiter mandata a me, vel alio quodam magno efficienter, ita quod mandavimus vobis non recipiendum esse a vobis hunc Marcum, eo quod orta tribulatione discessisset a me, rediens Jerusalem:24 ut in Actibus legitur. Si venerit jam vel postea Marcus iste ad vos, excipite illum. Rediit enim ad me, et reconciliatus est mihi. Salutat præterea vos et Jesus, qui dicitur justus. Qui sunt ex circumcisione, id est natione Judæi, qui sua salutatione attestantur veritati hujus epistolæ. Ideo certi sitis legalia non esse servanda. Hi soli, quo ad Judæos conversos, sunt adjutores mei, evangelizando in regno Dei, id est in Ecclesia militanti seu cœtu fidelium. De quo regno ait Dominus in Evangelio: Simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti;25 itemque, Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala.26 Qui mihi fuerunt solatio, fideliter adsistendo, et fortiter laborando.
Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, id est natione Colossensis, servus Christi Jesu27, semper sollicitus pro vobis in orationibus quas facit pro vestra salute, ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei, id est, perfecti ac integri sitis in exsecutione omnium præceptorum aut consiliorum Dei. Testimonium enim illi Epaphræ perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis, orando, et me sollicitando ad scribendum. Hic enim est Epaphras de quo in exordio hujus epistolæ dictum est, quod prædicationem Archippi confirmaverat. Et pro his qui sunt Laodiciæ et qui Hierapoli, id est, etiam pro Laodicensibus ac Hierapolitanis plurimum sollicitatur, timens ne a pseudoapostolis fallantur. Salutat vos Lucas medicus carissimus, id est Lucas evangelista: qui artis medicæ erat; animarum tamen magis quam corporum medicus fuit; et Demas.
Salutate ex parte nostra fratres qui sunt Laodiciæ, id est in urbe illa vestræ civitati vicina, et Nympham, mulierem devotam, prædicantium hospitatricem atque altricem, et quæ in domo ejus est ecclesiam, id est fidelem ejus familiam. Et quum lecta fuerit apud vos, id est in vestro conventu, epistola hæc, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur: eisdem enim informationibus indigent quibus et vos, quum sint a pseudoapostolis præventi; et quoniam vobis vicini familiaresque sunt. Et eam quæ Laodicensium est, id est epistolam illis a me missam, vos legatis, ut mutuo proficiatis. Hæc autem epistola Laodicensium non est reservata in canone Scripturarum, neque in numero epistolarum Pauli: sicut nec prima trium epistolarum missarum Corinthiis, quemadmodum dictum est alio loco.28
Insuper monet Apostolus Colossenses, ut pastorem suum hortentur ad diligentem officii sui exsecutionem. Et dicite Archippo episcopo vestro: Vide ministerium tuum, id est, officium curæ pastoralis perpende intentius, quod accepisti in Domino, id est, quod tibi a Deo commissum est, ut illud impleas, gregem tibi commissum verbo et exemplis pascendo, atque in omnibus te habendo ut decet pastorem, Christi vicarium.29 Ex quo elucescit, quod subditi licite possint prælatos suos excitare, hortari et animare, humiliter tamen et modeste.
Salutatio mea quæ subditur, scripta est manu Pauli, id est, propria manu verba salutationis meæ hæc scripsi, ut sciatis epistolam missam a me, non a falsis: qui interdum sub nomine verorum Apostolorum fallaces miserunt epistolas, ut magis deciperent. Quidam dicunt totam epistolam hanc manu Apostoli scriptam, propter certificationem prædictam. Memores estote vinculorum meorum, id est, attendite cur ista sustineo, ut et vos similia pati sitis parati, et pro me oretis, vel necessaria ministrare curetis. Deinde salutatio ponitur. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit vobiscum, id est in cordibus vestris. Ipse est enim creator vester atque salvator, Unigenitus Patris, super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
-
Luc. vi, 12. ↩
-
Luc. xviii, 1. ↩
-
Eccli. xviii, 22. ↩
-
Ibid. 23. ↩
-
Rom. ii, 11. ↩
-
Ps. l, 17. ↩
-
II Reg. xxiii, 2. ↩
-
Eccl. xxiv, 31. ↩
-
1 Thess. iv, 11. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
Eccle. vii, 2. ↩
-
Eccl. xli, 15. ↩
-
Eccli. xli, 15. ↩
-
Jer. III, 3. ↩
-
Prov. XV, 23. ↩
-
Lev. II, 13. ↩
-
Matth. V, 13. ↩
-
Marc. IX, 49. ↩
-
Prov. XV, 1. ↩
-
1 Petr. III, 15. ↩
-
Eccli. xxiv, 31. ↩
-
Philem. 10, 11. ↩
-
Act. xii, 12, 25. ↩
-
Act. xiii, 13; xv, 38, 39. ↩
-
Matth. xiii, 47. ↩
-
Ibid. 41. ↩
-
Coloss. 1, 7. ↩
-
In 1 Cor. v, 9. ↩
-
1 Petr. v, 2. ↩
Chapter 5 of 5