Proœmium
ENARRATIO
IN EPISTOLAM BEATI PAULI AD EPHESIOS
OMNIS qui audit verba Dei et facit ea, assimilabitur viro sapienti qui œdificavit domum suam supra petram. Matth. VII, 24.
Merito divina Scriptura multipliciter eos commendat qui in semitis mandatorum cœlestium stabiliter atque ardenter persistunt, tentationibus efficaciter resistentes, cunctasque persecutiones pro amore justitiæ fortiter sustinentes. Non enim minoris laboris ac laudis est, in bono cœpto perseverare, quam illud inchoare. De horum numero fuerunt Ephesii (ab Asia minori Asiani vocati), quibus Apostolus jam nunc declarandam scribit epistolam. Scribit autem ex Roma in carcere positus, per Tychicum diaconum. Porro Ephesii, non a Paulo conversi ad fidem, sed in bonis ab ipso confirmati fuerunt. Et quia in fide et in sanctis operibus permanserunt stabiliter, falsisque doctoribus spretis, evangelicæ sapientiæ adhæserunt; ideo non increpatoriam, sed commendatoriam ac consolatoriam eis scribit epistolam, provocans eos ad meliora, et ad gratias Domino referendas eos inducens, præcipue docens omnem virtutem perfectionemque nostram divinæ pietati ac gratiæ adscribendam. Et in ipso epistolæ exordio solito more procedit.
ENARRATIO
IN EPISTOLAM BEATI PAULI AD EPHESIOS
Chapter 1 of 7