Skip to the text

Caput xi.— De scriptis apocryphis.

Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per Spiritum sanctum loquentes, ad eruditionem nostram praecepta vivendi regulamque conscripserunt. Praeter haec, alia volumina apocrypha nominantur; apocrypha autem dicta, id est abscondita et secreta, quia in dubium veniunt. Est enim eorum origo occulta, nec patet sanctis Patribus a quibus edita sint. In quibus etsi aliqua veritas, tamen, propter multa falsa, nulla est in eis canonica auctoritas: quod recte non judicatur esse eorum quibus ascribuntur: nam multa sub nominibus prophetarum, et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur; quae omnia sub nomine apocryphorum a divina auctoritate per examinationem remota sunt.

Chapter 11 of 62