Skip to the text

Initium

SPECULUM AMATORUM MUNDI

SPECULUM

AMATORUM MUNDI¹

VIDETE quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. Ephes. v, 15-17.

Apostolus Paulus conscius consiliorum Dei, sciens quod infinitæ sunt cœlestis patriæ deliciæ, quas nec oculus vidit, nec auris audivit, quæ neque pro multitudine nec pro magnitudine in cor hominis ascenderunt, ad quas frequenter invitamur ex Evangelio et alibi ex Scripturis sanctis;1 sciensque quod maligni spiritus ad impediendum nos in hac vita et via stricta et arcta quæ ducit ad æternam vitam, sunt tanto sollicitiores quanto deliciæ ad quas vocamur exsistunt nobiliores et jucundiores :2 hortatur ergo nos in verbis præmissis, ut undique cauti et circumspecti, caute prospiciamus iter nostrum, dicens : « Videte quomodo caute ambuletis », ne scilicet a via regia quæ ad cœlestia ducit gaudia deviantes, in manus hostium incidatis. Bene etiam subjungit Paulus : « redimentes tempus, quoniam dies mali sunt ». Si enim debite et bene, ut oportet, flebilem, miserabilem atque damnabilem cursum seu statum mundi præsentis temporis consideremus, tunc dies quam mali sint oculata fide cernimus, scilicet quomodo quasi totus mundus errat, et (secundum Joannem in Canonica sua) in maligno positus est :3 proh dolor ! quod cum dolore dicendum est, tam in capitibus quam in membris, tam in clero quam in populo, tam in religiosis quam in sæcularibus, tam in senibus quam in juvenibus, tam in masculino quam in feminino genere ; et sic, heu! corrupta est via universæ carnis.4 Quod bene tangit B. Bernardus, dicens : Non est nisi amor turpis in hoc sæculo, nec fides secura, quia omnia quæ ejus sunt contaminantur superbia, avaritia, cupiditate et luxuria. Recessit enim lex a sacerdotibus, justitia a principibus, consilium a senioribus, religio a clericis, amor a parentibus, fides a populo, reverentia a subditis, amor castitatis a virginibus, pudicitia a conjugatis. Et quid est quod non venit Antichristus ? Jam enim a multis ignoratur Christus, et a potentibus quasi peregrinus habetur. Hæc Bernardus.

Conveniens igitur est ut sanam doctrinam Pauli doctoris gentium præmissam devote attendentes, caute et sapienter figamus gressus nostros in hac lacrimarum valle, et apertis oculis saltem interioris hominis, arctam regiamque viam quæ ducit ad cœlestem patriam, a qua peccando exsulamus, revertentes, perseveranter ambulemus ; non retrospicientes, nec declinantes ab ea erremus, et sic in profundum æternæ damnationis incidamus. Ad quod hortatur nos Dominus per Isaiam, dicens : Hæc est via, ambulate in ea, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes.5

Hujus igitur veræ viæ aliquod directi-

¹ Ex editionibus Coloniæ, Melchioris Novesiani, 1530, 1533, 1540, et Gerardi Campensis, 1587. vum hic in sequentibus devote ac diligenter attendendum est, per quod Christifideles, omni devio excluso, per viam regiam quæ ad patriam ducit cœlestem dirigantur. Quæ quidem via quum sit stricta, pauci eam inveniunt, et heu! pauciores per eam transeunt. Quod innuit nobis Salvator, dicens: Intrate per angustam portam:6 quoniam arcta est via quæ ducit ad cœlum, et pauci inveniunt eam;7 sed porta lata et spatiosa est via quæ ducit ad perditionem inferni (ubi scilicet est perditio naturæ, gratiæ et gloriæ), et multi intrant per eam.

Circa quæ verba dicit Glossa: Quamvis caritas sit lata, tamen per angusta et ardua abducit hominem a terra. Ibidem dicit Augustinus: Quæritur, sed non ab omnibus invenitur; nec omnes qui inveniunt per eam ingrediuntur, quia capti sæculo retroeunt. Etiam pauci inveniunt, et pauciores per eam intrare contendunt. Nemo enim intrat sine labore, et sine animi puritate. Satis angustum est, omnia prætermittere, et unum solum diligere, unum quærere, et ad unum quotidie pulsare, prospera non ambire, adversa non timere. Hæc in Glossa ubi supra. Quod, heu! amatores hujus mundi attendunt minime, et sæculo conglutinati, ab eo recedere non valentes, quasi insaniendo errant. Quod bene declarat B. Hieronymus, dicens: Ridere et gaudere in hoc sæculo, non est hominis sensati, sed phrenetici: quia cor mundum non cum hoc sæculo, sed cum Deo lætum est et jucundum, quia brevis, fragilis et caduca est mundana lætitia. Item Bernardus: Non est verior insania quam sæculi lætitia. Itemque Augustinus: Gaudium mundanorum, gaudium est phreneticorum; sæculi lætitia est impunita nequitia. Luxuriari, in spectaculis nugari, ebriositate ingurgitari, turpitudine fœtere, et nihil pati: qui Deum diligit, hæc fugit.

Ratio autem quare multi intrant ad perditionem æternæ damnationis per latam portam et spatiosam viam, hæc est: quia, prout scribitur in Ecclesiaste, perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Qui, heu! magis respiciunt vitam præsentem quam terminum sequentem. Quibus loquitur Joannes Chrysostomus, dicens: Non adspicias quod aspera est via, sed attende quo ducit; nec considera quod arcta est, sed ubi desinit.

Ex quibus elicitur unum quod valde timendum est: scilicet, quod durante statu mundi moderni temporis, infinitis malis exigentibus (quæ, heu! ubique terrarum in sæculo jam currunt), pauci erunt de numero salvandorum. Quod innuit Salvator ex gravi sententia qua protulit:8 Multi sunt vocati, pauci vero electi. Non quod ab initio mundi pauci salventur, sed (secundum doctores) quoad multitudinem damnatorum, pauci dicuntur. Quod quidem bene figuratum legimus in filiis Israel: qui in tanta multitudine, scilicet circiter sexcenta millia, ducti sunt ex Ægypto per mare Rubrum in desertum per Moysen;9 quibus omnibus promissa fuit terra promissionis (per quam significatur regnum cœlorum; per populum vero Israeliticum, populus christianus designatur, qui nunc vere est populus Dei). Historia patet per discursum libri Exodi. Et ecce illa tota multitudo populi Israelitici, quibus (ut profertur) omnibus promissa fuit terra promissionis, eorum peccatis exigentibus, in deserto mortui sunt, præter duos, scilicet Caleb et Josue, qui eam possederunt cum his qui post transitum maris Rubri in deserto quadraginta annis nati fuerunt, sicut legitur in libro Josue. Ergo timendum nimis est ne sicut se habet figura, ita et figuratum.10

Inter bonos et malos hoc distat, quia mali volunt facere festum ante vigiliam, volentes in hoc sæculo temporaliter gaudere: et ideo in futuro sæculo facient vigiliam pro festo quod hic habuerunt, quia æternaliter flebunt. Quod bene innuit B. Gregorius in homilia, super illo verbo, Ibi erit fletus et stridor dentium, sic inquiens:11 Quia præsentia hujus vitæ gaudia sequuntur perpetua lamenta, hic, fratres,

Num. xiv, 29-31; xxvi, 64, 65.

Josue v, 4-6; xi, 23. vanam lætitiam fugite, si illic flere et lugere formidatis. Nemo enim potest et hic gaudere cum sæculo, et illic regnare cum Deo. Et rursus Gregorius: Nulli, inquit, sunt qui possint venire de festo ad festum, hoc est de gaudio præsentis vitæ ad gaudia felicitatis æternæ. Quibus loquitur B. Hieronymus, dicens: Difficile nimium est, imo impossibile, ut quis præsentibus fruatur bonis et æternis, ut de deliciis ad delicias transeat, ut hic ventrem, illic mentem repleat, ut in utroque sæculo sit primus, et in utroque appareat gloriosus. In Vitaspatrum dicit quoque S. Syncletica: Sicut impossibile est uno eodemque tempore herbam esse et semen, ita impossibile est ut sæcularem gloriam habentes et in deliciis ac voluptatibus mundi viventes, cœlestem faciant fructum. Et ergo pro temporali consolatione talibus comminatur Dominus æternum supplicium, dicens: Væ vobis qui hic habetis consolationem vestram super terram.12

Hinc dicit B. Bernardus: Austeritas conversationis S. Joannis Baptistæ peccatoribus deliciosis durus est nuntius æternæ mortis. Quid enim nos irrationabiles feræ, reptilia terræ, insanimus, quum ille quo inter natos mulierum nemo major surrexit, innocentissimum corpus suum sic afflixit, et nos indui pretiosis vestibus festinamus, splendide, laute ac delicate vivere et epulari?13 Non sic, impii, non sic itur ad astra, quia dicit S. Augustinus: Bona terrena contempsit Christus, ut contemnenda omnia terrena monstraret; et mala mundi sustinuit, ut sustinenda mala doceret: ut neque in illis quæreretur felicitas, neque in istis timeretur adversitas.

Hinc ausculta B. Bernardum sic dicentem: Agnosce, o homo, quam nobilis est anima tua, et quam gravia fuerunt ejus vulnera, pro quibus necesse fuit Dominum Christum vulnerari. Si non essent hæc ad mortem, et ad mortem sempiternam, nunquam pro eorum remedio Dei Filius moreretur. Noli igitur vilipendere animæ tuæ passionem, cui a tanta majestate tantam vides exhiberi compassionem. Noli attendere quid caro velit, sed quid spiritus poscit. Si vero dicis, Durus est hic sermo, non possum mundum spernere et propriam carnem odio habere;14 dic mihi, ubi sunt amatores hujus mundi qui ante pauca tempora nobiscum erant? Nihil ex eis remansit nisi cineres et vermes. Attende quid sunt, quid fuerunt. Homines fuerunt sicut tu; comederunt et biberunt, ac riserunt; duxerunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descenderunt. Hic caro eorum vermibus, illic anima æternis suppliciis deputatur.15 Quid profuit illis inanis gloria, brevis lætitia, mundi potentia, carnis voluptas, falsæ divitiæ, magna familia, et mala concupiscentia? Ubi risus? ubi jocus? ubi jactantia? ubi arrogantia? De tanta lætitia, quanta tristitia! Post tantillam voluptatem, quam gravis miseria! De illa exsultatione ceciderunt in magnam ruinam et magna tormenta. Quidquid illis accidit, tibi accidere potest: quia homo es, homo de humo, limus de limo; de terra es, et de terra vivis, et in terram reverteris, quando venerit dies ultima, quæ subito veniet, et forsitan hodie erit.16 Certum est quod morieris; incertum autem quando, aut quomodo, aut ubi. Quoniam mors ubique te exspectat, tu quoque, si sapiens fueris, ubique eam exspectabis. Omnia sunt verba Bernardi.

Hinc Gregorius: Nihil certius morte, et nihil incertius hora mortis. Ex quo scis te moriturum, tene te semper et in omnibus eventibus humiliter et patienter et prudenter, ut mortuum; et dic, Hæc non moverent mortuum, nec te movere debent: sive prospera sint, sive adversa. Sit tibi etiam quælibet dies tanquam extrema. In omnibus quoque operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.17 Facile enim, secundum Hieronymum, contemnit omnia, qui se semper cogitat moriturum. — Et hæc de memoria mortis sint dicta.

Modo redeundo ad propositum, considerandum est quod boni faciunt hic vigiliam in luctu pœnitentiæ, et ideo perveniunt ad festum jucunditatis æternæ. Quamvis autem sanctorum virorum vita multam videatur habere asperitatem, tamen leniri debet, considerata tantæ gloriæ immensitate. Ergo pœnitentiam agat qui vult æterno gaudere bono. Ad quod hortatur nos Salvator, dicens: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum.18 De qua pœnitentia dicit quædam scriptura: O felix pœnitentia! conversio matura, quia secura. Qui autem tarde pœnitentiæ se committit, dubius et incertus erit: quia nescit an vere an ficte pœniteat. Unde Gregorius: Qui pœnitenti veniam spopondit, peccanti diem crastinum non promisit. Vera pœnitentia animam a servitute diaboli liberat, et ipsam sanctificat, Spiritus Sancti donis et virtutibus ornat, sub protectione Dei collocat, in paradiso coronandam repræsentat, et pro ipsa allegat. Quod, heu! minime advertunt amatores hujus mundi, scilicet superbi, avari, luxuriosi, voluptuosi, inanis gloriæ cupidi, iracundi, amatores propriæ voluntatis, contemptores divinæ voluntatis et bonitatis, eligentes facere festum breve in hoc mundo, et longam vigiliam in æternis cruciatibus in inferno. Sicut enim dicit B. Gregorius, momentaneum est quod delectat, æternum vero quod cruciat.

Heu, heu, quam multi sunt apud quos omnia prædicta parum proficiunt! Loquor de mundi amatoribus. Avertunt faciem suam ne videant in finem.19202122 Oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt. Diu se vivere arbitrantur, et cito e medio tolluntur. Et quia mortem terribilem dispositam non metuunt, ideo miseri providere damna ipsius contemnunt. Insipientes similiter censendi sunt, qui impie usque ad mortem vixerunt, et quæ sunt digna morte egerunt, nec timent mortem vicinam. Cæci sunt, et mentis insanæ; insipientibus similes, novissima sua et post mortem ventura non providentes. Unde Augustinus: Multi æternaliter damnantur, et finaliter in peccatis detinentur, qui non ad vocem Domini se corrigunt. Vocem quidem occultæ inspirationis audiunt, sed vitam non corrigunt, dicentes: Cras, cras. Subitoque ostium clauditur, et remanet miser peccator foris ante arcam patriæ cœlestis cum voce corvina, quia pro peccatis gemere noluit tempore quo potuit et debuit voce columbina. Hæc Augustinus.

Unde dixit tristis moribundi cujusdam vox: O cras, cras, quam longam restim mihi fecisti, et in barathrum mortis me procrastinando protraxisti! Decepisti me, et deceptus sum. Nonne hæc nunc miseria mea superat omnem miseriam hujus mundi? Nonne merito super his affligitur cor meum et sauciabitur anima mea? En omnes dies mei, heu! sine fructu bonorum operum transierunt, quos sine medio in laudem Dei, animæ meæ salutem procurando, expendere debuissem. Triginta anni ætatis meæ dilapsi et perditi sunt, et miserabiliter perierunt tam negligenter, ut nesciam si unquam diem de omnibus his expendi in voluntatem Dei, et in exercitium cunctarum virtutum, tam laudabiliter et perfecte sicut forte debuissem et potuissem, vel si unquam placitum famulatum Conditori meo exhibui tam gratum et acceptum ut status meus requirebat. Heu me, proh dolor! hoc est ergo unde vulnerantur omnia interiora mea. O Deus æterne, quam verecunde coram te et omnibus Sanctis tuis ad judicium extremum stabo, quum reddere rationem de commissis et omissis cogar! Et quid adhuc dicam? In proximo est tribulatio mea et ut de hoc mundo recedam. Attendite, quæso, omnes amatores mundi hujus. Ecce in hac hora magis gauderem de brevi oratiuncula, puta Oratione dominica vel Salutatione angelica devote per me dicta, quam super millia auri et argenti. O mi Deus, quanta neglexi bona quæ bene potuissem implevisse! Quam male mihi accidit quod hæc non prævidi, quando bene prævidere potui! O quot horas nunquam redituras perdidi, quoniam propter modica facta et negotia exteriora, mihi necessaria neglexi, negotiis non necessariis me implicavi, et necessaria dimisi! Vere nunc cognovi, quod ad magnitudinem præmiorum cœlestium mihi plus contulisset recessus a vanitatibus sæculi, et sollicita custodia cordis mei et sensuum meorum cum animi puritate, quam iis neglectis et animo inordinate affecto, triginta annis quivis alius per precationes suas ad Deum mihi præmia obtinere niteretur. Heu, quanta bona in tanto tempore corpore sano potuissem fecisse, quod nunc optarem pro omnibus deliciis, divitiis et honoribus mundi hujus, et heu, non feci! Quam immensas divitias spirituales et thesauros cœlestes potuissem congregasse, et neglexi! O Deus meus, nunc quam minima opera satisfactoria mihi grata et accepta essent cupienti saturari et recreari de micis quæ cadunt de mensis dominorum, et nemo mihi dat!23 O vos omnes, miseremini et compatiamini mihi, et quamdiu vires suppetunt et spiritus juvat bonum facientes, congregate in horrea cœlestia cœlestes thesauros, ut quum defeceritis suscipiant vos in æterna tabernacula, et non relinquamini vacui in tali hora super vos ventura.

Sed, proh dolor! multi nec istud attendunt, mortem parvi pendentes, sicut omnes mundi et propriæ voluntatis amatores, quibus loquitur Joannes in sua Canonica: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt.24 Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in ipso: quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ, quæ non est ex Deo Patre, sed ex mundo. Et mundus transit et concupiscentia ejus; qui autem facit voluntatem Dei, vivit in æternum.25 Hinc Jacobus: Qui amicus est sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. O utinam ipsi amatores mundi26 attenderent severitatem divinæ justitiæ, quæ in extremo examine districti judicii uniuscujusque merita judicabit et puniet sine misericordia; quæ non decipietur ab humana astutia, nec flectetur a supplicatione lacrimosa, sed extendetur in corpus et animam! Districtum enim Dei judicium nil patietur transire inultum.27 De quo quidem districto judicio dicit Augustinus: O quam angustæ erunt tunc undique viæ reproborum! Superius erit Judex iratus, inferius horrendum chaos; a dextris peccata accusantia, a sinistris infinita dæmonia ad supplicium trahentia; interius conscientia urens, exterius mundus ardens. Peccator sic deprehensus quo fugiet? Latere impossibile, apparere intolerabile. Item B. Joannes Chrysostomus: Nec resistendi virtus erit, nec fugiendi facultas, nec pœnitentiæ locus, nec satisfaciendi tempus; ex angustia omnium rerum nihil erit nisi luctus. Idem: Nec filii pro parentibus intercedent, nec angeli pro hominibus, prout solent, assument verbum. Nam natura judicii non recipit misericordiam: quia si beata virgo Maria et omnes Sancti rogarent tunc pro aliquo qui esset in peccato mortali mortuus, non exaudirentur.

Hoc futurum examen districti judicii omni tempore et hora omnes Christifideles ante mentis oculos ponant, pœnitentiamque agentes, bona opera cumulent, per quæ reddatur eis Deus propitius.28 Dicit etenim Bernardus: Si Deus non adest tibi per gratiam, adest per vindictam; sed væ tibi, si ita tibi adest: imo væ tibi, si ita tibi non adest. Illi namque irascitur Deus quem peccantem non flagellat: nam quem flagellando in præsenti non emendat, in futuro æternaliter damnat. Justitia enim Dei aliud judicare non potest nisi quod merentur opera tua. Qui enim plus diligit mundum quam Deum, sæculum quam claustrum, gulam quam abstinentiam, luxuriam quam castitatem, sequitur diabolum, et ibit cum eo in ignem æternum. Hæc ille.

O utinam cuncti mortales, et specialiter mundi amatores, attenderent et in animo omni tempore revolverent et rememorarentur eamdem æternitatem et acerbitatem pœnarum infernalium! Nulli dubium quin et infiniti a peccatis cessarent; mundum fallacem, dolosum et deceptorium relinquentes, non sic irent post concupiscentias suas.29 Qui, heu ! amatores præcepta Dei minime advertunt, imo parvi pendentes pro nihilo reputant, quum tamen sine observatione mandatorum Dei nullus salvari possit, sicut attestatur Salvator, dicens : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.30 Et in Exodo : Ego sum Deus fortis et æmulator, visitans iniquitates patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt31 me (semper peccando, mandata mea non custodientes), et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me et custodiunt præcepta mea. Hinc Psalmista imprecatur talibus maledictionem æternam, dicens :32 Maledicti qui declinant a mandatis tuis.

Auscultent insuper mundi amatores sententiam S. Athanasii in symbolo suo, quomodo oporteat nos omnes de omnibus operibus nostris Deo in die judicii reddere rationem. Ait namque : Venturus est judicare vivos et mortuos. Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem. Et qui bona egerunt, ibunt in vitam æternam ; qui vero mala, in ignem æternum. Item Apostolus : Omnes (ait) nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque prout gessit in corpore suo, sive bonum sive malum, sine omni exspectatione.

II Cor. v, 10.

Tunc miseris damnatis, qui hic pœnitere neglexerunt, exprobrando dicetur : Ubi sunt nunc isti qui ab initio, a diebus antiquis, huic mundo toto servierunt desiderio, qui voluptuose viventes, variis se desideriis subdiderunt ? Eia, quid prosunt nunc illis omnia terrena, quæ tanquam umbra velociter transierunt? Quam brevis delectatio quam longam restim post se trahit æternæ miseriæ ! O stulti et vecordes ! quid dulcia nunc juvant universa quibus tam celeriter perfruiti estis ? Sed quid est ? Nunc econtrario plangere vobis æternaliter convenit, et plangendo exclamare et dicere :

Væ nobis jam nunc et in æternum ; væ quod nati sumus, nec ultra mori valemus; væ quia male torquemur, nec a tormentis unquam liberabimur. O quis est qui ista recogitet supplicia, et hæc nostra ad cor ponat tormenta ? Hæc enim talia sunt, ut quidquid in mundo horribile excogitari possit, his comparari in crudelitate non valeret. O quam felix incoinquinatus, qui post gaudia hujus mundi non abiit, qui non respexit in vanitates et insanias falsas !33 Erravimus a via veritatis, et justitiæ lux non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis. Quid nobis profuit superbia ? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa quasi umbra.34 Transiit quod temporale fuit ; sed nunc, proh dolor ! remansit quod in æternum manebit. O æternum, nunquam finem habiturum, perpetuum mortis supplicium ! O finis sine fine, mors gravior omni morte, semper mori, et tamen mori non posse ! O lacrimæ, incessanter profluite ; oculi, plorate, et omnia viscera mea, ululate super infelici hac separatione, quæ est a summo bono, a facie illa gloriosa et jucunda, a consortio illo angelico, necnon felicissimo illo electorum numero, componendo ad illam miseriam, maledictam ac crudelissimam damnatorum turbam sine fine cruciandam.

O cordium multorum intimi gemitus ! O stridor dentium et fremitus spirituum immensus ! O planctus et ululatus multus ! O clamor in æternum mansurus, qui semper durabit et nunquam finem habebit, qui semper renovabitur et nunquam exaudietur !

Verba sunt damnatorum : Oculi nostri miseri nunquam aliud videbunt nisi mortem et miseriam ; aures nihil nisi, Væ, væ, audient, atque tristitiam gemitus, et stridores dentium. O pia corda, istud interminabile et crudele, æternum et intolerabile supplicium damnatorum respicite ; et in hoc tempore gratiæ lugete et flete pœnitentiam agentes, deplangite peccata. Heu! cur nos miseri et omnibus creaturis miserabiliores, hæc futura mala non prævidimus ac prævenimus dum robur adfuit, quum tempus aderat opportunum? Utinam de illo toto tempore inutiliter expenso superesset nobis una horula sanctæ pœnitentiæ in remedium concessa. Sed, heu! sententiante divina justitia, præclusa est nobis hora salutis, negata misericordia, spes omnis ablata. Quid plura? Nos miseri et miserabiles tantum affligimur et dolemus de illo væ æterno, ut qualiscumque terminus excogitatus, dummodo finibilis esset, nobis solatiosus foret, etiam super omnia solatia mundana et gaudia. Unde posito per impossibile, quod esset aliquis lapis molaris adeo magnus, quod undique circumferentiam cœli contingeret, et quod aliqua avicula minimæ quantitatis post centum millia annorum veniens, de lapide prædicto solummodo per rostrum suum avelleret quantum est decima pars milii; et iterum post centum millia annorum sicut prius unam particulam de decem auferret, et sic singulas partes, ita quod in decies centum millibus annis non plus diminueretur quantitas illius lapidis nisi quantum habet in magnitudine granum milii: o quam læti nos miseri, multum grati et consolati essemus, quod post totalem et plenam consumptionem totius lapidis finem haberet furor æternæ damnationis nostræ! Sed, heu! hæc eadem consolatio nobis miseris a divina justitia est negata.

Qui habet aures audiendi, audiat et ad cor ponat hæc horribilia; et vitam emendando hic in tempore gratiæ pœniteat: quia taliter flagellabuntur in æternis cruciatibus, qui hic in tempore gratiæ a flagellis filiorum excipiuntur. Sic enim dicit B. Gregorius: Prosper successus temporalium, indicium æternæ damnationis est certissimum.

Quid igitur faciendum est ut infernum evitemus? Dico: Deus benignissimus, qui (secundum Apostolum) vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem sui nominis venire35, duo nobis verba in Evangelio promisit, quorum unum dixit nobis manens in carne, alterum dicturus est in extremo judicio. In quibus verbis nobis proposuit bonum et malum, vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo, o homo, alterum eorum, quia oportet te alterum sequi. Elige ergo unum quod volueris ex his multum diversis. Primum scribitur apud Matthæum: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim vobis regnum cœlorum. Quæ pœnitentia vere dicta, potest dici vita religiosa virtuose deducta. Secundum dicetur tibi a Christo in districto judicio, in novissimo die, videlicet: Ite, maledicti, in ignem æternum. Si enim primum accipias, pœnitentiam agendo, secure evades. Si primum contemnis, absque dubio incides in secundum. De his verbis simul junctis dicit Bernardus: Respondent nobis amatores sæculi, quum eis pœnitentiam persuademus, et dicunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? Durumne vobis videtur, quum dicitur, Pœnitentiam agite? Erratis. Sed audituri estis aliquando verbum asperum, sermonem durum, auditionem malam, scilicet: Ite, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est vobis, et diabolo et angelis ejus. Ubi tandem cruciatus intolerabiles æternaliter sustinebitis. Quod Deus avertat, pœnitentiam inspirando.

Et quid si hæc omnia horribilia, et profecto terribilia, servos diaboli, scilicet amatores sæculi, ad conversionem vitæ suæ et ad pœnitentiam agendam non inducant? Nihil his superest nisi ut attendant immensitatem gaudiorum cœlestium. De quibus dicit Psalmista: Quoniam melior est dies una in atriis tuis super millia; et iterum: Quoniam mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna quæ præteriit: supple, læte deducta in hac vita. Et Gregorius: Ibi, inquit, pax est sine discordia, voluntas sine mandato, justitia sine injuria. Ibi erit juventus sine senectute, decor sine deformitate, vita sine

Matth. IV, 17.

Ibid. XXV, 41.

Joann. VI, 61.

Matth. XXV, 41.

Ps. LXXXIII, 11.

Ps. LXXXIX, 4. morte, lætitia sine perturbatione. Ibi carmina non desunt, præmia non deficiunt. Ibi amictus non dilabitur, regnum non amittitur. Ibi nihil deerit, quia nihil desiderabitur quod non adsit. Augustinus: O quam pulchra et decora civitas! Animæ Christus cibus erit ne esuriat, potus ne sitiat, vita ne illam senectus dissolvat. Nullus intrinsecus morbus, nullus extrinsecus metus; summa in carne erit sanitas, et in anima tota tranquillitas. Bernardus: Lætantur omnes in Deo, quia desiderabilis adspectu, facie decorus, dulcis ad perfruendum; per se placet, per se sufficit ad præmium; nihil extra ipsum requiritur, et in ipso est quidquid desideratur. Item Augustinus: Ipse est finis desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fine amabitur, sine fatigatione laudabitur.

Et ut multa paucis concludam, audi Bernardum sic dicentem: Ibi vera lætitia, plena scientia, imo plenitudo omnium scientiarum, omnis pulchritudo et beatitudo. Ibi pax, bonitas, lux, virtus, honestas, gaudium, lætitia, dulcedo, vera salus, gloria, requies, amor; et quidquid bonum ac jucundum excogitari poterit, superabundanter ibi reperitur.

Quidam dæmon interrogatus quam magnum esset in cœlo gaudium, respondit: Numera atomos in solis radio. — Respondit: Non possum. — Sic etiam, ait, gaudia cœli nullus numerare potest.

Quodam tempore dæmon a quodam viro sancto de reditu in cœlum interrogatus, respondit: Si esset columna ferrea et ignea et acutissimis cultris rasoriis armata, a terra usque ad cœlum erecta, usque in diem judicii (etiam si essem carne hominis indutus, in qua pati possem) vellem me trahere ascendendo et descendendo, dummodo possem invenire apud Deum gratiam, et pervenire ad ejus gloriam.

Dæmon aliquando interrogatus quam diu Deum viderit in cœlo, respondit: Paulo amplius vidi quam ad ictum oculi. Sed propter hoc ut adhuc denuo tam diu videre possem faciem illam gloriosam, in novissimam diem usque solus omnium damnatorum (tam dæmonum quam hominum) vellem pœnas sustinere.

Unde dicit Augustinus: Si posset fieri quod mali in inferno Deum viderent, mallent in pœnis esse et sic videre Deum, quam esse in cœlo et non videre eum. Tantum enim delectarentur, quod pœnas pro nihilo reputarent. Unde erat quidam obsessus qui interrogatus de gaudiis quæ habent Sancti in cœlo, respondit: Si totum cœlum esset pergamenum, et totum mare atramentum, et omnes stellæ magistri, nec manibus nec linguis describere possent gaudium minimum quod Sancti habent in cœlo de vultu Dei. Hinc Augustinus: Tanta, inquit, est jucunditas lucis æternæ, ut etiam si non liceret in ea amplius manere quam unius diei hora, propter hoc solum innumerabiles anni hujus vitæ pleni deliciis et affluentia bonorum temporalium, recte meritoque contemnentur.

Quare ergo non ponunt homines hanc æternam cœlestem lætitiam et gloriam in cordibus suis, ut sic jam hic in ista brevi vita vivant, ut ad eamdem quantocius perveniant? Certe hoc provenit ex cæcitate spirituali. Quæ quidem cæcitas tribus modis nascitur: primo, a pulvere cupiditatis terrenæ; secundo, ex igne carnalis concupiscentiæ; tertio, ex tumore superbiæ. Plerumque etiam peccator, vel ex consuetudine peccandi, vel ex obstinatione mentis, vel ex suggestione diaboli, peccatum suum non videt, quia videre non vult, nec peccatum reputat peccatum. Unde Gregorius: Quum in grave peccatum miser labitur, suadet ei diabolus ne pœniteat, ne confiteatur; peccatum leve et modicum in corde affirmat, misericordiam prædicat, longum spatium vitæ promittit, ut permaneat in peccato suggerit, ut sic eum in contemptum Dei et desperationem sui inducat. Hæc ille.

O, o, o, si talis miserrimus peccator æternam gloriam cœlestem, incogitabilem, quam perdet, attenderet, et perpetuas pœnas infernales, intolerabiles, quarum magnitudinem nemo exprimere valet, quas perpetuo sustinebit ! pœnitere et confiteri indubie non differret. De cujus pœnæ inferni magnitudine tale legitur exemplum. Quidam erat defunctus; sed vitæ restitutus, ex his quæ viderat in inferno territus, fugit ad eremum, et fecit cellam juxta fluvium: in quo vestitus volvebat se, et inde exiens, sinebat vestimenta sua congelari, et postea balneum intrabat; et sic egit usque ad mortem. Et quum a multis super hoc argueretur, dixit: Si vidissetis quæ ego vidi, eadem certe vel majora his nunc vere faceretis.

Si ergo illa cœli gaudia æterna possidere cupiunt ipsi sæculi amatores, et æternas infernales evadere pœnas, audiant Dominum eis dicentem: Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam.36 Babylon, secundum Hieronymum, interpretatur domus confusionis, et recte significat istum mundum, ubi, heu ! jam ubique terrarum confusio regnat, sicut omnes cernimus in inverecundo vestitu et multis aliis. Et ergo fuga de sæculo validius est remedium contra vitia et peccata. Ad quam fugam hortatur nos Dominus in verbo allegato per prophetam Jeremiam. Quod quidem verbum sequitur S. Bernardus, dicens: Fugite de Babylone, scilicet sæculo, ubi castitas periclitatur in deliciis, humilitas in divitiis, veritas in multiloquio, caritas in hoc nequam sæculo.

Quo igitur fugiendum est? Ad vitam religiosam, quæ tutior et salubrior est via, ut verius creditur et experimento quotidiano experitur. Fugiat ergo qui salvari desiderat, ut pœnas intolerabiles et horribiles declinet et evadat, et regnum cœlorum amœnum et jucundum cum Sanctis et electis, eorum meritis et precibus possideat. Quod nobis tribuere dignetur Jesus Christus in sæcula sublimis et benedictus. Amen.

FINIS SPECULI AMATORUM MUNDI.

Footnotes

  1. Cor. u, 9. ↩

  2. Iatth. vu, ↩

  3. I Joann. v, 19. ↩

  4. Gen. vi, 12. ↩

  5. Is. xxx, 21. ↩

  6. Matth. vii, 13, 14. ↩

  7. Matth. vii, 14. ↩

  8. Matth. xx, 16; xxii, 14. ↩

  9. Exod. xii, 37. ↩

  10. Exod. xiii, 5. ↩

  11. Matth. xiii, 50. ↩

  12. uc. vi, 24. ↩

  13. id vii, 28. ↩

  14. Joann. vi, 61. ↩

  15. Job xxi, 13. ↩

  16. Gen. iii, 19. ↩

  17. Eccli. vii, 40. ↩

  18. Matth. IV, 17. ↩

  19. Ps. x, 11, sec. ↩

  20. Hebr. ↩

  21. Ps. cxiii, 5, 6, sec. ↩

  22. Hebr. ↩

  23. Ibc. XVI, 21. ↩

  24. Joann. II, -17. ↩

  25. cob. IV, 4. ↩

  26. Jac. IV, 4. ↩

  27. Job xxiv, 12. ↩

  28. Ibid. 9. ↩

  29. Joann. II, 15-17. ↩

  30. Matth. xix, 17. ↩

  31. Exod. xx, 5, 6. ↩

  32. Ps. cxviii, 21. ↩

  33. Ps. xxxix, 5. ↩

  34. Sap. v, 6, 8, 9. ↩

  35. I Tim. II, 4. ↩

  36. Jer. li, 6. ↩

Chapter 1 of 1