Caput XII. Quomodo intelligendum est quod scriptum est: « Vivos et mortuos judicabit. »
Duobus modis accipitur, quod vivos et mortuos judicabit. Sive vivos intelligimus quos hic nondum mortuos, sed adhuc in ista carne viventes inventurus est ejus adventus; mortuos autem qui de corpore priusquam veniat, exierunt vel exituri sunt. Sive vivos justos et mortuos injustos, quoniam judica bunt justi, judicabuntur injusti.
Chapter 464 of 502