Caput IX. Quarta est in praeceptione; quinta in prohibitione.
Et sequitur adhuc praeceptum ejus et prohibitio ejus, et dicitur utrumque voluntas ejus. Quia cum quid fieri praecipit monstrat se velle ut fiat; et cum quid fieri prohibet monstrat se velle ut non fiat. Et idcirco dicuntur haec similiter voluntas ejus; quia signa quaedam sunt voluntatis ejus, sicut operatio ejus et permissio ejus. Sed dissimiliter et alio quodammodo significantia voluntatem ejus et signa ex parte.
Chapter 102 of 502