Articulus 2
ELUCIDATIO CAPITULI SECUNDI : ET VOS QUUM ESSETIS MORTUI IN DELICTIS ET PECCATIS.
INTENDENS autem Apostolus Ephesios ad gratiarum actionem inducere, et gratiam Dei commendare, commemorat quales, id est quam vitiosi ac miseri, ex semetipsis fuerunt, et quales per misericordiam et gratiam Christi effecti sint. 1
Matth. viii, 22.
1 Joann. v, 19.
Et vos, Ephesii, quum essetis mortui spiritu in delictis omissionis, et peccatis commissionis. De sic mortuis ait in Evangelio Dominus : Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. In quibus vitiis aliquando, scilicet, dum nondum credidistis in Christum, ambulastis, injuste vivendo, secundum sæculum, id est conversationem seu vitia, mundi hujus, qui totus in maligno positus est, id est hominum mundanorum : nec solum secundum sæculum, sed et secundum principem potestatis aeris hujus, id est secundum suggestiones diaboli, qui potestatem suam exercet et habitat in aere caliginoso : qui princeps hominum impiorum, est spiritus malignus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, id est, desperantes, incredulos et induratos seducit ac possidet. Sequuntur enim pene in omnibus diabolicum instinctum. In quibus delictis atque peccatis, quantum ad genus eorum, et nos omnes Judæi, sicut et gentes, aliquando conversati sumus, antequam gratiam Christi susciperemus, in desideriis carnis nostræ, id est carnalibus concupiscentiis consentiendo, facientes, id est actu implentes, voluntatem carnis et cogitationum, id est inclinationes sensualitatis et cogitationum pravarum, seu ea in quibus caro delectatur, vel cogitatio inaniter occupatur et gloriatur. Et eramus natura, id est naturali propagatione ab Adam traducta, secundum il-
Ps. l, 7. lud : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum ; filii iræ, id est digni vindicta et pœna, propter originale peccatum, cui debebatur pœna damni, non pœna sensus, in posteris ; sicut et ceteri impii sunt.
Deus autem qui dives, id est copiosus, est in misericordia : nam in se ipso immensam habet clementiam ; et effectus divinæ pietatis ineffabiles sunt, juxta illud, Miserationes ejus super omnia opera ejus ; propter nimiam caritatem suam, id est vehementem dilectionem, qua dilexit nos. De qua dilectione legitur apud Joannem : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Quum essemus1
Ps. cXLiv, 9.
Joann. iii, 16. mortui peccato originali ac personali seu actuali, convivificavit nos Christo, id est, simul cum Christo, imo et per Christi incarnationem ac passionem, vivificavit nos, liberando a morte culpæ, et influendo vitam gratiæ, daturus demum vitam gloriæ; cujus gratia, id est gratuita pietate, dono ac merito, estis salvati, non propriis meritis. Et conresuscitavit, id est, cum Christo et per Christi resuscitationem resuscitavit nos a morte, nunc in spe, quod in die judicii fiet in re. Capitis enim præcessio, spes membrorum est. Et consedere fecit in cœlestibus, in Christo Jesu, id est, per fidem, gratiam et meritum Christi jam præparavit nobis locum beatæ quietis in cœlestibus mansionibus: nunc enim consedere nos fecit in spe. Unde et Christus ait: Ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam, et sedatis super thronos.2 Et rursus alibi:3 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo.
Ut ostenderet in sæculis supervenientibus, id est in futuris generationibus, vel in die judicii, abundantes divitias gratiæ suæ, id est copiosa munera cœlestium gratiarum, seu gratiæ habitualis, ex qua omnia alia dona gratifica aliquo modo dependent. Hæ autem divitiæ non sunt nisi sublimia dona Spiritus Sancti nobis collata. In bonitate Dei extenta super nos, id est ex divina pietate nos misericorditer adspiciente, in Christo Jesu, id est per Christum et ejus sacra mysteria.
Gratia enim, id est gratuita Dei pietate, qui omnes homines vult salvos fieri;4 vel, Gratia habituali omne meritum vestrum præveniente; vel, Gratia, id est gratioso merito Christi; estis salvati a potestate diaboli et servitute peccati, ceterisque animarum periculis, quantum est ex parte Dei salvantis, per fidem: sine qua impossibile est Deo placere, et sine qua nulla actio meritoria est;5 per quam etiam meritum Christi nobis applicatur. Et hoc, non ex vobis, id est, non propria virtute estis salvati; Dei enim donum est salvatio vestri, seu fides: et hoc, non ex operibus, id est, non vestris meritis salvationem aut fidem meruistis, sed Deus misericorditer vos prævenit, ut ne quis glorietur, id est, ne aliquis se propriis viribus jactet salvatum, sicque in ipso, non in Domino glorietur. Et merito nemo in6 se gloriari debet. Ipsius enim Dei sumus factura, id est creati a Deo quantum ad esse naturale; creati, [seu] recreati ac regenerati quantum ad esse gratiæ, in Christo Jesu, id est in sacramentis et fide Christi.
Sacramenta enim Christi gratiam conferunt, et spiritualiter creant. De qua creatione ait Psalmista:7 Cor mundum crea in me, Deus. Creati, inquam, in operibus bonis, id est, per opera bona, virtuosa ac meritoria ad perfectam regenerationem et spiritualem exsistentiam ducti. Quamvis enim per fidem et gratiam renascamur et justificemur, oportet tamen ut tempore opportuno fides per dilectionem operetur, quoniam fides sine operibus mortua est.89 Quæ opera bona præparavit Deus, id est, in sua prædestinatione nobis dare disposuit: omnia enim opera nostra operatur in nobis;10 ut in illis ambulemus, id est conversemur, procedendo de via ad patriam per semitam mandatorum.
Propter quod, id est, quoniam tantam misericordiam consecuti estis, idcirco ut gratiores sitis Domino Deo, memores estote, quod aliquando, antequam converteremini ad Christum, vos gentes eratis, id est gentiliter et infideliter conversantes, in carne, id est in peccatis carnalibus. Sic etiam accipitur caro in epistola ad Romanos, ubi dicitur:11 Vos autem in carne non estis. Qui dicebamini præputium, id est, immundi et incircumcisi vocabamini, tanquam habentes præputium, ab ea quæ dicitur circumcisio, id est a populo Judæorum circumciso; vel, distincti a populo isto (circumcisio enim est signum distinguens Judæos a gentibus); in carne manu facta, id est, circumcisio ista in membro corporis, ministerio manuum fiebat. Qui eratis in tempore illo sine Christo, id est sine fide, caritate et gratia Christi: quamvis sine Christo, prout Deus est, nihil possit in momento subsistere; alienati a conversatione Israel, id est a cultu divino, qui tunc in solo Israelitico populo viguit, et hospites testamentorum, id est extranei a veteri Testamento: quod pluraliter testamenta vocatur, propter diversitatem promissorum suorum; spem promissionis, id est æternæ felicitatis nobis promissæ, non habentes, et sine Deo vero, id est sine gratia atque notitia Dei, in hoc mundo.
Nunc autem, id est hoc tempore vestræ conversionis, seu evangelicæ legis, in Christo Jesu, id est per Dominum Salvatorem, vos qui aliquando eratis longe a Deo, non loco, sed dissimilitudine quam efficit culpa, juxta illud Prophetæ:12 Iniquitates vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis; facti estis prope, id est, Deo per caritatem uniti estis, in sanguine ejus, id est per pretiosi sanguinis Christi effusionem.
Ipse enim Christus est pax nostra effective, non formaliter, id est pacificator noster. Nam pacem fecit inter Deum et homines. Homines quoque per diversas leges divisos pacificavit: imo homines et angelos optime pacificasse cognoscitur. Qui fecit utraque, id est duos populos, scilicet Judæos et gentiles, unum in fide ac dilectione. Hinc est quod ait ipse: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos.13 Christus quippe est lapis angularis, in quo duo populi concurrerunt et adunati sunt, ita ut ex Judæis gentibusque conversis constet una Ecclesia.14 Propter quod aiebat Propheta:15 Consilium pacis erit inter duos illos. Et medium parietem maceriæ, id est obstaculum accedendi ad Deum, solvens, id est, per suam passionem et gratiam auferens. Abstulit enim a Judæis observantiam legalium, a gentibus autem idololatriam, et pro omnibus satisfecit. De tali pariete ait Psalmista:
In Deo meo transgrediar murum. Dicitur autem hic paries maceriæ, propter suam infirmitatem.16 Maceria namque est congeries lapidum sine cæmento. Vocaturque medius, quoniam divisit populos istos ab invicem et a Deo. Non enim sibi concordabant invicem, neque cum Deo, stante pariete isto; sed erant omnes quasi oves errantes, unusquisque in viam suam declinavit.17 Gratia vero Dei parietem istum destruxit facile, consumendo peccata, et unitatem caritatis præstando. Inimicitias
Judæorum et gentium in alterutrum, et in Deum, in carne sua, id est per corporis sui mysteria, scilicet passionem et mortem, solvens. Ipse est enim Agnus qui abstulit peccata mundi.18 Quibus ablatis, amicitia redit, et habitare facit unius moris in domo.19
Insuper Christus est legem mandatorum, id est legem Mosaicam, plenam mandatis triplicibus, scilicet moralibus, judicialibus et cærimonialibus, decretis, id est evangelicis præceptis, evacuans, id est, cessare faciens, quantum ad cærimonialia. De quibus decretis legem evacuantibus, dicit Salvator: In his duobus præceptis tota lex pendet et Prophetæ.20 Fertur autem Rabbi Moyses dicere, tot esse mandata in lege, quot sunt ossa in humano corpore, hoc est sexcenta et tredecim. Ut duos populos a se olim fide et cultu divisos, puta Judæos et gentes, condat, id est constituat, in semetipso tanquam in salvatore ac capite, jungens eos sibi per fidem et caritatem, in uno novo homine, id est in semetipso, Deo humanato, novo ordine genito, et omnia innovante, faciens pacem inter populos istos ad invicem, et quoad Deum et angelos; et reconciliet ambos Deo in uno corpore, id est in proprii corporis passione; vel, In uno corpore, id est ad hoc ut sint unum mysticum corpus Ecclesiæ, quod est ipsa Ecclesia, quæ est mysticum corpus Christi;2122 per crucem, id est crucis passionem, interficiens, id est, penitus tollens seu auferens, quantum in se est, inimicitias, id est peccata quæ inimicitiam induxerunt: odio enim sunt Deo impius et impietas ejus;23 in semetipso, id est propria morte ac merito, juxta illud Isaiæ vaticinium: Pro nobis dolens vulneratus est;24 item et illud Petri, Ipse peccata nostra tulit in corpore suo super lignum.25
Et veniens Christus, id est, in natura assumpta novus apparens in terris, et cum hominibus conversans ac ambulans, evangelizavit, id est, dandam prædicavit, et per Apostolos datam annuntiavit, pacem prædictam vobis gentilibus, qui longe fuistis, id est multum a Deo aversi.26 Unde in Evangelio: Alias, inquit, oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere;27 et rursus, Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cœlorum.28 Evangelizavit et pacem his qui prope, id est Judæis unum verum Deum colentibus, de quibus ipse ait:29 Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel. Hoc verbum Apostoli sumptum videtur ex eo quod per Isaiam Dominus protestatur: Creavi fructum labiorum ejus, pacem ei qui longe, et pacem ei qui prope.30 Quoniam per ipsum Christum, tanquam per optimum mediatorem, reconciliatorem et advocatum, habemus accessum, id est causam atque fiduciam accedendi corde sincero, ambo, id est nos Judæi et gentes, in uno spiritu, id est instinctu et operatione ejusdem Spiritus Sancti;3132 vel, In uno spiritu, id est pari affectu seu anima una per caritatem, sicut multitudinis credentium erat cor unum et anima una;33 ad Patrem æternum, eum laudando, orando et operibus venerando. Unde dicit alibi Apostolus:34 Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus, ut misericordiam consequamur.
Ergo, id est, quoniam per Christum reconciliati et prope facti estis, habentes per ipsum accessum ad Patrem, sicut et ipse ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me;35 jam tempore gratiæ et novæ legis, quum estis ad Christum conversi, non estis hospites, id est adventicii, et cito abeuntes a Deo et Ecclesia, et advenæ, id est a Deo et electis extranei: per fidem enim et caritatem et cetera dona Spiritus Sancti firmiter stabiliti estis in Deo, atque in ecclesiastica unitate. Ideo subditur: sed estis cives Sanctorum, id est de numero electorum, tanquam ejusdem juris ac dignitatis cum illis in domo militantis Ecclesiæ, et domestici Dei, id est Deo familiariter copulati, et in domo ejus, scilicet Ecclesia, recepti, semperque mansuri; superædificati, id est mente fortiter innixi, radicati atque fundati sive instructi, super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, id est super Christum, qui est primum ac summum fundamentum, in quo Apostoli et Prophetæ fundati fuerunt per fidem et gratiam singularem.36 Potest quoque per fundamentum intelligi sacra Scriptura novi ac veteris Testamenti, in qua fidelium corda fideliter stabiliuntur. Ædificati itaque estis hoc modo, ipso summo angulari lapide exsistente
Christo Jesu, id est, ita ut Christus in ædificio isto Ecclesiæ spirituali sit lapis summus et angularis: lapis quidem, quoniam firmiter sustinet et conservat credentes in se; summus, quoniam perficit eos; angularis, quia in ipso sicut in capite, uniuntur duo populi, Judæi videlicet et gentiles, ad construendam unam Ecclesiam, quemadmodum duo parietes in lapide materiali in angulo posito concurrunt atque cohærent. De hoc lapide ait Psalmista: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli.37 Quod Christus de se prædictum testatur, dicens Judæis:38 Nunquam legistis, Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, etc.?
In quo Christo, id est in cujus doctrina, fide et gratia, omnis ædificatio, id est domus, videlicet fidelis quilibet, seu multitudo fidelium, constructa, id est spiritualiter erecta et confirmata, crescit, id est, proficiendo procedit de bono in melius, in templum sanctum, id est ad hoc ut sit templum purum a vitiis, in quo
Deus per gratiam habitare dignetur, juxta illud: Templum Dei sanctum est, quod estis vos;39 in Domino, id est adjutorio Dei, vel secundum voluntatem ipsius. In quo Domino, id est cujus subsidio, et vos coædificamini, id est, simul cum aliis fidelibus ædificamini intus in anima, virtutibus, donis atque scientiis, in habitaculum Dei, id est, ut sitis templum inhabitationis divinæ, in Spiritu Sancto, id est virtute Spiritus Sancti, qui hujus ædificationis artifex est, et sine quo nullum acceptum est opus.
Quæritur circa prædicta, quomodo ei quod dictum est, Jam non estis hospites et advenæ, consonet quod de Sanctis scriptum est alibi, Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram;40 item quod ait Petrus, Obsecro vos tanquam advenas et peregrinos;41 et illud denique Davidicum, Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei.42 Et respondendum, quod Sancti sunt peregrini et advenæ, quantum ad sæculum istud, in quo peregrinantur a Domino, suspirantes ad patriam supercœlestem.43 Mundus enim carcer est atque exsilium electorum. Non autem sunt hospites, peregrini aut advenæ, quoad regnum et domum seu civitatem militantis Ecclesiæ: imo et triumphantis Ecclesiæ cives et domestici sunt in spe.
Footnotes
-
Coloss. ii, 10. ↩
-
Luc. xxii, 29, 30. ↩
-
Apoc. iii, 21. ↩
-
1 Tim. ii, 4. ↩
-
Hebr. xi, 6. ↩
-
1 Cor. iv, 7. ↩
-
Ps. l, 12. ↩
-
Jacob. ii, 20. ↩
-
Galat. v, 6. ↩
-
Is. xxvi, 12. ↩
-
Rom viii, 9. ↩
-
Is. LIX, 2. ↩
-
Joann. XVII, 11. ↩
-
vers. 20. ↩
-
Zach. VI, 13. ↩
-
Ps. XVII, 30. ↩
-
Is. LIII, 6. ↩
-
Joann. I, 29. ↩
-
Ps. LXVII, 7. ↩
-
Matth. XXII, 40. ↩
-
Ephes. I, 23. ↩
-
Rom. XII, 5. ↩
-
Sap. xiv, 9. ↩
-
Is. liii, 5. ↩
-
1 Petr. ii, 24. ↩
-
Baruch iii, 38. ↩
-
Joann. x, 16. ↩
-
Matth. viii, 11. ↩
-
Matth. xv, 24. ↩
-
Is. lvii, 19. ↩
-
1 Joann. ii, 1. ↩
-
1 Tim. ii, 5. ↩
-
Act. iv, 32. ↩
-
Hebr. iv, 16. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
1 Cor. iii, 11. ↩
-
Ps. cxvii, 22. ↩
-
Matth. xxi, 42. ↩
-
I Cor. III, 17. ↩
-
Hebr. XI, 13. ↩
-
I Petr. II, 11. ↩
-
Ps. XXXVIII, 13. ↩
-
II Cor. V, 6. ↩
Chapter 3 of 7